Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria-1117
Liber Isaiae prophetae
Prop 3.2
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
8956 Liispr
3.2.1
PRAEFATIO IN ISAIAM. CAPUT II.
3.2.1
VERS. 2.-- In novissimis. De quibus Jacob, etc., usque ad: crevit in montem magnum.
3.2.2
Mons. Montes, angeli, prophetae, patriarchae, apostoli, martyres, et alii qui miraculis effulserunt. Colles, minores, a majoribus lumen accipientes.
3.2.3
Et elevabitur. Super omnes sanctos, quia de plenitudine ejus omnes accipiunt( de quibus: Montes in circumitu ejus) qui a monte Christo montes dicuntur.
3.2.4
VERS. 3.-- Domum. Quod ideo dicitur, ut Vetus Testamentum suscipiamus, non secundum Manichaeum aliam quam domum Dei Jacob quaeramus.
3.2.5
Vias suas, quas alii triverunt. Dominus quoque ascendens in montem docebat discipulos suos. Prius ergo discendae viae, post ambulandum in semitis.
3.2.6
De Sion. Non de Sina petra, sed de monte Sion, in quo Jerusalem, in qua templum et religio Dei. Dominus quoque in templo docuit quod non oportuit Propheta mori extra Jerusalem.
3.2.7
Lex et verbum. Sicut supra, verbum et legem simul posuit, ut principes audirent verbum, legem populus aure perciperet. Qui enim fecerit legem, perveniet ad verbum Dei; exibit lex de verbo quasi de fonte, ut alios irriget.
3.2.8
VERS. 4.-- Et constabunt gladios suos. Omne studium bellandi vertetur in pacem, etc., usque ad manducemus in tempore messionis, scilicet mortis.
3.2.9
VERS. 5.-- Domus Jacob, etc. Post vocationem gentium et ostensionem montis Dei, invitat populum suum, qui est de Jacob, ut, exiens de tenebris infidelitatis, suscipiat lumen Christi.
3.2.10
In lumine. Dum lucem habetis, credite in lucem. Accedite ad eum, et illuminamini, etc. Quasi dicet: Qui male agit, odit lucem: sed venite mecum, ambulemus in luce Domini, qui dicit: Ego sum lux mundi, etc.
3.2.11
Vers. 6.-- Projecisti enim. Postquam exhortatus est, vidit in spiritu duritiam eorum, et subito oculos mentis ad Dominum convertens, ait: Projecisti enim, etc., quasi dicat, et ideo hortandi, quia projecisti, etc.
3.2.12
Quia repleti sunt, ut olim, etc. Romanis, scilicet ejicientibus, Judaeos in Judaea habitaverunt alienigenae, undecunque adducti a Tito et Vespasiano, vel caeteris principibus. Vel priusquam a Babyloniis vastarentur, haec commiserunt sub impiis regibus.
3.2.13
Ut Philisthiim. Philisthiim qui hodie Palaestini, quia p. litteram sermo Hebraeus non habet, sed pro ea φ Graeco utitur.
3.2.14
Pueris, etc. Victorum significat libidinem in Judaeam gentem. Graeci enim et Latini diu hoc vitio laboraverunt: sed sub Constantino imperatore, et coruscante Evangelio, cum caeteris delata est turpitudo haec.
3.2.15
VERS. 7.-- Repleta est terra. Et Romanorum et Judaeorum avaritia suggillatur; Graecae enim et Latinae testantur historiae nihil utraque gente avarius esse: inter idola, avaritia condemnatur.
3.2.16
VERS. 8.-- Equis et innumerabiles. Et hoc contra Dominum, qui multiplicari currus prohibuit et equos: haec enim animalia data sunt ad adjuvandum, non ad superbiendum, unde et jumenta dicuntur.
3.2.17
VERS. 9.-- Incurvavit se. Ubi quondam templum et religio Dei, ibi statua Adriani et idolum Jovis.
3.2.18
Non ergo. Non maledicit Isaias, sed benedicit, etc., usque ad et repleti sunt idolis, etc.
3.2.19
A facie timoris Domini. Ab ira judicii.
3.2.20
Et a gloria majestatis ejus. Quia veniet cum potestate magna et majestate.
3.2.21
VERS 11.-- Oculi sublimis, etc. Nec divitiae, nec potentia, nec nobilitas generis quemquam salvabit, omnibus superveniet una captivitas. Possunt et de judicii die haec accipi, cum omnis creatura in conspectu Dei humiliabitur, et nihil se esse sentiet comparatione ejus.
3.2.22
Exaltabitur autem solus Dominus in die illa.
3.2.23
VERS. 12.-- Domini exercituum. Ubicunque de victoria, vel vindicta Domini loquitur; Dominum exercituum eum commemorat, ne dubitemus de ejus victoria, cujus tanta est potentia.
3.2.24
VERS. 14.-- Montes excelsos. Pro varietate virtutum, alii bonorum montes, alii colles appellantur. Pro diversitate vitiorum, alii impiorum montes, allii colles, quibus dicitur: Ego inducam super vos gladium, etc.
3.2.25
Et super omnem turrim. Ad litteram: venientibus Romanis, et turres et muri funditus eversi sunt, etc., usque ad ne dogma perversum praevaleat veritati.
3.2.26
VERS. 16.-- Naves. Habuit Josaphat naves quas mittebat in Tharsis, etc., usque ad sunt et naves bonae de quibus dicitur: Qui descendunt mare in navi, etc.
3.2.27
Tharsis. Cujuslibet maris, etc., usque ad si aliter dicitur, Syrum est.
3.2.28
VERS. 17.-- Incurvabitur omnis. Allegorice: humanus sermo rationabilis videtur, etc., usque ad ab eo quoque quo conficta erant penitus conterentur.
3.2.29
VERS. 18.-- Et idola penitus. Hoc in captivitate Chaldaeorum, etc., usque ad hoc specialiter ad priorem sensum referendum est.
3.2.30
Aedificavit Salomon rem in Jerusalem Astaroth idolum Sydoniorum, etc., ubi( ni fallor) ostenditur quia Salomon nunquam perfecte poenituit, quia idola quae aedificaverat non delevit.
3.2.31
VERS. 20.-- Ut adoraret talpas. Non in re, sed sicut talpae, etc., usque ad quibus ad veritatem pervenitur.
3.2.32
VERS. 22.-- Quiescite ergo. Quia haec evenient nisi quiescatis. Quiescite ergo ne saeviatis in Christum, qui purus homo videtur: quia spirat naribus et vivit sicut alii homines.
3.2.33
Excelsus. Excelsus super omnes gentes Dominus. Et ipse fundavit eam Altissimus. Hebraeum tamen excelsum significat, non excelsus. Ipse est enim ipsa altitudo, non tantummodo altus.

Intertext edge

Open linked passage

Note