Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria-1117
Liber Isaiae prophetae
Prop 3.45.28
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
8956 Liispr
3.45.1
PRAEFATIO IN ISAIAM. CAPUT XLV.
3.45.1
VERS. 1.-- Haec dicit Dominus Christo. Apud Romanos diadema, apud Judaeos unctio, et reges facit et sacerdotes, a qua et christi dicuntur. Cyrus christus, non unctione, sed dignitate.
3.45.2
Et dorsa regum. Quae civitas illi non patuit? Quis regum terga non vertit? qui muri, ante inexpugnabiles, non sunt ejus obsidione subversi? Haec autem completa plenius invenies in historia Xenophontis.
3.45.3
VERS. 3.-- Thesauros absconditos. Cunctarum urbium, ut abjectis idolis, beneficiis invitatus, unum Deum sentires, qui ante praedixit nomen tuum antequam esses.
3.45.4
VERS. 4.-- Et vocavi te. Sicut vocavi Abraham, Isaac et Jacob, etc., usque ad Filius autem Christus oleo laetitiae unctus prae participibus suis.
3.45.5
VERS. 5.-- Extra me. Quia Filius et Spiritus sanctus in Patre; praeter sermonem quippe et rationem virtutemque meam et sapientiam quae in me est, non est alius Deus.
3.45.6
VERS. 6.-- Ut sciant. Esdras dicit Cyrum scripsisse omnibus gentibus non esse Deum, nisi Deum Israel. Vel ex captivorum liberatione Dei clementia et potentia omnibus magis nota. Josephus autem in libro Antiquitatum ideo populum fuisse dimissum ait, quia Cyrus legit in libro Isaiae quae de eo Dominus per prophetam dixerat ante.
3.45.7
VERS. 7.-- Tenebras. Noctem vel captivitatem. Quasi poenitentes misertus a captivitate reduco; iratus peccantes captivo.
3.45.8
Malum. Bellum, scilicet afflictionem secundum quod dicitur: Sufficit diei malitia sua. Confundantur ergo qui Deum malorum conditorem arbitrantur. Hic enim malum non contrarium bono, sed pro afflictione ponitur et bello.
3.45.9
VERS. 8.-- Rorate coeli. De adventu Christi, per Cyrum significati, quia a captivitate diaboli liberabit genus humanum, convenienter adjungit. Vel possunt haec haerere superioribus, ut Cyro captivitatem laxante metonymicos coelum et terra laetentur.
3.45.10
Et nubes. Prophetae corda nostra salutari pluvia irrigantes, et Christi nativitatem et resurrectionem et ascensionem annuntiantes, unde: Mandabo nubibus meis ne pluant super eam imbrem; et alibi, Veritas tua usque ad nubes.
3.45.11
Creavi eum qui: scilicet vermis fuit, et germinatus de terra legitur secundum humanitatem.
3.45.12
VERS. 9.-- Vae qui contradicit: quasi diceret: Credite quae praedico, Christum scilicet venturum, quia, Vae qui contradicit factori suo; vel Cyrum cui per liberationem populi mei omnia regna substernam.
3.45.13
VERS. 10.-- Mulieri, quid parturis? Vir mulieris potens, mulier viri potens.
3.45.14
VERS. 11.-- Plastes ejus, Filii, secundum humanitatem in utero virginali, unde: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi, etc.
3.45.15
VERS. 12.-- Et omni militiae. Hac occasione putant quidam astra esse rationalia; aiunt enim, quia insensatis non mandaret aliquid, quae mandata non intelligerent.
3.45.16
VERS. 13.-- Ego suscitavi. Quasi diceret: Qui supradicta feci; quid mirum si et Filium mittam in mundum ut redimat genus humanum et a mortuis suscitem eum?
3.45.17
Vias ejus dirigam. Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus.
3.45.18
Ipse aedificabit. De quo dictum est: Non cognovisti me. Nec ipse aedificavit civitatem vel templum, sed permisit aedificari: nec in ejus tempore hoc consummatum est, sed Assueri.
3.45.19
VERS. 14.-- Labor Aegypti. Cultus idolorum. Multum enim laborabat in exsequendis idolorum sacrificiis. Sed apostolis praedicantibus conversi sunt, et prae omnibus regnis abundant ibi religiones monachorum, ut ubi abundavit delictum, superabundet et gratia.
3.45.20
VERS. 19.-- Non in abscondito, etc. Olim in monte Sinai uni tantum populo dixit: Non erunt tibi dii alieni. Evangelium autem per apostolos omnibus gentibus praedicavit, unde: In omnem terram exivit sonus eorum.
3.45.21
Non dixi. Primum quidem ad Judaeos veni: et ut umbram legis relinquentes, veritatem sequerentur admonui.
3.45.22
Annuntians recta. Ut creatura Creatorem adoret, ut relictis figuris sequatur veritatem Evangelii.
3.45.23
VERS. 20.-- Nescierunt. Noluerunt scire quidam remanentes in errore, simulacrorum scilicet onere gravati, et sperantes in quibus non est salus.
3.45.24
VERS. 21.-- Consiliamini. Ut omnes per mundum euntes idem annuntietis. Hinc enim simul symbolum composuerunt de Trinitate et unitate, de communione Ecclesiae, de generali resurrectione.
3.45.25
Praedixi illud. Gentes esse salvandas, sed idolum nihil esse: quando locutus sum Abrahae, vel quando legem dedi.
3.45.26
VERS. 23.-- Egredietur: in mundum visibiliter in carne.
3.45.27
Justitiae verbum, filius donec obedientiam impleverit, etc., usque ad quod Judaei superbia mentis demonstrantes omnino non faciunt.
3.45.28
VERS. 25.-- In Domino dicet. Omnes gentes etiam Barbarae, non in synagogis, sed in Ecclesiis confitentes.

Intertext edge

Open linked passage

Note