Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria-1117
Liber IV Regum
Regu 10
Choose a text
More by Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria
—
8955 Liivre
1.1
CAPUT PRIMUM.
1.1
VERS. 2.-- Ceciditque Ochozias. Domus Ochoziae est Synagoga, quae legalibus praeceptis quasi cancellis coenaculi undique circumdata erat. Sed sicut Ochozias per cancellos quibus tueri debuit ruens, aegritudinem nimiam incurrit, ita et Judaeus legis custodiam excedens, in languorem desperabilem peccatorum cecidit. Ubi quia Dei praesidium dereliquit, salutis remedium non invenit. Confugit enim sicut rex impius ad falsos deos, et ideo prophetico ore corripitur, et de ejus morte vicina praedicitur. Ochozias Judaeorum maxime principes significat, qui vitiis dediti veritatem persequuntur; unde: Miserunt principes et Pharisaei ministros, ut apprehenderent Jesum, etc..
1.2
VERS. 9.-- Misitque ad eum quinquagenarium principem, et quinquaginta viros. Quinquagenarius, confessio poenitentiae est, qua declaratur remissio peccatorum. Judaei ergo nolentes Christum Deum esse, nec principem poenitentiae, dicunt ei: Quinquaginta annos nondum habes et Abraham vidisti? et in futuro igni incenduntur. Tertius quinquagenarius, quia conversus ad fidem Trinitatis, poenitentiae sacramentum cognovit, indulgentiam meruit.
2.1
CAPUT II.
2.1
VERS. 2.-- Factum est. Turbo, id est validissimus ventus, etc., usque ad Assumptus est Dominus per coitum nec generans, nec generatus.
2.2
VERS. 9.-- Fiat in. Elias spiritu prophetali et operatione miraculorum excellenter pollebat, geminam ergo gratiam quam Elisaeus in magistro vigere cognoscebat, sibi tribui rogavit. Unde patet quod non esse discipulus super magistrum postulavit. Fiducia petendi accepta a Domino Ecclesia postulat spiritum Christi, et quia remissione peccatorum indiget qua non eguit Christus, et munere virtutum quas ex plenitudine sua per Spiritum sanctum tribuit Christus, qui ascendens in, altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus, illis videlicet qui spem suam in illo ponunt. Hinc est quod ait:
2.3
VERS. 10.-- Si videris. Id est si oculos fidei aperueris, et cum passione et resurrectione etiam ascensionem meam fideliter credideris, petitionis tuae effectum consequeris.
2.4
VERS. 13.-- Pallium. Incarnatio est per quam Lethi fluvium dirupit nobisque transitum ad vitam praeparavit, hoc Elisaeus post transitum Eliae retinuit, quia fidem incarnationis Ecclesia post ascensionem Christi reservavit, per quam praesentis vitae fluctus transire satagit; sed sicut Elisaeus non nisi invocato nomine Eliae aquas divisit, ita Ecclesia nisi per invocationem nominis Christi virtutes ullas facere non potest. Deus est enim qui operatur in nobis et velle et perficere.
2.5
VERS. 17.-- Mittite. Sal, id est, sapientia in vase fictili, id est, corpore humano posita aquas sanat, id est, populos dulcedine dilectionis et bonorum operum per Christi incarnationem fecundat.
2.6
VERS. 23.-- Ascendit autem. Elisaeus salus Dei. Is est qui Salvator vocatur, cui illudunt Judaei, quia in Calvariae loco ascensurus erat in crucem; sed Christus postquam ascendit in coelos, sicut Elisaeus ascendit in Bethel, id est in domum Dei quadragesimo secundo anno, immisit duos ursos de silvis gentium, Vespasianum scilicet et Titum, qui eos crudeli strage dejecerunt, ibique sanguis eorum effusus est ubi Dominum suspenderunt.
3.1
CAPUT III.
3.1
Tres reges contra Moab bellantes, rectores sunt fidelium, qui per Trinitatis fidem contra mundi principem et populum, id est philosophos, haereticos, schismaticos atque omnes iniquos armis spiritualibus confligunt. Moab interpretatur de patre, illis convenit ad quos Dominus dixit: Vos ex patre diabolo estis. Hi adversantur Ecclesiae, minis, persecutionibus, et dolo: sed per Christum, qui caput est Christianorum, effugantur.
3.2
VERS. 16.-- Facite. Propheta populo siti fatigato per miraculum consuluit, et prophetiae dicta consilium praebent fidelibus, qualiter spiritali doctrina animum reficiant.
3.3
Fossam in alveo torrentis facit, qui profunda mysteria in Scripturis quaerit. Quae absque pluvia et vento aqua replentur; quia saepe absque humano solatio sapientiam confert suis investigatoribus potentia divina. Unde Joannes dicit: Non necesse habetis ut aliquis vos doceat, sed sicut unctio ejus docet vos de omnibus, etc.. Unde: Bibent homines et jumenta, id est, doctrinam accipient, ingeniosi et simplices
3.4
VERS. 18.-- Parumque. Non enim sufficit servis Dei abdita mysteria scire: quin etiam debent ea aliis praedicare, et contradicentes redarguere, quibus promissa est certa de hoste victoria, ut percutiant omnem civitatem.
3.5
VERS. 19.-- Civitatem. Civitas, saecularis est prudentia, in qua philosophi et haeretici confidunt, haec per praedicatores subvertitur.
3.6
Lignum. Non quod facit fructum sed mortiferum quod secuturo examine succisum, pabulum fiet ignis aeterni. Fontes aquarum obturantur, cum haeresiarchae cum suis sequacibus per catholicos damnantur. Agri egregii lapidibus operiuntur, cum venustas locutionis haereticae et philosophicae anathematis pondere obruitur. Remanent tantum muri fictiles, id est falsae rationes, quae a fundibulariis, id est sanctis praedicatoribus ad nihilum rediguntur.
3.7
Ita philosophi verbum stultitiam existimantes, derident passionem Christi, et Ecclesiae martyrium dementiam existimant.
4.1
CAPUT IV.
4.1
VERS. 1.-- Mulier, etc. Sancta Ecclesia duorum populorum, id est Judaici et Gentilis est mater, etc., usque ad Nam Abraham et Sara tres viros suscepit et pavit.
4.2
VERS. 18.-- Crevit autem. Sic populus Israeliticus postquam in Aegypto excrevit, et per Moysen in desertum eductus Domini vocem audierat, quando lumine sententiae debuit illustrari, mox animo ad idololatriam recurrens mortuus est.
4.3
VERS. 29.-- Et ille. Dum Dominus, etc., usque ad per amoris spiritum puer ad vitam rediit.
4.4
VERS. 38.-- Filii prophetarum. Id est praedicatorum qui ambulant in lege Domini, et scrutantur testimonia ejus, in praesentia Salvatoris semper vivunt.
4.5
VERS. 39.-- Concidit. Qui litterae legis intentus vel philosophiae studiosus amaritudinem de lege vel mortiferum de philosophis sumens intermiscet veritati evangelicae, et in olla cordis coquens tale pulmentum, hoc est documentum praeparat auditoribus suis. Dicit enim Apostolus: Littera occidit, spiritus autem vivificat. Et: Prudentia carnis mors est; prudentia autem spiritus, vita. Hoc sentientes fideles, mortem in olla clamant; sed farina in olla mittitur, cum scientia spiritualis in tale condimentum intromittitur, ut exclusa amaritudine, pastus fiat salubris.
4.6
VERS. 42.-- Vir autem. Vir coetus est patrum: qui de Baalalisa est, quia ternarium in confessione Trinitatis servat. Baalalisa enim tertium habens interpretatur. Hic vir viro Dei panes primitiarum offert; cum Redemptori gratia ejus inspiratus offert libros de origine creaturarum compositos. Offert frumentum novum in pera; cum novum testamentum in Evangelii et apostolorum scriptis profert. Jubet Elisaeus noster ministris, id est praedicatoribus ut haec fidelibus dispensent, et de thesauro suo, proferant nova et vetera, quod mysterium in Evangelio legimus in fractione quinque et septem panum, ubi satiatis turbis collegerunt duodecim cophinos, sive septem sportas fragmentorum, quia nullus sacramenta Scripturae per omnia capit, quando sibi satiato supererit juxta verbum Domini.
5.1
CAPUT V.
5.1
VERS. 1.-- Naaman, etc. Gentiles significat virtute bellorum principatum gerentes, ac rerum decore fruentes. Unde Naaman decus sive commotio eorum interpretatur: vir fortis et dives, sed leprosus; quia quamvis per potentiam regni ac rerum abundantiam dominari videretur: tamen per errorem idololatriae lepra foedus apparuit.
5.2
VERS. 2.-- Porro de Syria. Latrunculi de Syria, etc., usque ad sicut in Evangelio princeps sacerdotum fecit.
5.3
Et Dominus quos praescivit, hos et vocavit, etc. Veniens gentilis populus ad domum Elisaei, etc., usque ad quia baptizatos oportet Dominici corporis participatione confirmari.
5.4
VERS. 17.-- Tollam onus. Partem sanctae terrae secum tulit Naaman ut poneret in templo idolorum, et super eam consistens, Dominum cujus erat terra, adoraret, ne offenderet Dominum suum si pariter non adoraret.
5.5
VERS. 20.-- Giezi. Praeruptum, etc., usque ad hic est canis reversus ad vomitum.
6.1
CAPUT VI.
6.1
VERS. 5.-- Accidit autem. Cum impios Judaeos, per corpus operata praesentia Christi, tanquam infructuosas arbores caederet; unde: Ecce securis ad radicem arboris posita est. Ab eis interveniente passione corpus ipsum deservit: profunda descendit, quod in sepultura depositum tanquam ad manubrium spiritu redeunte resurrexit.
6.2
Curandum valde est, ne intellectus otio torpeat, ne in exercitatione operis vitio elationis evanescat.
6.3
Ferrum in manubrio, intellectus est in corde: hoc ligna caeduntur, cum prave agentes increpantur. Quod dum fluxe agitur, dum lapsus vanae gloriae non vitatur; ferrum in aqua perditur, quia ex dissoluto opere, intelligentia fatuatur, quae ad hoc datur, ut dantis ante oculos ex bona actione restituatur, unde sequitur: Hoc ipsum. Electi vero si quando offendunt, ad cor velociter redeunt, et culpam lacrymis insequuntur, unde: Heu, heu, etc. Qui flentes caute inspiciunt, non solum quae mala commiserunt, sed etiam quae ex accepto munere reddere bona debuerunt, et hoc est: Heu, heu, heu, et hoc mutuo acceperam; ac si dicat: Illud per dissolutionem negligentiae perdidi, quod ut per bona opera redderem, ex gratia Redemptoris accepi: sed nunquam Deus mentem deserit, quae in peccatis se veraciter agnoscit. Unde Elisaeus lignum deorsum misit, et ferrum in superficie attulit, quia Redemptor cor peccatoris humiliat, et eam quam amiserat intelligentiam reformat. Unde in alia translatione dicitur: Quod confregit lignum et jactavit, et sic ferrum sustulit. Lignum frangere est cor ab elatione conterere, ad ima jactare, cogitatione propriae infirmitatis humiliare. Illico ferrum rediit, quia ad usum exercitationis pristinae intelligentia recurrit.
6.4
VERS. 14.-- Qui cum venissent. Qui in nequitiae armis confidens, Christi famulis insidias praeparat, nocte perfidiae excaecatus, bellum contra Ecclesiam gerit.
6.5
VERS. 15.-- Heu, heu, etc. Hic notat illos qui pusillanimitate cordis, poenas verentur corporales.
6.6
VERS. 16.-- Nolite timere. Nolite timere eos qui occidunt corpus, et post non habent quid faciant vobis.
6.7
Plures. Possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi plusquam duodecim legiones angelorum.
6.8
Domine, aperi. Valde necesse est ut Elisaeus noster aperiat oculos cordis ad considerandum, quia omnes qui confidunt in illum non confundentur.
6.9
VERS. 18.-- Percute. Bonum est oculum scandalizantem erui, ut intuitus superbiae et malitiae obturetur, et oculus sanae fidei ac simplicitatis aperiatur.
6.10
. Postquam Elisaeus hostes in Samariam adduxit, non eos occidi permisit, sed refectionem illis praeparans, dimisit eos in pace. Et Saulum diu contra stimulum calcitrantem, primum Dominus excaecavit, deinde scientia spirituali ditavit. Nobisque praecepit ita: Diligite inimicos vestros, et benefacite his qui oderunt vos.
6.11
VERS. 24.-- Congregavit. Benadad et exercitus, est diabolus et iniqui, scilicet pagani, Judaei et haeretici, quos contra Ecclesiam bellum gerere excitat. Per tales affligitur populus Dei, qui est positus in Samaria, id est legis custodia: fitque fames, cum non permittitur doctoribus verbum Dei praedicare. Sed Elisaeo revelante, id est, Redemptore per Evangelium indicante, salus quae a peccatoribus longe est, timentibus Deum prope esse scitur. Dicit enim Dominus: Cras modius, etc. Modius similae perfecta est mensura divinae sapientiae quae est in Novo Testamento. Duo modii hordei sunt scientia legis et prophetarum, qui comparantur statere uno, hoc est fide catholica, in porta Samariae, id est in praedicatione apostolica, per quam intratur in Ecclesiam. Cessante enim turbine persecutionis quae fit hodie, dabit Dominus cras, id est tempore futuro, tranquillitatem, ut praedicatio perfecte compleatur.
6.12
VERS. 25.-- Factaque fames, etc. Dum a cultu Dei gens iniqua discedit, horrenda fame comprimitur, et justa necessitate turbatur. Cur famem, o miserrime, pateris? Cur tanta penuria laceraris? Crescit famis quotidie poena, quia quotidie crescit et culpa. Perseverant flagella, quia in populo perseverant et delicta. Deinceps vita peccata, delicta compesce, ad Deum convertere, relinque idolum: tunc poteris hostes divino adjutorio vincere. Nec quisquam nocere poterit ulterius, si damnato scelere, divinus in te germinaverit cultus. Proh nefas! horrenda cadavera et columbarum stercora peccator populus vescitur, nec Dei cultum quaerit. Inquinatas carnes et horrendas escas fames et necessitas poscit; et adhuc figmentum duritia colit. In cibum pietas vertitur, in pabulum suscepta soboles commutatur. Ante parricidium geritur, quam ad funestas epulas veniatur. Innocens sanguis effunditur, ut parentum fames rabida saginetur.
7.1
CAPUT VII.
7.1
VERS. 3.-- Quatuor, etc. Leprosi sunt, etc., usque ad in quatuor mundi partibus fidei veritatem praedicent.
7.2
VERS. 17.-- Porro. Dux typum tenet Scribarum et Pharisaeorum, ad quos Veritas ait: Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, qui clauditis regnum coelorum ante homines: vos enim non intratis, nec introeuntes sinitis intrare. Quem conculcavit turba in porta, quia gressum ad fidem introeuntium impediebat: unde merito conculcatus, id est, examine justi judicis damnatus, perpetuas mittetur in tenebras.
8
CAPUT VIII.
8
VERS. 7.-- Benedab, rex Syriae, etc. Syrorum rex dum venisset in Damascum, et agnovisset quia Divinitas ei et ejus exercitui timorem immisisset et fugam, et non invasione hostium fuisset factum, nimis afflictus, eo quod Deum ita haberet iratum, corruit in languorem.
9.1
CAPUT IX.
9.1
VERS. 1.-- Vade. Designat gentium principatum, quem Dominus destinavit ut sacrilegam civitatem, quae prophetas et Dominum prophetarum occidit, et apostolos ejus persecuta est, ultione juxta perimeret, et sacerdotium quod post Christum inaniter habuerat, destrueret, templumque subverteret, necnon et impiam Synagogam, quae sanguinem sanctorum semper sitiebat, de regni culmine praecipitaret, ac rectores illius interficeret.
9.2
VERS. 29.-- Regnavitque. Dicitur de Ochozia, etc., usque ad et uno anno regnavit.
10
CAPUT X.
10
VERS. 15.-- Estne cor tuum, etc. Hinc est ergo perspicuum, quod etiam in tribubus erant quidam viri pietate praediti, propter quos etiam aliorum curam gerebat Dominus.
11.1
CAPUT XI.
11.1
VERS. 1.-- Athalia vero. Athalia, quae semen David exstinguere moliebatur, impietatem exprimit Synagogae, quae semini David, hoc est Christi, insidiatrix erat. Quae aliquando regnare videbatur, cum legis caeremonias temporaliter observabat. Interpretatur enim Athalia temporalis Domini. Sed Josabeth strenuitate, quae interpretatur saturitas Domini, id est, Ecclesiae, in qua verae sunt deliciae, servatur Joas, id est memoria Domini. Christus, scilicet, in quo est memoria nominis Domini, ne per crudelitatem saevientis hostis interimatur in cordibus electorum. Magis nutritur in domo Joiadae, qui dilectus Domini sonat, de quo Pater: Hic est dilectus Filius meus, cujus domus sancta Ecclesia, ubi in sancta fide electorum manens quotidie facit augmentum corporis sui, donec tempore judicii sceptrum regni et potentiam adversus eos extollet, qui eum deprimere cogitabant, et interfectricem sanctorum aeternis deputaverit poenis.
11.2
VERS. 4.-- Anno autem septimo misit Joiada pontifex, etc. Sortes quatuor et viginti erant sacerdotum, levitarum et janitorum, et habebant totidem pontifices, qui singuli per totidem septimanas sibi ex ordine succederent, habentes singuli sub se quatuor et viginti sacerdotes et totidem levitas, et ejusdem numeri janitores. Intrante itaque novo pontifice sabbato ad officium cum nova turma sacerdotum, levitarum, janitorum, ille pontifex cum sua turma, qui transacta septimana ministraverat, post sabbatum domum revertebatur ad uxorem, quandiu enim ministrabant a conjugali opere cessabant, in porticibus circa domum Domini usque ad sabbatum manentes. Sed tunc summus pontifex propter necessitatem augendi exercitus, et eos qui septimanam expleverant, retinuit, et illos qui impleturi erant suscepit. Qui et alios quoque levitas de urbibus et principes familiarum congregavit, quos filium regis educturus tali ratione distinxit, ut illi, qui impleverant sabbatum, armati circumstarent regem in interioribus atrii locis. Qui ad sabbatum venerant domum regis, id est palatium observarent, et portam scutariorum per quam de templo ad palatium descendebatur. Reliqua multitudo exteriores atriorum januas contra furorem reginae, si quid moliretur, custodirent: postea eduxit regem de domo Domini ubi erat absconditus, veneruntque per viam portae scutariorum in palatium, et sedit super thronum regum.
11.3
VERS. 6.-- Ad portam. In palatio porta Sur et domus Messa( quae cum porta scutariorum nominantur) esse videntur.
11.4
Scutariorum et custodietis excubias domus. Scutarii erant tutores regis custodientes palatii vestibulum.
11.5
VERS. 12.-- Et posuit super eum diadema et testimonium. In libro Dierum apertius: Et imposuerunt ei diadema dederuntque in manu ejus tenendam legem. Et erat utique salutaris prudentiae, ut post tyrannicae necem reginae, succedenti in regnum filio regis, cum ipso regni habitu disciplina legis Dei servanda committeretur: et qui se praelatum populo videret regendo, ipse se regendum divinis legibus subdi debere meminisset.
11.6
VERS. 17.-- Pepigit igitur Joiada foedus inter Dominum, etc. In Paralipomenis, inter se: quia se loco regis et Dei, cujus minister erat, posuit; unde Joiada: recognoscens Dominum vel diligens interpretatur: quia Dominum cognoscere et diligere docuit. Pepigit foedus inter Dominum et regem et populum, ut rex et populus Domino servirent: pepigit inter regem et populum, ut populus erga regem fideliter ageret, et rex cum justitia populum regeret.
12.1
CAPUT XII.
12.1
Mandat rex noster ut doctores accipiant omnem pecuniam, quae a praetereuntibus justis scientiae spiritualis, vel bonorum exemplorum in thesaurum Domini confertur, vel praedicatorum officia ad instaurationem templi spiritualis conferantur, quatenus ibi quodcunque scissum per errorem vel vitia invenerint, restaurent, ne forte per negligentiam magistrorum depereat multitudo auditorum.
12.2
VERS. 5.-- Sartatecta. Dicit ruinas domus Domini, ut quod cadere coeperat, fulciretur. Legitur enim in Paralimopenis quod Athalia et filii ejus, id est, sacerdotes idolorum, quia legitur non habuisse filium, destruxerunt domum Domini, et de sanctificatis fecerunt Baal.
12.3
VERS. 6.-- Igitur usque. Ante adventum Christi licet doctrina legis in gente Judaea fuerit, tamen per doctorum negligentiam in multis corrumpebatur, donec veniret ipse qui legem dedit, et per sanctae Trinitatis fidem decalogum in Mosi et prophetarum scriptis spiritualiter observandum doceret.
12.4
VERS. 7.-- Ad instaurationem templi reddite eam, etc. Dominus evangelicis doctoribus ait: Praedicate Evangelium omni creaturae, infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate; gratis accepistis, gratis date.
12.5
VERS. 9.-- Et tulit. Pontifex noster, qui seipsum obtulit hostiam Deo, gazophylacium unum posuit, id est, unam catholicam Ecclesiam fecit, cui foramen desuper aperuit, quia transitum inde ad coelos paravit.
12.6
Et posuit. Altare corpus Domini, juxta quod gazophylacium est, cum Ecclesia Christo conjuncta est ad dexteram ingredientium domum. Quia qui per fidem ingrediuntur Ecclesiam, intendunt ad aeternam beatitudinem, quam dextera significat, pervenire. Istuc ergo mittunt sacerdotes, qui custodiunt ostia templi, omnem pecuniam, quae defertur ad templum, cum praedicatores, qui servant introitum fidei, offerunt vota fidelium in verbis et operibus: et in Ecclesia rite precibus commendant Deo.
12.7
VERS. 10.-- Scriba regis, etc. Summi sunt doctores, qui pecuniam collatam juxta numerum et mensuram illis tribuebant qui praeerant fabris et caementariis, hoc est, dispensatoribus verbi Dei, qui evangelici tritici mensuram conservis suis, his qui operantur in domo Domini et virtutum opera in aedificio divino componant, tribuebant.
12.8
Apostoli, quos principes in Ecclesia electio divina constituit, per discipulos verbi semina per totum orbem sparserunt, quatenus operarios voluntatis Dei idoneos auditoribus suis praeficerent, quorum alii fabricabant ligna, cum se et sibi obedientes ligna fructifera in domo Domini parare studebant. Alii sartatecta templi faciebant, quando illi, quae per haeresim et schismata rupta erant raeedificabant; alii saxa caedebant, cum duros corde et incredulos fortiter increpabant, ita ut impleretur instauratio in universis, quae indigebant expensa ad domum Domini muniendam, juxta illud: Unicuique autem vestrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi.
12.9
VERS. 13.-- Verumtamen non fiebant. Alia debet esse ratio formandorum vasorum in ministerium Domini, alia parandorum lignorum et saxorum in aedificium domus, quia alia debet esse doctrina, qua rudes imbuuntur ad fidem, et alia qua jam perfecti instruuntur ad scientiae plenitudinem. Vasa Domini sunt, qui jam apti sunt ad capienda munera divina, et habiles sunt ad ministerium Dei.
12.10
Non fiebant. In Paralipomenis. Cum complessent omnia opera, detulerunt coram rege et Joiada reliquam partem pecuniae de qua facta sunt vasa templi. Non est contrarium, quia non de eadem pecunia quae offerebatur a populo ad instaurationem domus Domini facta fuerunt vasa in ministerium templi, sed de reliqua parte pecuniae, quae et in aliis donationibus fuerat collata.
12.11
Et fuscinulae, etc. Doctores, quorum officium est corpus et sanguinem Domini credentibus distribuere, infidelibus abnegare, necnon et spiritualem alimoniam verbi cuique prout convenit dispertiri: quia sunt in verbis Dei, quae nostrae humilitati revelare dignatus est, sunt alia quae nostrae capacitatis mensuram transcendunt.
12.12
Thuribula. Sunt qui mundam orationem ex conscientia pura et fide non ficta offerunt Deo et dicunt: Dirigatur oratio mea, sicut incensum in conspectu tuo.
12.13
Tubae omne vas, etc. Doctores, qui toto orbe vocem evangelicae praedicationis emittunt, unde: Quasi tuba exalta vocem tuam.
12.14
VERS. 15.-- Et non fiebat ratio iis omnibus, etc. Tam religiosi fuerunt, ut nullus dubitaverit qui pecuniam Dei sine fraude tractarent. Unde constat quanta discretione opus est his qui pecuniam verbi Dei dispensant conservis, de qua ratio reddenda est, ut non minus fideles inveniantur hi in spiritualibus quam illi in corporalibus.
12.15
VERS. 16.-- Pecuniam vero pro delicto, etc. Hic ostenditur quod confessio peccatorum et poenitentia non proprio cujusque, sed sacerdotum judicio peragenda est, quorum est discernere inter mundum et immundum, et leprae maculam dijudicare.
13.1
CAPUT XIII.
13.1
VERS. 14.-- Elisaeus autem. Redemptor noster rectoribus Ecclesiae armis spiritualibus se indui, et contra hostem antiquum praecipit praeliari. Arcus sacrum est eloquium, quod ex utroque Testamento velut ex cornu et chorda constat. Per Vetus quippe Testamentum figuratur cornu propter duritiam; per Novum vero, quod incarnato Domino factum est, figuratur chorda: et dum chorda trahitur, cornu curvatur, quia cum Novum Testamentum discutitur, Vetus a rigore suo ad intellectum spiritualem flectitur. Sagittae sunt verba quae doctores proferunt. Nos ergo cum Scripturae sacrae dicta pensamus, arcum intendimus; cum verba doctrinae damus, sagittas emittimus.
13.2
VERS. 16.-- Superposuit. Exemplis suis Dominus actiones doctorum dirigit et confortat.
13.3
VERS. 17.-- Aperi fenestram. Lumine scientiae suos hortatur primum illustrari, et sic jacula verborum mittere.
13.4
Sagitta. Praedicatio sancta certissima est interfectio spiritualium hostium si perseveranter agitur, unde non debet doctor propter avaritiam negligere animarum curam, sed magis per pietatem ad aeternam praetendere requiem, quod significat Aphec: interpretatur enim: continebit vel apprehendet, unde Apostolus enumeratis vitiis subintulit: Tu autem, homo Dei, haec fuge, sectare vero justitiam et pietatem, et apprehende vitam aeternam.
13.5
VERS. 18.-- Tolle. Qui cum. Doctoribus praecipitur jaculo praedicationis terram, etc., usque ad Fides sine operibus mortua est.
13.6
Resurrectio cadaveris, etc., usque ad et potius ibi quam hic habere locum.
14.1
CAPUT XIV.
14.1
VERS. 1.-- In anno secundo. Et fecit. Amasias fecit bonum in conspectu Domini, sed non corde perfecto: bona quippe opera quae placent Deo fecit, sed non corde perfecto, quia sub simulata specie coram hominibus ostendebat, et sic coram Deo accepta non erant.
14.2
VERS. 7.-- In valle. Valli Salinarum erat ubi sal faciebant. Vel coeno salsuginis deciso et siccato et incenso; vel aquis puteorum salsis fervefactis, et usque ad salis firmitatem coquendo perductis; vel alio quolibet ordine quo sal fieri consuevit.
14.3
Petram. Petra civitas est Arabiae nobilis in terra Edom, quae in libro Numerorum Recem dicitur, et a Syris sic appellatur. Sed Josephus non civitatem dicit, sed magnam petram in Arabia constitutam.
14.4
Jectehel. Quod Amasias victor nomen imposuit, interpretatur coetus Dei vel auxilium Dei, agente eo fideliter ut praesentis videretur memoriae, quod hanc vel coetus populi Dei vel Deo adjuvante ceperit.
14.5
VERS. 25.-- Ipse restituit terminos Israel, etc. De Jeroboam dicit: Ipse restituit terminos Israel, ab introitu Emath usque ad mare solitudinis. Emath, quae nunc Epiphania dicitur, septentrionalis erat terminus Israel. Mare autem solitudinis, mare Mortuum est, quod in latitudine per stadia quingenta octuaginta usque ad Zoaros Arabiae, in longitudine centum quinquaginta, usque ad vicinia Sodomorum progreditur. Igitur Jeroboam castrametatus contra Syros, omnem eorum provinciam( sicut Jonas prophetaverat) devastavit.
14.6
Quae est in, etc. Hepher turris erat non longe a templo, enormis magnitudinis et altitudinis: unde Hepher dicitur, id est tenebrarum, sive nubea: eo quod usque ad nubes caput erigat, quae in Zacharia turris nebulosa vocatur.
15.1
CAPUT XV.
15.1
VERS. 1.-- Anno vicesimo Azarias. Ipse est Ozias, etc., usque ad superius porta Ephraim dicitur.
15.2
VERS. 35.-- Ipse aedificavit. Joatham aedificavit portam domus Domini excelsam, quae in Actibus apostolorum Speciosa dicitur, et ab Hebraeis Porta Joatham vocatur.
16.1
CAPUT XVI
16.1
VERS. 3.-- Consecravit. Beenon filii Ennon. Thophet sive Thaphet est in valle Beennon juxta Acheldemach, locus olim amoenissimus, ubi solebant sacrificare daemonibus. Hebraice Gehennon, id est vallis Ennon; unde in Evangelio gehenna dicitur, quia sicut perierunt ibi qui idola colebant in corpore et in anima, ita peccatores qui ad infernum transeunt aeterna damnatione punientur.
16.2
VERS. 18.-- Musach quoque. Est aedificium positum in vestibulo templi, ubi reges quando sabbato ad templum ibant, eleemosynam mittebant; et ita Musach sabbati gazophylacium est regum, sicut corbana sacerdotum. Musach quoque, etc. Non ideo convertit in templum Domini, quod in eo cultui Dei serviret, sed ut cum templo profanaretur, studens placere regi Assyriorum magis quam Deo, ut cum illuc veniret illud videns concupisceret et auferret sicut alia multa Achaz sibi tribuente. quo inveniret gratiam illius.
17.1
CAPUT XVII.
17.1
VERS. 27.-- Adduxistis. Rex Assyrius, id est diabolus cum suo exercitu populum ecclesiasticum obsidendo et devastando quotidie afficit, cum eos propter peccata commissa de sedibus propriis evellens defert in terram alienam. Unde: Super flumina Babylonis illic sedimus, et flevimus dum recordaremur Sion.
17.2
VERS. 29.-- Et unaquaeque. In libro Locorum legitur, quod Benoth et Nergel fuerunt civitates quas construxerunt in Judaea qui de Babylonia transierant. Asima quoque oppidum aedificaverunt qui ad eam venerant de Emath. Nebahan et Tharthac civitates sunt quas Hevaei in Judaea condiderunt.
17.3
Videtur juxta consequentiam sermonis et idolorum, quibus hae gentes prius servierant, hic posse vocabula intelligi, quia cum dictum esset: Et unaquaeque gens fabricata est Deum suum, quasi ad expletionem sententiae subjunctum est: Viri enim Babylonici fecerunt Sochoth Benoth; id est tabernacula: Benoth, quod est nomen idoli. In sequentibus ostenditur Adramalech et Anamelech idola fuisse urbis Sepharvaim, ita videtur consequens ut et Nergel Cuthenorum, Asima Emathaeorum, Nebahath et Tharthach idola fuerunt Hevaeorum.
17.4
VERS. 33.-- Et cum. Habent haeretici quaedam sacramenta communia cum sancta Ecclesia, usque ad et nepotum intelligimus.
18.1
CAPUT XVIII.
18.1
Anno tertio. Ezechias. Apprehendens Dominum vel fortitudo Domini. Nam Redemptor noster Dominus fortis, Dominus potens in praelio, non solum idola gentium contrivit, et cultum idololatriae dissipavit quatenus unius Dei notitiam haberent, ejusque cultui digne manciparentur: quin ipsam litteram legis Mosaicae, quam ille populus legalis assidua lectione resonabat ac pro magno habebat, contrivit, ac sensum spiritualem in ea intelligere eos docuit.
18.2
VERS. 4.-- Confregitque. Ezechias serpentem confregit, quia in Domino Deo speravit, non in aeneo serpente.
18.3
Nohestan vocavit, etc. Quod interpretatur aes eorum, ut quem illi pro numine colebant, in dictis ejus metallum eum esse, non Deum, agnoscerent.
18.4
VERS. 17.-- Rabsacen. Quia Hebraice loquitur: filium Isaiae putant qui proditor fuit cum Sobna; vel Samariten, et ideo Hebraicam linguam scivisse. Qui quasi quaedam contraria fortitudo imitabatur prophetas sua arrogantia. Prophetae dicunt: Haec dicit Dominus. Iste dixit: Haec dicit rex magnus, rex Assyriorum.
18.5
VERS. 18.-- Eliacim. De hoc Eliacim dixit Isaias: Vocabo servum meum Eliacim, qui fuit pontifex post Sobnam: quem tradunt Hebraei, Rabsacis comminationibus perterritum, prodidisse Jerusalem, et excepta arce sicut et templo, Assyrios totam urbem cepisse; quem etiam Sobnam cum Eliacim ad Rabsacen exisse quidam autumant.
18.6
VERS. 21.-- An speras. Nulla narrat historia quod Ezechias Pharaonis auxilium postulaverit.
18.7
VERS. 22.-- In Domino. Verum est quod in Deo habuerunt fiduciam, sed falsum est Ezechiam abstulisse excelsa Dei et altaria: hoc enim non contra Deum, sed pro Deo fecit, ut destructo errore veteri juberet Deum in templo Jerusalem adorari.
18.8
VERS. 23.-- Dabo vobis. Rabsaces, ut paucitatem obsessorum ostenderet, duo millia equorum pollicetur, quorum ascensores Ezechias non haberet: non de imbecillitate populi venit quasi equitandi ignari, sed quia Deus praecepit ne rex Israel equos et uxores sibi multiplicaret.
18.9
VERS. 25.-- Dominus dixit. Ad id quod dixit, si dixeritis, In Deo confidimus, callide respondet se non sua voluntate, sed Dei venisse dicentis: Ascende. Et est argumentum: cum multas urbes ceperim, et pars Jerusalem maneat intacta, manifestum est me Dei venisse voluntate.
18.10
VERS. 26.-- Precamur. Sensus est, etc., usque ad quae terrae Judaeae similitudinem habebat, tam in situ quam in fructibus.
18.11
VERS. 29.-- Non vos, etc. Rabsacis accusatio Ezechiae testimonium est, quod captis videlicet urbibus in Domino confisus sit: et confortavit populum ut in Domino speraret. Unde Rabsaces destruere vult quae ille construxit, et dicit ad populum: Non seducat vos Ezechias, et non vobis tribuat fiduciam super Domino Deo vestro.
18.12
Ostendit harum civitatum sive gentium diis servisse Samaritas, etc., usque ad ut noster vertit interpres.
19.1
CAPUT XIX.
19.1
Mira regis humilitas et prudentia, etc., usque ad et inimicum in sua terra esse moriturum.
19.2
VERS. 9.-- Cumque audisset. Volente Deo Rabsaces deseruit obsidionem Jerusalem, et invenit Dominum suum vel capta vel deserta Lachis oppugnantem Lobnam. Sennacherib occurrens regi Aethiopum, misit ad Ezechiam epistolas ut quos viribus non cepit, sermone terreret. Pugnasse Sennacherib contra Aegyptios et obsedisse Pelusium, jamque exstructis aggeribus urbe capienda venisse Taracham regem Aethiopum in auxilium narrat Herodotus.
19.3
Prius Ezechias Domini terrore perterritus adorare in templo non audebat vel liberas ibi fundere preces, nunc dicente Isaia: Ne timeas a facie verborum quae audisti, audacter Dominum deprecatur.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).