Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria-1117
Liber IV Regum
Regu 22
Choose a text
More by Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria
—
8955 Liivre
19.4
VERS. 21.-- Virgo filia. Quia cunctis gentibus idola adorantibus, haec sola conservat castitatem religionis unius Dei, et quae ne ad majorem blasphemiam concitaret, praesenti non respondit: post abeuntem movit caput ad rogandum Deum, vel certe ad deridendam arrogantiam ejus certa de ultione. Nec ipse per se, sed per servos suos, ut major esset arrogantia, Dominum blasphemavit.
19.5
VERS. 23.-- Excelsa. Altitudo montium et juga Libani excelsae cedri et abietes. Vel per metaphoram de cunctis gentibus accipiendum est et principibus earum. Vel de Hierusalem, quae est Libanus, cedri et abietes, potentes et optimates.
19.6
VERS. 24.-- Et siccavi. Vel prae multitudine exercitus omnia fluenta siccavit, ut puteos sibi fodere compulsus sit. Vel omnis populus, quos aquae significant, suo vastatur exercitu.
19.7
VERS. 25.-- Nunquid. Haec ex persona Domini, etc., usque ad quod tuam ferocitatem domet, et te reducat in Assyrios.
19.8
VERS. 29.-- Hoc erit signum. Eorum quae praenuntio, etc., usque ad imo zelo quo adversus impios zelatus est populum suum.
19.9
Comede. Isaias ita: Comede hoc anno quae sponte nascuntur, et anno secundo vescere pomis. In anno autem tertio seminate, plantate vineas et comedite fructus earum, et mittet id quod salvatum fuerit in domo Juda; et quod reliquum est radicem deorsum, et faciet fructum, quia de Hierusalem exibunt reliquiae, et salvatio de monte Sion. Zelus Domini exercituum faciet hoc. Omnibus ab exercitu vastatis comede quae iterum germinare, sive quae inter ungulas equorum evadere potuerunt. In secundo anno quae sponte nascuntur sine labore. Vel simulatione hoc dictum est, quia putabant se fame perituros.
19.10
VERS. 34.-- Et propter David servum. Propter futurorum spem, praesentem excutit metum. Dicit autem, quia non suo merito, sed Dei clementia conserventur, imo et patris eorum David memoria: in quo monentur et suae negligentiae et illius fidei et justitiae, quia in tantum diligit Deus justitiam, ut posteros majorum virtute tueatur.
19.11
VERS. 35.-- Factum est igitur. Tot ab uno angelo una nocte caeduntur, et absque vulneribus mors saeva discurrit. Super quo in Paralipomenis legitur: Et misit Dominus angelum qui percussit omnem virum robustum et bellatorem, principemque exercitus Assyriorum. Reversusque est cum ignominia in terram suam. Qui servatus est, ut fieret testis majestatis illius quem paulo ante contempserat.
19.12
VERS. 37.-- Cumque adoraret in templo. Quasi victoriam de hostibus reportaret, contemptor veri Dei in fano falsi numinis trucidatur: nec angelico perit gladio quod erat commune, sed parricidio filiorum.
19.13
Pharao quoque in decem Aegypti servatur plagis, ut novissimus pereat.
19.14
In terram Armeniorum. Ararath regio in Armenia campestri, per quam Araxes fluit incredibilis ubertatis ad radices Tauri montis. Ergo et arca Noe non ad montes generaliter Armeniae delata est, sed ad montes Tauri altissimos qui Ararath imminet campis.
20.1
CAPUT XX.
20.1
VERS. 1.-- In diebus illis. Ne elevaretur cor Ezechiae post incredibiles triumphos, infirmitate corporis visitatur et audit se esse moriturum, ut conversus ad Dominum, flectat sententiam.
20.2
Cuncta Deus secutura praesciens ante saecula, decrevit qualiter per saecula disponantur. Statutum ergo est quantum in ipsa vita mortali temporaliter vivatur. Nam etsi annos quindecim Ezechiae addidit Deus, eum tamen cum mori permisit, tunc praescivit eum esse moriturum. Cui cum mortis sententia dicta est, protinus ad ejus lacrymas vita est addita. Eo quidem tempore mori merebatur, qui elatus, Domino gratias pro inopinata victoria non reddidit, scilicet quia suae justitiae et meritis deputavit. Nec praefixum in praescientia Dei tempus vitae prolongatum est, sed illud quod peccando amiserat, ex largitate Dei redditum erat. Qui cum moriturum praedixit, ante poenitentiam illius praescivit. Convertit faciem ad parietem templi, quia ad templum ire non poterat. Parietem templi dicit juxta quod palatium erat, vel ad parietem absolute, ne lacrymas assistentibus ostentaret, ut tota mente Deum deprecaretur.
20.3
VERS. 2.-- Qui convertit. Felix conscientia, etc., usque ad verba enim singulorum Deus pensat ex corde ipsorum.
20.4
VERS. 3.-- Flevit itaque. Flevit propter promissionem Domini, etc., usque ad et post mortem resuscitatos plurimos legimus.
20.5
VERS. 7.-- Afferte massam. Verbum sehim sive schim( ut aiunt Hebraei) ulcus sonat non vulnus: hoc infligitur, illud sponte nascitur. Nam Aquila, Symmachus et Theodotio, aroc interpretati sunt, quod morbum regium intelligunt, cui contraria putantur vel sumpta in cibo, vel apposita corpori quaecunque sunt dulcia. Dei ergo potentia monstratur, dum per res noxias sanitas restituitur. Alii schim, apostema suspicantur, quando tumens corpus cocto et putrescente pure completur. Et juxta artem medicorum, omnis sanies siccioribus ficis atque contusis in cutis superficiem provocatur.
20.6
Datur signum ut sol decem gradibus revertatur, etc., usque ad et ogdoade viventibus per resurrectionem Christi vitae spatia pro vitae spatio protelentur.
20.7
Quidam decem gradus linearum ad mysterium Christi transferunt, etc., usque ad et omnem illam umbram legis veritatis radiis illustravit.
20.8
VERS. 12.-- In illo. Supra legitur, etc., usque ad illum adorandum plus homine crediderunt.
20.9
Tradunt Hebraei, etc., usque ad ad notitiam hominum per factum pravi operis perduceretur.
20.10
Hypocritae quoque post magnas virtutes decrescunt, quia celari in eisdem virtutibus nolunt: qui dum suasu malignorum spirituum jactantiae acquiescunt, quasi ostium quo diutius congregatum amittant hostibus pandunt, unde: Tradidit in captivitatem virtutem eorum. Gloriam suam Paulus testimonium conscientiae suae memorat, quia favorem alieni oris non appetit. Occultanda sunt ergo quae agimus, ne hoc in hujus vitae itinere incaute portantes latrocinantium spiritum incursione perdamus.
20.11
Tacet de quo verebatur offensam, quod ostenderat eis cuncta quae haberet in potestate sua, inter quae praecipua erat templi supellex.
20.12
VERS. 13.-- Laetatus est autem in adventu eorum Ezechias. Verba Dierum de Ezechia aiunt. etc., usque ad ostenditque eis domum aromatum, etc.
20.13
Domum aromatum, et aurum et argentum. Quidam sepulcra regum opinantur, quae aromatibus plena erant, quia corpora regum antiquitus unguentis condiebantur. Alii magis cellam aromatum in templo Domini fuisse intelligunt, ubi recondebantur odoriferae species, ex quibus fiebat thymiama quod in templo Domini offerebatur.
20.14
Non fuit verbum quod non monstraret eis Ezechias in, etc.( quod apud Hebraeos pro re frequenter accipitur) quod non ostenderit eis in domo sua, et in omni potestate sua. Unde Dei ira justissima, quoniam non solum thesauros suos atque palatii, sed et templi ostendit, quod certe fuit potestatis ejus, de cujus valvis atrii laminas ante jam tulerat.
20.15
VERS. 14.-- De terra longinqua venerunt. Quasi dicat: Quanto terra longior unde venerunt, tanto ego gloriosior propter quem venerunt.
20.16
Ad me de Babylone. Debuerat dicere ad glorificandum Deum pro signi magnitudine.
20.17
VERS. 21.-- Dormivitque Ezechias cum patribus, etc. In Paralipomenis, dicitur quod sepultus est Ezechias super sepulcra regum, quia ejus sepulcrum est excelsius fabricatum causa pietatis qua coluit Deum.
21.1
CAPUT XXI.
21.1
Cujus tempore Isaias( ut tradunt Hebraei) lignea serra per medium serratus est, quia princeps Sodomorum appellavit eos, vertentes ei in crimen quod dixerat: Vidi Dominum sedentem super solium excelsum. Deo dicente: Non videbit me homo et vivet.
21.2
Manasses ad idola se convertit et abominationes. Locuto Deo vel Domino ad eum, attendere noluit; ideo victus ductus est in Babylonem, coangustatus oravit Dominum intente et egit poenitentiam valde, et exaudita est oratio ejus, reduxitque eum in regnum suum, et cognovit Manasses quod Dominus ipse est Deus. Ergo post commissa scelera nullus de Dei misericordia desperet, sed magis per poenitentiam spem veniae habeat.
21.3
VERS. 24.-- Josiam. Josias omnem spurcitiam idolorum emendavit, et se in Dei cultu strenue exercuit, sicut de illo ante longe praedictum est per prophetam.
22
CAPUT XXII.
22
VERS. 14.-- In Secunda. In Paralipomenis legitur de Ezechia, quod aedificavit omnem murum qui fuerat dissipatus, et forinsecus alterum murum; unde Sophonias: Ululatus a Secunda. Prophetissa ergo habitavit in Secunda, id est, in secundi muri parte.
23.1
CAPUT XXIII.
23.1
VERS. 10.-- Contaminavit. Josias Thopheth vel ossa mortuorum ibi( sicut in sequentibus locis fecisse legitur) vel alia quaelibet immunda dispergens, quatenus abominationi potius quam delectationi aptus omnibus qui aspicerent locus appareret.
23.2
In convalle. Vallis Ennom est juxta murum Jerusalem contra orientem, etc., usque ad quia Thopheth dicitur latitudo.
23.3
VERS. 11.-- Abstulit. Judaei superstitionibus gentium se mancipaverant, qui inter caetera solent pingere vel facere simulacrum solis ut puerum imberbem, quia nullum per saecula senium incidit, quotidie novo ortu natus. Cui currus et equos tribuunt, quia curru igneo et equis igneis Elias raptus est ad coelum, quod inter alia in pariete depictum vident, et vicinia nominis decipiuntur: Elios enim Graece sol dicitur.
23.4
VERS. 13.-- Excelsa. Dicit Scriptura loca in collibus posita frondentibus, in quibus vel daemonibus immolabant; vel Domino, locorum amoenitate illecti, contra interdictum, relicto altari quod erat in templo, illuc oblaturi confluebant: unde saepius in hoc libro dicitur de regibus minus perfectis: Verumtamen excelsa non abstulit.
23.5
Quae aedificaverat. Hic ostenditur quod Salomon de admisso idololatriae scelere nunquam perfecte poenituit: si enim vere poenituisset, sategisset ante omnia ut idola quae aedificaverat de civitate tollerentur: et non in scandalum stultorum, quae ipse cum esset sapientissimus erronea fecerat, quasi sapienter facta relinqueret.
23.6
Et Chamos. Alibi legitur quod aedificavit Salomon fanum Chamos in monte, qui est contra Jerusalem. Sed non est contrarium; quia mons iste in tanta erat urbis vicinia, ut ad ipsam pertinere, ipsamque sordibus, quae in eo congerebantur, contaminare videretur.
23.7
Offensioni Moab. Idola dicuntur offensio, quia vel illis offenditur Deus, vel offensionem et ruinam suis afferunt cultoribus.
23.8
VERS. 16.-- Tulit ossa, etc. Josias ossa mortuorum cremari super altare jussit, quia profana fuerunt eorum sacrificia, et per errorem idololatriae non solum pecora daemonibus offerebant, sed et seipsos in potestatem daemonum tradiderunt: quia justo Dei judicio simul cum altari quod idolis fabricaverant, dissipandi erant. Mystice, qui diaboli servitio mancipati, vitam sacrilegam temporaliter finiunt, aeternis cruciatibus consumentur, Deo retribuente secundum merita
23.9
VERS. 21.-- Facite phase. Josias typum tenet Salvatoris, etc., usque ad: et orietur vobis timentibus sol justitiae.
23.10
Nec enim factum est phase tale, etc. Quia, ablatis figuris in die judicii, transibunt sancti de morte ad vitam, sicque in conspectu conditoris sui gaudebunt, quia videbitur Deus Deorum in Sion.
23.11
Quod Josias, ejectis idolis de terra, pythonibus, ariolis et omnibus immunditiis, Domini phase celebrasse legitur, moraliter docet ut primo purgemus terram cordis a vitiis, ut servire possimus Deo, sicque gratum Domino celebremus pascha: Non utique in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis.
23.12
Josias vulneratus est in campo Mageddo, unde et statim mortuus est. Luxitque eum populus multum, Jeremias maxime. Tunc enim dicitur ita lamentasse: Quomodo sedet sola civitas! De hoc planctu dicitur: Et erit planctus in Jerusalem, sicut planctus Adremon, quod nomen est regis, qui tunc regnabat in Charchamis, in cujus auxilium Josias venerat adversus Nechao regem Aegypti.
23.13
Interfectio Josiae a Pharaone Nechao, facta in Mageddo, significat persecutionem antiqui hostis adversus praedicatores, quos per invidiam neci tradere molitur, et auferre de terra Ecclesiae conatur: quatenus facilius totam plebem dissipare possit. Pharao dissipans, Nechao percussio, Mageddo de tentatione. Permissus quippe diabolus consurgere adversus sanctos, hic totis viribus certat, quatenus tentando gregem Domini percutiens dissipet, eosque primum auferat quorum solatio adjuti contra hostem dimicare debuerant.
23.14
VERS. 30.-- Joachaz filium Josiae. Alio nomine Sellum dicitur, sed quia perversissimus fuit, parvo tempore regnavit, nam Nechao vinxit eum, eo quod populus contra suam voluntatem constituisset eum regem, et duxit illum in Aegyptum.
23.15
Joachaz retentus significat malos doctores, quos populus terrae, scilicet terrenae cupuditati dediti, consentientes vitiis suis praelatos eligunt, quos Pharao in Rebla vinxit, cum diabolus per multitudinem adulatorum enervans decipit corda praelatorum, sicque in spiritualis Aegypti vinctos catenis peccatorum tenebrosam mergit abyssum.
23.16
VERS. 35.-- Argentum autem et aurum dedit, etc. Malignus censum servitii sui populo carnali expetit, ut tam sensu quam eloquio, ejus per omnia parati sint obsequio. Joachim praecepto regis censum exigit, quia diabolus per sibi deditos magistros, ab unoquoque exigit secundum vires suas peccati censum solvere, sicque in nequiter praelatis quotidie praeparat perditionem subjectis.
24.1
CAPUT XXIV.
24.1
Cum semel quis quilibet se manciparit vitio, etc., usque ad et adjutorium a Deo imploret.
24.2
Hunc refert Josephus a Nabuchodonosor interfectum, et ante muros Jerusalem projectum et insepultum, de quo praedictum fuerat: Sepultura asini sepelietur.
24.3
Regnavitque Joachim, etc. Nomen Joachim aliter scribitur in designatione patris, qui et Eliacim: aliter cum filius significatur, qui et Jechonias, nam cum patrem signat per k et m scribitur: cum vero filium per ch et n scribitur.
24.4
VERS. 8.-- Jerusalem. Jerusalem et terra Israel, etc., usque ad id est, scientia spiritualis ad peccatorum opera convertitur.
24.5
VERS. 14.-- Artificem et inclusorem, nihilque relictum est, exceptis pauperibus populi terrae. Quod supra populo Israel Philisthiim regnantes fecisse narrantur, cum dicitur: Faber ferrarius non inveniebatur in omni terra Israel, caverant enim Philisthiim, ne forte facerent Hebraei gladium aut lanceam ad repugnandum, ita nunc Chaldaei satagunt, ut nullus in ea remaneat artifex et inclusor, qui diruta urbis moenia componere possit vel resarcire
24.6
Mali sunt rectores, qui munere et dono divino abutuntur, et falso sibi nomen justitiae usurpant. Matthathia vel Matthanias enim interpretatur munus sive donum: Sedecias justus Dominus. Undecim annis regnavit, quia transgressor legis fuit, quae significatur denario, numero. Novenarius, qui minus habet denario imperfectionem legis significat, sicut undenarius transgressionem. Recte ergo Nabuchodonosor in nono anno regni Sedeciae obsedit civitatem mense decimo, et decima die mensis: quia mali pastores, cum decalogi mandata, quae scientia tenent, opere et doctrina perficere negligunt, necesse est ut plebem sibi commissam antiquus hostis cum suo exercitu obsidione circumdet, et munitione erroris ac vitiorum constructa claudat, vallando civitatem: sicque fames in civitate praevaleat, fames utique verbi Dei cum non expenditur panis doctrinae populo terrae.
25.1
CAPUT XXV
25.1
VERS. 4.-- Et interrupta est, etc. Interrupta quidem per tentationes varias daemonum custodia populorum, etc., usque ad qui pravo usu et iniquitatis suae multitudine gravatur.
25.2
VERS. 8.-- Mense quinto. Congruit temporis ordo cum ratione vindictae. Mense quinto vastata est civitas, quae Pentateuchum legis servare despexit, et septima die mensis, quia sabbati requiem non custodivit, et contraria praeceptis Dei egit, frustra sibi blandiens de securitate pro sanctorum locorum habitatione.
25.3
Venit Nabuzardan, qui interpretatur ventilabrum, sive prophetia alieni judicii, etc., usque ad sed spinae magis et tribuli vitiorum excrescant.
25.4
VERS. 13.-- Columnas autem aereas quae, etc. Et bases intelligimus doctores, qui sonoritate praedicationis et fidei firmitate debuerunt alios sustentare. Mare aeneum baptismi lavacrum, vel compunctionem lacrymarum. Haec quidem omnia Chaldaei spirituales per inertiam magistrorum, et de domo Domini auferre nituntur, et confringere.
25.5
VERS. 14.-- Ollas quoque. Quia diversa officia in ecclesiasticis ordinibus de Dei servitio auferentes in suum usum nequissimum verterunt.
25.6
VERS. 15.-- Thuribula et phialas. Cum orationem qua divinitas placari potuit, et poculum verbi quo lassi refocillari debuerant impediendo subvertunt.
25.7
Quia tam sensum pretiosum, quam eloquii venustatem, hostis nequam de domo Domini auferre molitur, et secum in confusionem ducere.
25.8
VERS. 18.-- Tulit quoque. Non solum populares, sed et fortes et principes in Ecclesia diabolus decipere et peccatores captivare satagit, unde in Job de ipso: Escae ejus electae sunt.
25.9
ulit Saraiam, qui interpretatur vinctus, sacerdotem primum, cum primum Ecclesiae ordinem, qui in episcopis est, amore voluptatis terrenae vitiorum catena constringit. Similiter Sophoniam, qui interpretatur absconditus, sacerdotem secundum, cum secundi ordinis viros, id est presbyteros( qui talentum verbi in terra fodientes absconderant) in suum dominium subigit. Et tres inani, qui ostium fidei aperire debuerant, et tenentes clavem scientiae nec ipsi introierunt, nec alios introire permiserunt. Eunuchus significat fatuas virgines, quae vasa oleo vacua in manibus tenebant, continentes se a coitu corporali, nec tamen oleum gratiae et misericordiae in pectore suo habere volebant. Qui frustra super bellatores constituuntur cum arrogantiam non praecaveant. Quinque viros de his qui steterant coram rege, id est, illos qui quinque sensibus corporis voluptati servientes, regi vitiorum semper assistebant.
25.10
Sopher principem. Interpretatur dissipans vel dividens: significans eos, qui rudes in Ecclesia, quos ad militiam Christi nutrire debuerant, pravis exemplis dissipans, a coetu fidelium per errorem sequestrant. Et sexaginta viros e vulgo, id est, stultos operatores, qui merito e vulgo, quia divina consilia discere et factis implere neglexerant.
25.11
Et sexaginta viros. Hos omnes Nabuzardan duxit ad regem Babylonis, et interfecti sunt, quia diabolus praedam quam ab Ecclesia evellit, ad perpetuae mortis interfectionem perducere ambit: quos percutit rex confusionis in Reblatha, hoc est in multitudine scelerum, et amore voluptatum.
25.12
Cum illi qui confessionem nominis Dei in Ecclesia videbantur habere, per scelera multiplicia de terra viventium translati in regnum confusionis et erroris abducuntur, etc., usque ad et vultum Conditoris nostri per saecula contemplari.
25.13
VERS. 23.-- Et Saraia. Filius Saraiae sacerdotis reservatus est, et pater occisus. Ex quo in captivitate postea natus est Jesus sacerdos magnus, qui reduxit populum cum Zorobabel.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).