Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria-1117
Liber Job
Job 14.24
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
8957 Libjob3
14.1
CAPUT XI.
14.1
VERS. 2.--« Nunquid qui multa.» A contumeliis incipit, etc., usque ad qui nihil putant rectum, nisi quod sentiunt.
14.2
« Aut vir verbosus.» Vera sententia, quia legitur, cultus justitiae silentium, sed non pro loco dicta. Qui nequit recta pati, negligens corrigi, accingit se responsioni.
14.3
VERS. 3.--« Tibi soli tacebunt homines,» etc. Omnia recta suam irrisionem putat quem remordet conscientia et generaliter dicta sibi aestimat. Unde et contra loqui accenditur, ut vel sic verecundiam regat quasi criminosus non sit, si alios criminetur, unde mentiendo subdit:
14.4
VERS. 4.--« Dixisti enim: Purus est sermo meus.» Job non dixerat; sed solatio est facinori, si vel falso inquinetur vita corripientis.
14.5
VERS. 5.--« Atque utinam Deus loqueretur tecum,» etc. Perversi verbotenus bona optant, ut benigni videantur, et ut, quae in praesenti sunt, mala esse ostendantur, unde et iste dicit:
14.6
« Utinam Deus loqueretur.» Quasi diceret, tu modo tibi loqueris, dum carnaliter sapis: es vacuus a veritatis spiritu; quasi potius imperitiae tuae compatior, quam poenae:
14.7
« Labia,» id est judicia, per quae aperta, etc., usque ad Deo agnoscit: et si peccata agnoscit, patienter flagella tolerat. Et hoc est:
14.8
VERS. 6.--« Et intelligeres quod multa minora.» Injuste justo iniquitatem objicit, sed haec contumelia de zelo Dei prodit, et est venialis. Merita quoque justi nesciens, ex imperitia irrisionem subdit:
14.9
VERS. 7.--« Forsitan vestigia Dei comprehendes.» Benignitas visitationis, etc., usque ad quia ejus essentia a nullo plene videbitur.
14.10
VERS. 8.--« Excelsior.» Quia in circumscriptione sui spiritus cuncta transcendit.
14.11
« Profundior inferno.» Quia transcendendo subvehit.
14.12
VERS. 9.--« Longior terra.» Quia modum creaturae perennitate aeternitatis excedit
14.13
« Latior mari.» Quia tempora sic possidet, etc., usque ad vel temetipsum in tentationibus reprehendere nescis?
14.14
VERS. 10.--« Si subverterit.» Subvertit coelum, etc., usque ad ut vel resistens exerceatur, vel seducta frangatur, unde recte dicit:
14.15
« Quis contradicet ei? vel, quis ei dicere potest cur ita facias?» Quia judicio Dei nullus potest obsistere, vel inquirendo illud penetrare. Cur subvertit vel coarctat?
14.16
VERS. 11.--« Ipse enim novit.» Dum mens elatione attollitur, etc., usque ad quo vanitas cum iniquitate pertrahit, ad tumorem scilicet, subdit:
14.17
VERS. 12.--« Vir vanus in superbiam.» Vanus ex culpa redditur audax, etc., usque ad per effrenatam libertatem audenter vagus per desideria currit.
14.18
VERS. 13.--« Tu autem firmasti.» Firmari cor non hoc loco, etc., usque ad hunc velut docendo subjungit:« et eris stabilis,» etc.
14.19
VERS. 14.--« Si iniquitates.» Iniquitas in manu, etc., usque ad si reatus sui conscientia accusat.
14.20
VERS. 15.--« Et eris stabilis.» Quia tanto minus ad judicium trepidat, quanto in bonis actibus solidius stat.
14.21
VERS. 16.--« Miseriae quoque.» Mala vitae praesentis tanto durius animus sentit, quanto pensare bonum, quod sequitur, negligit. At si ad ea, quae permanent, oculum cordis figat, nihil esse conspicit quidquid ad finem tendit.
14.22
« Et quasi aquarum.» Quia miseriae, quae transeunt, non vi concutiunt, sed tactum moeroris infundunt, dum extra pro percussione dolet, intus ex tentatione frigescit, contra quod amplius lux divina succenditur, unde subditur.
14.23
VERS. 17.--« Et quasi meridianus.» Fulgor meridianus in vespere est virtutis renovatio in tentatione.
14.24
« Et cum te consumptum.» Cum et per exteriora mala justus occumbere coeperit, tunc claritas ejus incipit: econtra iniqui lumen est in die hujus vitae, obscuritas in vespere.« Et cum te consumptum.» Quia foris cadens intus renovatur, et quo duriora tolerat, certius praemia sperat, et hoc est:
14.25
VERS. 18.--« Et habebis fiduciam.» Defossi secure dormiunt, etc., usque ad securus apud se dormit latens ab actibus saeculi.
14.26
VERS. 19.--« Requiesces et non erit.» Qui enim in aeternitatis desiderio figitur, dum nihil est in mundo quod appetat, nihil est quod de mundo pertimescat.
14.27
« Et deprecabuntur.» Pravi cum recta praedicant, quod ipsi appetunt, hoc aliis pro magno pollicentur; sed ne diu pollicendo patescat quod sunt, ad rectitudinis citius verba revertuntur, unde subditur:
14.28
VERS. 20.--« Oculi autem impiorum.» Oculorum nomine, etc., usque ad quo se valeat occultare, non invenit.
14.29
« Et spes illorum abominatio,» etc. Quia inde in perpetuum spiritus interit, unde ad tempus caro suaviter vivit.

Intertext edge

Open linked passage

Note