Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria-1117
Liber Josue Ben Nun
Nun 13
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
8958 Lijoben
1.1
PRAEFATIO.
1.1
Tandem finito Pentateucho Moysi, velut grandi foenore liberati, ad Jesum filium Nave manum mittimus, etc.
1.2
Donavit Deus nomen quod est super omne nomen Jesu Christo: hoc autem est Jesus. Ideo in nomine Jesu omne genu flectitur, coelestium, terrestrium et infernorum. Et quia hoc est nomen super omne nomen, idcirco nullis retro generationibus nominatum est. In Genesi justos multos legimus, et nullus eorum nominatus est Jesus. In Exodo hoc primum invenio, etc., usque ad dum peccamus, et regnant in nobis vitia passionum, quamvis relictis idolis ab Aegypto exisse videamur, opprobrium tamen Aegypti non est ablatum a nobis. Si vero secundo fueris circumcisus, abscideris a te omne vitium, irae, superbiae, invidiae, libidinis et hujusmodi, abstergentur opprobria Aegypti, et translatus in terram promissionis, coelestem haereditatem accipies per Jesum Christum Dominum nostrum.
2.1
CAPUT PRIMUM.
2.1
VERS. 2.-- Moses servus( ADAMANT., hom. 2 in Josue.) Moses famulus meus mortuus est. Adverte quomodo regnat Jesus, etc., usque ad spiritualis Moses est qui vivit in spiritu.
2.2
Surge et transi, etc. Nunc ergo exsurgens, transi Jordanem istum, etc. Vide quomodo minister fuerit Mosi Jesus Filius Dei. Cum venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege, quia factus sub lege Mosi, factus est minister Mosi. Et factus est Christi minister circumcisionis ad confirmandas promissiones Patrum.
2.3
VERS. 3.-- Omnem locum, etc. Littera legis humi posita est, et deorsum jacet, etc., usque ad ut non solum efficiaris haeres Dei, sed cohaeres Christi.
2.4
VERS. 4.-- A deserto et Libano, etc. Eremum et Antilibanum. Non dixit Libanum, sed Antilibanum, etc., usque ad Ecclesia ex gentibus congregata per Jesum Christum.
2.5
Ex hoc testimonio et aliis probatur Moses defunctus, ut Dei famulus et Deo placens, quamvis in eo illa vindicta completa sit, ne terram promissionis intraret. Ex quo datur intelligi Deum etiam in bonis servis suis aliqua corporaliter vel temporaliter vindicare, et tamen eos inter vasa honesta et utilia habere.
2.6
Praecepitque Josue. Quaeritur quomodo hoc praecepit, postquam Dominus exhortatus est eum, etc., usque ad dispositio ejus Jethro suggerente divinitus mutatur.
2.7
Rubenitis quoque. Consideremus quam formam teneant duae et semis tribus, etc., usque ad qui terram fluentem lac et mel in amaritudine malitiae detinent.
3.1
CAPUT II.
3.1
VERS. 1.-- Misit ergo, etc. Jericho civitas mundus est, ad quem Dominus Christus ad perscrutandos mores hominum duo Testamenta direxit. Nam in eo ut credentium fidem aut rebellium pervicaciam plenius comprobaret, ante adventum judicii sui, quasi exploratores duos, Legem et Evangelium destinavit.
3.2
Mittuntur a Jesu exploratores in Jericho, etc., usque ad si in misericordia Domini sui intellexerit bonitatem.
3.3
VERS. 16.-- Ad montana conscendite, etc. Dat sapiens meretrix consilium mysticum et coeleste, etc., usque ad quae aliquando meretrix erat, mundata est in aqua et Spiritu sancto et in sanguine Christi.
4.1
CAPUT III.
4.1
VERS. 3.-- Cum videritis arcam testimonii Dei nostri, et sacerdotes, et Levitas portantes eam, etc. Longe jussum est arcam praecedere, etc., usque ad nube subtracta, tanquam velamine ablato.
4.2
Praecedite populum. Per sacerdotes deducitur populus, et iter agit ad terram repromissionis magisterio sacerdotum. Et infra: Ipsi enim sunt qui edocent populum exire de Aegypto, de erroribus scilicet mundi, et transire per eremum vastam, id est, tentationum genera diversa transcurrere.
4.3
VERS. 7.-- Hodie incipiam exaltare te, etc. Multa prodigia in eremo gesta sunt, et nusquam dicitur exaltatus Jesus. Ubi vero transitur Jordanes, dicitur ad eum: Hodie incipiam exaltare te, etc. Exaltatio enim Jesu in conspectu populi a baptismo sumit exordium. Qui enim baptizantur, in morte ipsius baptizantur, cujus mors in crucis exaltatione completur. Merito ergo cuique fidelium tunc primum Jesus exaltatur, cum ad mysterium baptismi pervenit. Unde: Exaltavit illum Deus, et donavit illi nomen quod est super omne nomen, etc.
4.4
VERS. 9.-- Domini Dei vestri, etc. Peccatori omnis creatura hostis est, etc., usque ad: qui convertit petram in stagna aquarum, et rupem in fontes, etc.
4.5
VERS. 10.-- Chananaeus, possidens, vel possessio, vel negotiatores, vel motabilis. Hethaeus, formidans sive stupens. Hevaeus, lapides colligens. Pherezaeus, separans, sive disseminans. Gergesaeus, colonum applica, vel colonum ejiciens, sive advena appropinquans. Amorrhaeus, amarus vel loquens. Jebusaeus, calcantes, vel praesepe eorum.
4.6
VERS. 15.-- Messis impleverat. LXX: Sicut in diebus messis tritici. Hoc incredibile videtur regionibus nostris, ibi autem( sicut perhibent qui noverunt) in initio veris est messis tritici: tunc autem ille fluvius redundat et impletur amplius quam per hiemem.
4.7
VERS. 16.-- Steterunt aquae descendentes, etc. Non absque mysterii ratione arbitror scriptum, etc., usque ad et unus Spiritus quo omnes purificantur in baptismo, et unus Deus Pater omnium.
5.1
CAPUT IV.
5.1
VERS. 7.-- In aeternum. Quomodo in aeternum, cum coelum et terra transeant? An quoniam aeternum aliquid significat, cum ipsi aeterni esse non possint? Quamvis possit quod in Graeco est Latine dici usque in saeculum.
5.2
VERS. 10.-- Festinavitque populus et transiit, etc. Qui mare Rubrum transierunt, baptizati sunt in Moyse, etc., usque ad cum jam non sit qui exterreat filios Israel.
5.3
VERS. 14.-- In die illo, etc. Semper exaltatus est Jesus apud Patrem; sed opus est ut in conspectu nostro exaltet illum Deus, id est, ut altitudinem divinitatis ejus cognoscamus. Hoc autem fit, si Jordanem transierimus, et variis sacramentorum munimentis ad futura bella armemur.
5.4
VERS. 16.-- Praecipe sacerdotibus. Manda sacerdotibus portantibus arcam testamenti, etc., usque ad quia in rei venturae testimonium datum fuit Vetus Testamentum.
5.5
Populus autem. Non sine causa signatur quando veniunt ad Jordanem, etc., usque ad ut multas perfectiones ad unum diem pendere significent
5.6
Duodecim quoque, scilicet mysterium agni in Aegypto praeceptum est, quia eodem die quo errores mundi fugimus, terram promissionis ingredimur. Tota enim vita praesens una dies est: hodie ergo, id est, dum vivimus, ad perfectionem festinemus, nec in crastinum differamus.
5.7
Duodecim quoque. Transeuntes filii Israel Jordanem sustulerunt de medio fluminis duodecim lapides quos pro testimonio posuerunt in loco secundae circumcisionis, ad signandum nobis, ut dum de lavacro consurgimus, apostolicae vitae exempla firmissima nobiscum portare debeamus, quorum semper testimonium ad imitamenta virtutum intueamur.
6.1
CAPUT V.
6.1
VERS. 2.-- Circumcide secundo Israel. Quaeritur cur dixerit, Iterum, etc., usque ad aut ab aliquibus haereticis ab Israelitarum societate segregatis?
6.2
Fac tibi cultros lapideos, etc. Dicant Judaei quomodo potest quis secundo circumcidi circumcisione carnali? etc., usque ad quia per unum membrum macula in omne corpus diffunditur.
6.3
VERS. 5.-- Populus autem. Qui non obedientes fuerant mandatis Domini, incircumcisi dicuntur. Ex quo intelligitur illos appellari incircumcisos qui non obediunt mandatis Dei; quia vero omnem animam diligit Deus, misit Jesum Filium Dei, qui et dignos et indignos circumcideret, non filium Nave, qui non vere et perfecte circumcidit populum, sed Jesum Filium Dei, qui vere corpus et animam purgavit ab omni inquinamento peccati.
6.4
VERS. 8.-- Postquam autem. Circumcisi vero filii Israel requieverunt in eodem loco, sedentes in castris, usque dum sanarentur. Non sufficit circumcidi; necesse est post circumcisionem sanari, et cicatricem in vulnere obduci. Circumcidi ergo per Jesum est vitia et consuetudines pravas, et pessima instituta deponere, et quidquid ab honestatis regula discordat abscindere. Sed hoc facientes, quadam difficultate constringimur, cum quodam dolore animi consuetudinis culpam novella institutione vitamus: hoc ergo tempore velut in dolore circumcisionis nostrae dicimur residere, usquequo cicatrice obducta sanemur, id est nova instituta absque difficultate impleamus, et in usum vertatur quod prius insolitum et difficile videbatur; et tunc merito dicitur nobis: Hodie abstuli opprobrium Aegypti a vobis
6.5
Et fecerunt. Postquam ablatum est opprobrium Aegypti, fecerunt filii Israel pascha quarta decima die mensis. Nec enim ante circumcisionem, nec post, antequam sanarentur, poterant carnes agni comedere: vides ergo quia nemo immundus facit pascha, nemo incircumcisus. Unde: Pascha nostrum immolatus est Christus. Itaque festum celebremus diem, non in fermento veteri, neque in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis.
6.6
Et fecerunt. Post Evangelii circumcisionem, statim in loco revelationis pascha celebratur, et Agnus immolatur, qui tollit peccata mundi; et deficiente manna typicae legis, primum comedit populus panem corporis Christi, quem incorrupta repromissionis terra, id est virgo Maria, protulit, cujus granum in terra cadens fructum plurimum attulit. Nota ordinem: postquam Jesu Christo duce, per lavacri fluenta transimus, et per fidem spirituali circumcisione signamur, tunc demum pascha celebramus, id est immolatum Christum credimus pro salute mundi, et credentes statim pane Dominici corporis pascimur.
6.7
VERS. 11.-- Et comederunt, etc. Quando vero exiit populus de terra Aegypti, etc., usque ad Quomodo enim putatur meliore cibo cessante deteriorem successisse.
6.8
Deus in principio, ante omnes creaturas, ex seipso genuit potentiam quamdam rationalem, quae et Gloria Domini vocatur, interdum etiam Filius Sapientia, Angelus, Sermo, Deus, Dominus. Aliquando etiam Magistrum militiae se dicit, quando humana specie apparuit Jesu Nave filio.
6.9
Et vidit virum. Factum est cum esset Jesus in Jericho, etc., usque ad qui accepto regno regressus est.
6.10
VERS. 15.-- Cecidit Josue pronus, etc. Quaeri potest utrum angelo se prostraverit, eumque Dominum dixerit, an potius quia intellexit Deum esse, intelligens a quo missus fuerit, ipsum Dominum dixerit, eique se prostraverit.
6.11
In Jericho est Jesus, etc., usque ad continuo libenter adhaeret nobis et assistit Deus.
7.1
CAPUT VI.
7.1
VERS. 1.-- Jericho autem, etc. Jericho luna interpetratur, etc., usque ad id est, extra Ecclesiam nemo salvatur.
7.2
VERS. 8.-- Cumque Josue. Jericho tubis sacerdotum subruitur, etc., usque ad et philosophorum dogmata.
7.3
VERS. 17.-- Sitque civitas Custodite vos ab anathemate, etc., usque ad et populum Dei vinci faciunt.
7.4
VERS. 20.-- Igitur. Omnis populus dicitur ululasse ululatu magno, etc., usque ad homines saeculi nitebantur.
7.5
Et clangentibus. Unusquisque nostrum debet haec in semetipso complere. Habes in te Jesum ducem per fidem. Fac tibi tubas ductiles ex Scripturis sanctis, inde duc sensus, inde sermones; ideo enim tubae ductiles dicuntur. In ipsis cane, id est in psalmis, in hymnis, in canticis spiritualibus. Si in talibus cecineris tubis, et septies arcam testamenti circumtuleris, id est si legis mystica praecepta ab Evangelicis non separes tubis, sic etiam jubilationis consensum de temetipso exigas, id est si cogitationum et sensuum tuorum populus concordem semper et consonam proferat vocem; et si non aliquando verum dicas, aliquando adulando mentiaris, si non modo blandus remissionem, modo truculentus iracundia; et si non intra te caro concupiscat adversus spiritum et spiritus adversus carnem, vocem jubilationis emitte, quia tibi victus est mundus. Hinc Paulus dicebat: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo.
7.6
Muri illico. In adventu Jesu muri Jericho subversi sunt, in adventu Christi vincitur mundus. Unde Paulus: Quod erat contrarium nobis, tulit de medio, affigens illud cruci, et exuens principatus et potestates traduxit libere triumphans eos in ligno crucis. Ex his verbis intelligo quod videntes pugnam Jesu, coelestes virtutes, principatus et potestates, alligatum fortem, et vasa ejus diripi, increpuerunt coelestibus tubis, quia, alligato principe mundi, victus est mundus, et vocem jubilationis, in triumpho Christi, coelestis exercitus dedit. Vere ergo liberatus est populus gentium qui hanc jubilationem novit, et mysteria agnoscit et credit.
7.7
VERS. 23.-- Ingressique juvenes eduxerunt Rahab meretricem, et omnem domum patris ejus vivificavit Jesus, etc., usque ad et qui erant primi facti sunt novissimi.
8.1
CAPUT VII.
8.1
VERS. 1.-- Iratusque est Dominus, etc. Non otiose transcurrendum est, etc., usque ad quam mecum ire in gehennam.
8.2
Quaeri solet quomodo juste pro peccatis alterius in alios vindicetur, etc., usque ad quod in suo judicio facit ipse, quo potestas humana non aspirat.
8.3
VERS. 21.-- Regulamque. Furatus est autem linguam auream, etc., usque ad quod furanti exstitit causa peccati.
8.4
Regulamque. LXX: Linguam, haereticorum scilicet dogmata, vel superstitiosa saecularium litterarum studia. Haec enim est lingua aurea, luculento sermone aptata. Hanc furati sunt haeretici de Jericho, quasi auream regulam, qui philosophorum sectam conati sunt inducere in Ecclesiam: quorum anathemate multi perduntur, et quasi acervo lapidum multitudine peccatorum exstinguuntur: quorum ductor diabolus, qui per illorum impietatem fidelium quosdam vicerat, rursus superatus vincitur, et a populo Dei suspensus, crucis virtute necatur.
8.5
Jericho mundum significat: de anathemate ejus in tabernaculo suo abscondit, qui saeculares mores Ecclesiae secretis inserit; qui sub cultu Dei manens, solemnitates saeculi vel spectacula diligit; qui sortilegos aruspices et augures inquirit, vel caetera facit quae in Jericho, id est in saeculo habebantur.
8.6
Lapidavitque eum. Quaeritur eum Dominus eum qui furtum fecerat, etc., usque ad peccato suo secum consumptis mori.
9.1
CAPUT VIII.
9.1
VERS. 1.-- Dixit autem Dominus, etc. Primo propter peccata victi sumus, etc. usque ad qui sequuntur Jesum, ab onere legis.
9.2
Cum quis justum bellum susceperit, etc., usque ad non tam auctor belli quam minister judicandus est.
9.3
Quaerendum est utrum omnis fallendi voluntas pro mendacio putanda sit, et si ita est, utrum possit esse justum mendacium, quo ille fallitur qui dignus est falli. Et si non hoc quidem justum reperitur, restat ut secundum aliquam significationem hoc quod de insidiis factum est, ad veritatem referatur.
9.4
VERS. 15.-- Et fugientes. Quid, putas, Jesus fugiens significet? etc., usque ad qui fugiunt fornicationem, dolum, mendacium et hujusmodi.
9.5
VERS. 24.-- Igitur omnibus interfectis.. Percusserunt eos in ore gladii, etc., usque ad pro palma victoriae et virtutis merito coronari?
9.6
VERS. 29.-- Regem. Rex Hai in ligno gemino suspenditur, etc., usque ad de diabolo autem ait: Novissimus inimicus destruetur mors, etc.
9.7
LXX: In gemino ligno, hoc est lignum scientiae boni et mali, etc., usque ad Ipse est novissimus Adam in spiritu vivificante.
9.8
VERS. 30.-- Tunc aedificavit, etc. Aedificavit Jesus altare Domino Deo Israel, etc., usque ad qui ad altaris constructionem digni sunt.
9.9
VERS. 33.-- Omnis autem. Et omnis Israel et presbyteri, etc., usque ad implendo scilicet opere quae scripta sunt in lege.
9.10
Ut advena. Sed et proselytus et indigena simul, etc., usque ad et poenas peccatoribus constitutas, caveant incurrere eas.
9.11
Post haec legit. Refertur, etc., usque ad: ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis.
9.12
VERS. 35.-- Nihil ex his. Non erat sermo ex his quae mandavit Moses, etc., usque ad vel qui jam sociari fidelibus student.
10.1
CAPUT IX.
10.1
Congregati, etc. Ex his quae gesta sunt, etc., usque ad conteretur Satanas sub pedibus servorum ejus.
10.2
VERS. 3.-- At hi qui, etc. In domo Patris mei mansiones multae sunt, etc. usque ad libertatem pristinam revocantis verba non audias, fias peccati servus in aeternum.
10.3
VERS. 19.-- Juravimus. Quaeritur quomodo jurationem hanc servandam crediderunt Hebraei Gabaonitis, etc., usque ad si quod ira perturbatus juraverat, non fecisset, quam si perfecisset.
10.4
Gabaonitae significant eos qui credunt, et erga servos Dei devoti vel Ecclesiae cultum videntur habere, nihil tamen emendationis vel devotionis vel innovationis habent in moribus, tales tantummodo quoddam signum salutis intra Ecclesiam temporaliter praeferunt. Inter spirituales autem, id est inter sanctos Dei, regnum aeternum vel libertatem non consequuntur.
11.1
CAPUT X.
11.1
VERS. 4.-- Ascendite ad. Cum se anima verbo Dei sociat, etc., usque ad et discutit adventum noctis.
11.2
Congregati igitur, etc. Quaeritur quomodo rex Hierusalem, etc., usque ad et tamen universa terra illa originaliter terra Chanaan vocatur.
11.3
VERS. 7.-- Ascenditque Josue, etc.( AUG. quaest. 14.) Cum obsessi Gabaonitae a regibus Amorrhaeorum misissent ad Jesum, etc., usque ad et hanc eorum fidem quodammodo remuneravit.
11.4
Fugerant enim quinque reges, etc. Quid est quod dicit, etc., usque ad hoc est enim Hierusalem aliquando fuisse sub rege Adonisedec, vel alias civitates sub aliis.
11.5
Jesus interficit inimicos non credulitatem docens, etc., usque ad solus in te regnet Jesus Christus.
11.6
VERS. 19.-- Vos autem nolite stare. Bella Jesu et regum atque hostium strages, etc., usque ad: quia Dominus Deus tradidit vobis omnes inimicos in manus.
11.7
Omnia haec in figura contingebant illis. Scripta sunt autem propter nos, etc., usque ad in haereditatem terrae sanctae in parte Israelitica exstinctis hostibus nostris.
12.1
CAPUT XI.
12.1
VERS. 1.-- Quae cum audisset Jabin, etc. Has scripturas ante adventum Christi cum legeret Israel secundum carnem etc., usque ad ut expugnent nos, qui sequimur Jesum Salvatorem nostrum, sed Dominus ait: Ne verearis a facie eorum, etc.
12.2
VERS. 11.-- Cras enim eadem hora. Video quod hodie omnes illos non possumus opprimere, nec cunctos interficere: in crastino perimentur, id est post consummationem mundi, cum dicetur eis: Ite in ignem aeternum quem praeparavit Deus diabolo et angelis ejus. Tunc enim si vicerimus sequentes Jesum ducem, percipiemus regnum quod praeparavit Deus sanctis suis per Jesum Christum.
12.3
Nisi haec bella figuram spiritualium gererent, etc., usque ad fecit ergo Jesus sicut praeceperat ei Dominus.
12.4
Hoc ergo secundum mandatum Dei Jesus implevit, etc., usque ad quae est Christus, et ipso jubente jugulandae, ut nihil in nobis resideat quod respiret.
12.5
VERS. 12.-- Et omnes, etc. In omnibus nobis regnavit peccatum et fuit in omnibus, etc., usque ad nec imples praeceptum quod dedit Dominus Jesus.
12.6
Sicut praeceperat ei Moses, etc. Hic est sermo legis secundum illud: Habent Mosen et prophetas, audiant illos. Lex ergo praecepit nobis omnes reges peccati interficere, qui nos provocant ad peccatum. Sic fecit Jesus, nec quidquam transgressus est. Ipse est enim qui perimit vitia in nobis et regna peccati. Ipse etiam Christus omnia quae praecepit Moses in lege fecit, unde: Misit Deus Filium suum factum ex muliere, etc. Omnia enim, quae lex mandavit, implevit, ut nos redimeret a maledicto legis, qui ait: Non veni solvere legem, sed adimplere.
12.7
VERS. 15.-- Sicut praeceperat Dominus Mosi servo suo, ita praecepit Moses. Non putanda est crudelitas, quod nullum vivum in civitatibus sibi traditis dimisit Jesus, quia Deus haec jusserat. Qui autem hic existimant ipsum Deum fuisse crudelem, et ideo Veteris Testamenti verum Deum fuisse auctorem credere nolunt, tam per verse de operibus Dei quam de peccatis hominum judicant, nescientes quo quisque dignus sit, et magnum putantes malum, cum casuri dejiciuntur et nortales moriuntur.
12.8
VERS. 19.-- Non fuit. Quaeritur quomodo hoc verum sit, cum nec postea a tempore judicum nec regum omnes omnino illarum septem gentium civitates capere potuerint Hebraei? Sed aut sic intelligendum est quod ad nullam civitatem bellando accessit Jesus quam non ceperit, aut certe nulla earum capta, sed earum quae in regionibus supra memoratis fuerunt. Enumeratae sunt enim regiones in quibus fuerunt civitates de quibus facta est ista conclusio, et omnes cepit bello.
12.9
Et accepit Jesus omnes in bello qui exierant ad bellum, etc., usque ad cum opera eorum non facimus.
12.10
Quia per Dominum factum est confortari cor eorum, etc., usque ad partim pugnando caperent.
12.11
VERS. 23.-- Quievitque. Non sub Jesu filio Nave, sub quo nunquam fere cessavit a bellis, sed sub Jesu Christo. Venisti enim ad Jesum, et in baptismo peccatorum remissionem consecutus es; jam in te non pugnat caro adversus spiritum et spiritus adversus carnem. Cessavit ergo terra tua a bellis, si tam mortem Jesu in corpore tuo circumferas, ut cessantibus omnibus in te praeliis, verus pacificus efficiaris, et voceris filius Dei. Sed hoc fiet cum bella transegeris, et adversarios subegeris: tunc requiesces sub vite tua, quae est Christus, et sub ficu tua, quae est Spiritus sanctus.
13
CAPUT XII.
13
VERS. 1.-- Astaroth Carnaim, terra gigantum, quondam, in supercilio Sodomorum quos interfecit Chodorlaomor. Sunt hodieque duo castella in Batanea hoc vocabulo, novem inter se milliaribus separata. Edrai, ubi interfectus est Og rex Basan, gigas. Nunc autem est Adara, insignis civitas Arabiae, vigesimo quarto lapide ab Osdra. Esebon civitas Sehon regis Amorrhaeorum, in terra Galaad: quae cum fuisset ante Moabitarum, ab Amorrhaeis belli jure possessa est. Salecha civitas regis Og, in regione Basanitide. Machati urbs Amorrhaeorum super Jordanem, juxta montem Ermon. Jarimuth civitas quam subvertit Jesus, in tribu Juda, quarto distans ab Eleutheropoli lapide, juxta villam Eschaol. Lachis in tribu Juda. Meminit hujus Isaias et Jeremias, et nunc est villa in septimo milliario ab Eleutheropoli. Erma fuit in sorte Simeon, sive Juda, etc.
14.1
CAPUT XIII.
14.1
Presbyteri et seniores non pro longaeva vita dicuntur, etc., usque ad sicut in omnibus princeps est, quia caput omnium est.
14.2
VERS. 1.-- Terraque. Alia littera: Et terra relicta est multa valde. Superius dictum est, etc., usque ad qui vero ex necessitate subjicietur, cum novissimus inimicus destruetur mors, non erit in gratia.
14.3
VERS. 6.-- Universique. Cum plurimas gentes enumerasset Jesus, de solis Sidoniis dixit: Et omnes Sidonios ego exterminabo a facie filiorum Israel. Sidonii vero interpretantur venatores. Hi sunt daemones de quibus dicit Propheta: Laqueos paraverunt pedibus meis. Istos exterminat Dominus, ut non sit qui laqueos tendat et retia ad decipiendas animas: et requiescat unusquisque sub vite sua et sub ficu sua.
14.4
VERS. 7.-- Et nunc. Post hoc autem legitur quia Moses dedit haereditatem quibusdam, et postea Jesus secundum praeceptum Domini distribuit haereditatem. Per Mosen, legem intellige: qui secundum legem vixerunt, primi haereditatem receperunt, sed extra terram promissionis. Cumque eam accepissent, non eam possident, neque dividunt inter se; sed exspectant usquequo eis per Jesum distribuatur in sortem. Hinc Apostolus ait: Hi omnes testimonium habentes per fidem nondum consecuti sunt promissiones, Deo pro nobis aliquid melius providente, ne sine nobis consummarentur. Habent igitur jam promissionem suam et requieverunt, digni judicati per Mosen capere haereditatem suam, sed adhuc pugnant pro his qui sub Jesu militant. Omnes enim Patres qui ante nos dormierunt, pugnant nobiscum et orationibus adjuvant, unde: Ablinget synagoga illa hanc synagogam, sicut ablingit vitulus herbam viridem de campo. Synagoga enim Domini quae nos praecessit, ore et lingua consumet omnem contrariam synagogam, id est, orationibus consumet adversarios nostros. Orationibus ergo et verbi Dei meditatione et opere et sensu recto pugnandum est.
14.5
Sicut umbrae exemplari deserviunt coelestium, etc., usque ad per Jesum accipiunt haereditatem.
14.6
Tribui. Levitis autem neque Moses dedit haereditatem, neque Jesus. Quia ipse Deus est haereditas eorum. Hi sunt forte qui in Ecclesia, virtute animi et meritorum gratia alios praecedunt. Hi sunt forte, qui in populo salvandorum sapientiae et scientiae operam tribuunt et mentem suam puram custodiunt, et omnibus praeclaris virtutibus excolunt et simpliciores docent quomodo veniant ad salutem: horum haereditas ipse Dominus est, qui est sapientia, quam prae caeteris omnibus dilexerunt.
14.7
VERS. 15.-- Tribui filiorum Ruben, etc. Invenio tamen aliquam differentiam in his quae Moyses distribuit, etc., usque ad: Caecus caeco ducatum praebens in foveam cadet cum eo.
14.8
VERS. 32.-- Hanc. Discamus ex lege, etc., usque ad: Jesus et Eleazar simul ad dividendam terram.
15.1
CAPUT XIV
15.1
VERS. 2.-- Sorte omnia dividentes, etc. Deletis gentibus, Josue sorte dividit populis terram promissionis: Christus quoque a facie fidelium suorum, gentes, id est gentilium errorum spiritus, ejecit, et sorte divisit terram, unicuique propria dona tribuens.
15.2
VERS. 3.-- Duabus. Moses trans Jordanem duabus tantum tribubus, usque ad perfectio ergo et summa omnium bonorum, in Spiritu sancto est.
15.3
Absque. Levitae non accipiunt haereditatem terrae, etc., usque ad ut possint dicere: Dominus pars haereditatis, etc.
15.4
VERS. 4.-- Nec acceperunt. Habitacula Levitis, etc., usque ad qui dispensatione omnium vivunt.
15.5
VERS. 6.-- Locutus. Caleb primum haereditatem accepit a Jesu, usque ad ipse enim omnia edocuit et aperuit; ipse revelavit Paulo, quia lex spiritualis esset.
15.6
Nosti. Hoc est quod dixit Dominus, etc., usque ad quia omnia sapienter scripsit.
15.7
VERS. 11.-- Sic valens. Sanctus enim similiter valet, et in praesentibus, et in praeteritis; et in novis, et in veteribus; in Evangeliis et in lege. Hoc ergo est quod dicit valere se sub Jesu, sicut tunc cum Moyse, quia in utriusque Testamenti mysteriis cor vigilans valet.

Intertext edge

Open linked passage

Note