Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria-1117
Liber Josue Ben Nun
Nun 24
Choose a text
More by Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria
—
8958 Lijoben
15.8
VERS. 12.-- Da ergo. Nihil humile, nihil dejectum sanctus requirit, sed montem excelsum, in quo sunt civitates magnae et munitae, quia civitates munitas occupat sapiens, et destruit munitiones, in quibus confidunt impii.
15.9
In quo. Civitates et muri, sunt impiorum dogmata, etc., usque ad sicut effectus est Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob, in Christo Jesu.
15.10
VERS. 15.-- Et terra cessavit, etc. Non est hoc scriptum in distributione Moysi, sed in distributione Jesu. Si ergo vis dignus effici, qui haereditatem consequaris a Jesu, oportet te prius omnia bella finire et in pace consistere, ut de carnis tuae terra dicatur: quia cessavit terra a bellis.
16.1
CAPUT XV.
16.1
VERS. 1.-- Igitur sors filiorum Judae, etc. Cum consuetudo sit sanctae Scripturae quatuor partes orbis, quas axes vel plagas nominant, appellare, in descriptione finium tribus Judae, duae tantum nominantur. Et facti sunt, inquit, fines filiorum tribus Juda secundum plebes eorum a finibus Idumaeae, a deserto Sin ad occidentem. Et cum descripsisset fines ab occidente, ait, et ab oriente mare salsum, septentrionem vero et meridiem reticuit. Fines ergo Judaeae proximi sunt Idumaeae finibus, quae terrena interpretatur: post terrena enim statim sequuntur fines Judaeae, sed a deserto, inquit, Sin, id est tentationum. Post tentationes ergo sequuntur fines haereditatis Judae. Oriens et Occidens nominantur vicina loca, quae supra diximus, id est, confinia. Vallis quoque Aegypti vicina occidentalibus partibus designatur, quae a deserto est ad occidentem. Ab oriente vero cinguntur fines mari salso. Post haec a collibus, inquit, qui tendunt ad occidentem, et inde ascenditur ab occidente usque ad Cadesbarne, et sic protenditur ab occidente ad Cades. Hi sunt fines eorum ab Africa, et inde perrexit usque ad vallem Aegypti. Vide quomodo in occidentis partibus Africum Aegyptum et occasum nominat, ut sciat sibi quisque haec esse transeunda, et ita demum ad tribum regiam pervenire, de qua ortus est Dominus noster. A finibus autem Idumaeae est desertum Sin; ideo necesse est nos transire eremum tentationum, ut possimus pervenire in haereditatem filiorum Juda. Ascendere quoque oportet ascensum collium Accabin, quod interpretatur scorpiones, quia transeundi sunt a nobis et calcandi scorpiones, de quibus scribit: Ecce dedi vobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones, etc. Qui ergo vult ingredi in haereditatem tribus Judae, ascendat istas ascensiones, calcet et evadat hos scorpiones. Forte hoc iter agenti Ezechieli dicebat Dominus, Fili hominis, in medio scorpionum tu habitas. Et sunt, inquit, fines usque ad Cadesbarne. Cades interpretatur sanctum vel sanctificatio. Fines ergo Judae usque ad sanctificationem perveniunt. Dicitur etiam ab orientis partibus Judae esse mare salsum, et post haec in parte ejus nominatur fons solis, et civitas solis, et in eadem tribu est etiam civitas litterarum. Oportet ergo omnem qui vult introire in partem filiorum Juda, transire prius mare salsum, id est, mundi hujus undas et turbines superare, et omnia hujus mundi evadere quae pro sui incerto et lubrico, marinis fluctibus comparantur, ut possit ad Judaeae terram pervenire, et ad fontem solis justitiae, qui est fons aquae salientis in vitam aeternam, et postea civitatem solis justitiae invenire. Est et in Aegypto civitas solis, sed illa hujus solis nomen accepit quem Pater coelestis oriri jubet super bonos et malos. Illa vero quae est in Judaea, sanctorum tantum efficitur, quia civitas Dei est, et fons ille supra dictus, fluvius effectus, laetificat civitatem Dei. Tu quoque si undique munitus sis, et continentiae muro circumdatus, patientiae et magnanimitatis turribus confirmatus, efficieris civitas Dei. Si vero ad hoc lumen scientiae Dei tibi addideris, et te sol justitiae irradiaverit, efficieris civitas solis, vel civitatem solis sorte haereditabis. Si autem in lege Dei die ac nocte studueris, et de manu tua liber legis non recesserit, efficietur haereditas tua civitas litterarum.
16.2
Non parum utilitatis confertur animae, etc., usque ad sed cum transierit dies una et altera et tertia, suo tempore per occultos meatus, relata ad visum, cibi vel poculi virtus paulatim purgat aspectum.
16.3
VERS. 13.-- Caleb vero. Initium distributionis Jesu, etc., usque ad Nota quod Caleb dicitur filius Jephone, et Othoniel filius Cenez, qui est Caleb junior, id est consanguineus.
16.4
VERS. 18.-- Sedens in asino. Cui. Axa super asinum sedet, etc., usque ad ut prius irriguum superius, et post inferius poneretur.
16.5
VERS. 63.-- Jebusaeum autem habitatorem Jerusalem non potuerunt filii Juda delere. Intelligimus spiritualiter habitasse Jebusaeum cum Judaeis in Jerusalem usque in praesentem diem secundum parabolam Evangelii, etc., usque ad hos non potuerunt ejicere filii Juda de Jerusalem usque in praesentem diem.
16.6
Jebusaeum, id est conculcationem, scandalum scilicet in Ecclesia facientes, et qui percepta mysteriorum notitia, verbi Dei margaritas impugnando conculcant.
16.7
Jerusalem Visio pacis interpretatur, etc., usque ad sed non omnes simul ejici possunt.
16.8
In praesentem diem, id est saeculi aeternitatem, more Scripturae. Sed hoc ad litteram stare non potest: quomodo enim Jebusaeus habitat cum filiis Juda in Jerusalem, quandiu durat hoc saeculum, cum nec filii Juda habitent ibi in saeculum?
17.1
CAPUT XVI.
17.1
VERS. 1.-- Cecidit, etc. Sequitur. VERS. 10.-- Habitavitque Chananaeus. Et habitabat Chananaeus in Ephrem, etc., usque ad Unde apparet a LXX interpositum, qui factum esse noverant.
17.2
Chananaeus, gentilis scilicet populus etc., usque ad quod ex se majora non subigit.
17.3
Ephrem interpretatur fructificatio, etc., usque ad Subjecit Chananaeos filiis Ephrem.
18.1
CAPUT XVII.
18.1
VERS. 12.-- Nec potuerunt. Chananaei tertio dicuntur esse in filiis Ephrem, etc., usque ad exterminari a nobis dicitur Chananaeus.
18.2
Illud quoque praetereundum est, etc., usque ad in dotem transcribit.
18.3
VERS. 14.-- Locutique sunt. Post haec videndum est, etc., usque ad ut naturalis vigor ingenitae virtutis effulgeat.
18.4
Non poterimus ad montana. Non sufficit nobis mons, etc., usque ad de Israelitis faciant Chananaeos.
19.1
CAPUT XVIII.
19.1
VERS. 6.-- Mittam vobis. In consuetudine hominum, etc., usque ad ut non alii daretur terrestris, quae est figura coelestis
19.2
Bethlehem quoque non sine certa ratione in fontem Judae discernitur, etc., usque ad Unde Timotheo ait: Memor esto verborum quae commendo fidelibus hominibus, et his qui idonei sunt alios docere.
20.1
CAPUT XIX.
20.1
VERS. 1.-- Filiorum. Et Amorrhaeus permansit ut habitaret in Elon, etc., usque ad quod ille non faceret.
20.2
Juxta LXX mansit Amorrhaeus habitare in Elon et in Sannanim, etc., usque ad Et abierunt filii Ephrem peragrare terram secundum fines suos.
20.3
VERS. 49.-- Cumque. Vide mansuetudinem et humilitatem Jesu, etc., usque ad ut libenter Dominus Jesus introeat cordis nostri hospitium.
21
CAPUT XX.
21
VERS. 2.-- Separate urbes fugitivorum, etc. Ad civitates refugii confugiunt non omnes homicidae, sed qui ignoranter homicidium commiserunt. Sunt enim aliqua peccata, quae si proposito ac voluntate committimus, homicidas nos faciunt, et sunt alia quae nos, si ignoranter admittimus, decernitur nobis, credo, et praeparatur ex praecepto Dei aliquis locus, ubi ad certum tempus habitare debeamus, si qui non voluntaria peccata commisimus, si tamen mundi inveniamur ab his peccatis quae voluntate commissa sunt. Et ob hoc secernuntur quaedam civitates refugii.
22.1
CAPUT XXI.
22.1
VERS. 1.-- Accesserunt. Omnes filii Israel acceperunt sortes suas in terra, etc., usque ad et recumbet cum Abraham, cum Isaac et Jacob in regno coelorum.
22.2
Supra dictum est, etc., usque ad orbem terrae implevit, et dona spiritalia credentibus tribuit.
22.3
VERS. 39.-- Itaque. Quod quadraginta duae urbes accipiunt Levitae, praedicatio significatur sanctorum. Ipsi enim possident doctrinam, quae constat ex decalogo legis, et quadrifario numero Evangelii, quasi quaterdenas urbes habentes: quibus etiam adduntur duae; quia cuncta quae praedicant, morali et mystico sensu annuntiant.
22.4
VERS. 41.-- Deditque Dominus. Quaeritur cum Israel non solum usque ad diem mortis Jesu, etc., usque ad jam data fuerat in quamdam exercitationis utilitatem.
22.5
VERS. 42.-- Nullusque eis. Quod ait, etc., usque ad antequam singulis tribubus sua loca defendenda dividerentur.
23.1
CAPUT XXII.
23.1
VERS. 1.-- Eodem tempore. Congregat Jesus filios Ruben et Gad, etc., usque ad omni impugnatione cessante.
23.2
VERS. 10.-- Cumque. Filii Ruben et Gad et dimidia tribus Manasse, etc., usque ad fit ergo unus grex, et unus pastor: illi justi, et isti justi Christiani.
23.3
VERS. 17.-- Multi. Cadebat ergo aliquando populus in deserto et moriebatur, etc., usque ad et ubi est verus Israel in Christo Jesu Domino nostro.
23.4
VERS. 29.-- Exstructo. Et in sacrificiis salutarium nostrorum. Quia pluraliter dicta sunt sacrificia, etc., usque ad Solus enim Salvator est ipse
24
CAPUT XXIII.
24
VERS. 14.-- En ego hodie ingrediar.( AUG., quaest. 24.) Quod autem dicit Jesus, etc., usque ad ideo et hic ita hoc verbum interpretatum est.
25.1
CAPUT XXIV.
25.1
VERS. 3.-- Tuli ergo patrem vestrum. Quod LXX habent, etc., usque ad quod est verum semen Abrahae.
25.2
VERS. 11.-- Pugnaverunt. Clausis portis se murorum ambitu tuebantur, etc., usque ad armata defensio.
25.3
VERS. 12.-- Crabrones. LXX: Vespas. Id est forte translative acerrimos timoris aculeos, quibus quodammodo timoribus pungebantur fugerent, aut aereos occultos spiritus, quod in Psalmis dicitur, per angelos malos, nisi quis dicat, non omnia quae facta sunt esse scripta, et velit veras vespas intelligi.
25.4
VERS. 19.-- Non poteritis. Non poteritis servire Domino, etc., usque ad et postea superabundaret gratia per Jesum Christum, qui est finis legis.
25.5
VERS. 23.-- Auferte. Quid est quod ait, etc., usque ad: facie ad faciem cognoscamus eum.
25.6
Et disposuit Jesus testamentum, etc. Haec verba qui altius perscrutantur, etc., usque ad: sed omnes me dereliquerunt, quod non illis imputetur.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).