Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria-1117
Liber Paralipomenon I
I 7.3
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
8964 Lipai
7.1
CAPUT VII.
7.1
VERS. 8.-- Omnes hi, filii Bechor. Ubicunque in lege scribitur: Omnes hi filii istius vel illius, aut pro meritorum excellentia est, aut pro meritorum deterioratione, ut ejus dicantur esse filii cujus fuerunt imitatores.
7.2
VERS. 14.-- Concubinaque ejus. Haec dicitur fuisse filia filii Balam, quae in Aegyptum, fame cogente, a patre venalis ducta a Manasse: qui horreis praeerat cibariis patri datis, in conjugium misericorditer suscepta est.
7.3
VERS. 15.-- Happhim, etc., prioris filii Machir haec duo nomina esse dicuntur, sed secundum esse Salphaad et eorum sororem Maachan, quam Hesron cum sexaginta esset annorum accepit uxorem, quae peperit ei filium Segub, sicut supra dictum est.
7.4
VERS. 18.-- Soror autem ejus Reginae. Soror Ulam filii Phares, filii Machir, ut praedictum est; hanc quidam tradunt fuisse matrem Jesu filii Nave, qui vir decorus nuncupatur, ob insigne virtutis et principatus. Alii dicunt Deboram uxorem Lapidoth prophetissam.
7.5
VERS. 20.-- Filii autem Ephraim. Fabulantur Hebraei quod filii Ephraim, congregata multitudine vivente patre, conati sunt ad terram promissionis reverti, et in Geth Palaestinorum occisi sunt, unde caeterae tribus per desertum adducuntur, ne viderent ossa fratrum suorum, et in psalmo dicitur: Filii Ephrem conversi sunt in die belli.

Intertext edge

Open linked passage

Note