Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria-1117
Liber Psalmorum
Psal 151.4
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
8967 Libpsa3
151.1
PSALMUS CXLVIII.
151.1
VERS. 1.-- Laudate Dominum de coelis. Per paucorum commemorationem universam creaturam hortatur laudare Deum. Sunt quaedam quae habent spiritum laudandi Deum in eo affectu quo placet eis Deus: quaedam non habent intellectum, sed quia ipsa bona sunt in ordine suo, et ad pulchritudinem universalitatis referuntur, per se non laudant, sed ab ipsis per attendentes ea laudatur Deus: et ita quodammodo laudant, quia de illis nascitur in nobis laus Dei, ad quam nos hic monet propheta.
151.2
VERS. 5.-- Quia ipse dixit, et facta sunt. Hoc contra illos qui dicunt mundum Deo coaeternum; sequitur: Ipse mandavit. Verbo suo, et creata sunt. Prius dixit, facta, postea creata. Facere enim et nos possumus, sed non creare. Ipse ergo solus creat, quod est proprium Deitatis. Laus ex operibus
151.3
VERS. 6.-- Statuit. Ex potentia omnipotens est, cujus opera non mutantur.
151.4
In saeculum et in saeculum saeculi. Et si coelum novum, Deo tamen bene statuta dicuntur, quae novantur per Christum et meliorata permanent. Et est hic laus a potentia.
151.5
VERS. 7.-- Laudate Dominum. Secunda pars, ubi, enumeratis coelestibus, descendit ad terrestria. Conversus ergo ad illa, tanquam exhortans nos ut eorum consideratione laudemus Deum, quae considerata aperiunt laudem Dei, ait: O vos qui de terra. Omnes abyssi. Profunditates aquarum, etc., usque ad ipsa ergo, id est, nos consideratione eorum hortatur laudare.
151.6
VERS. 8.-- Quae faciunt verbum ejus. Hoc ideo quia visum fuit quibusdam quod Deus superiora regeret, sed haec inferiora despiceret, sed a casibus regerentur; sed et haec agit Deus, et in his minimis laudatur, et alleluia cantatur.
151.7
VERS. 13.-- Confessio. Supra dixit prius de coelo, postea de terra; hic de omnibus simul. Et accipit per coelum omnia superiora, et per terram omnia inferiora. Confessio ejus super coelum et terram. Illum omnia confitentur in se vel in aliis; pulchritudo omnium vox est confitentium in attendentibus ea, id est, attendentes laudent eum, et de terrenis et de coelestibus, quo non est aliquid melius.
151.8
VERS. 14.-- Exaltavit cornu populi sui. Ecce quod prophetavit Aggaeus et Zacharias. Modo humile est in tribulationibus cornu populi sui, sed cum venerit Dominus, exaltabitur.

Intertext edge

Open linked passage

Note