Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria-1117
Prophetia Jeremiae
Jere 10.1
Choose a text
More by Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria
—
9006 Projer
10.1
CAPUT VII.
10.1
VERS. 2.-- Sta in porta domus Domini, etc., Per quam multitudo populi ad rogandum Dominum ingreditur, etc., usque ad et per occasionem et celebritatem loci audire coguntur verbum Domini.
10.2
VERS. 4.-- Templum Domini. Potest hoc convenire illis virginibus, etc., usque ad in quo fides vera, conversatio sancta et omnium virtutum chorus.
10.3
VERS. 8.-- Ecce vos confiditis in vobis. Frustra eos in templo habere fiduciam haec peccata demonstrant, etc., usque ad et in tantam prorumpunt amentiam, ut liberatos se jactent, quia a cultu Dei recesserunt.
10.4
VERS. 11.-- Spelunca latronum, etc. De hoc loco sumptum puto quod dicitur in Evangelio, etc., usque ad oculi mei contemplati sunt quod vos putatis occultum.
10.5
VERS. 12.-- Ite ad locum meum in Silo, etc. Ubi scilicet fuit primum tabernaculum meum, etc., usque ad Cum venerit Filius hominis putas inveniet fidem super terram.
10.6
VERS. 13.-- Ad vos mane consurgens, etc. Non quod ei tempus absque diluculo sit, etc., usque ad filii lucis dicuntur et non noctis neque tenebrarum, nec dormientes, qui scilicet mandata Dei conservant.
10.7
VERS. 14.-- Sicut feci Silo. Abjeci Silo, abjecturus et templum: abjeci decem tribus, abjecturus et duas tribus. Quidquid illi populo minatur, timeamus et nobis, ne similia faciamus.
10.8
VERS. 16.-- Tu ergo noli, etc. Ne videatur propheta rogans non impetrare quod postulat, praecipit Dominus, etc., usque ad haec impoenitentia, haec blasphemia, vel verbum in Spiritum sanctum remissionem non habet in aeternum.
10.9
VERS. 17.-- Nonne vides. Ne putemus crudelem Deum: qui nec rogari patiatur, causam reddit quare non audiat, Nonne vides?
10.10
VERS. 20.-- Conflatur. Quasi dicat: Quod diu facere nolui, vestrorum peccatorum multitudine facere compellor super viros et super jumenta. Cum irascitur Deus, etiam homines, et quae sunt hominis, similem severitatem sentiunt.
10.11
VERS. 22.-- Quia non sum locutus. Manifeste ostendit, quia primum decalogum dederit, etc., usque ad necessaria ergo fuit gratia evangelica, quae eos non merito suo, sed Dei misericordia conservaret.
10.12
VERS. 27.-- Et loqueris ad eos. Ne dubitetis indurare cervices, etc., usque ad nunc saltem loquere eis verbis meis.
10.13
VERS. 28.-- Haec est gens. Hoc in tempore prophetarum factum est, et in umbra praecessit. In Christo plene completum est, cujus disciplinam noluerunt audire, unde eleganter infertur: Periit fides et ablata est. Quae proprie Christianorum est.
10.14
VERS. 29.-- Tonde capillum. Apud veteres consuetudo fuit lugentium tondere caesariem, nunc e contra comam dimittere luctus indicium est.
10.15
VERS. 31.-- Excelsa Tophet. Tophet Hebraice, latitudo Latine, qui locus est, etc., usque ad neque enim si canis aut asinus aut immundum quod tibet animal primum occurrisset domino, offerre debuisset.
10.16
VERS. 32.-- Ecce dies venient. Quando recessit a fidelitate Domini sui, tunc incoepit obsidio. Sed cum rex Aegypti veniret et liberaret Jerusalem, Nabuchodonosor illum fugavit. Postea Nabuzardan obsedit eam, et cepit, et duxit Sedeciam in Antiochiam, et ibi orbatus.
10.17
VERS. 34.-- Et quiescere faciam. Cum locus idololatriae versus fuerit in sepulcra, ut ubi Deum offenderant, ibi cadavera eorum inhumata jacerent.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).