Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria-1117
Prophetia Jeremiae
Jere 11.1
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
9006 Projer
11.1
CAPUT VIII.
11.1
VERS. 1.-- In tempore illo, etc. Omnia quae prophetalis sermo describit, etc., uque ad aurum et argentum quae in sepulcris more antiquo ponebantur.
11.2
VERS. 4.-- Et dices. Post tanta mala ad poenitentiam provocat eos qui remanserunt. Sive, priusquam veniant, quae minatus est, hortatur ad conversionem, et poenitentiae locum indicat. Aversus est, sive avertit. Quasi dicat: Conversus potest irae Dei precibus resistere et avertere.
11.3
VERS. 5.-- Quare ergo, etc. Quanto eos ad poenitentiam provocavi, tanto magis recesserunt, non tam studio peccandi, quam me superandi.
11.4
VERS. 6.-- Nemo quod bonum, etc. Omne g enus hominum pronum est ad malum. In tempore Salvatoris, omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt, non est qui faciat bonum. Unde ipse: Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus. Ubi sunt ergo qui dicunt in nostra positum potestate omni peccato carere?
11.5
VERS. 7.-- Milvus in coelo. Quasi dicat: Etiam aves sua norunt tempora, ut sciant quando ad calida festinantes loca rigorem hyemis declinare debeant, et veris principio ad solitas redire regiones.
11.6
VERS. 10.-- Propterea dabo. Receperunt mercedem suam, et qui verbum Domini abjecerunt, ipsi abjecti sunt.
11.7
VERS. 11.-- Et sanabant contritionem. Quasi dicat: Boni medici aliena vulnera verbis sanare cupiebant, etc., usque ad et ignominiam eorum qui decipiunt dicentes, pax, pax, etc.
11.8
VERS. 12.-- Idcirco cadent. Ut quorum dignitas excellebat, etiam ruinae populi misceantur, quia scilicet a minimo usque ad maximum omnes avaritiae student.
11.9
VERS. 13.-- Non est uva, etc. Quasi dicat: Cum tempora praetereant, et aestati succedat autumnus, et hyeme arborum cadant folia: de longe cuncta videbitis nec ex eis cibum capietis.
11.10
VERS. 14.-- Quare sedemus. Vox populi inducitur respondentis, et vitia sua confitentis, et sese mutuo cohortantis. Convenite et ingrediamur civitatem munitam. Vel unam civitatem Jerusalem: jam enim aliae captae fuerant.
11.11
VERS. 16.-- A Dan auditus est. Ubi Jordanis fluvius oritur: Nabuchodonosor describitur a Dan veniens per Phoenicem cum exercitu suo.
11.12
VERS. 17.-- Mittam vobis serpentes. Ut insanabiliter percutiant vos, etc., usque ad qui eloquia Domini contemnunt traduntur adversariis potestatibus.
11.13
VERS. 18.-- Dolor meus. Ex persona Domini haec legenda, eversionem Jerusalem plangentis, et ejus miseriam non ferentis.
11.14
VERS. 19.-- Et ecce vox. Describit fletum et ululatum urbis ingressis hostibus. Hostes venientes de terra longinqua clamant contra civitatem vel cives contra hostes.
11.15
VERS. 20.-- Transiit messis. Verba populi in Jerusalem longa obsidione conclusi, quia mutata sunt tempora, anni circulus revolutus. Spes autem nostra irrita.
11.16
VERS. 21.-- Super contritione. Domini responsio, qui in afflictione Jerusalem videtur afflictus.

Intertext edge

Open linked passage

Note