Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria-1117
Prophetia Jeremiae
Jere 13.24
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
9006 Projer
13.1
CAPUT X.
13.1
VERS. 1.-- Audite verbum, etc. Proprie adversus eos loquitur, etc., usque ad et ex causis coelestium moderentur terrena.
13.2
VERS. 3.-- Lignum. Quod de idolis diximus, etc., usque ad propria est et eorum qui ignorant Deum.
13.3
VERS. 4.-- Argento et auro. Ut fulgore materiae simplices occupet et decipiat. Hic error usque ad nos pervenit, ut religionem in divitiis arbitremur.
13.4
VERS. 5.-- Nolite ergo timere. Solent plerique gentium daemones colere ne officiant, et alios exorare, ut proficiant: unde Virgilius, Aeneid. III: Nigram hiemi pecudem, zephyris felicibus albam.
13.5
VERS. 6.-- Non est similis tui. Non est similis tui Domine, deorum, scilicet qui ab haereticis finguntur.
13.6
VERS. 7.-- Tuum est enim. Quamvis haeretici juxta sapientiam mundi, etc., usque ad Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo.
13.7
VERS. 8.-- Involutum. Aliter non decipit; falsitas involvitur, veritas, etc., usque ad dum coeli sibi colorem ostendunt, et coelestia promittunt.
13.8
VERS. 11, 12.-- Coelos et terram. Quae cooperatores Christi, qui dii vocantur et domini, per doctrinam ecclesiasticam partim fecerunt.
13.9
Qui facit. Dominus qui facit terram in fortitudine, etc. Tres quodammodo virtutes Dei assumens propheta, etc., usque ad si vero coelestia, thesaurizatorem suum ad propinquam sibi regionem subvehunt.
13.10
VERS. 13.-- Nebulas. Quae noverunt scilicet quibus pluvias suspendant et quibus impendant: Moyses quasi nubes loquebatur, qui dicebat, Exspectet terra, ut pluviam verba mea. Et Isaias: Audi, coelum, et auribus percipe, terra, quia Dominus locutus est. Ab extremitatibus. Qui vult in vobis primus esse, sit omnium novissimus. Aliter enim nemo fit nubes.
13.11
Fulgura in pluvias. Fertur quod fulgura ex nubium vel imbrium collisione generantur, etc., usque ad Jeremias quoque et Baruch sibi colloquentes rutilantia fulgura mittunt.
13.12
Et educit ventum de thesauris. Venti qui terras perflant in thesauris Dei non sunt, etc., usque ad inde oritur ut alius sit sapiens, alius fidelis et hujusmodi.
13.13
VERS. 14.-- Stultus. Stultus comparatione Dei, etc., usque ad omnia enim contraria assumpsit Deus, ut contraria dissolvat.
13.14
Falsum est. Quod ordine suo fingit. Falsum est enim quod conflavit, sicut stultus est omnis homo a scientia, stultum etiam est quod facit.
13.15
Non est spiritus. Notandum quod in hoc capite ventus et spiritus uno nomine apud Hebraeos appellantur ruah.
13.16
VERS. 15.-- Vana sunt. Aut enim rustica sunt, ut lignum, aut pulchro sermone tinnientia, ut argentum; aut de proprio sensu simulata mentiuntur, ut aurum. In tempore visitationis. Ad tempus valet haeresis, ut qui probati sunt manifesti fiant. Cum autem visitatio Dei venerit, et oculus ejus cuncta respexerit, omnia conticescent.
13.17
VERS. 17.-- Congrega. Praecipitur Jerusalem ut quidquid substantiae foris habet, in urbem munitissimam congreget, et longe obsidioni praeparet alimenta. Non enim Deus, sicut prius, longe post futura minatus, sed statim futura.
13.18
VERS. 19.-- Vae mihi, etc. Conqueritur Jerusalem quod vehementer afflicta sit et plaga insanabili.
13.19
VERS. 20.-- Tabernaculum. Plangit Jerusalem tam facilem factam subversionem suam, etc., usque ad magna pars eorum interfecta atque deleta est.
13.20
VERS. 21.-- Grex. Septuaginta: pecora. Quod juxta historiam stare non potest: in tam longa enim obsidione pecora non durassent.
13.21
VERS. 22.-- Vox auditionis. Haec omnia quae praeteritus et praesens sermo describit, etc., usque ad qui stulte egerunt, et Dominum non quaesierunt.
13.22
Draconum. Vel Struthionum. Symmachus, Syrenarum, ut pro hominibus habitent scilicet dracones, et omnia venenata: vel struthiones, quae solitudini familiares in desertis nascuntur et nutriuntur. Aut Syrenes, scilicet quaedam monstra et daemonum phantasmata.
13.23
VERS. 23.-- Scio, etc. Erubescant, qui aiunt unumquemque suo regi arbitrio. Non est enim hominis via ejus, etc.; unde David: A Domino gressus hominis dirigetur.
13.24
VERS. 24.-- In judicio, et non in furore.( HIER). Quasi, quae patimur, justa sunt, etc., usque ad gentes autem, quae non cognoverunt te, non judicium, sed indignationem merentur.

Intertext edge

Open linked passage

Note