Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria-1117
Prophetia Jeremiae
Jere 14.4
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
9006 Projer
14.1
CAPUT XI.
14.1
VERS. 1.-- Verbum. Quod scilicet in principio apud Deum, etc., usque ad et discipulis ait: Vobiscum sum usque ad consummationem saeculi.
14.2
Verbum quod factum est. Non est positum in titulo, quo tempore, etc., usque ad ad viros Juda et Jerusalem sermo dirigitur.
14.3
VERS. 2.-- Audite, etc., Viros Juda, etc. Alleg. Christianos scilicet, Christus enim de Juda ortus est. De quo vere dicitur: Juda, te laudabunt fratres tui: manus tuae super dorsum inimicorum tuorum, etc. Jerusalem. Ecclesiae, quae est civitas regis magni, et visio pacis. Pax enim in ea multiplicatur et cernitur.
14.4
VERS. 3.-- Maledictus. Judaei enim maledicti sunt, qui non audierunt testamentum Dei, quando eduxit eos de terra Aegypti. Nos autem qui in Christo credimus, testamento ejus obedimus quod per Moysen traditur: et nobis hoc dicitur ne maledicti simus.
14.5
VERS. 4.-- Eduxi eos. Nos quoque eduxit Deus de Aegypto et fornace ferrea, etc., usque ad in lege obedientia mandatorum, hic similitudo Dei.
14.6
Et eritis. Non est Deus omnium, sed eorum tantum quibus se largitur; unde: Ego sum Dominus Deus tuus sanctus Israel. Et alibi quoque inquit, Ero Deus eorum Et, Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob. Quod exponens Salvator ait: Deus autem non est mortuorum, sed vivorum. Mortuus est, scilicet peccator.
14.7
VERS. 5.-- Lacte et melle. Melle et lacte rerum omnium abundantiam significat, etc., usque ad vel, fiat, Domine, id est, semper maneat quod dedisti.
14.8
VERS. 7.-- Quia contestans, etc. Usque, ut facerent haec, in Septuaginta non habentur. Quod sequitur: Et non fecerunt, ab ipsis: in fine superioris capituli positum est. Audite verba pacti hujus, etc.
14.9
VERS. 9.-- Inventa est conjuratio. Inventa est colligatio in viris Juda, etc. Si peccaverimus, etc., usque ad et efficieris filius Dei in Christo Jesu.
14.10
VERS. 11.-- Clamabunt. In necessitatibus, et non exaudiam, quia me audire noluerunt. Quod et Saul passus est, etc., usque ad quod nunc dicitur ad Judam et Jerusalem pertinet quibus instat captivitas.
14.11
VERS. 13.-- Secundum numerum. In libro Regum et Paralipomenorum invenimus Judam et Jeremiam multo pejora, etc., usque ad tot in confusionem suam aras haberent, quibus idolis immolarent.
14.12
VERS. 14.-- Tu ergo. Praecipitur prophetae, ne pro eis oret in quos, etc., usque ad ex his discimus, frustra pro aliquo rogari, qui non meretur accipere.
14.13
VERS. 15.-- Quid est, etc. Dicamus hoc principibus ecclesiarum et divitibus, cum aliena rapiant et malitias cordis sui non auferant, putant se Dei mereri clementiam. Nunquid carnes sanctae. At nunc publice offerentium nomina recitantur, et redemptio peccatorum in laudem mutatur: nec evangelicae viduae memoria celebratur, quae plus omnibus in gazophylacium misit.
14.14
VERS. 16.-- Ad vocem loquelae. Quasi dicat: Exaltatus per superbiam, non humiliter creatorem et dominatorem tuum intellexisti, sed contra Dominum granditer locutus, igne ejus succensus redigeris in nihilum.
14.15
VERS. 17.-- Et Dominus. Quasi: Olivam uberem, pulchram, fructiferam vocavit te dominus tuus atque plantavit: sed propter vocem loquelae grandis flamma ejus descendit in te.
14.16
VERS. 18.-- Tu autem. Judaei et nostri judaizantes ad personam Jeremiae hoc referunt, etc., usque ad nisi forte dicant populum cogitasse, et non fecisse? Tu autem, Domine, etc. Vel notum fac mihi, Domine, et cognoscam. Juxta Psalmistam, Dominus docet hominem scientiam. Unde: Nolite vocari magistri super terram, unus quippe est magister vester qui in coelis est, qui, scilicet erudit homines, etc., usque ad cum autem venit lignum Jesu Christi, et sermo Salvatoris in eam descendit, dulcoratur.
14.17
VERS. 20.-- Tibi enim. Quia non merito meo, sed eorum scelere crucifigor. Venit princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam.
14.18
VERS. 22.-- Propterea haec dicit Dominus. Videtur hoc superiori sententiae contrarium, in qua, etc., usque ad et quod in praesenti in Jeremia completur, hoc in futurum de Domino prophetatur.

Intertext edge

Open linked passage

Note