Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria-1117
Prophetia Jeremiae
Jere 15.12
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
9006 Projer
15.1
CAPUT XII.
15.1
VERS. 1.-- Justus quidem, etc. Contra omnes inique agentes disputatio est, sicut in illo Psalmista: Quam bonus Israel Deus his qui recti sunt, etc. Sed praecipue contra haereticos.
15.2
VERS. 3.-- Et tu, Domine. Ac si dicat: Non est scandalum, si impii vel haeretici pro tempore florent, etc., usque ad cum fuerint, scilicet, ecclesiastico jugulati mucrone.
15.3
VERS. 5.-- Si cum pedibus. Quasi dicat: Si captivitas vicinarum gentium te fatigavit, Moabitarum scilicet, Philisthiim, Ammonitarum, Idumaeorum, qui propter difficultatem locorum non tam pugnae quam latrocinio apti sunt. Quomodo. Id est, quid facies, cum ad captivitatem in Chaldaeam veneris? Chaldaei enim et Persae equis gaudent.
15.4
VERS. 6.-- Nam et fratres, etc. Potest hoc de Christo intelligi, contra quem fratres clamaverunt: Crucifige eum: Non habemus regem nisi Caesarem.
15.5
VERS. 7.-- Reliqui domum. Unde, Relinquetur vobis domus vestra deserta: Et: Surgite, eamus hinc.
15.6
VERS. 8.-- Haereditas mea, etc. Non est mirandum si tunc truci belluae comparata sit haereditas, cum usque hodie sint leones in sylva anathematizantes Christum, et blasphemantes et fidelibus insidiantes.
15.7
VERS. 9.-- Nunquid avis discolor? Septuaginta: Nunquid spelunca hienae haereditas mea mihi? Hiena nocturna bestia mortuorum devorat cadavera, et de sepulcris effodit corpora et cunctis vescitur sordibus, cujus immunditiae Israel comparatur.
15.8
VERS. 10.-- Pastores multi, etc. Audiant haec, qui principes volunt esse, etc., usque ad qui populum Dei dissipaverunt.
15.9
VERS. 11.-- Desolatione. Quoniam Judaei compleverunt mensuram patrum suorum et addiderunt ad prophetarum occisionem, etiam Salvatoris, etc, usque ad Seminamus non in carne, sed in spiritu, ut non metamus corruptionem de carne, sed de spiritu vitam aeternam.
15.10
VERS. 12.-- Non est pax, etc. Caro pacem Dei in se recipere non potest. Sapientia enim carnis inimica est Deo, et qui in carne sunt, Deo placere non possunt.
15.11
VERS. 13.-- Seminaverunt. Hoc quoque ecclesiasticis dicitur, etc., usque ad et: Cui plus committitur, plus ab eo exigitur.
15.12
A fructibus. Septuaginta. A gloriatione vestra. Vestibus, scilicet, pretiosis, domibus exornatis, possessionibus multis, saeculari sapientia: Qui autem gloriatur, in Domino glorietur. Et, in cruce Domini nostri Jesu Christi. Et, in infirmitatibus suis ut inhabitet in eo virtus Christi.
15.13
VERS. 14.-- Vicinos. Ad litteram, Idumaeos, Philistiim, Moab, et Ammon. Allegorice. Haereticos qui Christiani dicuntur, et magis terrae sanctae fiunt affines quam habitatores.

Intertext edge

Open linked passage

Note