Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria-1117
Prophetia Jeremiae
Jere 18.2
Choose a text
More by Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria
—
9006 Projer
18.1
CAPUT XV.
18.1
VERS. 1.-- Et dixit Dominus. Omissis tot patribus, soli Moyses et Samuel ad medium deducuntur, etc., usque ad alter ex principatu ejicitur, et ait: Absit a me hoc peccatum, quia cessem orare pro vobis.
18.2
VERS. 3.-- Et visitabo super eos. Quatuor plagas, quibus populus Judae traditus est, etiam Ezechiel propheta demonstrat, gladium, etc., usque ad ut Creatore neglecto non universa creatura consurgeret in peccatores.
18.3
VERS. 4.-- Et dabo eos in fervorem, etc. Hoc sub Babyloniis ex parte completum est, etc., usque ad si liberi nepotesque similia gesserint ad posteros perveniunt. Iste Manasses nequissimus fuit, Isaiam serta lignea secuit, Amon filium suum per ignem traduxit ad honorem idolorum et Tophet.
18.4
VERS. 5.-- Quis enim miserebitur tui? Nullus offenso Deo potest rogare pro flagitiis peccantium, quia nec tam clemens potest esse creatura quam Creator, nec tam alienus externis, quam Dominus suis misereri.
18.5
VERS. 6.-- Retrorsum abiisti, etc. Cum juxta Apostolum posteriora obliviscens ad priora se extendere debuit, Aegyptias carnes desideravit.
18.6
VERS. 8.-- Multiplicatae sunt mihi. Diversis medicaminibus cupit Deus salvare peccantes, ut qui contempserant blandientem, timeant minantem.
18.7
VERS. 9.-- Septem. Verbum Hebraicum Saba, vel septem, vel juramentum, vel plurimos sonat. Unde, etc., usque ad confusa est in aeternum spirituali gladio perdens populum suum.
18.8
VERS. 10.-- Vae mihi, mater mea, etc. Potest hoc Synecdochicos de Jeremia intelligi, qui non in toto orbe terrarum, etc., usque ad sed et Jeremiam deprehendimus saepe in hoc volumine rogasse pro populo.
18.9
VERS. 11.-- Si non reliquiae. Responsio Domini ad id quod Jeremias supradixerat: Vae mihi, mater mea, etc. Quasi: Noli considerare praesentia tantum, sed futura. Reliquiae enim tuae in bonum, etc. In praesenti quoque cum te cuperent inimici opprimere, occurri tibi, et protexi te. Si non reliquiae tuae in bonum. De Christo quoque secundum humanitatem possunt haec dici, Si non reliquiae. Possunt haec de Jeremia accipi, qui pessimo tempore, imminenteque captivitate prophetare compulsus est, et dura perpeti a populo non credente.
18.10
VERS. 12.-- Nunquid foederabitur ferrum ferro. Quasi: Nec doleas quod populus tuus inimicus sit, etc., usque ad qui in tantam pervenit malitiam, ut duriori metallo, id est, aere circumdatus sit.
18.11
VERS. 13.-- Et thesauros. Unus thesaurus est Jeremias, alius Isaias, vel Moyses et caeteri. Hos thesauros abstulit Deus Judaeis, et dedit nobis: unde, Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus. Primum credita sunt illis eloquia Dei, et postea data nobis. Habent quidem legem et prophetas, sed non intelligunt.
18.12
In omnibus peccatis tuis. Id est, propter peccata tua, quae in omnes terminos tuos pervenerunt, etc., usque ad et resurgens Christus non apparuit ultra interfectoribus suis, sed tantum credentibus.
18.13
VERS. 14.-- Ardebit. Non potest exstingui, quia materiam praebuisti ardoris, ut meus ignis tua quae in te sunt ligna consumat et fenum et stipulam. Non est ergo causa ardoris in Domino, sed in his qui fomenta ministrant incendio.
18.14
VERS. 15.-- Noli in patientia tua suscipere me. Vox Christi. Quasi: Longanimis fuisti semper huic populo delinquenti, sed quia etiam contra me erexit temeritatem suam, noli jam esse longanimis. Si autem consideres tempora Dominicae passionis et ruinae Jerusalem, videbis, quia omnino patiens fuit. A quintodecimo anno Tiberii Caesaris usque ad subversionem templi numerantur anni quadraginta duo. Quia spatium poenitentiae oportebat dari propter eos qui per apostolos erant credituri.
18.15
VERS. 17.-- Non sedi, etc. Hebraei arbitrantur haec ex persona Jerusalem dici, quod sola sederit amaritudine repleta, etc., usque ad quae opere monstrabit omnem amaritudinem instar fuisse fluentium aquarum.
18.16
A facie manus tuae. Facies manus Dei est ipsa percussio justi judicii, quae superbientem, etc., usque ad et si peccare non desistimus, aeternis adhuc suppliciis adjicit.
18.17
Solus sedebam. Quasi: Dum considero quid jam per judicii experimentum patior a tumultu desideriorum temporalium, trepidus mentis secessum peto, quia adhuc acrius illa, quae minaris, aeterna supplicia formido.
18.18
VERS. 19.-- Si separaveris, etc. Vilis quippe est Deo praesens mundus, pretiosa est ei, etc., usque ad qui ab amore praesentis saeculi loquendo quae potest, humanam animam evellit.
18.19
Quasi os meum. Consideremus quantam mercedem habeat sermo doctoris, si ab errore quempiam liberare voluerit, et de peccantium numero revocare.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).