Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria-1117
Prophetia Jeremiae
Jere 19.3
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
9006 Projer
19.1
CAPUT XVI.
19.1
VERS. 1, 2.-- Et factum est verbum, etc. Instante captivitate, ne super proprium dolorem, uxoris quoque et liberorum miseriis torquearis. Bene ergo Apostolus jubet, Quia tempus breve est et consummatio imminet, ut qui exores habent, sint quasi non habentes.
19.2
VERS. 4.-- Mortibus aegrotationum. Nota quod longa infirmitate tabescere, ira Dei est: unde Joram filius Josaphat infirmitate consumitur. Et Apostolus ait: Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles, etc.
19.3
VERS. 5.-- Ne ingrediaris domum. Unde: Cum hujusmodi nec cibum sumere. Nec debes dicere ei ave. Apostolis quoque interdictum est, etc., usque ad aliud enim est mori communi lege naturae, aliud Dei occubuisse sententia. Jeremias juvenis ad praedicandum missus est a Domino, unde ait, A a a Domine, nescio loqui. Et virgo fuit et castus, et sine liberis, ut expeditius praedicaret.
19.4
VERS. 6.-- Neque plangentur. Modus fuit apud veteres, et usque hodie permanet, etc., usque ad et quotidie deceptorum funera prosternunt in Ecclesia?
19.5
VERS. 9.-- Ecce ego auferam. Sic quoque peccanti Ecclesiae aufert Deus omne gaudium et omnem laetitiam. De quo dicitur: Gaudete in Domino semper, iterum dico gaudete.
19.6
VERS. 12.-- Sed et vos, etc. Ne forte dicerent: Injusta sententia est, patrem comedisse uvam acerbam, et dentes filiorum obstupescere.
19.7
VERS. 14.-- Ecce dies veniunt, etc. Praedicuntur miracula, quae juxta litteram sub Zorobabel et Jesu pontifice partim completa sunt, etc., usque ad reduxit eos in terram suam, id est, ecclesiam quam dedit patribus eorum, id est, apostolis et apostolicis viris.
19.8
VERS. 16.-- Ecce ego mittam piscatores. Judaei putant piscatorum nomine significari Chaldaeos, et per venatores Romanos, qui de montibus collibusque, et de cavernis petrarum venati sunt infelicem populum.
19.9
Cavernis petrarum, etc. Apostolis et apostolicis viris: Petra enim Christus, sed et Petro donavit, etc., usque ad et recepisse duplices iniquitates suas.
19.10
VERS. 18.-- Duplices iniquitates, etc. Quia servus sciens et non faciens voluntatem Domini, vapulabit multis. Dignum est enim eos qui de gentibus sunt, simplicia peccata recipere, et nos duplicia. Unde: Voluntarie nobis peccantibus non relinquitur hostia pro peccatis.
19.11
VERS. 19.-- Ad te gentes venient, etc. Postquam ejectus est Israel, et a piscatoribus venatoribusque translatus, gentium multitudo consequenter vocatur, et pristinum confitetur errorem.
19.12
Ab extremis. Primi terrae sunt sapientes saeculi, nobiles, divites, optimates. Sed extrema, id est, stulta mundi elegit Deus, ut fortia quaeque confundat. Venient gentes, id est, ab his, qui sunt novissimi super terram, fatui et ignobiles et abjecti.
19.13
VERS. 20.-- Deos. Non solum de corporeis simulacris faciunt sibi homines deos, etc., usque ad et adoraverunt opus manuum suarum, putantes vera esse quae finxerunt.

Intertext edge

Open linked passage

Note