Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria-1117
Prophetia Jeremiae
Jere 20.1
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
9006 Projer
20.1
CAPUT XVII.
20.1
VERS. 1.-- Peccatum Juda scriptum est, etc. Quasi dicat: Gentium peccata deleta sunt, de quibus ad Moysen dicitur, Dimitte me, etc., usque ad Quiescite ab homine cujus spiritus in naribus ejus.
20.2
Forsitan peccatum Juda, peccatum nostrum, qui credimus in Christum de tribu Juda, etc., usque ad si de Juda proditore volueris intelligere: Peccatum Juda scriptum est, repugnat quod sequitur eorum, etc.
20.3
VERS. 3.-- Excelsa. Quae Hebraice Ramoth. Et significantur haeretici, qui ponunt in coelum os suum, etc., usque ad et servitus daemonum, qui inimici et ultores.
20.4
VERS. 5.-- Maledictus homo. Maledictus ergo Paulus Samosetanus et Photinus qui quamvis sanctum, etc., usque ad ut fieret utrumque unum, et non adoremus creaturam, sed Creatorem.
20.5
VERS. 7.-- Benedictus vir, etc. Quasi: Judaei maledicti et haeretici, qui non habent spem in Domino, etc., usque ad qui semel pro nobis mortuus est, et ultra non moritur: et dicit, Ego sum vita.
20.6
VERS. 8.-- Quod ad humorem. Quasi diceret: de siccitate Judaica transit ad baptismi gratiam.
20.7
VERS. 11.-- In dimidio dierum. Dies ejus hujus saeculi sunt. Eruit nos Christus de hoc saeculo nequam, et derelinquimus per diem. Novissimum ejus erit insipiens, cum omnia subjecta fuerint Christo. Novissimus inimicus destruetur mors.
20.8
VERS. 14.-- Sana me, Domine. Multi medici curaverunt, etc., usque ad curari et sanari cupit, cujus vera laus et vera medicina.
20.9
VERS. 15.-- Ecce ipsi dicunt ad me: Ubi est verbum, etc.
20.10
VERS. 16.-- Ego non sum turbatus te pastorem sequens. Quanto plus Christum sequeris, etc., usque ad dies judicii malus his qui tormenta patiuntur.
20.11
VERS. 19.-- Vade et sta, etc. Quasi diceret: Quia verba tua audire contemnunt, etc., usque ad quasi non audierint, sed audiant velint nolint.
20.12
VERS. 21.-- Custodite animas. Ne praeceptum sabbati instauratum per Jeremiam discerpamus, totum simul ponimus, simul omnia cognoscamus.
20.13
Ut non inferatis onera per portas civitatis hujus in die sabbati. Si nostri judaizantes, etc., usque ad sed et patrem suum dicebat Deum.
20.14
VERS. 27.-- Si autem non audieritis me, ut sanctificetis diem sabbati, et ne portetis onus, et ne inferatis per portas Jerusalem, etc. Quasi dicat: Haec sunt praemia eorum qui sanctificant sabbatum, et nullo pondere gravantur. Si autem, etc.

Intertext edge

Open linked passage

Note