Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria-1117
Prophetia Jeremiae
Jere 22.1
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
9006 Projer
22.1
CAPUT XIX.
22.1
VERS. 1.-- Haec dicit Dominus: Vade et accipe lagunculam. Vult divina Scriptura non solum auribus docere populum, sed etiam oculis. Magis enim mente retinetur quod visu percipitur quam quod auditu.
22.2
Lagunculam figuli pro laguncula figuli, etc., usque ad et pro Hierihoh Chiricho.
22.3
VERS. 4.-- Eo quod. Omnis haereticus derelinquit Deum, etc., usque ad et comburunt idolis filios suos quos in haeresi genuerunt.
22.4
VERS. 5.-- Quae non praecepi. Non praecepi vel cogitavi, etc., usque ad haec de Deo accipienda sunt, sicut alia.
22.5
VERS. 6.-- Topheth, et vallis filii Ennom, etc. Quae sit vallis filii Ennom, etc., usque ad vel historialiter Babylonio vastante.
22.6
VERS. 7.-- Et dabo cadavera. Quamvis haec in Babylonica captivitate populo acciderint, etc., usque ad ventres suos sepulcra facerent liberorum.
22.7
VERS. 11.-- Sic conteram populum istum. Sub Aelio Adriano civitas, et nomen perdidit, et statum, ad frangendam superbiam habitatorum. Sanctae autem crucis et resurrectionis vocabula non urbem significant, sed locum.
22.8
Judaei auream atque gemmatam Jerusalem, etc., usque ad et vero judici cuncta reserventur.
22.9
Et in Topheth sepelientur, etc., usque ad quae huic imminet loco, fiat sicut Topheth.
22.10
VERS. 13.-- Et erunt domus Jerusalem et domus regum. Omnis domus regum Juda sicut locus Topheth. Hoc in Hebraeo non habetur, sed a LXX interseritur.

Intertext edge

Open linked passage

Note