Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria-1117
Prophetia Jeremiae
Jere 23.1
Choose a text
More by Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria
—
9006 Projer
23.1
CAPUT XX.
23.1
VERS. 1.-- Et audivit Phassur. Hic erat pontifex templi, etc., usque ad sed considerat imperantem.
23.2
VERS. 3.-- Cumque illuxisset. Notanda prophetae patientia atque prudentia. Missus in carcerem tacet, et silentio vincit injuriam, nec tamen dissimulat quod scit esse venturum, ut saltem Dei pontifex peccare desistat, et Dei clementiam deprecetur.
23.3
Non Phassur. Juxta superiorem interpretationem, etc., usque ad huc illucque circumspicias et venientes adversarios reformides.
23.4
VERS. 7.-- Seduxisti me, Domine. Dicit se propheta a Domino deceptum, etc., usque ad persecutiones et angustias sustineat.
23.5
Factus sum in derisum. Propheta putaverat statim futurum quod Dominus minabatur; et populus aestimabat quod statim non venerat, non esse venturum.
23.6
VERS. 12.-- Et tu, Domine exercituum, etc. Solus Deus est, etc., usque ad ergo in peccatis mortuus.
23.7
Videam. Cum sciat justus se Deum habere propugnatorem, in patientia tamen fragilitatis humanae quod novit esse venturum, jam nunc videre desiderat.
23.8
Tibi enim. Qui dicis: Mihi vindictam et ego retribuam, etc. Felix conscientia, cujus causa Domino revelatur: Unde apostolus: Omne quod manifestatur lux est.
23.9
VERS. 13.-- Quia liberavit. Pauper spiritu vindictam a Domino consecutus laudat, et se de manu pessimorum erutum gloriatur. Hoc autem non fit merito, sed ejus gratia qui pauperem liberavit, qui non amat divitias superbiae corruentis, sed humilitatem pauperis liberati.
23.10
VERS. 14.-- Maledicta. In quinto mense, id est Augusto natus est Jeremias, etc., usque ad et vaticinium futurae subversionis templi autument?
23.11
VERS. 15.-- Maledictus vir, etc. Qui putant animas fuisse in coelestibus, etc., usque ad et, Redimentes tempus, quoniam dies sunt, etc.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).