Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria-1117
Prophetia Jeremiae
Jere 26.15
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
9006 Projer
26.1
CAPUT XXIII.
26.1
VERS. 1.-- Vae pastoribus, etc. Quia omnis spes Judaici regni defecit, transit ad principes Ecclesiae; et synagoga cum suis pastoribus derelicta atque damnata, ad apostolos sermo fit, de quibus dicitur, Super eos suscitabo pastores, etc.
26.2
VERS. 5.-- Ecce dies veniunt, dicit, etc. Abjectis pastoribus synagogae, Scribis, scilicet et Pharisaeis, et apostolis in loco eorum substitutis, inducitur Christus pastor pastorum.
26.3
VERS. 7.-- Propter hoc, etc. Hoc totum caput in LXX non habetur, cujus hic sensus est: Quia non per Moysen populus Dei de Aegypto liberatur, sed per Christum de toto orbe; quod ex toto complebitur, quando ab oriente et occidente et septentrione et meridie venient et recumbent cum Abraham, Isaac et Jacob, ut postquam intraverit, plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus fiat.
26.4
VERS. 9.-- Quasi homo madidus a vino. Nullius intelligentiae, nullius sapientiae, etc., usque ad Jeremias enim interpretatur excelsus Domini.
26.5
A facie Domini, etc. Considerato vultu omnipotentis Dei, id est, Patris et vultu Filii, qui est splendor gloriae, et figura substantiae ejus, propheta et anima et corpore perhorrescit, et se nihil esse intelligit, unde: Ut jumentum factus sum apud te.
26.6
VERS. 10.-- Luxit terra. Quidquid de terra Judaea juxta litteram intelligis, ad congregationem credentium referre poteris. Propter adulteria enim, et mendacia, et perjuria, virtutum et gratiarum sterilitas consequitur.
26.7
VERS. 11.-- Propheta namque, etc. Quando in Ecclesia Dei et maxime in principibus ejus, inveniuntur mala, scimus esse completum, Propheta namque et sacerdotes polluti sunt.
26.8
Afferam super eos mala. Non quod mala sint, etc., usque ad dicitur correctio et cruciatus peccantis.
26.9
VERS. 14. Et in prophetis. Quomodo prophetae Samariae, quidquid loquuntur, prophetant in Baal; sic haeretici in Ecclesia, sive extra, ut supplantent populum Israel, qui prius cernebat Deum, loquuntur in daemonibus.
26.10
VERS. 15.-- A prophetis. Utimur enim hoc testimonio, etc., usque ad conantur infamare et ubique blasphemias seminare.
26.11
VERS. 18.-- Quis enim? Nolite credere falsis prophetis haec dicentibus: unde scire possunt consilia Domini, quis vidit et annuntiavit eis?
26.12
VERS. 19.-- Ecce turbo. Quasi dicat per contrarium patet prophetas nescire, quod dicunt: pro pace enim et securitate quam promittunt, venit tempestas Babylonia.
26.13
VERS. 25.-- Audivi quae dixerunt. Sunt multa genera prophetandi, etc., usque ad et corda indomabilia tyrannorum propria conscientia Domini majestatem sentirent.
26.14
VERS. 27.-- Somnia eorum quae. Sunt hodie somniatores in Ecclesia, qui errores suos Domini prophetias faciunt, crebro dicentes, somniavi: contra quos dicitur, usquequo istud, etc.
26.15
VERS. 28.-- Quid paleis? Pulchre doctrina haereticorum paleis comparatur, quae medullam non habent, nec refectionem praebent.
26.16
VERS. 29.-- Nunquid non verba mea? Quod in priori populo prophetae mentiebantur, etc., usque ad minatur ergo Dominus contra hujusmodi magistros se esse venturum.
26.17
Quasi ignis. De ecclesiasticis viris scriptum est, quod malleus et securis non sunt audita in domo Domini.
26.18
VERS. 30.-- Qui furantur. Semper enim mendacium imitatur veritatem, aliter enim non potest decipere.
26.19
VERS. 39.-- Et derelinquam. Hoc in tempore Babylonicae captivitatis factum esse novimus, etc., usque ad quod proprie mysterium Trinitatis significat.

Intertext edge

Open linked passage

Note