Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria-1117
Prophetia Jeremiae
Jere 28.21
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
9006 Projer
28.1
CAPUT XXV
28.1
VERS. 1.-- Verbum. Haec priora sunt praeterita visione, etc., usque ad quod non observat carmen lyricum.
28.2
Anno quarto. Quarto anno regis Joachim, etc., usque ad Joachim autem interfectus est undecimo anno regni sui.
28.3
VERS. 3.-- A tertio decimo anno. A tredecimo anno regni Josiae, etc., usque ad nisi assidue Domini admonitione revocetur.
28.4
VERS. 4.-- Et misit Dominus ad vos omnes servos. Non per unum prophetam, sed per omnes, populum suum admonuit, et quasi in vigiliis et excubiis constitutus, surrexit diluculo, ut commoneret, et non audierunt; ut quanto crebrior admonitio, tanto contemptus major.
28.5
Neque inclinastis. Tanta fuit duritia, etc., usque ad quae non supplicium pro scelere irrogat.
28.6
VERS. 6.-- Post deos, etc. Quasi dicat: Haec cum superioribus monebam, ne diis alienis serviretis, nec me ad iracundiam provocaretis et nolentem ad poenam vestram cogeretis.
28.7
VERS. 9.-- Et assumam, etc., Nabuchodonosor servum meum. Non sicut prophetae et alii sancti, qui Deo serviunt; sed quia in eversione Jerusalem Domini serviat voluntati.
28.8
Et adducam eos, etc. Haec sunt praemia contemptorum et Deum audire nolentium. Quidquid ergo mali super nos adducitur, nostra peccata merentur; et sicut gentes contra Jerusalem adductae sunt, sic hodie contra negligentem Ecclesiam serviunt.
28.9
VERS. 10.-- Perdamque, etc. Hoc in conciliabulo malignantium comprobatur, ut magistri eorum non doceant verbum Dei, sed sibilent ad instar colubri: in quibus vox gaudii et laetitiae periit ut non audiant illud Apostoli: Gaudete in Domino semper, iterum dico, gaudete.
28.10
VERS. 11.-- Et servient. Sicut Jerusalem, etc., usque ad prophetico sermone describit.
28.11
VERS. 12.-- Cum impleti. Nota quod non solum contra Babylonem prophetat Jeremias, sed contra omnes gentes quae in exercitu Babylonis fuerunt et contra populum Dei dimicaverunt.
28.12
VERS. 15.-- Sume calicem vini furoris, etc.( ID). Propinatio calicis dominici furoris indicium est, etc., usque ad calix propinatur, sed pro poena.
28.13
VERS. 18.-- Jerusalem et civitatibus Juda, etc., Quasi dicat: Putabam quod solis gentibus propinarem, et ideo huic ministerio me laetus obtuleram, sed inter caeteras gentes, imo ante caeteras, propinavi Jerusalem et civitatibus Juda, etc.
28.14
VERS. 19.-- Pharaoni regi Aegypti, etc. Post Jerusalem bibit Pharao rex Aegypti, et servi ejus, et principes, et universus populus, et qui non quidem est Aegyptius, sed in ejus regionibus commoratur.
28.15
VERS. 20.-- Philisthiim et Ascalonis, etc. Generali nomine terram Palaestinorum significat, etc., usque ad Palaestinos autem a Babyloniis captos atque vastatos scribit Isaias.
28.16
VERS. 22.-- Tyri et universis regibus, etc. Tyrus et Sidon sunt in littore Phoenicis, etc., usque ad lingua Hebraica magna ex parte confinis est.
28.17
VERS. 25.-- Regibus Elam et cunctis, etc. Quia sequitur, Elam et reges Medorum arbitrantur Zambri esse Persidis regionem: nisi forte quia praecessit Arabia, intelligantur esse reges solitudinis.
28.18
Et rex Sesach, etc. Quasi dicat: Omnes in circumitu, etc., usque ad ante Antichristum secundum Danielem destruendum.
28.19
VERS. 31.-- Judicium Domino. Quia sunt gentium diversa merita, qui non credit jam judicatus est, in eo scilicet quod non credit; sed qui non credunt diversis afficientur suppliciis.
28.20
VERS. 32.-- Ecce egredietur, etc. Erubescant qui, vim Scripturae sanctae facientes, in bonam partem accipiunt Domini comminationes.
28.21
VERS. 34.-- Ululate, pastores. Ululatus optimatum gregis, etc., usque ad conticescent bona pacis et auferentur in furore. Domini.

Intertext edge

Open linked passage

Note