Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria-1117
Prophetia Jeremiae
Jere 2
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
9006 Projer
2
PRAEFATIO
2
Haec interpretatio Hieronymi est. Si quid in ea moverit, secundum Hebraeos codices exploretur. Alia est Septuaginta interpretum Ecclesiis usitata: quae, quamvis nonnulla aliter habeat quam in Hebraeis codicibus invenitur, tamen utraque, id est secundum Septuaginta et secundum Hebraeam, apostolica auctoritate firmata est. Non errore neque reprehensione superiori, sed certo consilio Septuaginta nonnulla aliter dixisse vel contexisse intelliguntur. Quod ideo praemonemus, ne quisquam alteram ex altera velit emendare: quod singulorum in suo genere veritas observanda est.
3
ARGUMENTUM.
3
Jeremias Anathotites, qui est viculus tribus a Hierosolymis distans millibus, apud Thamnas in Aegypto a populo lapidibus obrutus occubuit. Jacet vero in eo loco sepultus, quo dudum Pharao rex habitaverat. Et quoniam postulatione sua defugatis ab eodem loco serpentibus, Aegyptios a tactu aspidum facit esse securos, magna eum ibi religione Aegyptii venerantur.
4.1
CAPUT PRIMUM.
4.1
VERS. 1.-- Verba Jeremiae. LXX: Verbum Dei, quia verba Jeremiae verbum Domini est.
4.2
VERS. 2.-- In diebus, etc.( ID). Mirabilis Dei clementia. Jam captivitate vicina, et Babylonio exercitu vallante Jerusalem, nihilominus populum ad poenitentiam vocat, mallens servare conversos quam perdere delinquentes.
4.3
VERS. 5.-- Priusquam te. Non quod ante conceptionem fuerit, ut haeretici suspicantur; sed quia praescivit eum Dominus futurum, cui facienda jam facta sunt; qui vocat ea quae non sunt tanquam ea quae sunt.
4.4
VERS. 6.-- A, a, a, Domine Deus. Detestatur officium quod pro aetate non potest sustinere. Eadem verecundia, qua Moyses gracilis et tenuis vocis se esse dicit; sed ille quasi magnae et robustae aetatis corripitur, quasi puero huic venia datur, qui verecundia et pudore decoratur.
4.5
VERS. 9.-- Et misit, etc. Notandum quod hic manus Dei mittitur, etc., usque ad ut confidentiam accipiat praedicandi.
4.6
Quatuor tristibus duo laeta succedunt, etc., usque ad et propinare jubetur omnibus nationibus.
4.7
VERS. 11.-- Virgam vigiliarum. Virga vigiliarum, etc., usque ad resurrectione Domini floruisse narratur.
4.8
VERS. 13.-- Et factum est. Gradatim peccantes corripiuntur; qui noluerunt, percutiente virga, corrigi vel emendari, mittuntur in ollam succensam, de qua plenius Ezechiel.
4.9
Ollam succensam. Hinc Dominus ad Job dicit, etc., usque ad sed haec violenta et prava interpretatio est.
4.10
VERS. 14.-- Habitatores terrae. De quibus in Apocalypsi, etc., usque ad et Petrus: Electis advenis Ponti, Galatiae, Cappadociae, Asiae et Bithyniae.
4.11
VERS. 17.-- Tu ergo accinge, etc. Job quoque praecipitur, etc., usque ad sed civitatem totam quae super montem posita latere non potest.
4.12
VERS. 18.-- Et in columnam. De qua Apostolus: Columna et firmamentum veritatis. Et Petrus et Jacobus et Joannes qui putabantur esse columnae Ecclesiae, et Paulo et Barnabae dederunt dextras communionis.
4.13
Regibus Juda. Si quando reges Juda, etc., usque ad in Domino speret ut vincat.
5.1
CAPUT II.
5.1
VERS. 2.-- Adolescentiam. Plenius hoc in Ezechiele legitur ubi sibi Dominus Jerusalem matrimonio copulat, et sub persona uxoris, suis jungit amplexibus. Sive ut ardentiorem monstret affectum, puellam eam et desponsatam vocat. Quo enim nondum potiti sumus, ardentius appetimus.
5.2
VERS. 3.-- Omnes qui devorant. Sicut qui primitias devorant, etc., usque ad primitiae debentur sacerdotibus, non hostibus.
5.3
VERS. 4.-- Israel. Utrumque nomen ponitur, Jacob et Israel, non secundum duas et decem tribus, sed juxta omnem populum, cum ipse Jacob postea dictus sit Israel.
5.4
VERS. 5.-- Quid invenerunt patres. Offensam dicit Deus a patribus factam, non quod peccata patrum filiis imputentur, sed quia filii habentes similitudinem patrum, et suo et parentum scelere puniuntur. Propter sanctos patres filiorum miseretur Deus.
5.5
VERS. 6.-- Neque habitavit homo. Qui semper ad majora festinat, etc., usque ad sed certamen et incertus exitus futurorum.
5.6
VERS. 7.-- Et induxi vos, quasi diceret: Pro labore durissimi itineris, etc., usque ad et haereditatem illius abominabilem facimus.
5.7
VERS. 10.-- Cethim. Cethim, vel Italiae scilicet, vel occidentalium partium, quia Judaeae Cyprus insula, in qua urbs hujus nominis vicina est, de qua Zeno princeps Stoicorum.
5.8
Et considerate. Possumus contra eos hoc dicere, qui majori studio sequuntur vitia quam virtutes, quibus dicitur: Humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae; sicut exhibuistis membra vestra servire immunditiae et iniquitati ad iniquitatem, etc.
5.9
VERS. 11.-- Populus meus. Velut anthropophormitae, qui occasione hujus testimonii: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem, immensam et simplicem divinitatis substantiam lineamentis nostris et humana figuratione compositam pertinaciter contendunt.
5.10
VERS. 12.-- Obstupescite, coeli. LXX: Obstupuit coelum, etc., usque ad et tam coeli quam coelum eodem dicuntur nomine, ut Thebae, Athenae.
5.11
VERS. 13.-- Me dereliquerunt. Qui praeceptum dedi dicens: Ego sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti. Et secundum quod in eodem loco scriptum est: Non sint tibi dii alieni in conspectu meo, pro quo secutus est daemones.
5.12
Fontem aquae vivae. Fons perpetuus est et vitales habet aquas. Cisternae et lacus de torrentibus et aquis turbidis complentur impluviis.
5.13
VERS. 15.-- Nunquid servus. Ex hoc loco Judae in superbiam elati, etc., usque ad Maledictus Chanaam, servus erit fratribus suis.
5.14
Leones. Secundum anagogen, leones intelligimus, etc., usque ad Omnes adulterantes quasi clibanus corda eorum.
5.15
VERS. 16.-- Usque ad verticem. Secundum illud: A planta pedis usque ad verticem, etc., usque ad qui puritatem Ecclesiae sua polluunt turpitudine.
5.16
VERS. 19.-- Arguet te malitia tua. Nota quod malitia et praevaricatio, etc., usque ad quia dereliquit Dominum Deum suum.
5.17
VERS. 20.-- A saeculo confregisti. Potest hoc ad eum dici, etc., usque ad et faciunt divaricare pedes suos omni transeunti.
5.18
VERS. 21.-- Vineam electam. In Hebraeo, soreth, quod genus est vitis optimae, de cujus sarculo plantavit Israel, et miratur quomodo semen verum et electa vinea in amaritudinem versa facta sit aliena.
5.19
Quomodo ergo conversa es? Nullus securus sit si plantatio, etc., usque ad si permanserit in eo quod plantata est.
5.20
VERS. 22.-- Borith. Ipsum Hebraeum. LXX vero herbam fullonum, quae in Palaestina in humidis et virentibus nascitur locis, et ad lavandas sordes eamdem vim habet quam et nitrum.
5.21
VERS. 23.-- Vide vias tuas, id est respice convallem filiorum Ennon, quae Siloe fontibus irrigatur, ibi cernes delubrum Baal, quem relicto Deo coluisti.
5.22
VERS. 25.-- Prohibe pedem tuum. Pascha facturi, etc., usque ad quae deberent evangelico pede calcari et conteri.
5.23
VERS. 27.-- Verterunt. Projicientes sermones meos retrorsum. Quando enim magister praecipit, etc., usque ad sed tumorem animi indicant gestu corporis.
5.24
VERS. 28.-- Secundum numerum. Vel eosdem, vel diversos, singulae civitates colebant deos, ut nec in impietate viderentur habere consensum; sed pugnans contra se superstitio, errorem sequeretur diversum.
5.25
VERS. 29.-- Quid vultis? Prona est ad excusationem sui humana perversitas: et quod merito sustinet, sibi injuste videtur sustinere.
5.26
VERS. 30.-- Filios vestros. Ut plagis filiorum disceretis, quod austeriori curandi essetis medicamine, et ne forsitan diceretis, peccantes corripere noluisti.
5.27
VERS. 31.-- Videre verbum Domini. Moyses videbat vocem Domini. Et Joannes apostolus verbum Dei se vidisse et attrectasse dicit.
5.28
VERS. 32.-- Nunquid obliviscetur? Ornamentum suum perdit qui a Domino recedit, et intelligentiam doctrinae, quae significatur in pectore: Unde, Joannes supra pectus Domini in coena recubuit, et sacerdotibus inter caetera servatur pectusculum victimarum.
5.29
VERS. 34.-- In omnibus. Istis, sive sub omni quercu alia littera; Hebraeum enim et quercum et ista significat. In amoenis autem locis, umbra et frondibus immolabant.
5.30
VERS. 35.-- Et dixisti. His utendum est apud eos, etc., usque ad non lugere, sed excusationes praetendere.
5.31
Ecce ego judicio. Audiat haeresis nova ex veteri, iram Dei esse vel maximam, nolle peccatum humiliter confiteri, sed impudenter jactare justitiam.
5.32
VERS. 36.-- Et ab Aegypto. Ut Aegyptiorum impetum, etc., usque ad increpantur ergo quia, relicto Deo, spem in hominibus ponunt.
5.33
VERS. 37.-- Super caput tuum. More lugentium, ut Thamar ab Amnon corrupta cinere caput sparsit, et manus supra posuit, et ita reversa est in domum suam.
6.1
CAPUT III.
6.1
VERS. 1.-- Vulgo dicitur: si dimiserit. Ecce de fornicata et relicta muliere, etc., usque ad quanto contemptus adhuc vocare non dedignatur.
6.2
Si dimiserit vir. Hoc dicere possumus adversus eos, qui fidem Domini relinquentes et haereticorum erroribus irretiti post multas fornicationes et deceptionem suarum animarum, simulant se reverti ad pristinam veritatem, non ut deponant venena pectoris, sed ut insinuent aliis.
6.3
Tu autem fornicata es. Sive: Habuisti pastores multos in offensionem tui, ut Deum scilicet offenderes; et qui magistri esse debuerant, ut alios ab omni errore prohiberent, auctores impietatis exstiterunt.
6.4
Tamen revertere. Si revertebaris ad me, dicit Dominus. Arguit impudentiam meretricis, quae post adulterium audet reverti ad virum.
6.5
VERS. 2.-- Leva oculos tuos. Juxta anagogen: His qui haereticos errores deserere se promittunt, praecipitur ut levent oculos in directum. Nisi enim recta viderint, pristinam pravitatem damnare non possunt.
6.6
Quasi latro. Sicut solent latrones ad vesperam, etc., usque ad et descendentibus de Jerusalem in Jericho obsidet vias.
6.7
VERS. 3.-- Frons mulieris. Hoc possumus dicere de haereticis qui in erroribus suis gloriantur. Quia supra dixit: non peccavi, arguit eam ut mulierem procacem quae ad nullum declinare erubescit.
6.8
VERS. 4.-- Dux virginitatis meae tu es. Nunquid irasceris in perpetuum, etc., usque ad tanto miserior meretrix quae non vult recipere sanitatem.
6.9
VERS. 6.-- Nunquid vidisti quae fecerit? Facit comparationem, etc., usque ad et hoc est quod dicit: Nunquid vidisti quae fecerit?
6.10
Adversatrix Israel. Sub figura duarum sororum loquitur quae de una stirpe Abrahae, Isaac et Jacob, sunt generatae. Priorem adversatricem vocat, quae statuit in Dan et in Bethel vitulos aureos.
6.11
VERS. 7.-- Et vidit. Aliorum tormenta, aliorum remedia sunt, etc., usque ad et ad zelum et aemulationem Domini collocatum.
6.12
VERS. 11.-- Justificavit animam. Justificata est Sodoma soror tua ex te. Et alibi: Descendit hic justificatus in domum suam ab illo.
6.13
VERS. 12.-- Et non avertam faciem. Unde: Averte faciem tuam, etc., usque ad de quibus vere dicitur: Qui devorant populum meum sicut escam panis.
6.14
VERS. 13.-- Verumtamen scito. Quasi dicat, cum misertus fuero tui, non te justum putes; sed semper memento iniquitatis tuae et superbiae colla dimitte, ut qui per arrogantiam offendisti, per humilitatem placare Deum possis.
6.15
VERS. 14.-- Convertimini. Judaei putant hoc completum esse, etc., usque ad Nisi Dominus sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma essemus, et similes Gomorrhae fuissemus.
6.16
VERS. 16.-- Cumque multiplicati fueritis. Alii hoc ad finem temporum referunt, etc., usque ad sed spiritualem cibum sectabuntur.
6.17
VERS. 17. Vocabunt. Qui olim dicebant, Qui sedes super Cherubim, manifestare, etc. Inter duo Cherubim in propitiatorio Domini majestas apparebat, et loquebatur Moysi et sacerdotibus, sed modo aliter tempore fidei.
6.18
VERS. 18.-- In diebus illis. Hoc proprie in Christi adventu completur, cum duodecim tribus simul Evangelio credunt, et terram aquilonis relinquunt et diaboli imperium.
6.19
VERS. 19.-- In filios. i In numero filiorum qui de gentibus crediderunt. Quotquot enim receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri.
6.20
VERS. 20.-- Mulier amatorem.( ID) Semel mista, videns eum, etc., usque ad contempsit Dominum Salvatorem, in perniciem suam.
6.21
VERS. 21.-- Vox in viis audita est. Libenter suscipit Dominus poenitentem, occurrit filio inopia et squalore confecto, pristinis vestibus induit, gratiam reddit revertenti, si tamen cum ploratu et ululatu redeat ad patrem.
6.22
VERS 22.-- Aversiones vestras. Alii conversiones: quamvis propria voluntate ad eum convertamur, nisi tamen ille nos traxerit, et cupiditatem nostram suo praesidio corroboraverit, non possumus esse salvi. Intelligimus, et de populo Judaeorum ad eum revertente, et de haereticis qui Dominum dereliquerunt.
6.23
VERS. 25.-- Dormiemus. Vox Israel, qui Deum suum non audivit et haeretici poenitentis. Pars enim est salutis peccata nosse et confiteri; unde: Dic tu prius iniquitates tuas, ut justificeris.
7.1
CAPUT IV.
7.1
VERS. 1.-- Si reverteris. Septuaginta: Si conversus fuerit Israel, ait Dominus, ad me convertatur. Alia littera, converteris, id est, si salutem desideras, et te peccasse dicis, plene convertere, id est, quem negasti crede. Si abstuleris. Patet, quia quando movemur et dicimus: Mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei. Non ex imbecillitate naturae hoc patimur, sed quia contra Deum offendicula et idola nostra ponimus.
7.2
VERS. 2.-- Et jurabis, vivit, etc. In suggillationem, scilicet mortuorum deorum, per quos jurat omnis idololatra.
7.3
Novate. Eradicando vepres et sentes, etc., usque ad non potest animus aerumnis mundi plenus semen Dei suscipere et fructum facere. Circumcidimini. Viro Juda et habitatoribus Jerusalem praecipitur, ut deserant occidentem litteram, et sequantur vivificantem spiritum. Ne forte. Monet et praedicit, ne facere compellatur quae in Ninivitis probamus, quibus est praedicta sententia, ut imminentem furorem declinarent poenitentia.
7.4
VERS. 7.-- Ascendit leo. Si quis fautor est aut auctor perversorum dogmatum, de eo potest dici, ascendit leo de cubili suo, etc.
7.5
Et praedo. De quo dicitur, Omnium inimicorum suorum dominabitur. Qui gloriatur dicens: Circumivi terram et perambulavi eam. Quis est enim quem diaboli venena non tangunt, nisi ille qui ait: Venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam? De loco suo. De abysso, in qua est religandus, in quam ne mittatur exorat.
7.6
VERS. 8.-- Super hoc. Sine poenitentia saevissimam bestiam vitare non possumus, et nisi ad Deum non solum mente, sed etiam corpore convertamur. Dum enim vastatur Ecclesia, ira Dei est aperta.
7.7
VERS. 9.-- Principum. Qui legem docere debuerunt, et subjectos a leone defendere.
7.8
Sacerdotes. Qui putantur esse sapientes: Stultam enim fecit Deus sapientiam hujus mundi, quia per illam non cognoverunt Deum. Prophetae consternabuntur, etc. Aquila, amentes erunt. Quis enim non insaniat, non perdat cor, cum principes et reges et sacerdotes quondam suos sub leone conspexerit.
7.9
VERS. 10.-- Et dixi: Heu, heu, heu, Domine Deus. Quia supra dixit, in tempore illo vocabunt Jerusalem solium Domini, etc., et nunc dicit, peribit cor regis, etc., turbatur propheta, et in se putat Deum mentitum, nec intelligit illud longe post, hoc in proximo futurum tempore.
7.10
VERS. 11.-- Ventus urens. Quando scilicet pervenerit gladius usque ad animam, etc., usque ad nequaquam populo, sed mihi veniet, ut meum triticum dissipetur.
7.11
VERS. 12.-- Spiritus plenus. Quidam hunc locum sic exponunt, ut postquam purgata fuerit area, reliquiae salvae fiant. Unde scriptum est: Spiritus plenitudinis veniet mihi; unde evangelista, De plenitudine ejus omnes accepimus. Et nunc ego. Aposiopesis, sicut ait Virgilius: Quos ego; sed motos praestat componere fluctus. Propheta dicturus prospera, retinet se, et tristibus junxit tristia.
7.12
VERS. 13.-- Ecce quasi, etc. Ventura cernit ut praesentia; et babyloniorum describit exercitum, cujus curruum rotarumque strepitus tempestati saevissimae comparatur, et equorum velocitas aquilis. Exercitus diaboli, currus scilicet et equites Pharaonis, quod intelligens vir ecclesiasticus dicit, Vae nobis quoniam vastati sumus. Credens illi sententiae. Cum conversus ingemueris, salvus eris. Vae nobis, quia propheta quasi digito demonstravit, populus ingemiscit. Et non futura, sed jam facta sentit dicens: Vae nobis.
7.13
VERS. 14.-- Lava a malitia. Respondet propheta imo in propheta Dominus, Lava. Unde: Lavamini, mundi estote, scilicet aqua baptismi, aqua poenitentiae salutaris.
7.14
VERS. 15.-- Vox enim annuntiantis. Juxta situm Judaeae loquitur. Tribus enim Dan juxta Libanum montem et urbem quae nunc Paneas dicitur, aquilonem respicit, unde venturus Nabuchodonosor. De monte. Post tribum enim Dan succedit terra Ephraim per quam venitur in Jerusalem. Allegorice. Venit judicium Domini in terram Domino delinquentem cum omni ubertate supplicii.
7.15
VERS. 16.-- Custodes. Adversarios scilicet qui tam diligentes obsideant, et munitionibus urbem claudant, ut magis vinearum agrorumque custodes, quam adversarios putes. Vult Dominus nationes omnes in circumitu suam nosse sententiam, et flagellata Jerusalem cunctos recipere disciplinam.
7.16
VERS. 18.-- Viae tuae. Quidquid mali nobis accidit, etc., usque ad quanto minus in homines quondam civitatis Dei?
7.17
VERS. 19.-- Ventrem meum. Loquitur hoc Dominus, cum seditionem et discordiam cernit in Ecclesia, et in conventiculis suis clamare perdicem, et in bella converti Dei requiem. Unde sequitur:
7.18
VERS. 21.-- Usquequo videbo. Vox prophetae, et per prophetam Dei, dolentis super contritionem populi sui, cujus viscera ad instar hominis lacerantur, Salvator in morte Lazari, et super Jerusalem flevit. Nec dolorem celat silentio, et clangor buccinae et strepitus praeliorum illius turbat affectum, dum mala malis cumulantur, et universa duarum tribuum terra vastatur.
7.19
VERS. 22.-- Quia stultus populus. Quia principes populi mei non cognoverunt, etc., usque ad quem semper cupiebat videre? Sapientes sunt, etc. Sapientes malitiosi, etc., usque ad non sapientia, sed versutia et calliditas vocatur.
7.20
VERS. 23.-- Aspexi terram. Propheta cernit in spiritu quae ventura sunt, ut audiens populus terreatur et poenitentiam agat, ut non sustineat quae formidat. Quidquid secundum historiam de Judaea et Jerusalem dicitur, ad Ecclesiam Dei referamus: quae cum Deum offenderit, et vitiis et persecutione vastata fuerit, ubi quondam virtutum cohors et laetitia, ibi multitudo peccatorum et moeror versetur.
7.21
VERS. 27.-- Haec enim dicit. Mista est Domini clementia irae: terra deseritur, sed non consumitur, ut remaneant qui intelligant clementiam ejus.
7.22
VERS. 28.-- Cogitavi et non poenituit me, etc. Ut praedictam auferrem sententiam, et ira saevientis non perveniret ad finem; minatus est Dominus per Jonam, sed impendentem gladium lacrymarum et gemituum magnitudo superavit.
7.23
VERS. 29.-- A voce equitis. Describit furentium exercitum a cujus timore populus civitatem reliquit, et ardua conscendit: sed tamen iram Dei declinare non potuit. Hoc totum ad Ecclesiam potest referri, cum Deum offenderit, et adversariis tempore persecutionis, vel vitiis atque peccatis tradita fuerit.
7.24
VERS. 30.-- Tu autem vastata. Hoc idem dicendum contra eos, qui conjugales affectus, et verae fidei pudicitiam perdiderunt. Cum vestieris. Haec enim et tuis amatoribus praeparas, et lectus angustus utrumque capere non potest. Nec Deus ornamenta suscipit, quibus ante amatoribus tuis placuisti.
7.25
VERS. 31.-- Vocem enim quasi, etc. Duo exempla posita sunt, et parturientis et lugentis, ut quidquid mulier patitur, vel in fetu, vel in morte filiorum, Jerusalem patiatur in populis.
8.1
CAPUT V.
8.1
VERS. 1.-- Circuite vias. Grandis amor justitiae ut non juxta interrogationem Abrahae, et responsionem Dei, quod pro decem viris justis liberet Deus civitatem, jamjamque perituram; sed si unum invenerit, qui faciat judicium, et quaerat fidem.
8.2
VERS. 3.-- Domine, oculi tui. Damnantur opera Judaeorum( in quibus juxta legis caeremonias exsultabant) per fidem Christianorum, per quam gratia salvi facti sumus. Percussisti eos. Omnis divina percussio, etc., usque ad et est unum flagellum quod temporaliter incipit, et aeternis consummatur suppliciis.
8.3
Et non doluerunt. Inferuntur supplicia ut corrigantur vitia, sed non emendatur Jerusalem nec per tormenta.
8.4
VERS. 4.-- Forsitan pauperes sunt. Sicut illud, Mittam filium meum, forsitan ipsum verebuntur. Utitur Deus sermone dubitantis, ut ex ambiguitate sententiae et verborum suspensione liberum hominis monstretur arbitrium.

Intertext edge

Open linked passage

Note