Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria-1117
Prophetia Jeremiae
Jere 31.1
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
9006 Projer
31.1
CAPUT XXVIII.
31.1
VERS. 1.-- Et factum est. Nondum Ezechiele vaticinante in Babylone ad eos qui cum Jechonia fuerant translati.
31.2
In domo Domini. In qua fiducialiter loquitur, quia prospera populo pollicetur; et mendacia libenter audiuntur, praecipue quae optata promittunt.
31.3
VERS. 3.-- Omnia vasa, etc. Jeremias dixerat etiam reliqua vasa apportanda, hic affirmat asportata esse reportanda.
31.4
VERS. 6.-- Amen, sic, etc. Optat fieri, quod ille mentitus, etc., usque ad sub aliorum exemplo veritatem asserit.
31.5
VERS. 7.-- Verumtamen. Potuit dicere mentiris, etc., usque ad ut qui audiunt exspectent exitum.
31.6
VERS. 10.-- Et tulit. Consideranda Jeremiae prudentia, etc., usque ad quorum notitia solius Dei est.
31.7
VERS. 13.-- Ananias. Putative propheta dicitur. Multa enim in Scripturis sanctis dicuntur juxta opinionem illius temporis, quo gesta referuntur, non juxta veritatem rei.
31.8
VERS. 14.-- Et facies. Cum abiisset Jeremias et silentio devorasset injurias, factus est sermo Domini ad eum non ut suis verbis ad Ananiam mendacio gloriantem loqueretur et diceret: Haec dixit Dominus; quod tamen ille Ananias dixerat, sed mendacium semper veritatem imitatur.
31.9
Catenas. Ostendit quod minorem poenam retinens, etc., usque ad in brutorum animalium corpora sunt relegatae.
31.10
VERS. 15.-- Et dixit. Notandum quod Jeremias passus injuriam, nondum facto ad se sermone Domini, silet, postea vero missus a Domino, audacter arguit, mentienti denuntians propinquam mortem.
31.11
VERS. 16.-- Hoc anno. Si quando morimur, de carceribus corporum liberamur, secundum illud quod male interpretantur haeretici: Educ de carcere animam meam; quomodo pro supplicio mors irrogatur?
31.12
VERS. 17.-- Mense septimo. Forsitan in mense septimo, qui requiem significare solet, ideo mortuum mentiuntur, ut de malis corporis liberetur, juxta illud: Mors viro requies est; nos autem novimus corpora credentium esse templa Dei, si Spiritus sanctus habitet in illis.

Intertext edge

Open linked passage

Note