Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria-1117
Prophetia Jeremiae
Jere 32.14
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
9006 Projer
32.1
CAPUT XXIX.
32.1
VERS. 1.-- Et haec. Intendit persuadere ne acquiescant pseudoprophetis, qui eis post breve tempus reditum in Jerusalem promittebant. Sed sciant se in Babylone multo tempore moraturos.
32.2
Verba libri. Hic libellus Jeremiae, etc., usque ad quae a Domino sibi imperata fuerant populo suaderet.
32.3
Ad reliquias seniorum. Primo ad senes, deinde ad sacerdotes, tertio ad prophetas, quarto ad omnem populum Dei sermo dirigitur, secundum ordinem aetatis epistola prophetae mittatur.
32.4
VERS. 6.-- Accipite uxores, etc. Jeremiae( quia prope est captivitas Jerusalem) imperatur ne accipiat uxorem, nec faciat filios. Si autem, propter angustiam temporis, habentibus usus uxorum tollitur, quanto magis non habentibus ne accipiant imperatur.
32.5
VERS. 8.-- Non vos seducant. Falsos prophetas, etc., usque ad qui idem erat regni Sedeciae.
32.6
VERS. 10.-- Cum coeperint. Nolite credere pseudoprophetis, qui vicinum reditum pollicentur vobis: prius enim vobis explebuntur septuaginta anni quam redeatis.
32.7
Septuaginta anni. Tandiu in saeculi confusione versamur, etc., usque ad et tunc est finis laboris nostri atque patientiae.
32.8
VERS. 14.-- Et reverti. Ut certius sciatis quod hunc reditum tanquam propinquum sperare non debeatis, sed domos aedificare, pomeria plantare, filios generare, et tempus exspectare promissum.
32.9
VERS. 17.-- Quasi ficus. Theodotio suarinas, id est, secundas, Symmachus novissimas, quae Hebraice suarim().
32.10
VERS. 19.-- De nocte. Non cessavi monere, ut vos imitarentur qui in transmigratione securo otio fruimini, donec compleantur promissa Dei.
32.11
VERS. 21.-- Ad Achab. Aiunt Hebraei hos esse presbyteros, etc., usque ad ut acta poenitentia post verum sabbatum pristinum locum possiderent.
32.12
VERS. 24.-- Ad Semeiam. Semeias de loco Nehelami, etc., usque ad Discretio vero spirituum spiritualis gratia est.
32.13
VERS. 27.-- Quare non increpasti. Mendacio praevenit veritatem quod ipse merebatur aliis imponit, quia prudentiores sunt filii tenebrarum filiis lucis, et quod timent sibi inferunt aliis.
32.14
VERS. 31.-- Haec dicit. Semeias vere Nehelamites, etc., usque ad contra quos subditur, Ecce ego visitabo.

Intertext edge

Open linked passage

Note