Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria-1117
Prophetia Jeremiae
Jere 35.1
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
9006 Projer
35.1
CAPUT XXXII.
35.1
VERS. 1.-- Verbum quod, etc. Non solum verba, sedet opera prophetarum, sunt nobis in exempla virtutum. Poterat Jeremias nuntiare prospera et frui regis amicitia, sed maluit Deo obedire, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam.
35.2
VERS. 2.-- In atrio carceris. Notanda ex parte regis clementia, qui non in carcere, sed in vestibulo prophetarum recludi jusserat, in libera scilicet custodia, ne posset effugere; quasi non omnis Jerusalem clausa munitionibus fuerit communis carcer.
35.3
VERS. 3.-- Clauserat enim eum. Jam vicina captivitate, jam peste et fame consumpta civitate, et tamen perstat Sedecias in sententia.
35.4
Quare vaticinaris. Gravior est terror ante increpationem verborum, quam poenarum sustinere cruciatum, et videre quem timeas.
35.5
VERS. 5.-- Visitem eum. Temperavit sententiam, ut ad bonam et malam partem possit referri, visitatio enim et consolationem, et supplicium significat.
35.6
VERS. 7.-- Ecce Hanameel, filius. Helchias et Sellum, etc., usque ad voluminis hujus monstrat exordium.
35.7
Eme tibi agrum. Ager iste sacerdotalis, cujus emptio atque possessio Jeremiae defertur, est in Anathot in terra Benjamin. Quorum primum obedientiam, secundum filium dextrae sonat; et convenienter appetit ejus emptionem, in quo obedientia et virtus Domini versabatur.
35.8
VERS. 8.-- In terra Benjamin. Hoc est de suburbanis, etc., usque ad Audiant qui falsa adhibitis testibus vendicare conantur.
35.9
VERS. 13.-- Et praecepi Baruch. Baruch, qui interpretatur benedictus, etc., usque ad hoc legere cupientibus exhibeat apertum volumen.
35.10
VERS. 14.-- In vase fictili, etc. Ne foris positi paterent rapinae, etc., usque ad commoventur tamen Dei sermone.
35.11
VERS. 15.-- Adhuc possidebuntur domus et agri. Hoc est quod Jeremias supra dixit se intellexisse verbum Dei, et idcirco emisse agrum.
35.12
VERS. 18.-- Qui facis misericordiam. Grandis misericordia Creatoris, etc., usque ad diu dilata poena reddatur.
35.13
Fortissime, magne, etc. Haec nomina potentiam Creatoris indicant, sed proprie nomen Dei. Pater est, unde: Pater, manifestavi nomen tuum hominibus.
35.14
VERS. 19.-- Magnus consilio, etc. Nemo ergo secretis Dei se inferat, et de illius judiciis judicare praesumat.
35.15
Ut reddas unicuique. Significat quod interdum, etc., usque ad tandem Rubri maris fluctibus obrutus est.
35.16
VERS. 20.-- Qui posuisti signa. De generali transit ad speciale, et quod proprie praestiterit Israel, brevi sermone percurrit.
35.17
Et portenta, etc. Quibus afflicta est usque ad diem hanc, etc., usque ad Et notandum quod Israel ab omnibus separat.
35.18
VERS. 21.-- Et eduxisti populum tuum. Pulchre dixit populum tuum: eo enim tempore quo eductus est, Domini imperio serviebat.
35.19
VERS. 23.-- Et ingressi sunt. Nihil medium inter possessionem et inobedientiam: ubertas enim securitatem, securitas negligentiam, negligentia contemptum parit.
35.20
Et non obedierunt. Id est, Frustra ergo promiserunt, dicentes: Quaecunque praeceperit Dominus faciemus; non enim in responsione, sed in opere praemium est.
35.21
VERS. 24.-- Ecce munitiones exstructae. Decimus annus Sedeciae erat, et civitas obsessa, ut supra dictum est, et Jeremias in atrio carceris. Unde subditur: Ecce munitiones.
35.22
Ne capiatur. Quasi dicat: Non habent quos vincant, sed quos capiant, jam fame et peste consumptos.
35.23
Et quaecunque locutus es. Ex creaturis praedicat Creatorem, etc., usque ad Haec autem universa praemittit, ut inferat quasi in reprehensionem divinae sententiae: Et tu dicis mihi, Domine Deus, eme agrum.
35.24
VERS. 25.-- Et tu dicis. Non reprehendit, sed interrogat, etc., usque ad et agrum emat quem non possideat.
35.25
VERS. 27.-- Ecce ego Dominus. Non omnium gentium vel populi Israel tantum, etc., usque ad quia alia propter se, alia in usum hominum sunt facta.
35.26
VERS. 28.-- Ecce ego tradam civitatem. Quia mihi est curae omnia regere, universa disponere, singulis reddere juxta vias suas.
35.27
Civitatem istam. Primum vallata exercitu Chaldaeorum, absente Nabuchodonosor, capta est; et Sedecias in Rablatha regi traditus est.
35.28
VERS. 29.-- Et venient Chaldaei. Aquila melius, ingredientur: non enim absentes erant, ut venirent qui obsiderent civitatem; verbum autem Hebraeum et venient, et ingredientur sonat.
35.29
Et domos in quarum domatibus. Quomodo periturus scribitur mundus, juxta illud: Coelum et terra transibunt, eo quod in maligno positus sit, sic et domus ipsa, et loca, in quibus flagitia facta sunt, irae Dei subjacebunt.
35.30
VERS. 30.-- Jugiter facientes malum. Sine fine, etc., usque ad in conspectu tuo.
35.31
VERS. 33.-- Et verterunt ad me terga. Unde alibi: Vertunt contra me scapulam recedentem. Qui enim precatur, inclinata cervice in terra pronus funditur; qui vero tergum vertit, gestu corporis indicat, se negligere comminantem.
35.32
Cum docerem eos. Fugatis tenebris erroris et idolorum cultura, illuminare eos cupiebam, et docere quae recta sunt.
35.33
VERS. 34.-- Et posuerunt idola sua, etc. Non solum tunc Judas posuit idolum in templo Dei, sed usque hodie in Ecclesia, vel in corde credentium ponitur idolum, quando novum dogma constituitur et in abscondito adoratur.
35.34
VERS. 35.-- Et aedificaverunt, etc. Proprie tribus Juda et Benjamin in phano Baalis et Moloc daemonum simulacra venerabantur; vitulos aureos in Dan et in Bethel decem tribubus, quod tam exsecrabile est, ut Dominus nunquam se cogitasse testetur.
35.35
In valle filii Ennon. Quae Siloe fontibus subjacet et amoenitate sua populum ad luxuriam provocavit, quam sequitur cultus idolorum.
35.36
VERS. 37.-- Ecce ego congregabo. Multi putant hoc in tempore Zorobabel, etc., usque ad et electio reliquiarum salvatur.
35.37
Et reducam eos ad locum istum, et habitare. Sicut sperantibus auxilium, etc., usque ad et desperatio atque humilitas Dei mereatur auxilium.
35.38
VERS. 38.-- Erunt mihi in populum, et ego, etc. Tristibus laeta subjungit, et captivis reditum promittit; sed primum ostendit causam offensae et justi furoris; et quanto major culpa, tanto in peccatores amplior clementia.
35.39
VERS. 39.-- Et dabo eis. Manifeste prodit initium nobis, etc., usque ad et per hoc vel remunerationem, vel supplicia promeriri.
35.40
VERS. 40.-- Et timorem meum dabo in corde eorum. Sic liberum donat arbitrium, ut timor qui tribuitur ex gratia sit largitoris.
35.41
VERS. 41.-- In toto corde meo, et in tota anima mea. Si verba sunt Salvatoris, etc., usque ad sicut illud: festivitates vestras odi, etc.
35.42
Quia haec dicit Dominus, etc. Haec juxta litteram, etc., usque ad Sed spiritualiter in Christo et apostolis plenius completa sunt.

Intertext edge

Open linked passage

Note