Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria-1117
Prophetia Jeremiae
Jere 42
Choose a text
More by Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria-1117
—
9006 Projer
34.13
Rachel plorans. Rachel mater Joseph, etc., usque ad flere dicitur pueros juxta se interfectos.
34.14
VERS. 16.-- Et revertentur. Melius hoc de parvulis intelligimus, etc., usque ad et infantes resurgent in virum perfectum.
34.15
VERS. 18.-- Eruditus sum. Quasi dicat: Correctio proficit in salutem, et quae ad praesens videtur esse tristitiae, post reddit fructum pacis.
34.16
VERS. 19.-- Quoniam sustinui. Per ignorantiam aetatis dicit se peccasse, ut facilius veniam consequatur, unde: Delicta juventutis meae et ignorantias meas ne memineris. Et in sequentibus, Deus parvulum eum vocavit et deliciis affluentem, propter divitiarum scilicet magnitudinem et terrae fertilitatem.
34.17
VERS. 20.-- Si filius honorabilis, etc. Poenitentiam agente Ephraim et dicente: Erudisti me, Domine, et eruditus sum, etc., respondit Dominus, et plene conversum tali sustentat oraculo, Si filius honorabilis, etc.
34.18
Idcirco conturbata. Quasi dicat: Avido animo suscepit verba mea, et servavit, sed tamen miserebor ejus; quia et hominum justitia Dei indiget misericordia.
34.19
VERS. 21.-- Statue tibi, etc. Provocat ad satisfactionem, ut consideret in quantis deliquit, et agens poenitentiam ad pristinam gratiam revertatur, secundum illud, Memento unde excideris, et age poenitentiam, et prima opera fac.
34.20
Dirige cor tuum. Dirigit cor suum in viam rectam, etc., usque ad nec per luxus saeculi declinare consentit.
34.21
Revertere, virgo, Israel, revertere ad civitates tuas istas. Licet haec quidam juxta historiam, etc., usque ad et desinat vagari per luxus saeculi.
34.22
VERS. 23.-- Adhuc dicent. Christianis, scilicet temporibus, quibus captivitatem populi sui Dominus convertit.
34.23
Benedicat tibi. Haec sub Zorobabel ex parte videntur, etc., usque ad juxta Judaeos et nostros judaizantes carnaliter.
34.24
VERS. 25.-- Quia inebriavi. Mutatio personarum, etc., usque ad respondet populus de captivitate reversus: ideo expergefactus sum, etc.
34.25
VERS. 26.-- Ideo quasi. Ut imitarer dicentem, etc., usque ad et diem resurrectionis exspectat.
34.26
VERS. 27.-- Ecce dies veniunt dicit Dominus. Omnes hujuscemodi repromissiones, etc., usque ad sed sit Deus omnia in omnibus.
34.27
VERS. 30.-- Obstupescent dentes. Dentes comedentium non possunt suavitatem sentire, etc., usque ad non austeritate ciborum, sed vitio dentium.
34.28
VERS. 31.-- Ecce dies. Hoc testimonio Paulus, etc., usque ad et circumcisio et sabbatum spiritualiter complerentur.
34.29
VERS. 34.-- Et non docebit. Ut non quaerant Judaicos magistros et mandata hominum, sed doceantur a Spiritu sancto, si tamen templum Dei fuerint, et spiritus Dei habitaverit in ipsis, qui spirat ubi vult, et diversas habet gratias: Notitia tamen unius Dei omnium virtutum possessio est.
34.30
Omnes enim cognoscent. Quia omnes erunt etc., usque ad non in natura qua in semetipso etiam cum videretur latuit.
34.31
VERS. 35.-- Qui dat solem. Secundum Genesim sol in coelo positus est in lumine diei, luna et stellae in lumine noctis. In psalmo quoque legitur: Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam, quia invicem sibi dies et noctes succedunt.
34.32
VERS. 36.-- Si defecerint, etc. Si coeli peribunt, et sic vestimentum veterascent, quomodo semen Israel potest esse perpetuum? Coeli autem peribunt.
34.33
VERS. 37.-- Si mensurari. Quasi dicat: Quomodo rerum, etc., usque ad nec aliquando cessabit.
34.34
VERS. 38.-- Ecce dies. Qui mille annorum regnum, etc., usque ad, ibi autem Ananehel per men litteram.
34.35
VERS. 39.-- Usque ad anguli portam. Nulla enim vera justitia, etc., usque ad haec aedificatio manebit in aeternum.
35.1
CAPUT XXXII.
35.1
VERS. 1.-- Verbum quod, etc. Non solum verba, sedet opera prophetarum, sunt nobis in exempla virtutum. Poterat Jeremias nuntiare prospera et frui regis amicitia, sed maluit Deo obedire, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam.
35.2
VERS. 2.-- In atrio carceris. Notanda ex parte regis clementia, qui non in carcere, sed in vestibulo prophetarum recludi jusserat, in libera scilicet custodia, ne posset effugere; quasi non omnis Jerusalem clausa munitionibus fuerit communis carcer.
35.3
VERS. 3.-- Clauserat enim eum. Jam vicina captivitate, jam peste et fame consumpta civitate, et tamen perstat Sedecias in sententia.
35.4
Quare vaticinaris. Gravior est terror ante increpationem verborum, quam poenarum sustinere cruciatum, et videre quem timeas.
35.5
VERS. 5.-- Visitem eum. Temperavit sententiam, ut ad bonam et malam partem possit referri, visitatio enim et consolationem, et supplicium significat.
35.6
VERS. 7.-- Ecce Hanameel, filius. Helchias et Sellum, etc., usque ad voluminis hujus monstrat exordium.
35.7
Eme tibi agrum. Ager iste sacerdotalis, cujus emptio atque possessio Jeremiae defertur, est in Anathot in terra Benjamin. Quorum primum obedientiam, secundum filium dextrae sonat; et convenienter appetit ejus emptionem, in quo obedientia et virtus Domini versabatur.
35.8
VERS. 8.-- In terra Benjamin. Hoc est de suburbanis, etc., usque ad Audiant qui falsa adhibitis testibus vendicare conantur.
35.9
VERS. 13.-- Et praecepi Baruch. Baruch, qui interpretatur benedictus, etc., usque ad hoc legere cupientibus exhibeat apertum volumen.
35.10
VERS. 14.-- In vase fictili, etc. Ne foris positi paterent rapinae, etc., usque ad commoventur tamen Dei sermone.
35.11
VERS. 15.-- Adhuc possidebuntur domus et agri. Hoc est quod Jeremias supra dixit se intellexisse verbum Dei, et idcirco emisse agrum.
35.12
VERS. 18.-- Qui facis misericordiam. Grandis misericordia Creatoris, etc., usque ad diu dilata poena reddatur.
35.13
Fortissime, magne, etc. Haec nomina potentiam Creatoris indicant, sed proprie nomen Dei. Pater est, unde: Pater, manifestavi nomen tuum hominibus.
35.14
VERS. 19.-- Magnus consilio, etc. Nemo ergo secretis Dei se inferat, et de illius judiciis judicare praesumat.
35.15
Ut reddas unicuique. Significat quod interdum, etc., usque ad tandem Rubri maris fluctibus obrutus est.
35.16
VERS. 20.-- Qui posuisti signa. De generali transit ad speciale, et quod proprie praestiterit Israel, brevi sermone percurrit.
35.17
Et portenta, etc. Quibus afflicta est usque ad diem hanc, etc., usque ad Et notandum quod Israel ab omnibus separat.
35.18
VERS. 21.-- Et eduxisti populum tuum. Pulchre dixit populum tuum: eo enim tempore quo eductus est, Domini imperio serviebat.
35.19
VERS. 23.-- Et ingressi sunt. Nihil medium inter possessionem et inobedientiam: ubertas enim securitatem, securitas negligentiam, negligentia contemptum parit.
35.20
Et non obedierunt. Id est, Frustra ergo promiserunt, dicentes: Quaecunque praeceperit Dominus faciemus; non enim in responsione, sed in opere praemium est.
35.21
VERS. 24.-- Ecce munitiones exstructae. Decimus annus Sedeciae erat, et civitas obsessa, ut supra dictum est, et Jeremias in atrio carceris. Unde subditur: Ecce munitiones.
35.22
Ne capiatur. Quasi dicat: Non habent quos vincant, sed quos capiant, jam fame et peste consumptos.
35.23
Et quaecunque locutus es. Ex creaturis praedicat Creatorem, etc., usque ad Haec autem universa praemittit, ut inferat quasi in reprehensionem divinae sententiae: Et tu dicis mihi, Domine Deus, eme agrum.
35.24
VERS. 25.-- Et tu dicis. Non reprehendit, sed interrogat, etc., usque ad et agrum emat quem non possideat.
35.25
VERS. 27.-- Ecce ego Dominus. Non omnium gentium vel populi Israel tantum, etc., usque ad quia alia propter se, alia in usum hominum sunt facta.
35.26
VERS. 28.-- Ecce ego tradam civitatem. Quia mihi est curae omnia regere, universa disponere, singulis reddere juxta vias suas.
35.27
Civitatem istam. Primum vallata exercitu Chaldaeorum, absente Nabuchodonosor, capta est; et Sedecias in Rablatha regi traditus est.
35.28
VERS. 29.-- Et venient Chaldaei. Aquila melius, ingredientur: non enim absentes erant, ut venirent qui obsiderent civitatem; verbum autem Hebraeum et venient, et ingredientur sonat.
35.29
Et domos in quarum domatibus. Quomodo periturus scribitur mundus, juxta illud: Coelum et terra transibunt, eo quod in maligno positus sit, sic et domus ipsa, et loca, in quibus flagitia facta sunt, irae Dei subjacebunt.
35.30
VERS. 30.-- Jugiter facientes malum. Sine fine, etc., usque ad in conspectu tuo.
35.31
VERS. 33.-- Et verterunt ad me terga. Unde alibi: Vertunt contra me scapulam recedentem. Qui enim precatur, inclinata cervice in terra pronus funditur; qui vero tergum vertit, gestu corporis indicat, se negligere comminantem.
35.32
Cum docerem eos. Fugatis tenebris erroris et idolorum cultura, illuminare eos cupiebam, et docere quae recta sunt.
35.33
VERS. 34.-- Et posuerunt idola sua, etc. Non solum tunc Judas posuit idolum in templo Dei, sed usque hodie in Ecclesia, vel in corde credentium ponitur idolum, quando novum dogma constituitur et in abscondito adoratur.
35.34
VERS. 35.-- Et aedificaverunt, etc. Proprie tribus Juda et Benjamin in phano Baalis et Moloc daemonum simulacra venerabantur; vitulos aureos in Dan et in Bethel decem tribubus, quod tam exsecrabile est, ut Dominus nunquam se cogitasse testetur.
35.35
In valle filii Ennon. Quae Siloe fontibus subjacet et amoenitate sua populum ad luxuriam provocavit, quam sequitur cultus idolorum.
35.36
VERS. 37.-- Ecce ego congregabo. Multi putant hoc in tempore Zorobabel, etc., usque ad et electio reliquiarum salvatur.
35.37
Et reducam eos ad locum istum, et habitare. Sicut sperantibus auxilium, etc., usque ad et desperatio atque humilitas Dei mereatur auxilium.
35.38
VERS. 38.-- Erunt mihi in populum, et ego, etc. Tristibus laeta subjungit, et captivis reditum promittit; sed primum ostendit causam offensae et justi furoris; et quanto major culpa, tanto in peccatores amplior clementia.
35.39
VERS. 39.-- Et dabo eis. Manifeste prodit initium nobis, etc., usque ad et per hoc vel remunerationem, vel supplicia promeriri.
35.40
VERS. 40.-- Et timorem meum dabo in corde eorum. Sic liberum donat arbitrium, ut timor qui tribuitur ex gratia sit largitoris.
35.41
VERS. 41.-- In toto corde meo, et in tota anima mea. Si verba sunt Salvatoris, etc., usque ad sicut illud: festivitates vestras odi, etc.
35.42
Quia haec dicit Dominus, etc. Haec juxta litteram, etc., usque ad Sed spiritualiter in Christo et apostolis plenius completa sunt.
36.1
CAPUT XXXIII.
36.1
VERS. 1.-- Et factum est. Praedicit quod sicut peccatoribus vindicta, etc., usque ad donec a Romanis per totum orbem dispersi sint.
36.2
VERS. 3.-- Clama ad me, et ego exaudiam eum. Ostendit quod per orationes prophetarum et sanctorum, qui fuerunt in plebe, Dominus placatus sit et revelaverit eis reversionem in terram suam, quae adhuc occulta latebat.
36.3
Nunc autem dicitur: Clama ad me, et exaudiam te. Quia imminentem captivitatem Dominus avertere noluit, ut primum solverent poenam peccati sui; postea vero reversionem non negavit, quam modo promittit.
36.4
VERS. 10.-- Adhuc audietur in loco isto, etc. Ne desperent Judaei propter minas et captivitates futuras, restaurationis bona promittit, ut locus, qui desertus fuerat propter scelera habitatorum, propter correctionem et emendationem habitetur.
36.5
VERS. 12.-- Accubantium gregum. Greges Ecclesiae, scilicet de gentibus congregatae, etc., usque ad multi sunt qui ad fidem Christi et ovium suarum numerum pertinent.
36.6
VERS. 14.-- Ad domum Israel: De quibus Isaias: erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium, etc.
36.7
VERS. 17.-- Haec dicit Dominus. Supra dixerat de creatione solis et lunae et stellarum, etc., usque ad Christi regnum et sacerdotium in aeternum manebit.
37
CAPUT XXXIV.
37
VERS. 1.-- Verbum quod factum, etc. Licet rex nequissimus, etc., usque ad finem capitis.
38
CAPUT XXXV.
38
VERS. 1.-- Verbum quod factum est. Cum propheta in proximo capite de Sedecias, etc., usque ad finem capitis.
39.1
CAPUT XXXVI.
39.1
VERS. 3.-- Si forte audiente domo Juda, etc. Immensa clementia, etc., usque ad ut per misericordiam Dei veniam consequantur.
39.2
VERS. 4.-- Vocavit ergo. Prompta obedientia prophetae concordat, etc., usque ad qui soluti et liberi verbum Dei proximis expendere negligunt?
39.3
VERS. 9.-- Praedicaverunt jejunium in conspectu Domini, etc. Ut qui per luxum peccaverunt, etc., usque ad quae deliquerunt in maximis.
39.4
VERS. 16.-- Igitur cum audissent, etc. Etiam auditoribus necessaria est, etc., usque ad verba Dei audire poterant aure corporis, sed non cordis.
39.5
VERS. 18.-- Ex ore suo loquebatur, etc. Significat quod apostoli et prophetae nullam necessitatem tractandi vel penuriam loquendi patiebantur; sed prompte et facile omnia proferebant.
39.6
VERS. 23.-- Et projecit in ignem. Stupenda indurati cordis nequitia, etc., usque ad ne crederent et poeniterent.
39.7
VERS. 26.-- Abscondit autem, etc. Contra quem frustra nititur humana praesumptio. Custodit enim Dominus omnes diligentes se, et omnes peccatores disperdet.
39.8
VERS. 30.-- Propterea, etc. Digna ultio, etc., usque ad aestu solis et gelu noctis ureretur.
40.1
CAPUT XXXVII.
40.1
VERS. 1.-- Et regnavit rex Sedecias, etc. Quod Sedecias post Joachim, etc., usque ad sed omnes iniqui fuerunt et idololatrae, et ideo perierunt.
40.2
VERS. 3.-- Ora pro. Nequaquam pro se orare postulavit, quia divinis mandatis obtemperare noluit: Qui enim avertit aurem suam ne audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis.
40.3
VERS. 4.-- Igitur exercitus. Quomodo Chaldaei solverunt, etc., usque ad Jeremias vero contraria et vera prophetavit.
41.1
CAPUT XXXVIII.
41.1
VERS. 5.-- Et dicit rex Sedecias, etc. Pater Sedeciam sine puro affectu, etc., usque ad Postea vero flagellatum tradidit eum Judaeis, ut crucifigeretur.
41.2
VERS. 7.-- Audivit autem Abdemelech. Sicut illi principes, qui prophetam miserunt, etc., usque ad quanto nos districtius reos tenemus.
41.3
VERS. 17.-- Si profectus exieris, etc. Propheta, praevidens civitatem esse tradendam in manus Chaldaeorum, consilium dedit regi ut se traderet in manus regis Babylonis, ut sic furibundum ejus animum mitigaret, et leviorem sententiam susciperet; sed mens indurata corrigi non poterat.
41.4
VERS. 22.-- Ecce. Significat quod fluxa cogitatio, etc., usque ad et animam igne comburet inexstinguibili.
42
CAPUT XXXIX.
42
VERS. 17.-- Et liberabo te. Qui sperant in Domino non confundentur. Confundentur omnes iniqua agentes. Ecce principes qui animam Jeremiae quaerebant, captivantur. Eunuchus qui eum liberaverat perfecta potitus est libertate. Sic quoque liberatis sanctis praedicatoribus, persecutores aeterna ultione punientur.
43.1
CAPUT XL.
43.1
VERS. 1.-- Sermo qui factus est, etc. Quaeritur quomodo hic sermo Domini, etc., usque ad juxta sermonem Domini liberatus est.
43.2
VERS. 2.-- Tollens ergo. Descripta vastatione urbis, et interitu, et captivitate populi, et perfidia regis, sequitur quid de Jeremia factum sit, et de reliquiis populi, quas propheta monuit ex verbo Domini sedere in terra sua, et servire regi Babylonis, ipsi vero maluerunt ire in Aegyptum, ubi eos postea Nabuchodonosor trucidavit, et ipsam Aegyptum vastavit.
43.3
VERS. 3.-- Et factus est vobis. Ex hoc etiam loco manifestum est Deum, etc., usque ad Dei vero sententiam justam praedicabant.
44.1
CAPUT XLI.
44.1
VERS. 8.-- Decem viri reperti sunt inter eos, etc., habemus thesaurum. Thesaurus enim in agro, etc., usque ad Per calcaneum enim, qui finis est corporis, terminus significatur actionis.
44.2
VERS. 16.-- Tulit ergo Johanan filius Careae et omnes principes bellatorum qui erant cum eo, etc. Hanc fugam reliquiarum et transitum contra verbum Domini in Aegyptum quem Jeremias longa narratione hic retexuit, longe ante Isaias praedixit, centum scilicet quinquaginta annis, qui fuerunt inter Isaiam et Jeremiam, dicens: Vae filii desertores, dicit Dominus, ut faceritis consilium, et non ex me, etc.
46.1
CAPUT XLIV.
46.1
VERS. 15.-- Responderunt autem Jeremiae, etc. Stulta responsio. Confitentur eum loqui in nomine Domini, et non acquiescunt, sed sequuntur pravitatis suae consilium. Mystice. Omnes haeretici in Aegypto hujus mundi. Id est, in tenebris erroris constituti, sacrificia non Deo vero, sed daemonibus offerunt, cum figmenta et prava dogmata ad decipiendos homines et fidem subvertendam scribunt. Ideo venient super eos mala, et erunt in desolationem et in stuporem.
46.2
VERS. 26.-- Vivit Dominus, etc. Contradicit propheta ex sermone Domini ne nomen ejus vocetur ore Judaeorum in terra Aegypti, quoniam qui contra Dei praeceptum illuc pertransierant, protectionem Domini ibidem habere non debebant. Mystice autem non vocatur nomen Domini ore haereticorum in terra Aegypti: quia nec sermo eorum nec oratio, dum in errore sunt, accepta est Deo. Non enim est pulchra laus in ore peccatoris. Qui ergo in errore perseveraverint, peribunt gladio districti judicii. Qui autem, relicto errore, de Aegypto in terram Juda redierint poenitentes: et deinceps catholicam fidem tenentes salvabuntur.
47
CAPUT XLV.
47
VERS. 1.-- Verbum quod locutus est Jeremias, etc. Rudis adhuc in tolerantia passionum quas exsperturus erat Baruch, expavit captivitatis calamitatem quae tempore Joachim filii Josiae regis Juda imminebat, unde conqueritur dolorem additum dolori suo, cui responsum est a Domino quia superflue quaerat sibi pacem, cum totus populus laboret sub fasce tribulationum. Significat autem eos qui in pressura tribulationum vel persecutionum, quibus in praesenti Ecclesia gravatur, pusillanimitate titubant, quaerentes consolationem, quae in futuro promittitur. Unde: Vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium.
48.1
CAPUT XLVI.
48.1
VERS. 1.-- Quod factum est verbum, etc. Hactenus propheta mistim de Juda et Israel, de Chaldaeis et Aegyptiis pro convenientia narrationis egit, etc., usque ad anno Joachim filii Josiae quando Pharao Nechao rex Aegypti in Charchamis cum Nabuchodonosor pugnavit, et superatus est.
48.2
VERS. 9.-- Ascendite equos. Haeretici et schismatici ex diversis provinciis orti, frustra disponunt contra civitatem Dei bella, etc., usque ad cum traduntur in manus ejus qui solium suum posuit ad Aquilonem, ut mittat eos in stagnum ignis et sulphuris.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).