Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria-1117
Prophetia Jeremiae
Jere 46.1
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
9006 Projer
46.1
CAPUT XLIV.
46.1
VERS. 15.-- Responderunt autem Jeremiae, etc. Stulta responsio. Confitentur eum loqui in nomine Domini, et non acquiescunt, sed sequuntur pravitatis suae consilium. Mystice. Omnes haeretici in Aegypto hujus mundi. Id est, in tenebris erroris constituti, sacrificia non Deo vero, sed daemonibus offerunt, cum figmenta et prava dogmata ad decipiendos homines et fidem subvertendam scribunt. Ideo venient super eos mala, et erunt in desolationem et in stuporem.
46.2
VERS. 26.-- Vivit Dominus, etc. Contradicit propheta ex sermone Domini ne nomen ejus vocetur ore Judaeorum in terra Aegypti, quoniam qui contra Dei praeceptum illuc pertransierant, protectionem Domini ibidem habere non debebant. Mystice autem non vocatur nomen Domini ore haereticorum in terra Aegypti: quia nec sermo eorum nec oratio, dum in errore sunt, accepta est Deo. Non enim est pulchra laus in ore peccatoris. Qui ergo in errore perseveraverint, peribunt gladio districti judicii. Qui autem, relicto errore, de Aegypto in terram Juda redierint poenitentes: et deinceps catholicam fidem tenentes salvabuntur.

Intertext edge

Open linked passage

Note