Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria-1117
Prophetia Jeremiae
Jere 49.1
Choose a text
More by Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria
—
9006 Projer
49.1
CAPUT XLVII.
49.1
VERS. 1.-- Quod factum est verbum, etc. Jeremias sicut Isaias et Ezechiel vicinis nationibus plagas venturas praedicit, quia populum Dei infestabant, et in illius adversitate gaudebant. Palaestinis ergo, sicut ante Aegyptiis, praenuntiat captivitatem venturam.
49.2
VERS. 4.-- Et dissipabitur. Ostendit Tyrum et Sidonem ad Palaestinos attinere, licet Tyrus in sortem Nephthalim ceciderit, et Sidon terminus Chananaeorum in sortem Aser: sed non eam possedit, quia hostes expellere non valuit. Reliquias insulae Cappadociae. In qua habitabant Cappadoces pristinis cultoribus interfectis. Haec est terminus Chananaeorum juxta Aegyptum, ceciditque in sortem Judae: sed eam non obtinuit, quia Enachim, id est, gigantes allophylorum fortissime restiterunt: et est usque hodie insignis civitas Palaestinae, quamvis de ea prophetatum sit Gaza futura est in tumulum sempiternum: sed ubi prius fuit vix ulla remanent vestigia, in alio enim loco aedificata est.
49.3
VERS. 5.-- Venit, etc. Haereticis et schismaticis et omnibus Ecclesiae hostibus plagam venturam significat, etc., usque ad Per libidinem enim carnalium mentes exurit: sed novissimo praecipitabitur.
49.4
VERS. 7.-- Quomodo quiescet, etc. Quasi dicat: Non potest gladius quiescere, nisi Domino jubente cujus vindictam exercet, vel: Quasi ex persona afflictorum ad gladium Domini locutus erat, sed hic respondet in persona sua.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).