Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria-1117
Prophetia Jeremiae
Jere 52.18
Choose a text
More by Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria
—
9006 Projer
52.1
CAPUT L.
52.1
VERS. 1.-- Verbum. Expleto vaticinio contra Aegyptum, Palaestinos, Moab, filios Ammon, Damascum quoque et Cedar, contra Babylonem et Chaldaeos sermo dirigitur; ut quos ante latenter arguit, nunc palam scelera eorum manifestando, vastationem et desolationem subsequi aperte pronuntiet, Isaias quoque et Ezechiel similia contra Babylonios et Chaldaeos prophetaverunt.
52.2
VERS. 2.-- Confusa sunt. Similia dicit Isaias: Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint.
52.3
VERS. 4.-- Venient filii Israel. Haec promissio reversionem populi Dei de captivitate significat, etc., usque ad ut jungantur illi foedere sempiterno.
52.4
VERS. 6.-- Grex perditus. Hac sententia notantur reges Israelitarum, qui errare fecerunt populum et declinare ad idololatriam: quorum fuit primus Jeroboam filius Nabath, qui fecit adorari vitulos aureos: deinde caeteri praevaricatores legis.
52.5
VERS. 8.-- Recedite, etc. Secundum historiam monet Israelitas, qui captivandi erant in Babylonem, ut non stabilem possessionem arbitrentur se ibi habituros, sed spem revertendi haberent, et cum captivitas laxaretur, fugerent inde: quia venturum erat ut a Medis et Persis vastaretur.
52.6
Quomodo corpus nostrum in aliquo terrae loco consistit, sic anima, secundum statum suum in aliquo terrae loco nuncupative est. Corpus nostrum, etc., usque ad sic in Aegypto, alius est in Taphnis, alius est in Memphis, alius in Sienni, alius in Bubastis habitat.
52.7
VERS. 12.-- Confusa est mater vestra nimis, etc. Isaias dicit similia, Et erit Babylon illa gloriosa, in regnis inclyta, in superbia Chaldaeorum, subvertetur sicut Dominus subvertit Sodomam et Gomorrham. Ecce novissima erit, etc. In fine mundi, vel in morte cujusque, omnis gloria et superbia Chaldaeorum, et confusio mundi recedet a nobis, et ita omnia subvertentur, sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham, nec ultra voluptatis vel mundi futurus est status.
52.8
VERS. 15.-- Sicut fecit, facite ei. Id est, sicut illa per Nabuchodonosor gentes circumquaque vastavit, ita ei retributionem reddite.
52.9
VERS. 16.-- A facie gladii columbae. Columba stulta dicitur, quia nutrit pullos alienos; ita Nabuchodonosor alios opprimendo et fovendo. Etiam Nabuchodonosor columbam vocat, non pro simplicitate, sed pro stultitia superbiae.
52.10
VERS. 17.-- Leones ejecerunt, etc. Teglathphalasar qui partem magnam Judaeorum in Assyrios transtulit, et Sennacherib qui decem tribus in montes Medorum traduxit, hi leones appellantur.
52.11
VERS. 18.-- Ecce ego visitabo. Visitat Dominus regem Babylonis, id est, confusionis, sicut visitavit regem Assur, qui interpretatur, etc, usque ad sed novus populus in nova civitate in perpetuum exsultabit.
52.12
VERS. 21.-- Super terram dominantium. Praedicatoribus Christi praecipitur, ut regnum diaboli studeant evertere: et opera ejus maligna et consilia pessima, ut interficiant omnes peccatores terrae, et disperdant de civitate Domini omnes operantes iniquitatem.
52.13
VERS. 23.-- Quomodo confractus, etc. Malleus universae terrae diabolus est. Sed est qui non curat de malleo universae terrae, vir scilicet, stans super muros Adamantinos, etc., usque ad legi enim Dei non subjicitur, neque enim potest, et inventa est Babylon, et comprehensa: quia Domino restitit.
52.14
VERS. 25- 27.-- Aperuit Dominus thesaurum, etc. Alia editio: Aperite apothecas ejus, etc., ut ait Apostolus: Pertulit in multa patientia vasa irae praeparata in perditionem super vasa misericordiae, etc. Alii ergo vasa misericordiae, alii vasa irae, etc., usque ad qui asserit sidera non esse causas eorum quae fiunt super terram, praecipue eorum quae Christianis accidunt: praeceptum Domini exsequitur.
52.15
VERS. 28.-- Vox fugientium. Utinam haec esset nostra vox, o catechumeni, fugientium de Babylone, et fugientium, etc., usque ad interfice omnes peccatores terrae, qui in te sunt, et omnes Babylonios, ut possis mundatus in Jerusalem transgredi civitatem Dei.
52.16
VERS. 31.-- Ecce ego ad te. Mystice praenuntiat Antichristo, qui extolletur super omne id quod dicitur Deus, etc., usque ad quia non timuerunt calumniam et captivitatem populo Dei inferre.
52.17
VERS. 37.-- Et erunt quasi mulieres. Imbelles quasi mulieres, per Medos et Persas destruxit eos, etc., usque ad quia synagoga eorum terra sculptilium est, et in portentis, id est falsis figmentis gloriantur.
52.18
VERS. 44.-- Ecce quasi leo. Videtur significare quod Nabuchodonosor, postquam regnum Judaeorum, etc., usque ad et ut demonstret non Cyri potentia, sed Domini judicio factum esse, subditur: Quis enim similis mei?
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).