Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria-1117
Prophetia Jeremiae
Jere 54.1
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
9006 Projer
54.1
CAPUT LII.
54.1
VERS. 1.-- Filius viginti. Historia quae captum refert Sedeciam, et Jerusalem a Chaldaeis vastatam, in libro Regum plene tota continetur.
54.2
VERS. 4.-- Factum est autem. Novenarius minor denario imperfectionem legis significat, etc., usque ad tenebris peccatorum vallati fugiunt, et videntes lupum venientem oves dimittunt.
54.3
VERS. 7.-- Per viam portae. Latenter arguit inertiam doctorum, qui inter muros duorum Testamentorum constituti, non bellum gerere, sed effugere quaerunt, et deliciis magis affluere( quas hortus signat) quam scuto fidei hostibus resistere.
54.4
VERS. 8.-- Persecutus est, etc. In libro Regum ita legitur: Fugit Sedecias per viam, etc. Malignis spiritibus populum circumdantibus, rector non fugit, etc., usque ad Apprehensum ergo regem duxerunt ad regem Babylonis in Reblatha, etc.
54.5
VERS. 11.-- Et adduxit eum rex, etc. Quia anima in confusione peccatorum vincta compedibus vitiorum, per malignos spiritus ducitur in domum carceris usque ad diem mortis, et in angustia mentis includitur, ut mortis sententiam exspectet.
54.6
VERS. 12.-- In mense autem quinto, etc. Congruit ordo temporis cum ratione vindictae: Mense quinto vastatur civitas, quae Pentateuchum despexit, decima die mensis, quia decalogo legis contraria fecit, blandiens sibi de securitate pro sanctorum locorum habitatione; unde supra: Nolite confidere, etc.
54.7
Dum Scriptura Sedeciae captivitatem narrat, ordinem captivitatis internae denuntiat, etc., usque ad Quandoque enim et lumen totius rationis clauditur, quia pravo usu et iniquitatis suae multitudine gravatur.
54.8
Venit Nabuzardan, etc. Justo judicio Dei venit Nabuzardan, princeps exercitus regis Babylonis, super Jerusalem, et succendit, etc., usque ad omnem domum comburit igni, id est, cujusque conscientiam flamma illiciti amoris.
54.9
De pauperibus, etc. Eos, qui utiles verbo et exemplo esse poterant, etc., usque ad sed spinae et tribuli vitiorum.
54.10
VERS. 20.-- Columnas quoque, etc. Per diversa vasa, diversa officia in Ecclesia significantur, quae maligni spiritus de servitio Dei auferunt, et in usum suum convertunt.
54.11
VERS. 21.-- De columnis, etc. Quod facturam columnarum describit cum capitellis, et retiaculis atque malis granatis, ostendit, etc., usque ad legat opus nostrum super librum Regum, ubi quid de his sancti Patres senserint, explanatum est.
54.12
VERS. 24.-- Et tulit magister, etc. Etiam fortes in Ecclesia diabolus decipit et captivat; unde: Escae ejus electae, etc.
54.13
VERS. 25.-- De civitate tulit, etc. Continentes, scilicet, oleum gratiae et misericordiae( sicut fatuae virgines) in pectore suo non habentes, qui frustra super viros bellatores constituuntur, cum arrogantiam vitare non praemeditantur.
54.14
VERS. 26.-- Septem viros, etc. Septiformi Spiritu, scilicet, sanctificatos. Sed quia gratiam perdiderunt, septem spiritibus nequioribus traditi, non regis coelestis mandata intuuntur, sed regis inferni voluntati obsequuntur. Et scribam, etc. Quem liber Regum Sophar, qui interpretatur dissipans vel dividens, et significat eos qui rudes in Ecclesia, quos ad militiam Christi nutrire debuerant, pravis exemplis dissipant, et a coetu fidelium per errorem sequestrant.
54.15
Et sexaginta viros, etc. Stultos, scilicet, cooperatores, qui merito vulgi nomine appellantur, qui utilitatem divini consilii discernere et implere neglexerunt.
54.16
VERS. 27.-- Et percussit eos rex Babylonis, etc. Hoc ambit rex Babylonis, ut quos ab Ecclesia evellit, perducat ad interfectionem perpetuae mortis.
54.17
VERS. 28.-- Iste est populus, etc. Tertio vastavit Nabuchodonosor Judaeam. Primo, cum Joachim, etc., usque ad et retrudit in carcerem inferni, ubi gemunt in perpetuum damnati.
54.18
VERS. 31.-- Et factum est. Significat admirandam Dei potentiam per bonos et malos aeque sua, etc., usque ad correctum misericorditer respexit, et de poenis liberans quieti restituit et honori.

Intertext edge

Open linked passage

Note