Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria-1117
Prophetia Jeremiae
Jere 7.25
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
9006 Projer
7.1
CAPUT IV.
7.1
VERS. 1.-- Si reverteris. Septuaginta: Si conversus fuerit Israel, ait Dominus, ad me convertatur. Alia littera, converteris, id est, si salutem desideras, et te peccasse dicis, plene convertere, id est, quem negasti crede. Si abstuleris. Patet, quia quando movemur et dicimus: Mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei. Non ex imbecillitate naturae hoc patimur, sed quia contra Deum offendicula et idola nostra ponimus.
7.2
VERS. 2.-- Et jurabis, vivit, etc. In suggillationem, scilicet mortuorum deorum, per quos jurat omnis idololatra.
7.3
Novate. Eradicando vepres et sentes, etc., usque ad non potest animus aerumnis mundi plenus semen Dei suscipere et fructum facere. Circumcidimini. Viro Juda et habitatoribus Jerusalem praecipitur, ut deserant occidentem litteram, et sequantur vivificantem spiritum. Ne forte. Monet et praedicit, ne facere compellatur quae in Ninivitis probamus, quibus est praedicta sententia, ut imminentem furorem declinarent poenitentia.
7.4
VERS. 7.-- Ascendit leo. Si quis fautor est aut auctor perversorum dogmatum, de eo potest dici, ascendit leo de cubili suo, etc.
7.5
Et praedo. De quo dicitur, Omnium inimicorum suorum dominabitur. Qui gloriatur dicens: Circumivi terram et perambulavi eam. Quis est enim quem diaboli venena non tangunt, nisi ille qui ait: Venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam? De loco suo. De abysso, in qua est religandus, in quam ne mittatur exorat.
7.6
VERS. 8.-- Super hoc. Sine poenitentia saevissimam bestiam vitare non possumus, et nisi ad Deum non solum mente, sed etiam corpore convertamur. Dum enim vastatur Ecclesia, ira Dei est aperta.
7.7
VERS. 9.-- Principum. Qui legem docere debuerunt, et subjectos a leone defendere.
7.8
Sacerdotes. Qui putantur esse sapientes: Stultam enim fecit Deus sapientiam hujus mundi, quia per illam non cognoverunt Deum. Prophetae consternabuntur, etc. Aquila, amentes erunt. Quis enim non insaniat, non perdat cor, cum principes et reges et sacerdotes quondam suos sub leone conspexerit.
7.9
VERS. 10.-- Et dixi: Heu, heu, heu, Domine Deus. Quia supra dixit, in tempore illo vocabunt Jerusalem solium Domini, etc., et nunc dicit, peribit cor regis, etc., turbatur propheta, et in se putat Deum mentitum, nec intelligit illud longe post, hoc in proximo futurum tempore.
7.10
VERS. 11.-- Ventus urens. Quando scilicet pervenerit gladius usque ad animam, etc., usque ad nequaquam populo, sed mihi veniet, ut meum triticum dissipetur.
7.11
VERS. 12.-- Spiritus plenus. Quidam hunc locum sic exponunt, ut postquam purgata fuerit area, reliquiae salvae fiant. Unde scriptum est: Spiritus plenitudinis veniet mihi; unde evangelista, De plenitudine ejus omnes accepimus. Et nunc ego. Aposiopesis, sicut ait Virgilius: Quos ego; sed motos praestat componere fluctus. Propheta dicturus prospera, retinet se, et tristibus junxit tristia.
7.12
VERS. 13.-- Ecce quasi, etc. Ventura cernit ut praesentia; et babyloniorum describit exercitum, cujus curruum rotarumque strepitus tempestati saevissimae comparatur, et equorum velocitas aquilis. Exercitus diaboli, currus scilicet et equites Pharaonis, quod intelligens vir ecclesiasticus dicit, Vae nobis quoniam vastati sumus. Credens illi sententiae. Cum conversus ingemueris, salvus eris. Vae nobis, quia propheta quasi digito demonstravit, populus ingemiscit. Et non futura, sed jam facta sentit dicens: Vae nobis.
7.13
VERS. 14.-- Lava a malitia. Respondet propheta imo in propheta Dominus, Lava. Unde: Lavamini, mundi estote, scilicet aqua baptismi, aqua poenitentiae salutaris.
7.14
VERS. 15.-- Vox enim annuntiantis. Juxta situm Judaeae loquitur. Tribus enim Dan juxta Libanum montem et urbem quae nunc Paneas dicitur, aquilonem respicit, unde venturus Nabuchodonosor. De monte. Post tribum enim Dan succedit terra Ephraim per quam venitur in Jerusalem. Allegorice. Venit judicium Domini in terram Domino delinquentem cum omni ubertate supplicii.
7.15
VERS. 16.-- Custodes. Adversarios scilicet qui tam diligentes obsideant, et munitionibus urbem claudant, ut magis vinearum agrorumque custodes, quam adversarios putes. Vult Dominus nationes omnes in circumitu suam nosse sententiam, et flagellata Jerusalem cunctos recipere disciplinam.
7.16
VERS. 18.-- Viae tuae. Quidquid mali nobis accidit, etc., usque ad quanto minus in homines quondam civitatis Dei?
7.17
VERS. 19.-- Ventrem meum. Loquitur hoc Dominus, cum seditionem et discordiam cernit in Ecclesia, et in conventiculis suis clamare perdicem, et in bella converti Dei requiem. Unde sequitur:
7.18
VERS. 21.-- Usquequo videbo. Vox prophetae, et per prophetam Dei, dolentis super contritionem populi sui, cujus viscera ad instar hominis lacerantur, Salvator in morte Lazari, et super Jerusalem flevit. Nec dolorem celat silentio, et clangor buccinae et strepitus praeliorum illius turbat affectum, dum mala malis cumulantur, et universa duarum tribuum terra vastatur.
7.19
VERS. 22.-- Quia stultus populus. Quia principes populi mei non cognoverunt, etc., usque ad quem semper cupiebat videre? Sapientes sunt, etc. Sapientes malitiosi, etc., usque ad non sapientia, sed versutia et calliditas vocatur.
7.20
VERS. 23.-- Aspexi terram. Propheta cernit in spiritu quae ventura sunt, ut audiens populus terreatur et poenitentiam agat, ut non sustineat quae formidat. Quidquid secundum historiam de Judaea et Jerusalem dicitur, ad Ecclesiam Dei referamus: quae cum Deum offenderit, et vitiis et persecutione vastata fuerit, ubi quondam virtutum cohors et laetitia, ibi multitudo peccatorum et moeror versetur.
7.21
VERS. 27.-- Haec enim dicit. Mista est Domini clementia irae: terra deseritur, sed non consumitur, ut remaneant qui intelligant clementiam ejus.
7.22
VERS. 28.-- Cogitavi et non poenituit me, etc. Ut praedictam auferrem sententiam, et ira saevientis non perveniret ad finem; minatus est Dominus per Jonam, sed impendentem gladium lacrymarum et gemituum magnitudo superavit.
7.23
VERS. 29.-- A voce equitis. Describit furentium exercitum a cujus timore populus civitatem reliquit, et ardua conscendit: sed tamen iram Dei declinare non potuit. Hoc totum ad Ecclesiam potest referri, cum Deum offenderit, et adversariis tempore persecutionis, vel vitiis atque peccatis tradita fuerit.
7.24
VERS. 30.-- Tu autem vastata. Hoc idem dicendum contra eos, qui conjugales affectus, et verae fidei pudicitiam perdiderunt. Cum vestieris. Haec enim et tuis amatoribus praeparas, et lectus angustus utrumque capere non potest. Nec Deus ornamenta suscipit, quibus ante amatoribus tuis placuisti.
7.25
VERS. 31.-- Vocem enim quasi, etc. Duo exempla posita sunt, et parturientis et lugentis, ut quidquid mulier patitur, vel in fetu, vel in morte filiorum, Jerusalem patiatur in populis.

Intertext edge

Open linked passage

Note