Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria-1117
Prophetia Jeremiae
Jere 8.11
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
9006 Projer
8.1
CAPUT V.
8.1
VERS. 1.-- Circuite vias. Grandis amor justitiae ut non juxta interrogationem Abrahae, et responsionem Dei, quod pro decem viris justis liberet Deus civitatem, jamjamque perituram; sed si unum invenerit, qui faciat judicium, et quaerat fidem.
8.2
VERS. 3.-- Domine, oculi tui. Damnantur opera Judaeorum( in quibus juxta legis caeremonias exsultabant) per fidem Christianorum, per quam gratia salvi facti sumus. Percussisti eos. Omnis divina percussio, etc., usque ad et est unum flagellum quod temporaliter incipit, et aeternis consummatur suppliciis.
8.3
Et non doluerunt. Inferuntur supplicia ut corrigantur vitia, sed non emendatur Jerusalem nec per tormenta.
8.4
VERS. 4.-- Forsitan pauperes sunt. Sicut illud, Mittam filium meum, forsitan ipsum verebuntur. Utitur Deus sermone dubitantis, ut ex ambiguitate sententiae et verborum suspensione liberum hominis monstretur arbitrium.
8.5
VERS. 5.-- Ecce magis, etc. Juxta tropologiam. Qui magni putantur in Ecclesia, quia solvunt jugum et rumpunt vincula, traduntur in ignominias passionum, ut faciant quae non conveniunt. Vincula. Praeceptorum Dei, non Pharisaeorum, de quibus dicitur: Dirumpamus vincula eorum et projiciamus a nobis jugum ipsorum.
8.6
VERS. 6.-- Pardus vigilans. Alexandri impetum significat, qui subditis sibi variis gentibus, quasi variatus pardus contra Medos Persasque arma corripuit. Quia vero non de futuro, sed de praeterito, vel jamjamque de futuris historiam texit, ideo de Romano tacet imperio.
8.7
VERS. 7.-- Saturavi eos. Audiat hoc qui acceptis divitiis luxuriae serviunt.
8.8
VERS. 8.-- Equi amatores. Equis, cum non vident jumentum, etc., usque ad Assimilatus est jumentis insipientibus et similis factus est illis.
8.9
VERS. 10.-- Et dissipate. Audiat Ecclesia quam cito muri, etc., usque ad propter clementiam judicis, non propter meritum peccantium.
8.10
VERS. 12.-- Negaverunt Dominum, etc. Audiat hoc Ecclesia negligens: et providentiam Dei refutans, quod et gladium et famem sustineat, nisi ventura crediderit quae dicuntur.
8.11
VERS. 14.-- Ecce ego do, etc. Ut increduli sermone tuo crementur, etc., usque ad si supra fundamentum Christi aedificaverimus.
8.12
VERS. 15.-- Ignorabis linguam, etc. In Hebraeo: Non intelliges quid loquatur. Est enim malorum solatium, si habeas hostes, quos rogare valeas, qui intelligant preces tuas.
8.13
VERS. 17.-- Et comedet segetes, etc. Vastitatem terrae describit, interfectionem multorum, abactionem pecorum, subversionem urbium et murorum, quod gladio hostili cuncta capiantur.
8.14
VERS. 18.-- Verumtamen, etc. Reliquiae scilicet salvae fient, vel eorum qui in Babylonem ducti sunt, vel relicti ad culturam terrae Judaeae; vel eorum qui post persecutionis ardorem, vel fuga, vel confessione fidem Deo servaverunt.
8.15
VERS. 19.-- Quod si dixeritis. Tropologice. Potest hoc super haereticis accipi, etc., usque ad habitate, imo servite his quorum deos colitis.
8.16
VERS. 21.-- Audi, popule stulte. Proprie ad Judam loquitur et ad domum Jacob. Israel enim multo jam tempore exsulabat in Assyriis. Qui non habes cor. Dat intelligi quod absque praecepto naturaliter debemus intelligere quae recta sunt. Qui habentes, etc. Cui simile: oculos habent, et non videbunt, etc., Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis.
8.17
VERS. 25.-- Iniquitates vestrae, etc. Si quando mare transcendat terminos, etc., usque ad in quibus operariis vineae unum aeternae praemium promittitur.
8.18
VERS. 27.-- Sicut decipula. Dum invicem se venantur ad mortem, et aliorum damnis atque dispendiis domos suas complent, secundum illam philosophorum sententiam, Omnis dives, aut iniquus, aut haeres iniqui. Atque utinam haec tantum ab eis fiant qui foris sunt, et non a nobis, et venientium ad nos, non manus contemplentur, sed ora.
8.19
VERS. 28.-- Incrassati sunt, etc. Cui simile: Incrassatus, impinguatus, dilatatus, dereliquit Deum factorem suum. Et: Incrassatus est dilectus et recalcitravit. Et impinguati, etc. In divinis confisi: quasi dicat: Anima, multa bona habes posita in annos plurimos: requiesce, comede et bibe.

Intertext edge

Open linked passage

Note