Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria-1117
Prophetia Jeremiae
Jere 9.1
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
9006 Projer
9.1
CAPUT VI.
9.1
VERS. 1.-- Confortamini, etc. Quia jamjamque ab aquilone Nabuchodonosor venturus est, etc., usque ad inter hos alius vicus est qui lingua Syra et Hebraea Betacaren nominatur in monte positus.
9.2
VERS. 2.-- Speciosae. Describitur pulchritudo Jerusalem, quae est ipsa Sion ut aliud totam urbem, aliud arcem urbis sonet. Sion enim arx, id est specula, interpretatur et speciosae mulieri comparatur.
9.3
VERS. 3.-- Pastores. Satis eleganter ponitur hic verbum, etc., usque ad quorum alii manifestant ad polluendum scortum, alii ad urbis excidium.
9.4
VERS. 4.-- Vae nobis, etc. Illis dicentibus: Surgite et ascendamus, isti respondent: Vae nobis, etc. Et est hic sensus: Si per diem hoc patimur, quid per noctem patiemur?
9.5
VERS. 5.-- Surgite. Qui dixerunt, consurgite et ascendite, etc., sese illis verbis provocant ad bellum: Surgite et ascendamus in nocte, ut sciant adversarii non temporis esse victoriam, sed virtutum.
9.6
VERS. 7.-- Sicut frigidam. Sine calore fidei: Ecclesia, spiritu ferventes: mali autem, frigida; unde: Refrigescet charitas multorum. Et illud: Assimilabor descendentibus in lacum. Semel sufficiat dixisse lacum, non stagnum sonare, secundum Graecos, sed cisternam, quae Syro et Hebraeo sermone Gab dicitur.
9.7
VERS. 8.-- Erudire. Per hoc discimus, quod flagellet Deus, etc., usque ad per omnem dolorem et flagellum erudieris, Jerusalem.
9.8
VERS. 9.-- Usque ad racemum. Quasi cum vastata fuerit Jerusalem, etc., usque ad quasi in cartallum vel in torcular.
9.9
VERS. 10.-- Incircumcisae aures, etc. Notandum quod circumcisio in Scripturis dicitur tribus modis: in praeputio, in corde, in auribus, unde: Qui habet aures audiendi audiat.
9.10
VERS. 11.-- Idcirco furore. Quasi dicat: Venientem iram Dei prospicio, et furore ejus et iracundia plenus sum, et ultra sustinere non possum: nec pro peccatoribus audeo deprecari Deum.
9.11
VERS. 12.-- Extendam. Septuaginta: Elevabo: utrumque autem percutientis habitus est; unde: Et adhuc manus extenta sive, excelsa.
9.12
VERS. 14.-- Et curabant contritionem. Quasi dicat: Cum tanta facerent mala, etc., usque ad magis illos supplicio et Dei iracundiae praeparantes.
9.13
VERS. 15.-- Confusi sunt. Expressius hoc legendum est, etc., usque ad quin potius peccatum auxere contemptu.
9.14
Nescierunt. Noluerunt; sed nimio contemptu et vitio violenti mali nec intelligere quidem potuerunt. Grandis impietas, non solum non cavere, sed nec intelligere velle peccata, et nullam habere distantiam bonorum malorumque operum.
9.15
VERS. 16.-- State super vias. Legamus Evangelicam parabolam, in qua negotiator bonus omnes vendidit margaritas, ut unam emat pretiosam: ut scilicet per patriarchas et prophetas veniamus ad eum qui dicit: Ego sum via, veritas et vita, unde, State super vias, etc.
9.16
VERS. 17.-- Vocem tubae. Vocem tubae, mandata Evangelii vel doctrinam apostolorum: unde, In montem excelsum ascende tu qui evangelizas Sion, exalta sicut tuba vocem tuam, qui annuntias Jerusalem.
9.17
VERS. 20.-- Ut quid mihi thus. Quasi dicat: Frustra mihi ad unguenta conficienda, etc., usque ad cum Scriptura dicat, Redemptio animae viri propriae divitiae ejus.
9.18
VERS. 21.-- Patres et filii. Filii patrum sequuntur blasphemias, quotidie illam imprecationem suscipientes: Sanguis ejus super nos et super filios nostros.
9.19
VERS. 22.-- Ecce populus, etc. Proprie hoc dicitur de Babyloniis, qui venturi sunt contra Jerusalem. Et omnis armaturae ordo describitur, et praeliantium impetus, ut terrore commoti agant poenitentiam et Deum clementissimum placent.
9.20
VERS. 23.-- Vox ejus quasi, etc. Allegorice. Possumus hoc testimonio abuti, etc., usque ad et quasi vehementissimi maris fluctus, ita opprimunt resistentes.
9.21
VERS. 25.-- Nolite exire, Evangelium quoque docet, etc., usque ad sed firmissime se tueantur munitionibus.
9.22
VERS. 27.-- Et probabis. Quasi dicat: Ut cum probaveris et scieris viam, etc., usque ad qui sicut aspides surdae obturant aures suas, ne audiant vocem incantantium.
9.23
Omnes isti.. Principes sunt a Domino recedentes et inobedientes, etc., usque ad qui ab Ecclesiae unitate discordat, proximum non amat.

Intertext edge

Open linked passage

Note