Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Florida
ApuleiusFlor 22 · perseus-lat2More by Apuleius
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/apuleius" aria-label="More works by Apuleius"> —
⋯
More
Original / primary: Perseus Lat2
22.p29
22.p29
Crates ille Diogenis sectator, qui ut lar familiaris apud homines aetatis suae Athenis cultus est: nulla domus unquam clausa erat nec erat patris familias tam absconditum secretum, quin eo tempestiue Crates interueniret, litium omnium et iurgiorum inter propinquos disceptator atque arbiter; quod Herculem olim poetae memorant monstra illa immania hominum ac ferarum uirtute subegisse orbemque terrae purgasse, similiter aduersum iracundiam et inuidiam atque auaritiam atque libidinem ceteraque animi humani monstra et flagitia philosophus iste Hercules fuit: eas omnes pestes mentibus exegit, familias purgauit, malitiam perdomuit, seminudus et ipse et claua insignis, etiam Thebis oriundus, unde Herculem fuisse memoria extat—igitur, priusquam plane Crates factus, inter proceres Thebanos numeratus est, lectum genus, frequens famulitium, domus amplo ornata uestibulo, ipse bene uestitus, bene praediatus. post ubi intellegit nullum sibi in re familiari praesidium legatum, quo fretus aetatem agat, omnia fluxa infirmaque esse, quidquid sub caelo diuitiarum est, eas omnes ad bene uiuendum nihil quicquam esse .

Intertext edge

Open linked passage

Note