Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistola ad Florianum
AratorFlor 1 · 7881-epadfl3More by Arator
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/arator" aria-label="More works by Arator"> —
⋯
More
Original / primary: 7881 Epadfl3
1
Epistola ad Florianum
1
1 Domino sancto ac venerabili 2 et in Christi gratia spiritaliter 3 erudito Floriano abbati, Arator subdiaconus S. 4 Qui meriti florem, maturis sensibus ortum, Nominis ore tui jam, Floriane, tenes; 5 Nam, primaevus adhuc, senibus documenta dedisti, E quibus in coelum vita pararet iter; 6 Ad carmen concurre meum, pedibusque labanti Porrige de placido saepe favore manum. 7 Jejuno sermone quidem, sed pinguia gesta Scripsimus, ac pelagi pondere gutta fluit. 8 Inter grandiloquos per mille volumina libros Maxima cum teneas, et breviora lege. Naturaeque modo, variam quam condidit Auctor, Concordent studiis celsa vel ima tuis. 9 Quae genuit tigres, quae nutrit terra leones, Formicis, apibus praebuit ipsa sinum. Et si respicias, dispenset ut omnia rector, Ingenium mites, vim meruere truces. 10 Ipsaque continuum virtus infracta laborem Deserit, et varias quaerit habere vices. 11 Loricam solitus membris imponere miles, 20 Gymnasii gaudet nudus adire locum. 12 Et, qui ferratas acies atque agmina vincunt, Imbelles feriunt per sua tela feras. 13 Ergo gradum retinens, et prisca volumina linquens, Cede dies operi, quod pia causa juvet.

Intertext edge

Open linked passage

Note