Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Arnobius of Sicca
Adversus nationes Libri VII
VII 2.44
Choose a text More by Arnobius of Sicca
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
Opp Lat1
2.1
LIBER SECVNDVS
2.1
Hoc in loco tribui si ulla facultas posset, uellem cum his omnibus quibus nomen inuisum est Christi ab instituta principaliter defensione deuerticulo paulisper facto talia uerba miscere: si nullam esse ducitis contumeliam respondere aliquid. interrogatos, edissertate nobis et dicite: quid rei, quid causae est, quod tam grauibus insectamini Christum bellis, uel quas eius continetis offensas, ut ad eius nominis mentionem rabidorum pectorum efferuescatis ardoribus? numquid regiam sibi uindicans potestatem terrarum orbem cunctum legionibus infestissimis occupauit et pacatas ab exordio nationes alias delenit ac sustulit alias sibi parere ceruicibus compulit subiugatis? numquid ardoribus auaritiae flagrans uniuersas opes illas, quibus se genus humanum studiose contendit impleri, possessionis suae mancipio uindicauit? numquid libidinum cupiditatibus gestiens pudicitiae repagula ui fregit aut alienis furtim insidiatus est matrimoniis? numquid adrogantiae supercilio tumidus iniurias et contumelias passim sine ullius personae discriminibus inrogauit?
2.2
et non in cunctos et ltlmen praetendit uitae et periculum ignorationis amouit? qui si dignus non esset, cui auscultare deberetis et credere, uel hoc ipso fuerat non aspernandus a uobis, quod salutaria uobis ostenderet, quod uias uobis ad caelum et uota immortalitatis apertaret. at enim odio dignus est, quod ex orbe religiones expulit, quod ad deorum cultum prohibuit accedi. ergone ille religionis extinctor et impietatis auctor arguitur, qui ueram in orbe religionem induxit, qui hominibus caecis et reuera in impietate degentibus pietatis aperuit ianuas et cui se summitterent indicauit? an ulla est religio uerior officiosior, potentior iustior, quam deum principem nosse, scire deo principi supplicare, qui bonorum omnium solus caput et fons est perpetuus, cunctarum pater fundator et conditor rerum, a quo omnia terrena cunctaque caelestia animantur motu irriganturque uitali, et qui si non esset, nulla profecto res esset quae aliquod nomen substantiamque portaret.
2.3
nisi forte dubitatis, an sit iste de quo loquimur imperator, et magis esse Apollinem creditis, Dianam Mercurium Martem. da uerum iudicium, et haec omnia circumspiciens quae uidemus magis an sint dii ceteri dubitabit quam in deo cunctabitur, quem esse omnes naturaliter scimus, siue cum exclamamus o deus, siue cum- illum testem† deum constituimus improborum et quasi nos cernat faciem subleuamus ad caelum. sed minoribus supplicare diis homines uetuit. dii enim minores qui sint aut ubi sint scitis? perstrinxit uos aliquando suspicio illorum aut mentio, ut merito feratis indigne abrogatos his cultus et honoris inpertitione uiduatos? quod si non mentis elatio et typhus qui appellatur a Graecis obstaret atque officeret uobis, iamdudum scire potuissetis, quid aut quare prohibuerit fieri, intra fines quos stare religionem noluerit ueram, quantum uobis periculum nasceretur ex eo quod putatis obsequio uel ex quibus malis emergeretis, si insidioso renuntiaretis errori.
2.4
uerum haec omnia inlustrius commemorabuntur et planius, cum ulterius prorsus fuerimus euecti. monstrabimus enim Christum non impietatem docuisse nationes, sed ab latronibus pessimis miserorum hominum inprudentiam uindicasse. non credimus, inquitis, uera esse quae dicit. quid enim? quae uos negatis uera esse, non uera esse apud uos liquet, cum imminentia et nondum passa nullis possint rationibus refutari? sed et ipse quae pollicetur non probat. ita est: nulla enim, ut dixi, futurorum potest existere comprobatio. cum ergo haec sit condicio futurorum, ut teneri et comprehendi nullius possint anticipationis attactu, nonne purior ratio est, ex duobus incertis et in ambigua exspectatione pendentibus id potius credere quod aliquas spes ferat quam omnino quod nullas? in illo enim periculi nihil est, si quod dicitur imminere cassum fiat et uacuum; in hoc damnum est maximum id est salutis amissio, si cum tempus aduenerit aperiatur non fuisse mendacium.
2.5
quid dicitis, o nescii, etiam fletu et miseratione dignissimi? ita non extimescitis, ne forte haec uera sint quae sunt despectui uobis et praebent materiam risus? nec saltem uobiscum sub ohscuri cogitationibus uoluitis, ne quod hoc die credere obstinata renuitis peruersitate, redarguat serum tempus et inreuocabilis paenitentia castiget? nonne uel haec saltem fidem uobis faciunt argumenta credendi, quod iam per omnes terras in tam breui temporis spatio inmensi nominis huius sacramenta diffusa sunt; quod nulla iam natio est tam barbari moris et mansuetudinem nesciens, quae non eius amore uersa molliuerit asperitatem suam et in placidos sensus adsumpta tranquillitate migrauerit; quod tam magnis ingeniis praediti oratores grammatici rhetores consulti iuris ac medici, philosophiae etiam secreta rimantes magisteria haec expetunt spretis quibus paulo ante fidebant; quod ab dominis se serui cruciatibus adfici quibus statuerint malunt, solui coniuges matrimoniis, exheredari a parentibus liberi quam fidem rumpere Christianam et salutaris militiae sacramenta deponere; quod cum genera poenarum tanta sint a uobis proposita religionis huius sequentibus leges, augeatur res magis et contra omnes minas atque interdicta formidinum animosius populus obnitatur et ad credendi studium prohibitionis ipsius stimulis excitetur? an numquid haec fieri passim et inaniter creditis, fortuitis incursibus adsumi has mentes? itane istud non diuinum et sacrum, est? aut sine deo eorum tantas animorum fieri conuersiones, ut, cum carnificis unci aliique innumeri cruciatus quemadmodum diximus impendeant credituris, uelut quadam dulcedine atque** omnium uirtutum amore correpti cognitas accipiant rationes atque mundi omnibus rebus praeponant amicitias Christi?
2.6
nisi forte I obtunsi et fatui uidentur hi uobis, qui per orbem iam totum conspirant et coeunt in istius credulitatis adsensum. quid ergo? uos soli sapientiae† conditi atque intellegentiae ui mera nescio quid† aliud uidetis et profundum: soli esse nugas intellegitis haec omnia, soli uerba et pueriles ineptias ea quae nobis promittimus principali ab rege uentura. unde quaeso est uobis tantum sapientiae traditum, unde acuminis et uiuacitatis tantum uel ex quibus scientiae disciplinis tantum cordis adsumere, diuinationis tantum potuistis haurire? quia per casus et tempora declinare uerba scitis et nomina, quia uoces barbaras soloecismosque uitare, quia numerosum et structum compositumque sermonem aut ipsi uos nostis ecferre aut incomptus cum fuerit scire, quia Fornicem Lucilianum et Marsyam Pomponi obsignatum memoria continetis, quia quae sint in litibus constitutiones, quot causarum genera, quot dictionum, quid sit genus, quid species, appositum a contrario quibus rationibus distinguatur, idcirco uos arbitramini scire, quid sit falsum, quid uerum, quid fieri possit ant non possit, quae imorum summorumque natura sit?\' numquamne illud uulgatum perstrinxit aures uestras, sapientiam hominis stultitiam esse apud deum primum?
2.7
atque ipsi penitus perspicitis uos ipsos, si quando de rebus disceptatis obscuris et naturalia pergitis reserare secreta, et ipsa quae dicitis, quae adseueratis, quae capitali plerumque contentione defenditis, nescire uos et unumquemque suspiciones suas pro probatis et comprehensis pertinaci obluctatione tutari. quid enim, si uerum perspiciam, etiamsi omnia saecula in rerum inuestigatione ponantur, scire per nos possumus, quos ita caecos et superbos nescio quae res protulit et concinnauit inuidia, ut, cum nihil sciamus, omnino fallamus nos tamen et in opinionem scientiae sub inflati pectoris tumore tollamur. ut enim diuina praeteream et naturali obscuritate res mersas, potest quisquam explicare mortalium, id quod Socrates ille conprehendere nequit in Phaedro, homo quid sit aut unde sit, anceps uarius mobilis pellax multiplex multiformis, in quos usus prolatus sit, cuius sit excogitatus ingenio, quid in mundo faciat, cur malorum tanta experiatur examina., utrumne illum tellus uliginis alicuius conuersa putore tamquam uermes animauerit, tamquam mures, an fictoris alicuius et fabricatoris manu liniamenta haec corporis atque oris acceperit formam? potest, inquam, scire in medio haec posita atque in sensibus constituta communibus, quibus causis mergamur in somnos, quibus euigilemus, quibus modis fiant insomnia, quibus uisa: immo, quod ambigit in Theaeteto Plato, uigilemus aliquando an ipsum uigilare quod dicitur somni sit perpetui portio, et quod agere uideamur, insomnium; cum uidere nos dicimus, radiorum et luminis intentione uideamus an rerum imagines aduolent et nostris in pupulis sidant; utrum sapor in rebus sit an palati contagionibus fiat; quibus ex causis pili nigrorem ingenitum ponant neque omnes pariter sed paulatim adiciendo canescant; quid sit quod humores uniuersi unum corpus efficiant mixtione, solum oleum respuat inmersionem in se pati, sed in suam naturam inpenetrabile semper perspicue colligatur; ipse denique animus, qui inmortalis a uobis et deus esse narratur, cur in aegris aeger sit, in infantibus stolidus, in senectute defessus, delira ecfuttiat et insana? uerum infirmitas et inscientia miserabilis hoc magis est, quod cum fieri possit, ut ueri aliquid aliquando dicamus, et hoc ipsum nobis incertum sit, an ueri aliquid dixerimus.
2.8
et quoniam ridere nostram fidem consuestis atque ipsam credulitatem facetiis iocularibus lancinare, dicite, o festiui et meraco sapientiae tincti et saturi potu, estne operis in uita negotiosum aliquod atque actuosum genus, quod non fide prae- eunte suscipiant sumant atque adgrediantur actores? peregrinamini, nauigatis non domum uos credentes peractis negotiationibus remeaturos? terram ferro scinditis atque oppletis seminum uarietate non credentes uos frugem percepturos esse uicibus temporariis? coniugalia copulatis consortia non futura esse credentes casta et officiosi foederis in maritos P liberorum susceptatis prolem non incolumem credentes fore et per gradus aetatis uenturam senectutis ad metas? aegritudines corporum medicorum committitis manibus non credentes morbos posse mitigata asperitate leniri? bella cum hostibus geritis non uictoriam uos credentes proeliorum successionibus relaturos? ueneramini deos et colitis non credentes illos esse et propitias aures uestris supplicationibus accommodare?
2.9
quid? illa de rebus ab humana cognitione sepositis, quae conscribitis ipsi, quae lectitatis, oculata uidistis inspectione et manibus tractata tenuistis? nonne uestrum quicumque est huic uel illi credit auctoribus? non quod sibi persuaserit quis uerum dici ab altero uelut quadam fidei astipulatione tutatur? qui cunctarum rerum originem ignem esse dicit aut aquam, non Thaleti aut Heraclito credit? qui causam in numeris ponit, non Pythagorae Samio, non Archytae? qui animam diuidit et incorporales constituit formas, non Platoni Socratico? qui quintum elementum principalibus adplicat causis, non Aristoteli Peripateticorum patri? qui ignem minatur mundo, aduenerit cum tempus, arsurum, non Panaetio Chrysippo Zenoni? qui indiuiduis corporibus mundos semper fabricatur et destruit, non Epicuro Democrito Metrodoro? qui nihil ab homine comprehendi ait atque omnia caecis obscuritatibus inuoluta, non Arcesilae Carneadi, non alicui[ denique] Academiae ueteris recentiorisque cultori?
2.10
ipsi denique principes et praedictarum patres sententiarum, nonne ea quae dicunt suis credita suspicionibus dicunt? uidit enim Heraclitus res ignitim conuersionibus fieri, concretione aquarum Thales, Pythagoras numeros coire, incorporales formas Plato, indiuiduorum Democritus concursiones? aut illi, qui autumant nihil posse omnino conprehendi, an sit uerum quod dicunt sciunt, ut ipsum quod definiunt ueritatis esse intellegant pronuntiatum? cum igitur comperti nihil habeatis et cogniti omniaque illa quae scribitis et librorum conprehenditis millibus credulitate adseueretis duce, quaenam haec est iudicatio tam iniusta, ut nostram derideatis fidem, quamquam uos habere conspicitis nostram credulitatem communem? sed sapientibus uos uiris omnibusque instructis disciplinarum generibus creditis. nempe illis, qui nihil sciscunt nec pronuntiant unum, qui pro suis sententiis bella cum ad-\' uersantibus conserunt et peruicacia semper digladiantur hostili, qui cum alter alterius labefactant destruunt conuelluntque decreta, cuncta incerta fecerunt nec posse aliquid sciri ex ipsa dissensione monstrarunt.
2.11
sed officiant haec nihil nihilque impediant, plurimum quominus eis credere atque auscultare debeatis: et quid est, quod in hac parte aut uos plurimum habeatis aut nos minus? uos Platoni, uos Cronio, uos Numenio uel cui libuerit creditis: nos credimus et adquiescimus Christo. iniquitas haec quanta est, ut cum utrique auctoribus stemus sitque nobis et nobis unum et socium credere, nobis uelitis dari quod ita ab illis dicatur accipere, nos ea quae proferuntur a Christo audire et spectare nolitis? atquin si causas causis, partes partibus uoluerimus aequare, magis nos ualemus ostendere, quid in Christo fuerimus secuti quam in philosophis quid uos. ac nos quidem in illo secuti haec sumus: opera illius magnifica potentissimasque uirtutes, quas uariis edidit exhibuitque miraculis, quibus quiuis posset ad necessitatem credulitatis adduci et iudicare fideliter, non esse quae fierent. hominis sed diuinae alicuius atque incognitae potestatis. uos in philospphis uirtutes secuti quas estis, ut magis uos illis quam nos Christo oportuerit credere? quisquamne illorum aliquando uerbo uno potuit aut unius imperii iussione non dicam maris insanias aut tempestatum furores prohibere, compescere, non caecis restituere lumina aut sine luminibus natis dare, non ad uitam reuocare defunctos, non annosas dissoluere passiones: sed quod leuissimum multo est, feruunculum, scabiem aut inhaerentem spinulam callo una interdictione sanare? non quo illos negemus aut morum esse integritate laudabiles aut non omni genere studiorum et disciplinarum paratos; nam et uerbis eos luculentissimis scimus loqui et compositionibus fluere leuigatis, concludere acutissime syllogismos, ordinare sequaciter inductiones, suas reddere definitionibus formulas, partiri, diuidere, multa dicere de numerorum generibus, multa de musicis, geometricas res etiam suis scitis et praeceptionibus explicare. sed quid istud ad causam? numquid enthymemata syllogismi resque aliae similes scire illos ueritatem spondent aut ea re digni sunt quibus necessario debeat rebus de obscurissimis credi? personarum contentio non est eloquentiae uiribus sed gestorum operum uirtute pendenda. ille non est dicendus auctor bonus, qui sermonem candidule prompsit, sed qui quod pollicetur diuinorum operum prosequitur sponsione.
2.12
argumenta uos nobis et suspicionum argutias proferatis: quibus ipse si Christus– cum pace hoc eius et cum uenia dixerim- populorum in conuentibus uteretur, quis adquiesceret, quis audiret, quis eum promittere aperte aliquid iudicaret, aut quis cassa et nuda iactantem, quamuis esset inprudens et facilitatis stolidae, sequeretur? uirtutes sub oculis positae et inaudita illa uis rerum, uel quae ab ipso fiebant palam uel ab eius praeconibus celebrabantur in orbe toto, tantas subdidit adpetitionum flammas et ad unius credulitatis adsensum mente una concurrere gentes et populos fecit et moribus dissimillimas nationes. enumerari enim possunt atque in usum computationis uenire ea quae in India gesta sunt, apud Seras Persas et Medos, in Arabia, Aegypto, in Asia, Syria, apud Galatas Parthos Phrygas, in Achaia Macedonia Epiro, in insulis et prouinciis omnibus quas sol oriens atque occidens lustrat, ipsam denique apud dominam Romam, in qua cum homines essent Numae regis artibus atque antiquis superstitionibus occupati, non distulerunt tamen res patrias linquere et ueritati coalescere Christianae. uiderant enim currum mons magi et quadrigas igneas Petri ore difflatas et nominato Christo euanuisse: uiderant, inquam, fidentem dis falsis et ab eisdem metuentibus proditum pondere praecipitatum suo cruribus iacuisse praefractis, post deinde perlatum Brundam cruciatibus et pudore defessum ex altissimi culminis se rursum praecipitasse fastigio. quae omnia uos gesta neque scitis neque scire uoluistis neque umquam uobis necessaria iudicastis, ac dum uestris Mitis cordibus et quod typhus est sapientiam uocatis, dedistis circumscriptoribus locum, illis, inquam, noxiis, quorum nomen interest obsolefieri Christianum, superfundendi caligines atque obscurandi res tantas, eripiendae uobis fidei subiciendique contemptus, ut, quia sibi praesentiunt finem pro meritis imminere, nobis quoque immitterent causam, per quam periculum adire possetis et uiduari benignitate diuina.
2.13
interea tamen o isti, qui admiramini, qui stupetis doctorum et philosophiae scita, ita non iniustissimum ducitis inequitare, inludere tamquam stulta nobis et bruta dicentibus, cum uel ea. uel talia reperiamini et uos dicere quae nobis dici pronuntiarique ridetis? nec mihi cum his sermo est qui per uaria sectarum deuerticula dissipati has atque illas partes opinionum diuersitate fecerunt: uos, uos appello qui Mercurium, qui Platonem Pythagoramque sectamini, uosque ceteros, qui estis unius mentis et per easdam uias placitorum inceditis unitate. audetis ridere nos, quod patrem rerum ac dominum ueneramur et colimus quodque illi dedamus et permittamus spes nostras? quid Plato uester in Theaeteto, ut eum potissimum nominem, nonne animo fugere suadet e terris et circa illum semper quantum fieri potis est cogitatione ac mente uersari? audetis ridere nos, quod mortuorum dicamus resurrectionem futuram, quam quidem nos dicere confitemur sed a uobis aliter quam sentiamus audiri? quid in Politico idem Plato? nonne cum mundus occeperit ab occiduis partibus exoriri et- in cardinem uergere qui orientis est solis, rursus erupturos homines telluris e gremio scribit senes canos decrepitos et cum anni coeperint accedere longiores per eosdem gradus quibus hodie crescitur ad incunabula infantiae desituros? audetis ridere nos, quod animarum nostrarum prouideamus saluti id est ipsi nobis? quid enim sumus homines nisi animae corporibus clausae? uos enim non omnes pro illarum geritis incolumitatibus curas? non quod uitiis omnibus et cupiditatibus abstinetis, metus ille uos habet, ne uelut trabalibus clauis adfixi corporibus haereatis? quid illi sibi uolunt secretarum artium ritus, quibus adfamini nescio quas potestates, ut sint uobis placidae neque ad sedes remeantibus patrias obstacula impeditionis opponant?
2.14
audetis ridere nos, cum gehennas dicimus et inextinguibiles quosdam ignes, in quos animas deici ab earum hostibus inimicisque cognouimus? quid Plato idem uester in eo uolumine, quod de animae inmortalitate conposuit, non Acherontem, non Stygem, non Cocytum fluuios et Pyriphlegetontem nominat, in quibus animas adseuerat uolui mergi exuri? et homo prudentiae non paruae et examinis iudiciique perpensi rem inenodabilem suscipit, ut cum animas dicat immortales, perpetuas et corporali soliditate priuatas, puniri eas dicat tamen et doloris adficiat sensu. quis autem hominum non uidet, quod sit immortale, quod simplex, nullum posse, dolorem admittere, quod autem sentiat dolorem, immortalitatem habere non posse? nec tamen eius auctoritas plurimum a ueritate declinat. quamuis enim uir lenis et beniuolae uoluntatis inhumanum esse crediderit capitali animas sententia condemnare, non est tamen absone suspicatus iaci eas in flumina torrentia flammarum globis et caenosis uoraginibus taetra. iaciuntur enim et ad nihilum redactae interitionis perpetuae frustratione uanescunt. sunt enim mediae qualitatis, sicut Christo auctore compertum est, et. interire quae possint deum si ignorauerint, uitae et ab exitio liberari, si ad eius se misericordias atque. indulgentias adplicarint, ut quod ignotum est pateat. haec est hominis mors uera, haec nihil residuum faciens- nam illa quae sub oculis cernitur animarum est a corporibus diiugatio, non finis abolitionis extremus— haec inquam est hominis mors uera, cum animae nescientes deum per longissimi temporis cruciatum consumentur igni fero, in quem illas iacient quidam crudeliter saeui et ante Christum incogniti et ab solo sciente detecti.
2.15
quare nihil est quod nos fallat, nihil quod nobis polliceatur spes cassas id quod a nouis quibusdam dicitur uiris et inmoderata sui opinione sublatis, animas immortales esse, domino rerum ac principi gradu proximas dignitatis, genitore illo ac patre prolatas, diuinas sapientes doctas neque ulla corporis attrectatione contiguas. quod quia uerum et certum est, a perfecto I sumus inemendabili\' perfectione prolati, inculpabiles et ideo inreprehensibiles uiuimus, boni iusti et recti, uitiositatis nullius rei, nulla cupiditas nos uincit, nulla libido dehonestat, uirtutum omnium seruamus atque integramus tenorem. et quia uno ex fonte omnium nostrum defluunt animae, idcirco unum conueniensque sentimus, non moribus, non opinionibus discrepamus, idem omnes nouimus nec, quot in orbe sunt homines, nobis sunt sententiae totidem neque infinita uarietate discretae.
2.16
at dum ad corpora labimur et properamus humana, ex mundanis circulis secuntur nos causae, quibus mali simus et pessimi, cupiditatibus atque iracundia ferueamus, exerceamus in flagitiis uitam et in libidinem publicam uenalium corporum prostitutione damnemur. et quemadmodum se possunt incorporalibus corpora coniungere aut a deo principe res factae ab infirmioribus causis ad uitiorum dehonestamenta traduci? uultis homines insitum typhum superciliumque deponere, qui deum uobis adsciscitis patrem et cum eo contenditis immortalitatem habere uos unam? uultis quaerere peruestigare rimari, quid sitis uos ipsi, cuius sitis, censeamini quo patre, quid in mundo faciatis, quanam ratione nascamini, quo pacto prosiliatis ad uitam? uultis fauore deposito cogitationibus tacitis peruidere, animantia nos esse aut consimilia ceteris aut non plurima differitate distantia? quid est enim, quod nos ab eorum indicet similitudine discrepare? uel quae in nobis eminentia tanta est, ut animantium numero dedignemur adscribi? ex ossibus illis fundata sunt corpora et neruorum conligatione deuincta: et nobis comparili ratione ex ossibus fundata sunt corpora et neruorum conligatione deuincta. auras accipiunt naribus et per anhelitum reciprocatas reddunt: et nos spiritum consimiliter ducimus et respiramus\' commeatibus crebris. femininis generibus masculinisque distincta sunt: in totidem et nos sexus nostro sumus ab auctore formati. edunt per uteros fetus et corporalibus conciliis procreant: et nos corporum coniugationibus nascimur et ex aluis fundimur atque emittimur matrum. cibo sustentantur et potu et superfluas foeditates inferioribus egerunt abiciuntque posticis: et nos cibo sustentamur et potu et quod natura iam respuit per eosdem effundimus tramites. cura illis est omnibus famem prohibere mortiferam et necessario inuigilare pro uictu: quid aliud nos tantis agimus in occupationibus uitae, nisi ut ea quaeramus quibus famis periculum deuitetur et infelix sollicitudo ponatur? morbos illa et inedias sentiunt et ad ultimum senectute soluuntur: quid enim? nos immunes malis ab his sumus et non eadem ratione morborum incommoditatibus frangimur et senectutis destruimur tabe? quod si et illud est uerum, quod in mysteriis secretioribus dicitur, in pecudes atque alias beluas ire animas improborum, postquam sunt humanis corporibus exutae, manifestius comprobatur, uicinos nos esse neque interuallis longioribus disparatos. siquidem res eadem nobis et illis est una, per quam esse animantia dicuntur et motum agitare uitalem.
2.17
sed rationales nos sumus et intellegentia uincimus genus omne mutorum. crederem istud uerissime dici, si cum ratione et consilio cuncti homines uiuerent, seruarent officiorum tenorem, abstinerent ab inlicitis sese, negotia turpia non adirent, neque quisquam prauitate consilii atque ignorantiae caecitate contraria sibimet< o atque inimica deposceret. uellem tamen scire, quaenam sit haec ratio, per quam sumus potiores animalium generibus cunctis. quia nobis domicilia fecimus, quibus possimus hiemalia frigora et aestatis flagrantias euitare? quid, animantia cetera huius rei prouidentiam non habent? nonne alia cernimus opportunissimis sedibus nidulos sibi construere, mansiones alia e saxis et rupibus tegere et communire suspensis, excauare alia telluris sola et in fossibilibus foueis tutamina sibimet et cubilia praeparare? quodsi ministras manus illis etiam donare parens natura uoluisset, dubitabile non foret, quin et ipsa construerent moenium alta fastigia et artificiosas excuderent nouitates. tamen in his ipsis quae rostris atque unguibus faciunt, multa inesse conspicimus rationis et sapientiae simulacra, quae homines imitari nulla meditatione possimus, quamuis sint nobis opifices manus atque omni genere perfectionis artifices.
2.18
uestem illa non norunt, sellas naues atque aratra conpingere nec denique superlectilem ceteram quam familiaris usus exposcit. non sunt ista scientiae munera sed pauperrimae necessitatis inuenta. neque cum animis artes caeli ex penetralibus ceciderunt, sed exquisitae et natae sunt in terris hic omnes et cum processu temporum paulatim meditatione conflatae. quodsi haberent scientias animae, quas genus scilicet habere diuinum atque immortale condignum est, ab initio homines cuncti omnia scirent nec saeculum esset ullum, quod artis esset ignarum alicuius aut rerum experientia non paratum. nunc uero inops uita et multarum indigens rerum fortuita conspiciens qua. edam commodule prouenire, dum imitatur experitur et temptat, dum labitur reformat immutat, ex adsidua reprehensione paruas et concinnauit scientiolas artium et ad unum exitum temporibus plurimis coemendatas perduxit.
2.19
quodsi homines penitus aut ipsos se nossent aut intellectum dei suspicionis alicuius acciperent aura, numquam sibi adsciscerent diuinam immortalemque naturam nec existimarent quiddam magnificum se esse, quia sibi craticulas trulleos creterrasque fecerunt, quia subuculas suppara laenas lacernulas trabeas cultros loricas et gladios, quia rastra securiculas uomerem. numquam, inquam, crederent typho et adrogantia subleuati, prima esse se numina et aequalia principis summitati, quia grammaticam musicam oratoriam pepererunt et geometricas formulas: in quibus artificiis quidnam insit admirabile non uidemus, ut ex eorum inuentione credatur esse animas potiores et sole et sideribus cunctis, hunc totum, cuius membra sunt haec, mundum et dignitate et substantia praeterire. quid enim aliud se spondent uel insinuare posse uel tradere, quam ut regulas nominum differentiasque noscamus, ut interualla in uocum sonis, ut loquamur suadenter in litibus, ut terrarum continentias metiamur? quae si secum animae diuinis ex regionibus adtulissent, ea esset necessarium scire omnis, ea iamdudum in omni orbe tractarent neque ullum hominum reperiretur genus, quod non esset his omnibus aequaliter atque uniformiter eruditum. nunc uero in mundo quotusquisque est musicus dialecticus et geometres, quotus orator poeta grammaticus? ex quo apparet, ut saepius dictum est, inuenta haec esse locorum necessitate ac temporum neque diuinas et eruditas aduolauisse huc animas, quod neque omnes doctae sint neque discere omnes possint et sint in his plurimae acuminis obtunsioris et bardi et ad discendi studium. plagarum coercitione cogantur. quodsi ea quae discimus reminiscentias esse constaret, ut antiquis opinionibus scitum est, conueniebat nos omnes ab una ueritate uenientes unum nosse unumque reminisci, non habere diuersas, non plurimas dissidentisque sententias; nunc uero cum singuli aliud atque aliud adseramus, manifestum et promptum est nihil nos adtulisse de caelo sed hic nata addiscere et suspicionibus coalita uindicare.
2.20
et ut uobis clarius manifestiusque monstremus, cuius sit pretii homo, quem simillimum creditis potentiae superioris existere, concipite animis hanc imaginem uestris et, quod fieri si adgrediamur potest, tamquam si simus adgressi, similitudinis adsumptione teneamus. sit igitur nobis tellure in effossa locus habitabilis formam cubilis efficiens, tecto et parietibus clausus, non algidus in frigore, non feruoris nimii in calore, sed ita temperatus et medius, ut nec frigoris sensum nec ardorem ualidum perpetiamur aestatis. in hunc sonus omnino nullius incidat uocis, non auis, non bestiae, non tempestatis, non hominis, non denique fragoris alicuius aut concrepantis terribiliter caeli. excogitemus deinde quemadmodum lumen accipiat: non ex inlato igni neque ex sole conspecto sed nothum aliquid fiat, quod imaginem luminis caligine interposita. mentiatur; ianua non una sit nec sit introitus rectus, adeatur inflexibus flexuosis nec recludatur aliquando, nisi cum necessaria ratio postularit.
2.21
nunc quoniam imagini praeparauimus sedem, accipiamus deinceps mox aliquem natum et* in loci illius hospitium, quod habeat rem nullam et sit inane ac uacuum, Platonica licet aut Pythagorea progenie aut. horum alicuius, qui acuminis perhibentur fuisse diuini aut ex deum responsis sapientissimi nuncupati. quod cum actum fuerit, nutriri ut debeat sequitur et alimoniis conuenientibus educari. adhibeamus igitur et nutricem, quae semper ad eum nuda, semper silens accedat, uerbum nullum faciens nec in sermonis alicuius similitudinem ora et labra diducat, sed cum mammas dederit et consequentia supplerit officia, datum quieti linquat et ante fores clausas dies noctesque continuet: poscit enim plerumque res, nutricias adesse curas et obseruare temporarios motus. at uero cum coeperit solidioribus cibis infans debere fulciri, nutrice inferantur ab eadem ueste ut diximus posita et tenore reticentiae seruato. ipse autem qui infertur cibus sit unus atque idem semper, nihil materia differens nec per uarios redintegratus sapores, sed aut fitilla de milio aut sit panis ex farre aut, ut saecula imitemur antiqua, ex cinere caldo glandes aut ex ramis agrestibus baculae. potio autem uini sit prorsus incognita nec sedandae aliud admoueatur siti quam liquor purus e fontibus caldore ignis intactus et, si fieri potis est, manibus subministratus canis. fiet enim familiaris e more consuetudo in naturam uersa nec adpetitio porrigetur ulterius, esse amplius nesciens quod petatur. quorsum igitur haec spectant?
2.22
ut, quoniam creditum est, animas diuinas atque immortales esse et ad hominum corpora disciplinis cum omnibus aduolare, experiamur ex isto quem hoc genere uoluimus educari, capiatne res fidem an sit leuiter credita et frustrabili expectatione praesumpta. procedat igitur nobis solitudine in operta nutritus quot uultis annos agens: uultis uicenarius P uultis tricenarius? immo cum annos fuerit quadraginta permensus, mortalium conciliis inferatur, et si uerum est, illum principalis esse substantiae portionem† iam laeta ex fontibus uitae deriuatum hic agere, antequam notitiam rei sumat alicuius aut sermone imbuatur humano, det responsum rogatus, quisnam sit ipse aut quo patre, quibus sit in regionibus editus, quo pacto aut quanam ratione nutritus, quid operis aut negotii celebrans ante acti temporis decurrerit aeuitatem: ita ille non omni pecore ligno saxo obtunsior atque hebetior stabit, non missus in res nouas et numquam sibi ante cognitas ipsum sese est ante omnia nesciturus? poteritne, si quaeras, sol quid sit ostendere, terra maria sidera nubes nebula pluuiae tonitrua nix grando? poterit arbores scire quid sint, herbae aut gramina, taurus equus aut aries, camelus elephantus aut miluus?
2.23
esurienti si dederis uuam mustaceum caepe carduum cucumerem ficum, sciet posse sedari omnibus ex his famem aut quo genere singula esse debeant esui? ignem si plurimum feceris aut uenenatas circumposueris bestias, nonne ibit per medias flammas uiperas solifugas, esse noxias nesciens et timere ipsum quid sit ignorans? iam uero si uestem, si superlectilem ponas in medio tam urbanam quam rusticam, eritne, idem ut possit discriminare, discernere, cui negotio res quaeque conueniat, cuius muneris adcommodata sint usui? indicet in quos habitus uestis stragula facta sit, mitra strophium fascia puluinus mucinnium laena calautica mantele mastruca soccus solea calceus P quid si adicias quaerere rota quid sit aut tribula, uannus dolium cupa, trapetum uomis aut cribrum, mola buris aut sarculum? quid arquata si sellula., acus strigilis polubrum siliquastrum trulla lancicula candelabrum pattioca scopae scyphus saccus? quid si cithara tibia argentum aes aurum codex radius liber? quid instrumenta si cetera quibus uita succingitur et continetur humana? ita ut diximus ille non bouis ritu aut asini, porci aut si ullum est animal tardius, conspiciet haec quidem formaturas uarias respectans sed\\ quae sint singula nesciens et quam in causam possideantur ignorans? nonne uocem si fuerit necessitate ali- I qua coactus emittere, ut solemne est mutis, inarticulatum nescio. quid ore hiante clamabit?
2.24
quid in Menone, o Plato, quaedam rationibus numeri admota ex puerculo sciscitans et ex eius niteris responsionibus comprobare, quae discamus non discere sed in eorum memoriam quae antiquitus noueramus redire? qui si tibi uere respondet— non enim nos conuenit fidem rebus abiudicare quas dicis— non rerum scientia sed intellegentia ducitur, et ex eo quod aliquos numeros cottidianis habet ex usibus notos fit ut sequatur rogatus et ipsa illum semper multiplicationis adducat accessio. quodsi uere confidis i immortales huc animas et plenas scientiae peruolare, adulescentulum istum rogare desinito, quem esse conspicis gnarum rerum et humanitatis esse in finibus constitutum: quadragenarium istum ad te uoca et ex eo percontare non abstrusum aliquid, non inuolutum, non de triangulis, non de quadratis, quid sit cubus aut dynamis, sesqueoctauus aut sesquetertius† ultimus, sed quod in medio situm eat, bis bina, bis terna quam efficiant summulam quaerito. uolumus uidere, uolumus scire, quid rogatus respondeat, an inquisitam expediat quaestionem. ita ille sensurus est, quamuis ei pateant aures, an aliquid dicas, an aliquid quaeras, an tibi ab sese responderi aliquid postules? et non stipes ut aliquis aut Marpesia ut dictum est rupes stabit elinguis et mutus, hoc ipsum ignorans et nesciens, secum potius an cum altero conloquaris, cum altero sermocineris an secum, oratio sit ista quam promis an sonitus uocis nihil rerum significans sed inani continuatione pertractus?
2.25
quid dicitis, o uiri plus quam satis est uobis ex aliena generositate tribuentes? haecine est anima docta illa quam dicitis, immortalis perfecta diuina, post deum principem rerum et post daemones et genios locum optinens quartum et affluens ex crateribus uiuis? hic est ille pretiosus et rationibus homo augustissimis praeditus, mundus minor qui dicitur et totius in speciem similitudinemque mundi fabricatus atque formatus, nullo melior ut apparuit pecore, obtunsior ligno, saxo? qui nesciat homines et in mutis semper solitudinibus degat, demoretur, iners† ualeat inaere, quamuis annis uiuat innumeris et numquam nodis corporeis eximatur. sed cum scholas, attigerit et magistrorum fuerit institutionibus eruditus, efficitur prudens, doctus et quam nuper habuerat imperitiam ponit. et asellus et bos aeque usu atque adsiduitate cogendi discit arare ac molere, equus iugum subire et agnoscere in curriculo flexiones, camelus sese summittere siue cum sumit onera sine. cum ponit, columba manumissa reuolare ad dominicas sedes, canis cum inuenerit praedam cohibere et continere latratum, uerba psittacus et integrare et nomina rostris expromere.
2.26
sed ego cum audio nescio quid praestans animam dici, deo uicinum et proximum, scientem huc omnia superioribus aduentare de saeculis; nolo illam discere sed docere nec ex docta ut dicitur elementariam fieri sed retinentem res suas corporibus semet circumligare terrenis. nisi enim sese habuerit res ita, discerni qui poterit, utrumne illud quod audit reminiscatur an discat, cum multo facilius sit credere, discere illam quod nesciat quam oblitam quod paulo ante sciebat. ex oppositu corporis amittit repententiam priorum et ubi est illud quod dicitur,† incorporalis animas substantiam non habere? quod enim nullius est corporis, oppositione alterius non inpeditur nec potest aliquid sua de ui perdere id quod non potest tactum rei oppositae sustinere. ut enim numerus sine corporibus constitutus, quamuis mille corporibus obruatur, intactus et inuiolabilis constat, ita necesse est animas, si sunt ut perhibetur incorporeae, obliuionem priorum nullam pati, quamuis. eas solidissimae corporum circumligauerint uinctiones. quid quod eadem ratio non tantum incorporeas indicat eas non esse, uerum etiam priuat immortalitate has omnis et ad fines adplicat quibus uita consneta est terminari? quicquid enim causa ingruente nonnulla ita mutatur et uertitur ut integritatem suam retinere non possit, id necesse est iudicari natura esse passiuum. quod autem est promptum atque expositum passioni, corruptibile esse ipsa passibilitate interueniente denuntiatur.
2.27
eargo si et animae perdunt; omne quod nouerant, corporalibus uinculis occupatae patiantur necesse est aliquid quod eas efficiat obliuionis induere caecitatem. neque enim nihil omnino perpessae ant integritatem conseruantes suam possunt rerum scientiam ponere ant in alios habitus sine sui mutabilitate transire. atquin nos arbitramur, quod est unum, quod immortale, quod simplex, quacumque in re fuerit, necessario semper suam retinere naturam nec debere aut posse aliquid perpeti, si modo esse perpetuum cogitat et in finibus propriae immortalitatis haerere. omnis enim passio leti atque interitus ianua est, ad mortem ducens uia et ineuitabilem rebus adferens functionem: quam ri sentiunt animae et tactui eius atque incursionibus cedunt, usu et illis est uita, non mancipio tradita, quamuis aliter quidam inferant et rei tantae fidem suis in
2.28
argumentationibus ponani ac ne tamen instructi non plenius abeamus neu rideamur a nobis, quemadmodum dicitis animas, cum terrenis fuerint corporibus inuolutae, priorum reminiscentiam non habere, cum in ipsis corporibus positae et prope insensibiles eorum commixtione perfectae pertinaciter et fideliter teneant ea quae ante annos plures, si uelis dicere uel octoginta uel hoc amplius, uel fecerunt uel paspae sunt uel locutae sunt uel audierunt. si enim obstaculo perficitur corporis, ne meminerint eorum quae iamdudum et ante hominem sciebant, magis est ut ea debeant obliuisci quae conclusae in corporibus factitarunt quam quae foris positae ac nondum hominibus coniugatae. quod enim rebus ingressis priorum repetentiam detrahit, et intra se gesta inrecordabili debet obliteratione deperdere. una enim causa res duas efficere ac sibi contrarias non potest, ut aliorum memorias sopiat, alia patiatur actoris in recordationem uenire. quod si animae quas uocatis membrorum impediuntur obstaculo:,.. quominus artes suas atque antiquas reminiscantur, in corporibus ipsis quemadmodum constitutae meminerunt et sciunt animas se esse et corporalem substantiam non habere, inmortalitatis condicione mactatas, quem teneant in rebus gradum, quo sint ordine a deo patre discretae, ad infima haec mundi quanam ratione peruenerint, quas ex quibus circulis qualitates, dum in haec loca labuntur, adtraxerint? quemadmodum, inquam, sciunt doctissimas se fuisse et obstructione corporum amisisse quae nouerant? et hoc ipsum enim nescire debuerant, si aliquid eis labis corporalis inuexisset adiunctio: nam scire quid fueris et quid hodie non sis, non est signum memoriae perditae sed comprobatio indiciumque seruatae.
2.29
quae cum ita se habeant, desinite, quaeso, desinite res paruas atque exigui mominis immanibus pretiis aestimare, desinite hominem, proletarius cum sit, classicis, et capite cum censeatur, adscribere ordinibus primis, cum sit inops, paupere lare et tugurii pauperis nec patriciae claritatis unquam meritus nuncupari. cum enim uos oporteret uiros recti atque integritatis auctores typhum et adrogantiam frangere, quorum alis cuncti extollimur et inani distendimur uanitate, non tantum accidere mala ista non censetis, uerum quod grauius multo est, addidistis causas quibus et uitia crescerent et inemendabilis nequitia permaneret. quis est enim hominum, quamuis ille sit indolis infamia semper atque ignominiosa fugientis, qui cum dici exaudiat uiris ab sapientibus maxime, immortalis animas esse nec fatorum esse obnoxias legibus, non in omnia flagitia praeceps se ruat, non securus, intrepidus res obeat atque adgrediatur inlicitas, non denique omnia suis cupiditatibus largiatur quae libido inpotens iusserit, inpunitatis praeterea etiam libertate munita? quid enim prohibebit, quominus haec faciat? metus supernae potestatis iudiciumque diuinum? et qui poterit territari formidinis alicuius horrore, cui fuerit persuasum tam se esse immortalem quam ipsum deum primum nec ab eo iudicari quicquam de se posse, cum sit una immortalitas in utroque nec ui alterius altera condicionis possit aequalitate uexari?
2.30
sed memoratae apud inferos poenae et suppliciorum generibus multiformes P et quis erit tam brutus et rerum consequentias nesciens, qui animis incorruptibilibus credat aut tenebras Tartareas posse aliquid nocere aut igneos fluuios aut caenosis gurgitibus paludes aut rotarum uolubilium circumactus? quod enim contiguum non est et ab legibus dissolutionis amotum est, licet amnibus ambiatur flammeis, torrentium fluminum uoluatur in caeno, saxorum imminentium casibus et immanium montium operiatur ruinis, inlibatum necesse est permaneat et intactum neque ullum sensum mortiferae passionis adsumere. quid quod ista persuasio\' non tantum est incitatrix ad uitia libertate ex ipsa peccandi, uerum etiam philosophiae ipsius causam tollit et inaniter eam suscipi superuacanei operis difficultate declarat. nam si uerum est, animas nullius esse participes finis et cum omnibus saeculis aeuorum perpetuitate procedere, quid periculi res habet contemptis praetermissisque uirtutibus, quibus est contractior atque horridior uita, uoluptatibus se dare ac per omnia libidinum genera effrenatum spargere inmensae cupiditatis ardorem? ne deliciis marceat et corrumpatur mollitudine uitiorum? et qua poterit ratione corrumpi id quod immortale, quod semper est et nulli obnoxium passioni? ne sordescat et polluatur actionum turpium foeditate? et qui poterit pollui corporalem quod substantiam non habet, aut ubi sedem contaminatio ponere, ubi spatium nullum est in quo nota se possit ipsius contaminationis adfigere? rursus uero si animae leti adeunt ianuas, Epicuri ut sententia definitur, nec sic causa est conpetens, cur expeti philosophia debeat, etiamsi uerum est purgari hac animas atque ab omni puras uitiositate praestari. nam si communiter obeunt et cum ipsis corporibus sensus eis deperit extinguiturque uitalis, non tantum est erroris maximi uerum stolidae caecitatis, frenare ingenitos adpetitus, cohibere in angustiis uitam, nihil indulgere naturae, non quod cupidines iusserint atque instigauerint facere, cum nulla te praemia tanti laboris expectent cum dies mortis aduenerit et corporalibus fueris uinculis exsolutus.
2.31
medietas ergo quaedam et animarum anceps ambiguaque natura locum philosophiae peperit et causam cur appeteretur inuenit, dum periculum scilicet ex malis iste formidat admissis, alter concipit spes bonas, si nihil sceleris faciat et cum officio uitam iustitiaque traducat. inde est quod inter doctos uiros et ingeniorum excellentia praeditos de animarum qualitate certamen est et eas alii dicunt mortali esse natura nec diuinam posse substantiam sustinere, alii nero perpetuas nec in naturam posse degenerare mortalem. quod istud ut fiat, medietatis efficitur lege, quod et illis argumenta, sunt praesto, quibus eas passiuas atque interibiles esse inuenitur, et his contra non desunt quibus esse diuinas immortalesque monstratur.
2.32
haec cum ita se habeant et cum ab summo traditum teneamus auctore, non esse animas longe ab hiatibus: mortis et faucibus constitutas, posse tamen longaeuas summi principis munere ac beneficio fieri, si modo illum temptent ac meditentur adgnoscere— eius enim cognitio fermentum quoddam est uitae ac rei dissociabilis glutinum— tum deinde feritate atque inhumanitate depositis resumant ingenia mitiora, ut ad illud quod dabitur esse possint paratae, quid est quod a uobis tamquam bruti et stolidi iudicemur, si propter hos: metus liberatori dedidimus et mancipauimus nos deo? aduersus i ictus noxios et uenenatos colubrarum morsus remedia saepe conquirimus et protegimus nos lamminis, Psyllis Marsis uendentibus aliisque institoribus atque planis, ac ne nobis frigora solesque incommodent rapidi, munimenta domorum ac uestium sollicitae praeparamus diligentia cautionis.
2.33
mortis nobis cum proponatur metus id est animarum interitus, quid? non ex commodi facimus sensu quo amamus nos omnes, quod eum qui nobis spondet tali a periculo liberaturum retinemus amplectimur animisque ipsis nostris, si modo iusta est uicissitudo, praeponimus? uos uestrarum animarum salutem in ipsis uobis reponitis fierique uos deos uestro fiditis intestinoque conatu; at nero nos nobis nihil de nostra infirmitate promittimus naturam intuentes nostram uirium. esse nullarum et ab suis adfectibus in omni rerum contentione superari. uos cum primum soluti membrorum abieritis e nodis, alas uobis adfuturas putatis quibus ad caelum pergere atque ad sidera uolare possitis; nos tantam reformidamus audaciam nec in nostra ducimus esse positum potestate res superas petere, cum et hoc ipsum habeamus incertum, an uitam accipere mereamur et ab lege mortalitatis abduci. uos in aulam dominicam tamquam in propriam sedem remeaturos uos sponte nullo prohibente praesumitis; at uero nos istud rerum sine domino fieri neque speramus posse neque ulli hominum tantum potestatis attribui licentiaeque censemus.
2.34
cum igitur haec ita sint, quaenam iniustitia tanta est, ut fatui uobis credulitate in ista uideamur, cum uos et similia credere et in eadem uideamus expectatione uersari? si inrisione existimamur digni, quod spem nobis huiusmodi pollicemur, et uos eadem exspectat inrisio, qui spem nobis immortalitatis adsciscitis. si tenetis alioqui sequiminique rationem, et nobis aliquam portionem ex ista ratione concedite. si nobis haec gaudia, hoc est uiam fugiendae mortis, Plato in Phaedro promisisset aliusue ex hoc choro possetque eam praestare atque ad finem pollicitationes adducere, consentaneum fuerat eius suscipere nos cultus a quo tantum doni expectaremus et muneris. nunc cum eam Christus non tantum promiserit uerum etiam uirtutibus tantis manifestauerit posse compleri, quid alienum facimus aut stultitiae crimen quibus rationibus sustinemus, si eius nomini maiestatique substernimur, a quo speramus utrumque, et mortem cruciabilem fugere et uitae aeternitate donari?
2.35
sed si animae, inquiunt, mortales et qualitatis sunt mediae, immortales quemadmodum fieri mediis ex qualitatibus possunt? si nos istud nescire dicamus ac tantummodo auditum ex potentiore credidisse, ubi nostra uidebitur credulitas lapsa, si omnipotenti credidimus regi nihil esse difficile, nihil arduum, si quod inpossibile nobis est factu, illi possibile atque ad modum obsecutionis paratum? est enim quod obstare eius uoluntatibus possit. aut quod esse uoluerit, non necessario sequitur ut fiat? an numquid nostris ex diuisionibus colligemus, quid aut fieri possit aut non possit, nec rationes considerabimus nostras tam esse mortales quam sumus nos ipsi et nullius apud principem mominis? et tamen, o isti, qui mediae qualitatis animas esse non creditis et in medio limite uitae atque interitus contineri, nonne omnes omnino, quos esse opinatio suspicatur, dii angeli daemones aut nomine quocumque sunt alio, qualitatis et ipsi sunt mediae et in ambiguae sortis condicione nutabiles? nam si omnes concedimus, unum esse rerum patrem, immortalem atque ingenitum solum, nihilque omnino ante illum quod alicuius uocaminis fuerit inuenitur, sequitur ut hi omnes quos opinatio credit deos esse mortalium aut ab eo sint geniti aut eo iubente prolati. si sunt prolati et geniti, et ordinis sunt posterioris et temporis; si ordinis posterioris et temporis, ortus necesse est habeant et exordia natiuitatis et uitae: quod autem habet introitum et uitae incipientis exordium, necessario sequitur ut habere debeat et occasum.
2.36
sed immortales perhibentur dii esse. non ergo natura, sed uoluntate dei patris ac munere. quo igitur pacto immortalitatis largitus est donum deis die certa prolatis, et animas hoc pacto dignabitur immortalitate donare, quamuis eas mors saeua posse uideatur extinguere et ad nihilum redactas inremeabili abolitione delere. Plato ille diuinus multa de deo digna nec communia sentiens multitudini in eo sermone ac libro cui nomen Timaeus scribitur deos dicit et mundum corruptibilis esse natura neque esse omnino dissolutionis expertes, sed uoluntate dei regis ac principis uinctione in perpetua contineri. quod enim recte sit uinctum et nodis perfectissimis conligatum, dei bonitate seruari: neque ullo ab alio nisi ab eo qui uinxit et dissolui, si res poscat, et salutari iussione* donari. ergo si res est ita nec aliud conuenit uel existimare uel credere, quid animas admiramini mediae dici qualitatis a nobis,- cum, numinibus ipsis dicat Plato medias esse naturas, sed continuam et inocciduam uitam principali beniuolentia subrogari? si enim forte nescitis et antea uobis incognitum propter rei nouitatem fuit, accipite sero ac discite ab eo qui nouit et protulit in medium Christo, non esse animas regis maximi filias nec ab eo quemadmodum dicitur generates. coepisse se nosse atque in sui nominis esse substantia praedicari, sed alterum quempiam genitorem his esse, dignitatis et potentiae. gradibus satis plurimis ab imperatore diiunctum, eius tamen ex aula et eminentium nobilem sublimitate natalium.
2.37
quodsi essent ut fama est dominicae prolis et potestatis animae generatio principalis, nihil eis ad perfectionem defuisset uirtute perfectissima procreatis, unum omnes intellectum habuissent unumque consensum, aulam semper incolerent regiam nec praetermissis beatitudinis sedibus, in quibus augustissimas nouerant retinebantque doctrinas, imprudenter adpeterent terrena haec loca, tenebrosis ut corporibus inuolutae inter pituitas et sanguinem degerent, inter stercoris hos utres et saccati obscenissimas serias umoris. sed habitari oportuit et has partis, et idcirco huc animas tamquam in colonias aliquas deus omnipotens misit. et quid homines prosunt mundo aut ob rei cuius sunt necessarii causam, ut non frustra debuisse credantur parte in hac agere et terreni esse corporis inquilini? ad consummandam molis huius integritatem partem aliquam conferunt, et nisi fuerint additi, inperfecta et clauda est uniuersitatis haec summa? quid ergo, si homines non sint, ab officiis suis cessabit. mundus, uicissitudines suas non peragent sidera, aestates atque hiemes non erunt, uentorum flamina conticescent nec ex coactis et pendentibus nubilis ad terram decident imbres ariditatibus temperamenta laturi? atquin necesse est cuncta suos ire per cursus nec ab ordinis nati continuatione discedere, etiamsi nomen in mundo nullum hominis audiatur orbisque iste terrarum solitudinis uacuae silentio conticiscat. quemadmodum ergo iactatur, habitatorem debuisse regionibus his addi, cum ab homine liqueat nihil ad mundi perfectionem redire omniaque eius studia commoditatem semper spectare priuatam nec a finibus propriae utilitatis abscedere?
2.38
quid enim prodest mundo, ut ab rebus incipiam seriis, maximos reges hic esse? quid tyrannos, quid dominos, quid innumeras alias atque amplissimas potestates? quid rei militaris experientissimos duces, capiendarum urbium peritos, in equestribus proeliis aut in pedestri pugna immobiles atque inuictissimos milites? quid oratores grammaticos poetas? quid scriptores dialecticos musicos? quid pantomimos, quid mimulos histriones cantores tuba tibiis calamoque flatantes? quid cursores, quid pugiles quadrigarios desultores grallatores funiambulos praestigiatores? quid picarios salinatores bolonas unguentarios aurifices aucupes uannorum sirpiarumque uitores? quid fullones lanarios phrygiones cocos panchristarios muliones lenones lanios meretrices? quid institorum alia genera, quid professorum et artium, quibus enumerandis omnis aetas angusta est, rationibus conferunt et constitutionibus mundi, ut sine hominibus condi non potuisse credatur nec optenturus integritatem sui, nisi ei contentio animalis miseri et superuacui iungeretur?
2.39
nisi forte rerum dominus, quae temeritatis est maximae humano ex ore depromere, idcirco ex se genitas huc animas misit, ut quae fuerant apud se deae, corporei tactus et terrariae circumscriptionis expertes, humana inmergerentur in semina, feminarum ex genitalibus prosilirent, ineptissimos ederent continuarentque uagitus, exsugerent fellitantes mammas, proluuie linerent et madidarent se sua, tunc ad silentium pauidae nutricis motibus et crepitaculis adducerentur auditis. idcirco animas misit, ut quae fuerant simplices et bonitatis nuper innoxiae, simulare in hominibus discerent, dissimulare mentiri circumscribere fallere, adulatoria humilitate captare, mente aliud uoluere aliud in facie polliceri, inlaqueare, decipere dolis atque insidiis nescios, per innumeras artes malitiarum uenena conquirere et ad usum temporis pellaciae mobilitate formari? idcirco animas misit, ut in pacata et placida tranquillitate degentes adsumerent ex corporibus causas quibus ferae fierent et immanes, simultates atque inimicitias gererent, consererent inter se bella, expugnarent atque euerterent ciuitates, seruitutis opprimerent et manciparent se iugo et ad ultimum fierent alterius altera potestatis natalium condicione mutata? idcirco animas misit, ut inmemores ueritatis effectae et quidnam esset deus oblitae simulacris inertibus supplicarent, ligna aera et lapides diuina adloquerentur ut numina, auxilia poscerent caesorum animantium cruore, nullam sui facerent mentionem, quinimmo ex his aliae ut dubitarent se esse aut ullum deum esse penitus abnegarent? idcirco animas misit, ut quae in sedibus propriis mente fuerant una, intellectu et scientia paribus, postquam formas induere mortales, opinionum discriminibus dissiderent, aliud aliis iustum, aliud utile uideretur et rectum, de appetendis rebus fugiendisque certarent, malorum ac bonorum alios aliae constituerent fines, ueritatem cupientibus noscere rerum opponeretur obscuritas et uelut oculorum luminibus uiduae nihil certum uiderent et per ancipites semitas suspicionum inducerentur errore?
2.40
idcirco animas misit, ut cum animantia cetera sponte natis alerentur et nulla satione prolatis neque domorum aut uestium tutamina sibi aut uelamenta conquirerent, miserabilis istis necessitas adderetur, ut cum impendiis» maximis perpetuisque sudoribus domos sibi construerent, membrorum conficerent tegmina, superlectilem uariam diurnorum contraherent egestati, inbecillitatis auxilia animalibus mutuarentur a mutis, uim facerent terris, ut non sua sufficerent gramina, sed imperatas extollerent fruges, et cum sanguinem totum in subigenda tellure fudissent, robigine grandine siccitate spem laboris amitterent et ad ultimum ui famis humanis cadaueribus incubarent et ab hominum formis tabifica macie dissociarentur abiunetae? idcirco animas misit, ut quae secum commorantes possessionis alicuius nullum umquam habuissent amorem, auarissimae hic fierent et in habendi studium inexaturabili pectoris ardescerent adpetitu, effoderent altos montes et uiscera ignota terrarum in materias uerterent alieni nominis atque usus, penetrarent abditas discrimine cum capitis nationes et translatis mercibus caritatem semper uilitatemque captarent, exercerent auidum atque iniustissimum faenus et miserorum ex sanguine supputandis augerent insomnia milibus, possessionum semper producerent fines et quamuis prouincias totas rus facerent unum, pro arbore una, pro sulco forum litibus tererent, cum amicis et fratribus inexpiabiles susciperent simultates?
2.41
idcirco animas misit, ut quae dudum fuerant mites et feritatis adfectibus nesciae commoueri, macella sibi et amphitheatra constituerent, loca sanguinis et publicae impietatis, ex quibus in altero mandi homines cernerent et bestiarum laniatibus dissipari, interficere se alios nullius ob meriti causam sed in gratiam uoluptatemque sessorum, ipsosque illos dies quibus tantum committeretur nefas in gaudiis communibus ducerent et festa hilaritate sacrarent, at in altero uero animalium miserorum discerperent uiscera, alias aliae raperent, ut canibus mos est et uulturiis, portiones, subigerent dentibus. et crudelissimo uentri darent,. et in tam saeuis atque horridis moribus sortem suam flerent\' quas ab talibus mensis paupertatis angustiae uindicarent, pro beatis ac felicibus uiuerent! quarum ora et faciem tam crudeles polluerent apparatus? ldcirco animas misit, ut diuini ponderis et grauitatis oblitae gemmas lapillos margaritas castitatis dispendio conpararent, conspiciendis quaererent corporibus fucos, innecterent catenis\' colla, lannas pertunderent aurium, imminuerent frontes limbis, fuligine oculos obumbrarent, nec in formis erubescerent masculorum calamistris uibrare caesariem, cutem corporis leuigare, incedere poplitibus nudis omnique alio cultu uigorem uirilitatis
2.42
et exponere et in habitum feminarum deliciasque molliri? idcirco animas misit, ut uiarum aliae infestarent meatus, aliae circumscriberent nescios, testamenta supponerent falsa, uenenatas tas conficerent potiones, domos ut effringerent noctibus, sollicitarent abigerent praeuaricarentur et proderent, saporum fastidia ut excuterent palato, ut in coquendis altilibus pinguitudinem nossent retinere labentem, ut spirulas et botulos facerent, isicia castellamenta lucanica suminatam cum his carnem et glacialia conditione tucceta? idcirco animas misit, ut res sancti atque augustissimi nominis symphoniacas agerent et fistulatorias hic artes, ut inflandis bucculas distenderent tibiis, cantionibus ut praeirent obscenis, numerosos ut cierent scabillorum concrepationibus sonores, quibus animarum alia lasciuiens multitudo incompositos corporum dissolueretur in motus, saltitaret et cantaret, orbes saltatorios uerteret et ad ultimum clunibus et coxendicibus subleuatis lumborum crispitudine fluctuaret? idcirco animas misit, ut in maribus~ exsoleti, in feminis fierent meretrices sambucistriae psaltriae, uenalia ut prosternerent Corpora, uilitatem sui populo publicarent, in lupanaribus promptae, in fornicibus obuiae, nihil pati renuentes et ad oris aere conparatae constuprationem. quid dicitis, o suboles ac primi progenies numinis?
2.43
ergone sapientes illae atque ex causis principalibus proditae genera haec animae turpitudinum criminum malitiarumque nouerunt atque ut exercerent, ut gererent, ut percelebrarent haec mala,† habitare atque habitare iussae sunt has partes et humani corporis circumiectione uestiri? et mortalium quisquam est rationis alicuius accipiens sensum, qui ordinatum existimet mundum per has esse ac non potius sedem ac domicilium constitutum, in quo omne cotidie perpetraretur nefas, maleficia cuncta confierent, insidiae fraudes doli auaritia rapinae uis scelus audacia obscenitas turpitudo flagitium, mala omnia cetera, quae in orbe homines toto mente noxia pariunt et labem machinantur in mutuam? sed sua, inquitis, uoluntate, non regis missione uenerunt.
2.44
et ubi pater omnipotens fuit, ubi regiae Sublimitatis auctoritas, ut eas prohiberet abscedere nec in praecipites labi permitteret uoluptates? si enim degeneres futuras locorum immutationibus sciebat— scire autem debuerat causarum ut omnium constitutor— aut extrinsecus aliquid accessurum his esse, quod eas faceret obliuisci suae dignitatis et decoris— milies ut ignoscat orauerim— uniuersorum scelerum non alius quam ipse est causa: siquidem perpessus est euagandi eas habere, ius liberum quas retenturas non esse integritatis suae habitum prouidebat, atque ita perficitur, ut nihil intersit omnino uoluntariae uenerint an illius obtemperauerint iussioni, cum non prohibendo quod oportuerat prohiberi cessatione crimen fecerit proprium et retentionis dissimulatione permiserit prius.
2.45
sed procul haec abeat sceleratae opinionis immanitas, ut deus credatur omnipotens, magnarum et inuisibilium rerum sator et conditor, procreator, tam mobiles animas genuisse, grauitatis ac ponderis constantiaeque nullius, in uitia labiles, in peccatorum genera uniuersa decliues, cumque eas tales atque huiusmodi sciret, in corpora ire iussisse, quorum indutae carceribus sub procellis agerent tempestatibusque cotidie fortunae et modo turpia facerent modo paterentur obscena, naufragiis ruinis incendiorum conflagrationibus ut perirent, pauperies alias, alias ut mendicitas premeret, ut ferarum paterentur aliae laniatus, muscularum aliae ut interirent ueneno, claudae ut incederent! aliae, ut aliae lumen amitterent, ut articulis sederent aliae\' colligatis, morbis denique obiectarentur ut cunctis, quos infelix, et miseranda mortalitas diuersarum sustinet dilacerata* Poenarum; tunc deinde oblitae unius esse se fontis, unius genitoris et capitis, germanitatis conuellerent atque abrumperent iura, urbes suas euerterent, popularentur hostiliter terras, seruos-! uos de liberis facerent, insultarent uirginibus et matrimoniis\' alienis, odissent inuicem sese, aliorum gaudiis et felicitatibus, inuiderent, tum deinde se omnes maledicerent, carperent et saeuorum dentium mordacitate laniarent.
2.46
sed procul haec abeat, ut eadem rursus frequentiusque dicamus, tam immanis et scelerata persuasio, ut ille salus rerum deus, omnium uirtutum caput, benignitatis et columen, atque ut eum laudibus extollamus humanis, sapientissimus, iustus, perfecta omnia faciens et integritatis suae conseruantia mensiones aut aliquid fecerit claudum et quod minus esset a recto, aut ulli rei fuerit miseriarum aut discriminum causa, aut ipsos actus quibus uita transigitur et celebratur humana ordinauerit, iusserit et ab sua fluere constitutione praeceperit. minora haec illo sunt et magnitudinis eius destruentia potestatem tantumque est longe, ut istarum auctor rerum esse credatur, ut in sacrilegae crimen inpietatis incurrat quisquis ab eo conceperit hominem esse prognatum, rem infelicem et miseram, qui esse se doleat, qui condicionem suam detestetur et lugeat, qui nulla alia de causa, sese intellegat procreatum, quam ne materiam non haberent. per quam diffunderent se mala et essent miseri semper quorum cruciatibus pasceretur nescio qua uis latens et humanitati. aduersa crudelitas.
2.47
sed si parens et genitor animarum, inquitis, deus non est, quo auctore progenitae et qua sunt ratione prolatae? si infucata uultis audire nec ab aliqua uocis ostentatione deducta, item confitemur nos istud ignorare, nescire scientiamque tantae rei non tantum nostram ducimus infirmitatem fragilitatemque transire uerum etiam potestatum quae in mundo sunt omnium et quae numina se esse opinionibus usurpauere mortalium. sed quas dei negamus, cuius sint debemus ostendere? minime istud necessario sequitur. non enim si negemus muscas scarabeos et cimices, nitedulas curculiones et tineas omnipotentis esse opus regis, sequaciter postulandum a nobis est, ut quis ea fecerit institueritque dicamus: possumus enim nulla cum reprehensione nescire, quis et illis originem dederit, et optinere, non esse deo ab superiore prolata tam superuacua, tam uana, tam ad nullas pertinentia rationes, quinimmo aliquando et noxia et necessariis inportantia laesiones.
2.48
sic consimiliter hic quoque, cum animas renhamus dei esse principis prolem, non continuo sequitur, ut explicare debeamus, quonam parente sint editae et causis cuiusmodi procreatae. quis enim nos prohibet, aut unde enatae sint prodierintque nescire aut eas non esse dei progeniem scire? quanam, inquitis, ratione, qua uia? quia omni uero uerissimum est certoque certissimum, nihil rerum a principe, sicut saepius dictum est, agi fieri statui nisi quod oporteat et conueniat fieri, nisi quod sit plenum et integrum et in suae* et integritatis perfectione finitum. porro autem conspicimus homines, id est animas ipsas— quid enim sunt homines nisi animae corporibus inligatae?— scaeuitate innumerabilium uitiorum ipsos se indicare non esse patricii generis, sed ex mediocribus familiis procreatos. namque alios uidemus inmites facinerosos audaces temerarios praecipites caecos fictos dissimulatores mendaces superbos adrogantes auaros cupidos libidinosos inconstantes inualidos et sua ipsos decreta conseruare nequeuntes: quod utique non essent, si generositas eos adsereret principalis, et ab rerum capite descendentium ducerent honestamenta natalium.
2.49
sed et boni, dicetis, sunt in rebus humanis uiri, sapientes, iusti, inculpatis atque emendatissimis moribus. nullam referimus quaestionem, an ulli aliquando fuerint tales in quibus omnino nihil ista ipsa quae dicitur desideraret integritas. sint licet perhonesti fuerintque laudabiles, tenuerint apicem perfectionis summum, nec in aliquo lapsu eorum aliquando claudicauerit uita: sed audire deposcimus quot sint aut fuerint numero, ut ex multitudinis magnitudine metiamur, an oppositio iusta sit facta et an aequalitatis conpensatione librata. unus duo tres quattuor decem uiginti centum, certe numero definiti et nominum forsitan conprehensionibus terminati. sed genus humanum non ex bonis pauculis sed ex ceteris omnibus aestimari. conuenit et ponderari. in toto enim pars est, non totum in parte. et uniuersitas debet adtrahere portiones, non portionibus uniuersitas adplicari. quid enim, si hominem dicas captum membris omnibus et heiulantem ex cruciatibus asperis idcirco esse sanum, quod unius unguiculi nullum perpetiatur dolorem: aut esse auream terram, quod in uerrucula collis unius insint exiguae miculae, quibus nascitur colliquefactis aurum et adcuratiore congregatione conquiritur? qualitatem materiae uniuersitas elementi probat, non puluisculi flabiles, nec mare continuo dulce est, si mitioris aquae guttas alicuius adieceris atque inmiseris numeri: consumitur enim minuties ista inmenso; et non modo non parui sed esse nullius existimandum est mominis quod per omnia diffusum perit et in magni corporis intercipitur uastitate.
2.50
uos humano in genere bonos esse dicatis uiros, qui ut esse credantur, conparatio forsitan efficiat pessimorum. quinam isti sunt? dicite. philosophi, credo, qui quidem esse solos sapientissimos autumant et ui huius nominis supercilium sustulerunt: nempe illi qui cum suis cotidie cupiditatibus pugnant et adfectus ex animis insitos proturbare, pellere pertinaci moliuntur obluctatione uirtutum, qui ne in uitia proritari facultatis possint alicuius instinctu, patrimonia et diuitias fugiunt et causas sibi auferunt lapsus: quod. cum faciunt et curant, apertissime animas esse indicant labiles et infirmitate ad uitia procliues. nostra autem sententia quod bonum natura est neque emendari neque corrigi se poscit, immo ipsum debet quid sit malum nescire, si generis forma cuiusque in sua cogitat integritate perstare: neque enim contrarium insitum esse contrario potis est aut in inpari paritas aut dulcedo in amaritudine contineri. qui ergo luctatur animarum ingenitas corrigere prauitates, is apertissime monstrat inperfectum, improbabilem se esse, quamuis omni conatu et peruicacia contrarium contendat.
2.51
sed risui uobis est nostra responsio, quod cum regias suboles esse animas abnegemus, non referamus contra, ex quibus sint causis atque originibus procreatae. quod est enim criminis genus, aut rei esse alicuius ignarum aut ipsum quod nescias sine aliqua profiteri dissimulatione nescire: aut uter magis uidetur inrisione esse dignissimus nobis, qui sibi scientiam nullam tenebrosae rei alicuius adsumit, an ille qui retur se ex se apertissime scire id quod humanam transiliat notionem et quod sit caecis obscuritatibus inuolutum? si penitus spectetur rei cuiusque natura, in simili et uos estis quam in nobis reprehenditis causa. non enim quia dicitis ab ipso animas rege descendere ac succedere in hominum formas, exploratum aliquid dicitis et in luce positum manifestissimae ueritatis. conicitis enim, non scitis; suspicamini, non tenetis: nam si scire est illud quod ipse tu uideris aut cognoueris animo continere, nihil eorum quae adseritis potestis uos dicere aliquando uidisse, id est animas sede ab supera et regione descendere. suspicione ergo utimini, non cognitionis expressae fide. quid est autem suspicio, nisi opinatio rerum incerta et† nihil ex positu iaculatio mentis in latentia? ergo qui suspicatur, non tenet nec in lumine positus cognitionis incedit. quodsi uerum et fixum est, apud rectos et sapientissimos iudices et ista uestra qua fiditis pro ignoratione est habenda suspicio.
2.52
ac ne tamen uobis tantummodo censeatis coniecturis uti ac suspicionibus licere, et nos isdem possumus, quoniam commune est quod interrogatis expromere. unde, inquitis, homines et ipsorum hominum quid aut unde sunt animae?+ unde sunt elephanti tauri cerui muli asini? unde leones equi canes lupi pantherae eorumque quae uiuunt quid aut unde sunt animae? neque enim fidem res habet, ut Platonico. ex illo cratere quem conficit miscetque Timaeus aut horum animae uenerint aut lucusta mus sorex blatta rana centipeda animata esse credantur et uiuere, quandoquidem ex elementis ipsis causa est illis atque origo nascendi, si ad animalia gignenda, quae in singulis his degunt, insunt abditae atque obscurissimae rationes. nam et uidemus alios ex sapientibus dicere,. tellurem esse horum matrem, aquam tum alios, aerium spiritum his alios iungere, solem uero nonnullos esse horum opificem et ex ignibus animatos eius uitali agitatione motari. quid? si et haec non sunt et est aliqua res alia, alia causa, alia ratio, potestas alia denique inauditi nobis atque incogniti nominis, genus quae hominum finxerit et rerum constitutionibus adplicarit? nonne fieri potis est, ut exorti homines ita sint nec ad deum primum natiuitatis eorum referatur auctoritas? quid enim putamus habuisse rationis Platonem illum magnum pie sancteque sapientem, cum hominis fictionem deo remouit a maximo et ad minores nescio quos transtulit cumque eiusdem noluit sinceritatis esse mixturas humani animas generis, cuius animam fecerat uniuersitatis istius, quam quod hominis\' fabricam indignam esse rebatur deo nec rei flaccidae fictionem magnitudini eius et eminentiae conuenire?
2.53
ergo cum haec ita sint, non absone neque inaniter credimus, mediae qualitatis. esse animas hominum utpote ab rebus non principalibus editas, iuri subiectas mortis, paruarum et labilium uirium: perpetuitate donari, si spem muneris tanti deum ad principem conferant, cui soli potestas est talia corruptione exclusa largiri. sed stulte istud credimus. quid ad uos, ineptissime, fatue? ubi uobis nocemus uel quam uobis facimus aut inrogamus iniuriam, si omnipotentem confidimus deum habiturum esse rationem nostri, cum abire a corporibus coeperimus et ab Orci faucibus quemadmodum dicitur uindicari?
2.54
ergone, inquiet aliquis, sine dei uoluntate quicquam potis est fieri? considerandum est nobis sollicite et cura inspiciendum non parua, ne dum honorare nos deum tali interrogatione censemus, in contrarium labamur nefas maiestatis eius eminentiam destruentes. qua ratione, qua causa? quoniam si cuncta eius uoluntate conficiuntur nec citra eius nutum quicquam potest in rebus uel prouenire uel cadere, necessario sequitur, ut mala etiam cuncta uoluntate eius intellegantur enasci. sin autem dicere uoluerimus contra, pessimorum ab eo reicientes causas, mali esse conscium generatoremque nullius, incipient euideri aut eo inuito res pessimae fieri aut, quod sit immane dixisse, nesciente, ignaro atque inscio. rursus autem si dicere nulla esse uoluerimus mala, sicut esse nonnullis opinatum et placitum repperimus, reclamabunt cunctae gentes uniuersaeque nationes, cruciatus nobis ostentantes suos et discriminum species multiformes, quibus puncta per singula genus uritur et laceratur humanum. tum deinde a nobis exquirent: cur, mala si nulla sunt, ab operibus uos certis et facinoribus abstinetis? cur non omnia facitis quae inpatiens iusserit atque inperauerit libido? cur in noxios denique terribilibus poenas constituitis legibus? nam stoliditas inueniri quae inmanior potest, quam mala esse nulla contendere et tamquam malos perdere et condemnare peccantis?
2.55
quae cum esse consenserimus uicti et uniuersa his scatere† nominaliter adnuerimus humana, consequetur ut rogitent: cur ergo haec mala deus omnipotens non aufert sed esse perpetitur et cum omnibus saeculis pertinaci continuatione procedere? si intellectus nobis adfuerit dei regis ac principis nec per impias uagari suspicionum uoluerimus insanias, respondeamus necesse est, nescire nos ista nec quae nullis possent facultatibus comprehendi expetisse aliquando aut studuisse cognoscere: meliusque ducetis, quinimmo optimum, magis in inscientiae finibus atque ignorantiae permanere quam nisi dei dicere nihil fieri per uoluntatem, ut simul intellegatur et malis eum causas dare et miseriarum esse innumerabilium conditorem. mala ergo, dicetis, unde sunt haec omnia? ex elementis, inquiunt, et ex eorum inaequabilitate, sapientes: quod fieri qui possit ut quae sensum et iudicium non habent malitiosa esse perhibeantur et noxia aut non ille sit potius malitiosus et noxius, qui res pessimas et nocentissimas futuras in alicuius operis adsumpsit effectum, eorum est qui adserunt peruidere. quid ergo nos? unde nos? responsionis necessitas nulla est. siue enim possumus dicere, siue minus ualemus nec possumus, utrumque apud nos paruum est; nec in magnis ponderibus ducimus uel ignorare istud uel scire, unum solum posuisse contenti, nihil a deo principe quod sit nocens atque exitiabile proficisci. hoc tenemus, hoc nouimus, in hac una consistimus cognitionis et scientiae ueritate, nihil ab eo fieri nisi quod sit omnibus salutare, quod dulce, quod amoris et gaudii laetitiaeque plenissimum, quod infnitas habeat atque incorruptibiles uoluptates, quod sibi quisque contingere uotis omnibus expetat, forisque ab his esse exitiabile ac mortiferum ducat.
2.56
cetera quaecumque sunt alia, quae in quaestionibus adsolent controuersiisque uersari, quibus genitoribus orta sint uel quibus auctoribus fiant, neque nosse contendimus neque inquirere aut uestigare curamus: suis omnia relinquimus causis nec ad id quod expetimus esse nobis adiuncta atque adplicata iudicamus. quid est enim, quod humana ingenia labefactare, dissoluere studio contradictionis non audeant, quamuis illud quod infirmare moliuntur sit purum et liquidum et ueritatis obsignatione munitum? aut quid rursus adserere uerisimilibus argumentis non queunt, quamuis sit apertissime falsum, quamuis euidens manifestumque mendacium? cum enim sibi persuaserit quis, esse aliquid aut non esse, amat quod opinatur adserere et acumine alios anteire, maxime si agatur res submota et abdita et caligine inuoluta naturae. mundum quidam ex sapientibus aestimant neque esse natum neque ullo esse in tempore periturum; immortalem nonnulli, quamuis eum conscribant esse natum et genitum; tertiis uero conlibitum dicere est, et esse natum et genitum et ordinaria necessitate periturum. et cum ex istis opinionibus trinis unam esse necesse sit ueram, cunctis tamen argumenta non desunt quibus et sua decreta confirment et aliorum subrupiant et labefaciant scita. eundem hunc alii elementis ex quatuor tradunt et pronuntiant stare, ex geminis alii, ex singulis tertii, sunt qui ex his nullo et indiuidua corpora eius esse materiem et primam originem dicant.\' cumque ex his uera sit una sententia, at nulla ex his certa, similiter hic quoque argumenta omnibus praesto sunt, quibus et ea quae dicunt uera esse constituant et redarguant positas in aliorum sententiis falsitates. sic et deos nonnulli esse abnegant; prorsus dubitare se alii an sint uspiam dicunt; alii uero existere neque humana curare: immo alii perhibent et rebus interesse mortalium et terrenas administrare rationes.
2.57
cum ergo haec ita sint neque aliter fiat, quin sit unum ex omnibus uerum, pugnant tamen argumentis omnes, neque singulis deest id quod probabiliter dicant, siue cum suas res adserunt siue cum alienis opinionibus contradicunt. non alia neque absimili ratione de animarum ab his condicione disseritur. hic enim eas retur et esse perpetuas et superesse mortalium corporum functioni, superesse ille non credit, sed cum ipsis corporibus interire: alterius uero sententia est, nihil eas continuo perpeti, sed post hominem positum temporis aliquid eis ad uitam dari, mortalitatis deinde in iura succedere. et cum omnia nequeant ueri esse consortia, ita tamen, fortibus et ualidissimis probationibus omnes agunt, ut reperire non possis quidnam tibi uideatur falsum, quamuis ex omni parte diuersa dici aspicias et rerum contrarietatibus dissonare. quod utique non fieret, si certum aliquid tenere curiositas posset humana, uel quod uideretur inuentum, aliorum omnium comprobaretur adsensu. inanissima igitur res est et superuacui operis, tamquam scias aliquid promere, aut uelle scire contendere quod, etsi sit uerum, posse uideas destrui, aut acceptare pro uero id quod forsitan non sit et ex more halucinantium proferatur. et merito res ita est. non enim diuina diuinis sed rationibus pendimus et coniectamus humanis atque ut fieri meruisse quid remur, ita esse oportere contendimus. quid ergo?
2.58
nos soli ignoramus, nescimus, quisnam sit animarum conditor, quisnam constitutor, quae causa hominem finxerit, mala unde proruperint, uel cur ea rex summus et esse patiatur et confici neque ab rebus propellat humanis? uos enim horum quicquam exploratum habetis et cognitum? si suspicionum exponere uolueritis audaciam, potestis explicare ac promere, mundus iste qui nos habet utrumne non sit genitus an tempore in aliquo constitutus? si constitutus et factus est, quonam operis genere aut rei cuius ob causam? potestis inducere atque expedire rationem, cur non fixus atque immobilis maneat sed orbito semper circumferatur in motu? sua ipse se sponte et uoluntate circumagat an uirtutis alicuius inpulsionibus torqueatur? locus ipse ac spatium, in quo situs est ac uolutatur, quid sit? infinitus an finitus, inanis an solidus? axis eum sustineat extremis cardinibus nitens an ipse se potius ui propria sufferat et spiritu interiore suspendat? potestis interrogati planum facere scientissimeque monstrare, quid niuem in plumeas subaperiat crustulas? quidnam fuerit rationis et causae, ut non ab occiduis partibus dies primus exsurgeret et lucem in oriente finiret? quemadmodum sol ipse uno eodemque contactu tam uarias res efficiat, quinimmo contrarias? quid sit luna? quid stellae? cur una specie aut illa non maneat, aut per omne mundi corpus frustilla haec ignea conuenerit atque oportuerit figi? cur alia ex his parua, ampliora et maiora sint alia, obtunsi haec luminis, acutioris illa et fulgidae claritatis?
2.59
si praesto est quod libuerit scire et in aperto rerum est scientia constituta, edissertate nobis et dicite, quibus modis fiant et rationibus pluuiae, ut in superis partibus atque in aeris hoc medio suspensa aqua teneatur, natura res labilis et ad fluorem semper decursionemque tam prona? edissertate, inquam, et dicite, quid sit quod grandinem torqueat, quod guttatim faciat pluuiam labi, quod imbrem ruat, niues in plumas et foliola dilatarit, uentus unde oriatur et quid sit, cur temporum uicissitudines institutae, cum statui unum posset et una esse species caeli, nihil ut rerum desideraret integritas? quae est causa, quae ratio, ut maria salsa sint aut terrarum aquae hae dulces uel calidae, aliae sint amarae uel frigidae? quo ex materiae genere humanorum corporum concreta et stabilita sunt uiscera, unde ossa solidata, quid intestina, quid uenas fistulatas et conmeabiles fecerit? cur cum esset utilius oculis nos inluminare conpluribus ad periculum caecitatis, duorum sumus angustiis adplicati? beluarum et anguium tam infinita atque innumerabilia genera cuius rei sunt causa uel informata. uel prodita? quid in mundo faciunt bubones immussili buteones? quid alites et uolucres ceterae? quid formicarum et uermium genera in uarias labes perniciesque nascentia? quid pulices, quid inpudentes muscae, araneae sorices mures sanguisugae tippulae? quid spinae, quid sentes, quid auenae, quid lolium, quid herbarum aut fruticum aut adolentia naribus aut tristia in odoribus semina? immo si aliquid sciri, comprehendi aut aliquid si posse censetis, quid sit triticum dicite, far hordeum milium cicer faba lenticula melo cuminum porrina ulpicum caepe? non enim, si fructui uobis sunt et ciborum mediis in generibus constituta, expeditum aut promptum est quid sint singula scire, cur talibus figurata sint formis, fuerit necessitas aliqua, ut non alios sapores alios odores alios colores quam quos habent singulae res habere debuerint an et alios potuerint sumere: ipsa deinde haec quid sint, sapor dico[ id est saporj et cetera, qualitatum distantias quibus ex rationibus ducant? ex elementis, inquitis, et ex principalibus originibus rerum. amara sunt enim elementa uel dulcia, odoris sunt alicuius uel coloris, ut ex eorum concretione credamus partitas esse in nascentibus qualitates quibus aut suauitas nascitur aut sensibus offensio comparatur?
2.60
cum igitur et ubs ipsos tantarum ac tot rerum fugiant origines, fugiant causae, fugiant rationes, neque dicere neque explanare possitis, quid sit factum aut quare, aut cur oportuerit non esse, uerecundiam conuellitis et dilaceratis nostram, qui quae neque unt sciri nescire nos confitemur neque ea conquirere) aut inuestigare curamus quae comprehendi liquidissimum est non posse, quamuis mille per corda suspicio se porrigat atque intendat humana. et ideo Christus licet uobis inuitis deus, deus, inquam, Christus— hoc enim saepe dicendum est, ut infidelium dissiliat et dirumpatur auditus— dei principis iussione loquens sub hominis forma, cum mortalium sciret caecam esse naturam neque ullam posse comprehendere ueritatem positarum nec ante oculos rerum, pro comperto habere et cognito quidquid sibi esse suasisset nec pro suis suspicionibus haesitare litigiosas serere atque intendere quaestiones, omnia ista nos linquere et posthabere praecepit neque in res eas quae sint a nostra procul cognitione dimotae infructuosas inmittere cogitationes, sed, quantum fieri potis est, ad dominum rerum tota mente atque animo proficisci, sustolli ab his locis atque in eum traducere suspensas pectoris conuersiones, memoriam eius habere perpetuam et licet nulla possit imaginatione formari, auras tamen nescio quas eius sibi contemplationis adfingere: rebus enim ex omnibus, quas augustae continet diuinitatis obscuritas, solum esse indubitabilem, solum uerum et de quo nullus ambigere nisi amens possit et desperationis insanae, quem satis sit scire ut nihil aliud noueris, sisque ueram et maximam scientiam consecutus in dei rerum capitis. et cognitione defixus.
2.61
quid est† inquit uobis inuestigare, conquirere, quisnam hominem fecerit, animarum origo quae sit, quis malorum excogitauerit causas, orbe sit sol amplior an pedis unius latitudine metiatur, alieno ex lumine an propriis luceat fulgoribus luna? quae neque scire compendium neque ignorare detrimentum est ullum. remittite haec deo atque ipsum scire concedite, quid quare aut unde sit, debuerit esse aut non esse, supernatum sit aliquid an ortus primigenios habeat, aboleri conueniat an reseruari, exuri, dissolui an repetita integritate renouari. uestris non est rationibus liberum, inplicare uos talibus et tam remota inutiliter curare. res uestra in ancipiti sita est, salus dico animarum uestrarum, et nisi uos adplicatis dei principis notioni, a corporalibus uinculis exsolutos expectat mors saeua, non repentinam adferens extinctionem sed per tractum temporis cruciabilis poenae acerbitate consumens.
2.62
neque illud obrepat aut spe uobis aeria blandiatur, quod ab sciolis nonnullis et plurimum sibi adrogantibus dicitur, deo esse se gnatos nec fati obnoxios legibus, si uitam restrictius, egerint, aulam sibi eius patere, ac post hominis functionem prohibente se nullo\' tamquam in sedem referri patritam; neque quod magi spondent, commendaticias habere se preces quibus emollitae nescio quae potestates uias faciles praebeant ad caelum contendentibus subuolare, neque quod Etruria libris in Acheronticis pollicetur, certorum animalium sanguine numinibus certis dato diuinas animas fieri et ab legibus mortalitatis educi. blandimenta haec cassa sunt et inanium fomenta uotorum. seruare animas alius nisi deus omnipotens non potest, nec praeterea quisquam est qui longaeuas facere, perpetuitatis possit et spiritum subrogare, nisi qui immortalis et perpetuus solus est et nullius temporis circumscriptione finitus. cum enim dii omnes uel, quicumque sunt ueri uel qui esse rumore atque opinione dicuntur, immortales et perpetui uoluntate eius sint et beneficii munere, qui fieri potis est, ut alii praestare id quod ipsi sunt ualeant, cum alienum id habeant et maioris potentia commodatum? caedat licet hostias quantaslibet Etruria, humana sibi omnia sapientes negent, magi cunctas emolliant et commulceant potestates: nisi a domino rerum datum fuerit animis id quod† ratio postulat idque† per mandatum, multum postea paenitebit fuisse rem risui, cum ad sensum coeperit interitionis accedi.
2.63
sed si, inquiunt, Christus in hoc missus a Deo est, ut infelices animas ab interitionis exitio liberaret, quid saecula commeruerunt priora, quae ante ipsius aduentum mortalitatis conditione consumpta sunt? potestis enim scire, quid sit cum animis actum priscorum ueterrimorumque mortalium, subuentum et his an sit ratione aliqua, consultum atque prouisum. potestis, inquam, scire id quod Christo potuit docente cognosci, infinita an finita sint saecula ex quo in terris esse genus hominuip coepit, quando primum animae corporibus inligatae, quis auctor uinctionis istius, quinimmo ipsius quisnam hominis fabricator, quo priorum abscesserint animae, quibus in mundi partibus aut regionibus fuerint, corruptibiles an contra, potuerintne accedere ad** periculum moriendi, nisi tempore necessario conseruator occurrisset Christus?. exponite has curas et incognitas uobis relinquite quaestiones: miseratio et illis impertita est regia et aequaliter per omnes diuina beneficia cucurrerunt: conseruatae sunt, liberatae sunt et mortalitatis sortem condicionemque posuerunt. quo genere, quae, quando? si adrogantia, si typhus, si elatio abesset a uobis, iamdudum haec scire Christo potuistis auctore.
2.64
sed si generis Christus humani, inquitis, conseruator aduenit, quor omnino non omnes aequali munificentia liberat? non aequaliter liberat qui aequaliter omnes uocat? aut ab indulgentia principali quemquam repellit aut despuit, qui sublimibus infimis seruis feminis pueris uniformiter potestatem ueniendi ad se facit? patet igitur omnibus fons uitae neque ab iure potandi quisquam\' prohibetur aut pellitur. si tibi fastidium tantum est, ut oblati respuas beneficium muneris, quinimmo si tantum sapientia praeuales, ut ea quae offeruntur a Christo ludum atque ineptias nomines, quid inuitans expectatur, cuius solae sunt hae partes, ut sub tui iuris arbitrio fructum suae benignitatis exponat? sortem uitae eligendi nulli est, inquit Plato, deus causa, neque alterius uoluntas adscribi potest cuiquam recte, cum uoluntatis libertas in ipsius sit posita potestate qui uoluit. an numquid orandus es, ut beneficium salutis ab deo digneris accipere, et tibi aspernanti fugientique longissime infundenda in gremium est diuinae beniuolentiae gratia? uis sumere quod offertur atque in tuos usus conuertere? consulueris tu tibi.. aspernaris, contemnis et despicis? te te muneris commoditate priuaueris. nulli deus infert necessitatem, imperiosa formidine nullum terret. neque enim necessaria nostra illi salus est, ut conpendii aliquid dispendiiue patiatur, si ant deos nos fecerit aut ad nihilum redigi corruptionis dissolutione permiserit.
2.65
immo, inquit, si deus est potens misericors conseruator, conuertat nobis mentes et inuitos faciat suis pollicitationibus credere. uis ergo est ista, non gratia nec dei liberalitas principis, sed ad uincendi studium puerilis atque* animi contentio. quid est enim tam iniustum, quam repugnantibus, quam inuitis extorquere in contrarium uoluntates, inculcare quod nolint et quod refugiant animis, prius nocere quam prosis et priore detracto in alienum habitum sententiamque traducere? tu qui te uerti et uim desideras perpeti, ut id quod nolis efficias atque arripias coactus, cur respuis adsumere uoluntate id quod uersus desideras atque immutatus efficere? nolo, inquit, et uoluntatem non habeo. quid ergo criminaris deum tamquam tibi desit opem desideranti ferre? cuius dona et munera non tantum asperneris et fugias, uerum inania uerba cognomines et iocularibus facetiis prosequaris. Christianus ergo ni fuero, spem salutis habere, non potero? ita est, ut ipse proponis. partes enim salutis dandae conferendique animis quod tribui conuenit necessariumque est adplicari solus ab deo patre iniunctas habet et traditas, ita se habentibus semotis atque interioribus causis. ut enim dii certi certas apud nos habent tutelas licentias potestates neque eorum ab aliquo id quod eius non sit potestatis ac licentiae postulatis, ita unius pontificium Christi est dare animis salutem et spiritum perpetuitatis adponere. si enim patrem creditis Liberum dare posse uindemiam, medicinam non posse, si Cererem fruges, si Aesculapium sanitatem, si Neptunum aliud, aliud posse Iunonem, Fortunam Mercurium Volcanum rerum esse singulos certarum ac singularum datores: et hoc necesse a nobis est ut debeatis accipere,, ab nullo animas posse uim uitae atque incolumitatis accipere nisi ab eo quem rex summus huic muneri officioque praefecit. hanc omnipotens imperator esse uoluit salutis uiam, hanc uitae ut ita dixerim ianuam, per hanc solum est ingressus ad lucem neque alias datum est uel inrepere uel inuadere ceteris omnibus clausis atque inexpugnabili arce munitis.
2.66
licet ergo tu purus et ab omni fueris uitiorum contaminatione purgatus, conciliaueris illas atque inflexeris potestates, ad caelum ne redeunti uias cludant atque obsaepiant transitum, ad immortalitatis accedere nullis poteris contentionibus praemium, nisi quod ipsam immortalitatem facit Christo adtribuente perceperis et ueram fueris admissus ad; uitam. nam quod nobis obiectare consuestis, nouellam esse religionem nostram et ante dies natam propemodum paucos neque nos oportuisse antiquam et patriam linquere et in. barbaros ritus peregrinosque traduci, ratione istud intenditur nulla. quid enim, si hoc modo culpam uelimus infligere prioribus illis atque antiquissimis saeculis, quod inuentis frugibus glandes spreuerint et repudiauerint arbuta, quod corticibus contegi et amiciri desierint pellibus, postquam uestis excogitata est textilis usu et commoditate succinctior, aut quod structis domibus et lautioribus successibus institutis non antiquas adamauerint casulas nec sub rupibus et cauernis praeoptauerint ut beluae permanere? commune est omnibus et ab ipsis paene incunabilis traditum, bona malis anteferre, inutilibus utilia praeponere, et quod esse constiterit pretiosius, laetius, id consectari et pptere in eoque defigere spem salutis et salutarium commodorum.
2.67
itaque cum nobis intenditis auersionem a religione priorum, causam conuenit ut inspiciatis, non factum, nec quid reliquerimus opponere, sed secuti quid simus potissimum contueri. nam si mutare sententiam culpa est ulla uel crimen et a ueteribus institutis in alias res nouas uoluntatesque migrare, criminatio ista et uos spectat, qui totiens uitam consuetudinemque mutastis, qui in mores alios atque alios ritus priorum condemnatione transistis. numquid enim quinque in classes habetis populum distributum, uestri olim ut habuere maiores? numquid magistratus per populum creatis? militaria urbana communia quae sint comitia scitis? seruatis de caelo aut otiosas facitis obnuntiationibus actiones? si paratis bella, signum monstratis ex arce? aut fetialia iura tractatis? per clarigationem repetitis res raptas? aut Martium discrimen obeuntes spem proelii sumitis ex acuminibus auspicati? in potestatibus obeundis leges conseruatis annarias? in donis, in muneribus Cincias? in cohibendis censorias sumptibus? in penetralibus et culinis perpetuos fouetis focos? sacras facitis mensas salinorum adpositu et simulacris deorum? cum in matrimonia conuenitis, toga sternitis lectulos et maritorum genios aduocatis? nubentium crinem caelibari hasta mulcetis? puellarum togulas Fortunam defertis ad Virginalem P matres familias uestrae in atriis operantur domorum industrias testificantes suas? potionibus abstinent uini? adfinibus et propinquis osculari eas ius est, ut sobrias comprobent atque abstemias se esse\'?
2.68
in Albano antiquitus monte nullos alios licebat quam niuei tauros immolare candoris: nonne istum morem religionemque mutastis atque ut rufulos liceret dari, senatus constitutum sanctione est? cum Romulo Pompilioque regnantibus percocta. plane ac madida concremarentur diis exta, nonne rege sub Tullo semicruda coepistis et leuiter animata porricere prisca obseruatione contempta? ante aduentum in Italiam Herculis cum ex Apollinis monitu patri Diti ac Saturno humanis capitibus supplicaretur, et hunc similiter morem non fraude callidula et nominum ambiguitate mutastis? cum igitur et uos ipsi modo illos mores modo alias leges fueritis secuti, multaque uel erroribus cognitis uel animaduersione meliorum sint a uobis repudiata, contempta, quid est a nobis factum contra sensum iudiciumque commune, si maiora et certiora delegimus nec sumus nos passi falsorum religionibus attineri?
2.69
sed nouellum nomen est nostrum et ante dies paucos religio est nata quam sequimur. ut interim concedam id quod nobis obicitur intentionis esse non falsae, quid est in negotiis hominum, quod uel opere corporis et manibus fiat uel solius animi disciplina et cognitione teneatur, quod non ex aliquo coeperit tempore et in usum exierit experientiamque mortalium? medicina philosophia musica ceteraeque omnes artes quibus uita est exstructa et expolita communis cum hominibus natae sunt, et non potius nuper, quinimmo paene paulo ante agitari, in-. tellegi celebrarique coeperunt? antequam Tages Tuscus oras contingeret luminis, quisquam hominum sciebat aut esse noscendum condiscendumque curabat, an fulminum casibus aut extorum aliquid significaretur in uenis? quando siderum motus aut ratio coepta est genethliaca sciri? non post Theutin Aegyptium aut post Atlantem, ut quidam ferunt, gestatorem, baiulum, tibicinem illum ac destinam caeli? sed quid ego haec parua?
2.70
ipsi dii immortales, quorum modo aditis templa et numina suppliciter adoratis, sicut uestris litteris atque opinionibus traditur, non esse, non sciri ab temporibus coeperunt certis et impositis nominum appellationibus nuncupari? nam si uerum est ex Saturno atque eius uxore Iouem suis curn fratribus procreatum, ante nuptias et partus Opis nusquam fuerat Iuppiter, Iuppiter tam supremus quam Stygius, nusquam sali dominus, nusquam Iuno, quinimmo alius nullus genitoribus duobus exceptis caeli habitabat in sedibus, sed ex eorum concubitu concepti et nati sunt et spiritum hausere uitalem. certo ergo a tempore deus esse Iuppiter coepit, certo cultus et sacrificia commereri, certo fratribus in potestatibus anteponi. rursus uero si Liber Venus Diana Mercurius Apollo Hercules Musae, Tyndaridae Castores ignipotensque Vulcanus Ioue patre sunt proditi et genitore Saturnio procreati, ante quam Memoria, quam Alcmena Maia Iuno Latona Leda Dione, quam et Semela Diespitri factae sunt compressionibus fetae, nusquam et hi gentium nec in aliqua parte rerum fuere natu-. rae, sed ex conuentu Iouis inseminati et nati sunt et aliquem sensum sui habere coeperunt. ergo et hi quoque tempore esse coeperunt certo et in numero numinum sacrorum ad caerimonias inuocari, quod ipsum similiter dicere translatum in) Mineruam licebit. si enim Iouis, ut adseueratis, ex cerebro sine ullius seminis emicuit iactu, antequam est Diespiter genitus et in utero matris corporeae formam circumscriptionis accepit, certum est utique Mineruam non fuisse neque rerum in numero aut ulla esse in substantia computatam, sed ex quo capite Iouis enata est, et esse res coepit et nonnulla in essentia constituta. non habet ergo primigenios ortus, et a certo coepta est tempore dea dici, sacris in aedibus statui et inuiolabili religione sanciri. quod cum ita se habeat, cum de nouitate. loquimini religionum nostrarum, uestrae uobis in mentem non ueniunt, nec curatis inspicere, quando sint exorti dii uestri, quas origines habeant, quas causas, uel ex quibus proruperint emicuerintque radicibus? cuius est autem pudoris, quinimmo inuerecundiae cuius, quod agere te uideas, in eo alterum reprehendere, maledicti et criminis loco dare ea quae in te possint reciprocata uicissitudine retorqueri?
2.71
sed quod agimus nos, nouum est, quod autem uos, priscum est et nimiae uetustatis: et quid istud aut uos iuuat aut nostram causam rationemque contristat? noua res est quam gerimus, quandoque et ipsa uetus fiet: uetus quam uos agitis, sed temporibus quibus coepit noua fuit ac repentina. religionis autem auctoritas non est tempore aestimanda sed numine, nec colere qua die sed quid coeperis conuenit intueri. ante trecentos annos religio, inquit, uestra non fuit. et dii uestri non fuerunt ante milia annorum duo. quibus istud rationibus colligi aut quibus supputationibus potest? non difficilibus, non obscuris, sed quas possit uidere qui uolet et contrectare, quemadmodum dicitur, manibus. quis Iouem cum fratribus genuit? genialibus Opi adiunctus Saturnus, ut uos fertis, Caelo atque Hecata procreatus. quis Picum, Fauni patrem atque auum Latini? Saturnus, ut uos idem uestris scriptis atque auctoribus traditis. ergo si haec ita sunt, sequitur ut Picus et Iuppiter germanitatis sibi sociati sint iure, utpote uno ex sanguine unoque ex semine procreati. consentaneum est ita esse quod dicitur. ab Ioue et Pico quot sunt generis usque ad Latinum gradus? trini, ut indicat series. uultis Faunus, Latinus et Picus annis uixerint uicenis atque centenis? ultra enim negatur posse hominis uita produci. aestimatio iusta et liquida est. trecenti ergo sunt pleni et sexaginta post hos anni? res ita est, ut indicat supputatio. cuius socer Latinus fuit? Aeneae. genitor Aeneas cuius? Ascanii Albani oppidi conditoris. quot apud Albam regnatum est annis? quadringentis et prope bis denis. aetatis urbs Roma cuius esse in annalibus indicatur? annos ducit quinquaginta et mille aut non multum ab his minus. ergo ab Ioue, qui frater est Pici quique pater est minorum et reliquorum deorum, anni ad haec tempora prope milia duo sunt aut pleni, ut largiamur aetati. quod cam redargui non possit, non tantum recens nata religio ostenditur quam obitis, set infantes et paruulos esse ipsos adhuc deos, quibus tauros atque alias hostias cum periculo corruptionis suggeritis, quos oportebat adhuc mammis atque stillato lacte nutriri.
2.72
at religiones uestrae multis annis praecedunt nostram et eo sunt ueriores quod uetustatis auctoritate munitae sunt. et quid eas prodest annis quam plurimis anteire, cum a certo coeperint tempore, aut spatii cuius sunt milia annorum duo saeculorum tantis comparata cum milibus? ac tamen ne causam tam longa prodere dissimulatione uideamur, nisi molestum est, dicite, omnipotens et primus deus nouella uobis uidetur res esse, et qui eum uenerantes colunt, inauditas incognitas repentinas agitare atque inducere religiones? estne illo antiquius quicquam, aut quod eum praecedat re tempore nomine potest aliquid inueniri nonne solus ingenitus, immortalis et perpetuus solus\' est? quis caput ac fons rerum est? non ipse? cui debet aeternitas hoc ipsum quod nuncupatur aeternitas? non ipsi? infinita ut prodeant saecula, non ex eius perpetuitate perficitur? indubitabile istud et uerum. non ergo quod sequimur nouum est, sed nos sero addidicimus quidnam sequi oporteret ac colere aut ubinam conueniret spem salutis adfigere et salutaria subsidia conlocare. nondum enim adfulserat qui uiam monstraret errantibus et caligine in altissima constitutis cognitionis lumen inmitteret et ignorationis discuteret caecitatem. sed causa in huiusmodi uertitur* sola?
2.73
quid, nos Aegyptiaca numina, quibus Serapis atque Isis est nomen, non post Pisonem et Gabinium consules in numerum uestrorum rettulistis deorum? quid, Phrygiam matrem, cuius esse conditor indicatur uel Midas uel Dardanus, non cum Hannibal Poenus res Italas raperet et terrarum exposceret principatum, et nosse et scire coepistis et memorabili religione sancire? sacra Cereris matris non quod uobis incognita essent, adscita paulo ante, obtentum est ut Graeca dicantur nouitatem ipsam testificante cognomine? non doctorum in litteris continetur, Apollinis nomen Pompiliana indigitamenta nescire? ex quo apparet et liquidum est, et hunc uobis fuisse incognitum, post autem aliquando coepisse esse et hunc notum. si quis igitur uos interroget, cur eorum numinum quorum modo fecimus mentionem tam sero susceperitis cultum, responsuros uos certum est: aut quia illos nuper deorum esse in numero nesciebamus, ant quia nunc sumus a uatibus moniti, aut quia in rebus asperrimis beneficiis eorum sumus auxiliisque seruati. quodsi hoc a uobis recte existimabitis dici, et ex nostris partibus ratione consimili existimatote esse responsum. religio nostra nunc nata est: nunc enim missus aduenit qui eam nobis ostenderet, qui in eius induceret ueritatem, qui deus monstraret quid sit, qui ad eius nos cultum ab rebus opinabilibus auocaret.
2.74
et quid, inquit, est uisum deo regi ac principi, ut ante horas, quemadmodum dicitur, pauculas sospitator ad uos Christus caeli ex arcibus mitteretur? interrogamus et nos contra: quae causa, quae rafio est, ut non suis aliquando reddantur mensibus tempora, sed serius hiemes, serius aestas atque autumnitas fiant? cur post messes arefactas atque extincta frumenta nonnumquam decidant pluuiae, quas rebus oportuit incolumibus labi et temporis opportunitatibus ministrari? immo illud exquirimus potius, cur, si Herculem oportuit nasci, si Aesculapium Mercurium Liberum aliosque nonnullos, qui et conciliis adiungerentur deorum et mortalibus aliquid utilitatis adferrent, tam sero a Ioue sint proditi, ut sola illos posteritas sciret, superiorum uero ignoraret antiquitas? rationem aliquam fuisse dicetis. ratio ergo et hic fuit, cur non nuper sed hodie sospitator nostri generis adueniret. quaenam igitur ratio est? non imus infitias nescire nos. neque enim promptum est cuiquam dei mentem uidere, aut quibus modis ordinauerit res suas, homo animal caecum et ipsum se nesciens ullis potest rationibus consequi: quid oporteat fieri, quando uel quo genere, ipse rerum cunctarum pater, moderator et dominus scit solus. nec si ego nequiuero causas uobis expromere, cur aliquid fiat illo uel hoc modo, continuo sequitur ut infecta fiant quae facta sunt et amittat res fidem quae generibus uirtutum tantis et potestatum indubitabilis esse monstrata est.
2.75
tu opponas et referas: cur tam sero emissus est sospitator? in infinitis, perpetuis saeculis nihil omnino dicendum est serum. ubi enim finis et initium nullum est, nihil praematurum est, nihil tardum. tempus enim a finibus et extremitatibus noscitur, quae habere non potest perpetua series et immoderata continuatio saeculorum. quid enim si res ipsae, quibus opem conueniebat ferri, opportunitatem istam temporis exigebant? quid si alterius condicionis antiqua, alterius fuere sequentia? quid si priscis aliter subueniri, aliter debuit posterioribus consuli? nonne litteras auditis commemorantes uestras fuisse homines olim semideos, heroas, cum immanibus corporibus atque uastis? non infantes sub uberibus matrum centenarios legitis edidisse uagitum, quorum ossa uariis in regionibus eruta uix repertoribus fecerunt fidem humanorum reliquias esse membrorum? potest ergo fieri, ut tum demum emiserit Christum deus omnipotens, deus solus, postquam gens hominum fractior et infirmior coepit nostra esse natura. si quod hodie factum est, ante milia fieri oportuisset annorum, fecisset istud rex summus, aut si post totidem milia id quod hodie factum est debuisset inpleri, nihil deum cogebat necessarias temporum non expectare mensuras. rationibus fixis peraguntur res eius et quod semel decretum est fieri nulla potest nouitate mutari.
2.76
cur erg6, inquit, si omnipotenti seruitis deo et eum habere confiditis salutis atque incolumitatis uestrae curam, cur persecutiones patitur perpeti uos tantas atque omnia genera poenarum et suppliciorum subire? perquiramus et nos contra, cur et uos, cum tantos et tam innumeros colatis deos cumque illis aedes constituatis sacras, simulacra effingatis ex auro, animantium mactetis greges, acerras omnes turis plenas con- Sciatis altaribus, cur non immunes agitis tot discriminibus et procellis, quibus cotidie uos agunt exitiabiles multiplicesque fortunae? cur, inquam, dii uestri cessant a uobis auertere tot morborum et ualetudinum genera, naufragia ruinas incendia pestilentias sterilitatem, amissionem pignorum et proscriptionem bonorum, discordias simultates bella, captiuitates urbium et sublatis ingenuitatibus seruitutes? sed et nobis in huiusmodi casibus minime auxiliatur deus. prompta et manifesta causa est. nihil est enim nobis promissum ad hanc uitam nec in carunculae huius folliculo constitutis opis aliquid sponsum est auxiliique decretum; quinimmo edocti sumus minas omnes quaecunque sunt parui ducere atque aestimare fortunae, ac si quando ingruerit uis quaepiam grauior, quam finem necesse sit consequi, adscribere infortunio uoluptatem nec timere nec fugere quo facilius exui corporalibus possimus et uinculis et tenebrosam euadere caecitatem.
2.77
itaque ista quam dicitis persecutionis asperitas liberatio nostra est, non persecutio, necpoenam uexatio inferet sed ad lucem libertatis educet. ut si aliquis brutus ac stolidus in carcerem hominem datum in ingressu quaestionum numquam adficier sat grauibus atque inmanibus existimet poenis nisi in ipsum saeuiat carcerem, materiam eius comminuat atque urat tectum, parietem, ianuas partesque alias operis renudet deiciat adfligat, nesciens hoc facto ei cui uideatur officere dari ab se lucem et sceleratam eripi caecitatem: itidem et uos flammis exiliis cruciatibus. beluis, quibus corpora lancinatis et diuexatis nostra, non uitam eripitis nobis, sed pelliculis releuatis et cutibus nos nescii, et quanto instatis et pergitis in effigies has nostras speciesque saeuire, tanto artis et grauibus releuatis nos uinculis et ad lumen efficitis circumcisis nexibus euolare.
2.78
quare, homines, abstinete quaestionibus uacuis impedire spes uestras, nec si aliter quam uos putatis aliquid se habet, uestris potius opinionibus credere quam rei debetis augustae. urgent tempora periculis plena et exitiabiles imminent poenae: confugiamus ad salutarem deum nec rationem muneris exigamus oblati. cum de animarum agatur salute ac de respectu nostri, aliquid et sine ratione faciendum est, ut Epictetum dixisse adprobat Arrianus. dubitamus, ambigimus nec esse quod dicitur plenum fidei suspicamur: committamus nos deo, nec plus apud nos ualeat incredulitas nostra quam illius nominis et potentiae magnitudo, ne dum ipsi nobis argumenta conquirimus quibus esse uideatur falsum id quod esse nolumus atque adnitimur uerum, obrepat dies extremus et inimicae mortis reperiamur in faucibus.

Intertext edge

Open linked passage

Note