Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Arnulfus Lexoviensis1110-1184
Epistolae
Epis 113
Choose a text More by Arnulfus Lexoviensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11600 Episto328
60
LX. AD AEGIDIUM EBROICENSEM EPISCOPUM.
60
Super causa quae inter nos et abbatem illum vertitur, dilectionem vestram ad praesens non oportet esse sollicitam, quia vos nec infestum principi, nec ingratum abbati reddere volumus aut debemus. Apud alium decrevimus experiri, quem non tam facile vel metus absterrere possit, vel fallaces blandiciae delinire. Sicut autem ex litteris promptum est intueri, nequaquam vos ab exsecutione major retardat auctoritas, neque necessitatem nisi volenti supplicatio precantis indicit. Quod si de abbatissa vobis idem constat esse propositum, pro beneficio reputabimus si nos praemunire voluerit, nec ad locum diemque praefixum frustra permiserit vestra gratia fatigari. Porro sempliciter ambulare non potest qui lubricos tortuosi serpentis explorat anfractus, qui cum se plurimum profecisse crediderit, ad ipsa callide se sentit initia revolutum.
61
LXI. AD DOMINUM PAPAM ALEXANDRUM.
61
Causam, quae inter venerabilem fratrem Hugonem beati Vincentii Silvanectensem abbatem et Garnerum sacerdotem super ecclesia de marinis vertebatur, domino Henrico Silvanectensi episcopo et nobis apostolica delegavit auctoritas infra spatium duorum mensium, remota appellatione, ordine judiciario decidendam. Nos vero utrique parti infra tempus nobis assignatum, locum et tempus praefiximus opportunum, et adhibitis nobiscum religiosis et prudentibus personis, scilicet Sancti Victoris Parisiensis, et Sanctae Genovefae, et Augensi, et de Mortuomari abbatibus; Gaufrido quoque Autissiodorensi et Ricardo de Curaeio, et Ric. tunc Constantiensi archidiacono nunc Abrincensi episcopo, multisque aliis tota fide et diligentia mandatis apostolicis studuimus obedire. Abbas igitur, qui actoris in ea causa fungebatur officio possessorium in sacerdotem judicium intendebat, super quaestione facti multorum testimoniis usus est, ac tandem septem praeelectos testes, quinque scilicet sacerdotes regulares canonicos, et duos alios presbyteros experientiae nostrae proposuit quos diligenti examinationi subjectos, in omnium prorsus invenimus testificatione concordes. Auditis quoque nihilominus allegationibus sacerdotis ei dicendi in personas testium quod vellet fecimus potestatem; sed multis propositis, et attente discussis, nihil inventum est per quod aliquem eorum repellere posset, vel existimationi alicujus in aliquo derogare. Receptis itaque septem praetaxatorum testium juramentis, abbati possessionem ecclesiae restituimus, quia visum est nobis debere de veritate tot taliumque testium assertione constare. Sacerdos autem nihilominus audientiam Romani pontificis appellavit, sed, quia refugium appellationis de causa apostolica auctoritate sublatum erat, sicut prudentia vestra novit, nec ipse de jure appellare potuit, neque nos debuimus exaudire: dominoque Rothomagensi archiepiscopo, in cujus dioecesi praedicta ecclesia constituta est, ea qua fungebamur auctoritate mandavimus, ut sicut a nobis judicatum erat, inviolabiliter faceret observari: et ipse prudenter, prout decuit, acquievit, sicut ex litteris ejus promptum est intueri. Verum, quia audivimus sacerdotem niti refricare quod factum est, ad postulationem abbatis apud celsitudinem vestram veritatis testimonium perhibemus nos, scilicet quale proposuimus ab apostolica majestate suscepisse mandatum, et ea ratione quam diximus et ordine terminasse.
62
LXII. AD DOMINUM PAPAM ALEXANDRUM.
62
Nuntios et litteras vestras dominus rex Anglorum tanto majore laetitia et alacritate suscepit, quanto majorem eis benignitatis vestrae gratiam promittere videbatur. Unde petitione vestra de pace Cantuariensis archiepiscopi et suorum restitutione benignius exaudita, eum ad archiepiscopatum suum redire, ipsumque cum omni integritate, qua tenebat quando exivit, recipere, et deinceps in bona pace et securitate possidere, ad honorem siquidem Dei et Ecclesiae, salva nimirum regni sui pristina dignitate, concessit. Visum nobis est verbum hoc nuntiis vestris, viris sane prudentibus, placuisse: adeo ut eos qui praesentes erant, statim absolverint; et ad eos absolvendos qui erant in Anglia, alter eorum, magister scilicet Vivianus, illico transire, alter citra mare ad exsecutionem condictae pacis consenserint remanere. Postmodum revocato consensu, verbum conservandae in futurum regiae dignitatis admittere noluerunt, ea quae disposita fuerant exsequi recusantes; cum archiepiscopi, episcopi, abbates, religiosae personae, optimates regni qui aderant pro bono tantae pacis multis precibus institissent, quoniam in observatione regiae dignitatis nullatenus videbatur nobis libertas aut dignitas ecclesiastica praegravari. Siquidem dignitas ecclesiastica regiam potius provehit, quam adjuvat dignitatem, et regalis dignitas ecclesiasticam conservare potius consuevit, quam tollere libertatem. Etenim quasi quibusdam sibi invicem complexibus dignitas ecclesiastica et regalis occurrunt cum nec reges salutem sine Ecclesia, nec Ecclesia pacem sine protectione regia consequatur. Genibus itaque pietatis vestrae quanta devotione possumus advoluti suppliciter obnixeque deposcimus, ne sapientia vestra quasi litterarum apices et conceptiones verborum, potius quam rem ipsam duxerit amplectenda, sed secundum datum a Deo vobis spiritum discretionis id agite, ne causa unius in multorum et fere innumerabilium perniciem convertatur, quia ad bonum pacis quandoque magis proficit mansuetudo, gratiae, quam severitas disciplinae.
63
LXIII. AD MONACHOS BERNACENSES.
63
Sicut electionem vestram indulgentiore gratia praevenire curavimus, ita factam, quantum in nobis est, approbamus, et personam electam plurimae dilectionis brachiis amplexamur. Quod autem ad assignandam vobis diem benedictionis nuntium destinastis, miror admodum quod id quod per priorem et majorum personarum numerum competentem fuerat implorandum, personam, ipsamque solam et sine litteris, nec moribus gravem nec aetate, misistis, qui me benigne satis et utiliter ad omnia respondentem superbis non timuit irritare sermonibus, nec superba ad magnum animi motum audacia provocare. Stulto itaque secundum stultitiam suam responso quod oportuit dato, vobis tanquam dilectis in Christo fratribus, per proprium nuntium et litteras duximus respondendum, ne quis vos, quod absit! de benignitate et gratia nostra fallaci malignitate desperare compellat. Sciatis itaque me infra decimum aut duodecimum diem, ad Ecclesiam vestram, volente Domino, rediturum, et tunc priorem ad nos cum numero fratrum competente et electa persona venire volumus, ut per eos nobis, sicut ordo canonicus exigit, repraesentetur electio, et auctoritatis nostrae munimine roboretur. Tunc communicato nimirum vestro nostrorumque consilio, ad benedictionem dies opportunus poterit assignari, et nos, si quid obstaculi videbitur apparere, modis omnibus amovere curabimus, et dare suum negotio praeeunte semper divina gratia complementum.
64
LXIV. AD DOMINUM PAPAM ALEXANDRUM.
64
Causam, quae inter Hermerium sacerdotem et abbatem de Cultura, super diminutione presbyteratus Ecclesiae de Bruslum vertebatur, majestas vestra parvitati nostrae delegavit ordine judiciario decidendam. Proposuit itaque Hermerius presbyter presbyteratum praedictae Ecclesiae, quem gerebat ab abbate, per violentiam decurtari, sibique integritatem ejus restitui, sicut antecessores ejus possederunt instanter exegit: proposita ad probationem testium multitudine, in quibus necessitas aut ratio postularet. Abbas vero inter antecessorem suum et Gervasium praedecessorem Hermerii super eadem re controversiam exstitisse respondit, causamque a praesentia domini Cenomannensis ad audientiam Turonensis archiepiscopi per appellationem fuisse translatum, ibique litigium omne compositione amicabili diffinitum. Super quo litteras domini archiepiscopi exhibuit, formam transactionis plenius continentes, donationis nomine non mereat. Videntur multa deesse.
65
LXV. AD DOMINUM PAPAM ALEXANDRUM.
65
Felicem me et omni donatum beatitudine judicarem; si vel semel adhuc me ad videndam faciem vestram bonitas divina perduceret, ut desiderantibus oculis vultus vestri serenitas illucesceret, et ariditatem meam copiosior de proximo benedictionis vestrae rigaret ubertas. Sed me cum provectior aetas, tum fortuitae debilitatis incommodum, tum ipsa reddit locorum distantia desperatum, quia ad tot peragrandas regiones forte nec tempus spatium, nec potentiam debilitas indulgeret. Facio interim quod possum, et remoto corpore semper vobis instantia sollicitae devotionis assistit, et ad status vestri prosperitatem et pacem sanctae Romanae Ecclesiae per quirendam in omni loco, quoties refulget occasio, promptus et fidelis occurro. Siquidem in omnibus vestra me semper et praedecessorum vestrorum gratia fecit et beneficentia debitorem, nihilque mihi molestius est quam quod omne quod possum ad debitas gratiarum non sufficit actiones. Verum quanto merita mea minora sunt, tanto animus ad obsequendum propensior est, tanto obnixior ad agendum, ut scilicet impotentiae defectum devotio suppleat, quae ubicunque sincera est rectiore judicio quolibet opere debet acceptior aestimari. Viderunt hoc legati vestri quoscunque ab initio ad partes nostras vestra destinavit auctoritas, fidemque et diligentiam meam evidentibus rerum argumentis experti sunt, sicut etiam litteris eorum qui novissime venerunt, vestrae potuit innotescere majestati. Siquidem cum ea propter quae venerant ad miserabilem scissuram negotia declinassent, et omnes qui intercesserant desperata concordia discessissent, ego tandem fervore charitatis ultro solus accessi, omnibusque cum legatis vestris utili examinatione et provida pertractatis, principem nostrum jam revertentem in Angliam de ipso itinere revocavi, ipsumque ad bonum pacis per ministerium meum divina benignitas inclinavit. In quo visa est omnibus insperatum divina pietas operata miraculum, quod tantus princeps a tanto indignationis et iracundiae motu ad opera pacis humilitatisque conversus est, seque legatis vestris pro reverentia Dei et gratia vestra tractabilem exhibuit, et praestitit obsequentem, sicut de litteris ipsius et eorum vestra experientia recognovit. Profecto, si in eo quod ibi factum est honorem Ecclesiae Dei vestrumque vobis placuerit aestimare profectum, magnum est, imo maximum quod fecistis, si fuerit qui exsecutioni mandare, et effectui mancipare procuret. Quod sane jam non erit difficile reputandum, quia operante pro Ecclesia sua Spiritu sancto tantae tunc principem sinceritas devotionis astrinxit, ut nulla eum poenitentia, nulla possit impudentia revocare. Nec ego haec ad jactantiam, vel ut mea videar merita praedicare, recenseo, sed desiderabile mihi est ut studium meum tot approbatum indiciis, a memoria vestra non excidat, sed pristina mihi semper apud majestatem vestram gratia perseveret, ut in novissimis diebus meis, ad quos me senectutis necessitas odiosa perducit, fortius mihi semper in opportunitatibus manus vestrae protectionis assistat, nec quietem meam vexationibus concuti, nec ecclesiam meam malignitate qualibet sua patiamini justitia defraudari, ut ego eam in eo statu conservare valeam, ad quem ipsam per merita vestra Deo cooperante perduxi, ut moriens de paupere divitem, de obscura possim relinquere gloriosam. Ad quod sane complendum quia per me non valeo temporis obstantis malitia pervenire, ad solitum vestrae benignitatis auxilium, et sanctae Romanae Ecclesiae praesidium singulare in omni semper opportunitate convertor, quia vos expertus sum in omni semper petitione propitium, et in expugnandis difficultatibus meis penitus efficacem. Latorem ergo praesentium, magistrum Gislebertum, quem mihi cum honestas, tum scientia, tum etiam beati Thomae Cantuariensis archiepiscopi ulterior qua eum complectebatur gratia commendavit, ad pedes vestrae dirigo sanctitatis, ut per eum vobis veritas et justitia negotiorum nostrorum plenius innotescat, et epistolae brevitatem commodius sermo unius instauret. Rogo itaque ut ipsum bonitas vestra ea qua me et meos semper consuevistis benignitate suscipiat, et diuturnitati negotiorum nostrorum finem curetis imponere, super quibus a vobis primos, secundos, et tertios judices jam accepi; sed tam spes mea, quam eorum cognitio multis artibus est elusa, ne possem usque ad audientiam etiam pervenire. His autem quae ex parte mea vobis iste dixerit, fidem indubitatam habere poteritis, quia sacrilegio majus est attentare etiam vestram in aliquo fallere sanctitatem.
66
LXVI. AD RICARDUM PICTAVIENSEM ARCHIDIACONUM.
66
Quod dilectio vestra propitiam senectutis meae sollicitudinem gerat, multis claret indiciis, eoque maxime quod utilia debilitati meae tanto tamque liberali studio subsidia providetis. Siquidem ad varios labores frequens me trahit occasio, nec fidem excusationi malitia temporis adhibet, sed quod infirmitatis est desidiam reputat, aut figmentum; adeo, ut saepius in potentiam ipsam cogatur expugnare necessitas, miserisque conatibus sepultae virtutis instaurare defectum. Perniciosum autem est valetudinem infestare laboribus, ne forte vexatio vim doloris augeat, et novum aliquod aegritudo de concussionis injuria contrahat incrementum. Invenit igitur gratia vestra subsidium senectuti, laborique remedium, quo tam debile corpus vegetari debeat, quam vexationum instantia temperari. Siquidem duos equos a vobis exactiore diligentia perquisitos accepi, quos ipsa statim pulchritudo primo commendavit aspectu, postmodum omni vitio mundos inspectio diligentior approbavit. Feruntur plane, neque sessorem qualibet inaequalitate concutiunt, nec celeritatem retardat aequalitas, neque pes aliquo unquam cespite retusus offendit. Non est opus eos freno cohibere, vel urgere calcaribus; quia tanta facilitate cuilibet mancipantur obsequio, ut omnem sessoris explorasse videantur affectum. Denique tanta progressus eorum suavitate procedit, ut qui insidet non incedere, sed labi; nec se tam equo vehi, quam quasi navicula quadam subvehi verius arbitretur. Porro varietas ipsa ad augmentum quoque voluptatis accedit, quia taedium identitatis novitate distinguitur, nec eidem sellae semper inhaerere necesse est, sed modo huic, modo alteri quantum libuerit insidere. Videntur mihi virtutem pristinam, patientiam pristinam reddidisse, juniorumque discursus tanta levitate consector, ut membra nequaquam contineri, sed etiam potius suavi motu sentiam vegetari. Reddidistis me mihi, imo eis qui meo quondam fruebantur, sed modo fungebantur obsequio, et de claustris domesticis clementer eductum ad solita publicae congratulationis gaudia reduxistis.
67.1
LXVII. AD HENRICUM REGEM ANGLORUM.
67.1
HENRICO Dei gratia illustri regi Anglorum, etc. R. Rotomagensis archiepiscopus et ARNULFUS Lexoviensis episcopus, salutem in eo per quem reges regnant.
67.2
Tanto tempestivius ac diligentius injunctam nobis legationem duximus prosequendam, quanto periculosior in tanto discrimine dilatio videbatur. Accincti itaque ad laborem suscepti itineris, regem Francorum audivimus, blandissimaque salutatione praemissa ipsius praevenientes offensam, nulla cautela potuimus vestrae salutationis extorquere responsum. Singulos nostrae legationis articulos explicavimus seriatim, commoda pacis, et incommoda dissensionis frequentius inculcantes. Ipse vero verbum nostrum in omnibus, sola salutatione excepta patienter admisit. Expedito itaque diligenter nostrae legationis excursu, spatio modici temporis interjecto contumeliose coepit nobis fraudes et versutias exprobrare, quibus se conquerebatur saepissime circumventum. Dicebat, quod fidem inter vos mutuo compromissam frequenter occasione levissima violastis: vosque in omnibus adeo exhibuistis instabilem, quod non adhibebit de caetero vobis fidem. Non sit vobis, rex illustrissime, onerosum, si quod audivimus, loquimur. Haec est enim nuntiorum conditio, ut de injuncto sibi mandato nil subticeant, nil rescindant, vel diminuant de responso. Addebat etiam, se firmissimum habuisse propositum expugnandi vos, antequam Carnotum filius vester adventasset: istasque occasiones dissensionis et odii proponebat, quod filiam suam ad virum suum redire non sinitis, quod ei dotem ejus non redditis, quod subditos suae ditioni populos a montibus Alverniae usque ad Rhodanum, in ipsius odium concitastis, quod in coronae suae dispendium comitem S. Egidii in ligium hominem recepistis. Tandem etiam juramento firmavit, se nunquam de caetero vobiscum foedus aut concordiam habiturum, nisi de vestrae uxoris, et filiorum vestrorum assensu. Nunc igitur in custodiendis munitionibus vestris, et potissime in corporis vestri tutela saniore consilio est utendum. Communi enim voto in exitium vestrum tota Francia conspiravit. Nec satis est ei exterminare terrae faciem igne et gladio; sed in vestram personam, quod absit! scelus exsecrabile machinatur. Consulimus sane, si qua abstulisti, si laesisti aliquem, ablata restituere, et odia reformare in gratiam. Hoc enim inimicos vestros potissime invitat ad pugnam, quod intestinos hostes sentiunt vos habere: et qui vobiscum dulces capiunt cibos data opportunitate magnificabunt super vos supplantationem. Maledictus qui confidit in homine, et ponit carnem fortitudinem brachii sui. Quid est amabilius filiis? quid uxore familiarius? recessit tamen uxor a latere vestro, et filii insurgunt in patrem. Ideo non frustratorie loquebatur homo ille hominum prudentissimus, qui dicebat: Amico ne credas. Ab ea quae dormit in sinu tuo custodi claustra oris tui. Filius enim contumeliam facit patri: et inimici hominis domestici ejus. Sane suffragia illius imploranda censemus, in cujus manu sunt corda regum. In ejus nomine parvitati David Goliae subjacuit magnitudo. In ejus nomine Samaria adeo fame confecta obsidente Benadab, quod triginta argenteis caput asini vendebatur, sub ictu oculi liberata est, exuberantique victualium affluentia redundavit. In eo siquidem sperans non infirmabitur. Si exsurgat adversus vos praelium, in hoc sperate. Si exsurgant adversus vos castra, non timebit cor vestrum: ipse enim docebit manus vestras ad praelium. Accipite vobis in auxilium preces Ecclesiae, quam, si in aliquo offendistis, debita satisfactione impensa ei de caetero omnem reverentiam exhibete. Sponsa enim Christi est, et injurias sponsae Christus reputat suas: nec est, quod magis hostes vestros incitet ad conflictum, quam quod arbitrantur vos Ecclesiae Dei minus exstitisse devotum. Bene valeat charissimus dominus noster, et de his, qui se contra eum in superbia et abusione erigunt, reportet in virtute Altissimi gloriam et triumphum.
68
LXVIII. AD DOMINUM PAPAM ALEXANDRUM.
68
Petitiones a nobis tertio factas, et a majestate vestra semper benignius exauditas, quarto nunc iterare compellimur, quia delegatorum novissime judicum multitudo cognitionis impedivit eventum. Siquidem Bajocensis et Ebroicensis decanorum diutina et frequens absentia tertium collegam, Dominum scilicet Abrincensem, a negotiorum exsecutione suspendit, quia nihil ei fuerat sine alterius eorum vel utriusque praesenti cooperatione commissum. Et ego quidem miratus sum quod standi necessitatem sacerdoti, ipsique episcopo, coram diaconis, seni coram adolescentibus vestra majestas indixerit, cum potius minores a majoribus, inferiores a superioribus, juniores a senioribus soleant judicari. Paratus tamen eram cum omni reverentia quorumlibet judicum vestrorum imperata recipere; sed adversae partis astutiam, in eorum de quibus agitur possessione consistens, nunc sicut ab antiquo semper dies et tempora dilationibus redimit, et me semper ad omnem diem et locum judicibus occurrente nec semel adhuc in judicio dignata est apparere. Siquidem quandoque nobis, sicut hactenus semper, violentia potentiae saecularis opponitur, quandoque redemptus caute judicum favor quaslibet adversus nos manifestissime etiam frustratorias dilationes admittit. Cum vero reclamante semper Ecclesia nostra parochiales ecclesias et decimationibus emptionibus aut quibuslibet illicitis modis de manu laica sacrilega temeritate monachi praesumpserint occupare, saeculari semper potestate defensi sunt, ut male parta possessio malo nihilominus praesidio servaretur. Tempus autem violentiae hujus ad praescriptionem longi temporis nituntur opponere, cum ad praescriptionem proficere non possit violenta vel interpellata possessio: ubi scilicet nec experiendi copia neque dies utilis indulgetur actori. Rogamus igitur ut labori nostro, cui jam triginta annis inefficaciter institimus, bonitas vestra finem curet imponere, dominoque Abrincensi, quem vestra judicem nobis assignavit electio, quem vestra judicem nobis assignavit electio, quem volueritis adjungatis, quem certum sit zelum Dei habere et peritiam judicandi, quique ejus sit aetatis et ordinis, ut nec ordini nostro irrogari videatur injuria nec confusio senectuti. Petitiones autem nostras lator praesentium Hugo archidiaconus et nepos noster majestati vestrae plenius indicabit, quia eas praesentibus litteris non duximus inserendas, ne forte prolixitas epistolae in taedium verteretur.
69.1
LXIX. AD DOMINUM PAPAM ALEXANDRUM.
69.1
Quae detrimenta, quos labores, quas injurias Ecclesia Cantuariensis hac tempestate pertulerit, vestra compassio non ignorat. Verum afflictam diutius et miserabili moerore confectam miserator et misericors Dominus oculo misericordiae respexit ad praesens; ipsam coepit ad statum pristinae dignitatis et excellentiae per gloriosa beati Thomae novi martyris magnalia revocare, quibus eam frequentius magnificentia divinae majestatis illustrat. Certum est autem ibi noviter quoddam inter caetera contigisse miraculum, quod nulla spes antea, nulla fiducia praesumebat; scilicet quod ibi persona ad regimen Ecclesiae sine designatione laicae potestatis electa est, cum ibi nullus antea promoveri potuerit, nisi de quo prius potentia saecularis edixit. Siquidem cum opus illud ad veterem abusum revocari multis fuisset artibus attentatum, per merita praedicti martyris omnis elusa est semper machinatio, quia eam quam ipse sibi proprio redemerat sanguine, libertatem personae committi non pertulit, cujus non electio libera et canonicus probaretur ingressus. Si enim tam recenter convalere veteris ritum violentiae contigisset, inanis fortasse a pluribus pretiosi sanguinis reputaretur effusio, et in defectum decertata tot laboribus victoria concidisse. Caeterum nunc tota provincia in spem optatae tanto tempore libertatis aspirat, et confirmatum Christi sanguine testamentum, novo gaudet iterum sanguine consignari. Omnium igitur ad triumphum noviter evictae libertatis concurrente laetitia, exorato spiritu, et eos in unum suaviter dirigente consensum, electus est vir, cujus religio, cujus prudentia, cujus magnificentia tanto operi idonea crederetur, quod non externis indiciis sed intra domestica claustra per longum tempus ipsis rerum constiterat argumentis. Nulla invidia, nulla ambitio, nulla denique vis obviare praesumpsit, quoniam sanctus ille successoris sui consecrare videbatur initia, et altari, cujus ipse sacerdos exstiterat, gratum sibi substituere sacerdotem. Felicitati temporum vestrorum haec laetitia servabatur, ut hoc ad vestrorum accederet gloriam titulorum, scilicet quod ubique virtus vestra suam restitueret Ecclesiae libertatem.
69.2
Benedictus autem Deus, qui ad consensum hunc devoti filii nostri senioris regis animum inclinavit. Factumque hoc debito favore prosequitur, quod aliquando consueverat designatione necessaria praevenire. Verum filius, quem ad succedendum sibi in regnum fecit praematura patris affectio consecrari, tanto bono coepit obsistere, eorum scilicet impellente consilio, qui eum de sinu patris abstrahere potuerunt, et simplicitatem adolescentiae ejus in proprium magis quam in patris vertere detrimentum. Studium igitur eorum est ipsum patri semper opponere, ut ex omnibus causis inter eos, quae ipsi seminaverunt odia convalescant, ne aliquando conversus ad cor, debitum gratiae naturalis agnoscere, et ad paternos incipiat redire complexus. Super quo prudentiam vestram necesse est sollicite praevidere, ne violentiam necessariae designationis, quae in patre per gratiam Dei et gloriam vestram penitus exspiravit, intuitu mansuetudinis vel dissimulationis vestrae resurgat in filio; ne non tam sublata quam translata videatur in alium, tantoque vehementior paret insistere, quanto paternam abrenuntiationem proposito suo considerat obviare. Personam itaque, in qua desideratae diu libertatis coeperunt initia consecrari, benigne suscipite; ipsique ad exsecutionem tanti operis necessariam de magnificentia virtutis apostolicae conferte fiduciam, ut primitiae nostrae vestris semper auspiciis convalescant et laeto consummentur effectu. Ad vos omnium fidelium oculi, ad vos omnium Ecclesiarum vota suspirant, ut ex hoc qui libertatem habent retinendi fiduciam, et qui non habent spem concipiant obtinendi. Ad haec, hoc opus, hoc studium, haec martyris illius jugis fuit intentio Ecclesiae, cui praeerat, redimere libertatem; hic laboris fructus, haec merces sanguinis, hoc praemium passionis. Quia vero ille hunc velut haeredem et successorem conservandae libertatis elegit, gloriosum vobis est cooperari martyri et ipsius initiis vestrum addere complementum, ut operationi ejus operatio vestra velut eodem spiritu vegetata concurrat. Ipsum ergo ad opus ad quod tam sancte, tam celebriter assumptus est, cum omni festinatione remittite, ne de absentia ejus occasionem malitia contrahat et rediviva potentiae saecularis incipiant germina pullulare; sed per istum beatitudo vestra renascentes parvulos teneat et allidat ad petram, sublatoque pristinae servitutis elogio, Ecclesia Dei laetabunda procedat, meritisque illius et vestris de antiqua semper iniquitate triumphans, hostibus suis incipiat apparere terribilis ut castrorum acies ordinata. Porro intelligat sapientia vestra non solum provinciae illius et regni, sed aliorum etiam regnorum desideria supplicare, ad quaecunque sancti illius tam relatione quam praesenti inspectione magnalia pervenerunt.
70
LXX. AD WILLELMUM CENOMANNENSEM EPISCOPUM.
70
Verum est in archiepiscopi electione suffraganeorum desiderari praesentiam, ut eorum, quibus praeesse habet, consilio res utiliter disponi possit et conniventia confirmari. Asserunt autem canonici Turonenses se nihil in offensam vestram de praesumptione aut superbia facere voluisse; sed plurima necessitate compulsos accelerasse quod factum est. Quoniam, si differrent, multa iis impedimenta, in detrimentum Ecclesiae multa obstacula comparebant. Sed et de opportuno episcoporum adventu maxime dubitabant, cum tempestas ipsa, quae circumquaque est diffusa, singulos in precibus suis detineat et multis necessitatibus occupatos. Audivimus autem multis eorum non displicere quod factum est; sed adhibito confirmare consensu, quoniam si quid in ordine facti minus observatum est, nota laudabilis personae merita recompensant. Sane ut in electionibus ordinis diligentia inquiratur, institutum est, ut cautius et fidelius possit de persona idonea utilitati Ecclesiae provideri, semperque personae meritum specialius amplectendum est, quam principali bono observantiis quibuslibet obsistendum. Quod enim favore alicujus introductum est, hoc ad laesionem ejus retorqueri non debet: majorque favor personae debet esse quam ordinis, quem institutum constat ad inquirendam potius personam idoneam quam tollendam. Super quo apud excellentiam vestram multorum desideriis desiderium nostrum et preces precibus duximus adjungendas, ut ad consensum operis et effectum vestra benignitas inclinetur: et cum id ad vos principalius habeat pertinere, vestra possit promptior in operis exsecutione et complemento gratia recognosci. Siquidem hoc facto multorum vobis laudem et gratiam acquiretis, neque bonum est ut sanctitas vestra inter tot perturbationes et scandala, quae ex omni parte, peccatis nostris exigentibus, incessanter emergunt. Ad vindictam tolerabilis injuriae, vestrae Ecclesiae, cujus tanquam major et primogenitus filius estis, tantum perturbationis inferat et laboris. Et res fortassis ad superius deducta judicium prosperos sortietur eventus. Satiusque debet esse prudentiae vestrae omne rei complementum, quasi de vestro beneficio cum multis gratiarum actionibus provenire, quam vobis invitis a superiori procedere potestate.
71.1
LXXI. AD DOMINUM PAPAM LUCIUM III.
71.1
Quidam de canonicis nostris Lexoviensibus, anno praeterito, de paucorum, non de universitatis conscientia, ad majestatem vestram litteras pertulerunt, libere adversum me quaecunque voluerunt mendacia conscribentes. Quia vero adversum me de nulla in falsum poterant veritate confidere, et me sanctae Romanae Ecclesiae, ab ineunte adolescentia mea notum noverant et acceptum, famaeque meae integritatem multa apud eam gloria resplendere, ad mentiendum securius mirabili processere commento, ut multa velut infinita confingerent, ut velut auctoritatem faceret falsitas falsitati, nec ipsi mendaces possent de tot falsitatibus aestimari, et falsitati testimonium fallax videretur assertio perhibere. Vix enim credi poterat quod quivis praesumeret sinceritatem vestram tot et tantis offuscare mendaciis, nec aliquis erat qui meo posset nomine respondere; satisque erat iis si vel ad momentum opinionem meam possent in aliquo denigrare, vestramque ad ambiguum, aliquatenus trahere sanctitatem. Audistis eos, et magis quam expediret mihi etiam exaudistis; quoniam absens et innocens, nulloque citatus edicto, punitus sum et ex magna officii episcopalis mei parte suspensus, ipsosque ad dicenda et facienda quae vellent remisistis amplius animatos, ut et alii quilibet invitari possent et amplius animari. Miratus sum ego, et nihilominus qui audiere mirati sunt, qua ratione in filium, ipsumque specialem, tam immitis statim sententia processisset. Continui tamen manus meas, neque eas etiam usque ad protectionem capitis mei tremebundus opposui, et ad demissionem episcopatus, quam semper optaveram, vestra me indignatio confirmavit. Super quo vestrae gratias refero sanctitati, quod me tam misericorditer ab importabili onere liberastis, et ad providendum animae meae liberiorem procedere permisistis.
71.2
Adversarii vero mei, litteris et judicibus ad arbitrium impetratis, studuerunt meum multis artibus impedire processum, et me ex litteris vestris ad judicium Abrincensis episcopi et Beccensis et Saviniensis abbatum, continuo protraxerunt, quo ex multis causis mihi tota provincia noverat adversari: a quibus super tot tantisque capitulis nulla potuit impetrari dilatio, neque deliberatio respondendi. Confessi sunt ab initio judices, dum ageremus, nullam se juris habere peritiam, nec exceptionum vel quarumlibet allegationum compendia recepturos, sed iis tantum insistere, quod iis prima facie velle littera videretur. Accedebat ad gravamen meum regis indignatio et infatigabile studium Walteri Constantiensis, quem illi factionis suae quam adversum me juraverant, promisso episcopatu, principem constituerunt; et ipse iis in omnibus auxilium et favorem regium conservabat, sigilloque regis quod ipse servabat, secure praesumebat quidquid vellet adversum me, etiam sine regis conscientia, consignare, ut de ipsius voluntate procedere crederetur. His itaque dolis instructi etiam judices a veritate judicii terroribus abierunt, parati quidem ad omnia quaecunque iis possent ab adversariis imperari.
71.3
Proposuerunt itaque me bona Ecclesiae dilapidasse profusius, cum me mille ducentas libras et eo amplius perpetuas acquisisse constaret, et thesauro etiam intulisse quingentas, et duodecim millia librarum exstantibus aedificiis impendisse, ipsamque ecclesiam episcopalem ex parte sumptibus meis et acquisitionibus innovatam; ad communiam quoque canonicorum sexcentas libras annuas et perpetuas acquisivi, atque mensam episcopalem quingentis libris et eo amplius annuis et perpetuis augmentavi. De ipso autem thesauro, ut nihil subtraham, decem et septem marcas in initio meae promotionis assumpsi, quia bona omnia episcopalia redimere de manu comitis Andegavensis angebar, quae ipse mihi per duos annos et tres menses abstulerat, quia electus canonice sine ipsius designatione fueram consecratus: quod ego quidem de permissione domini mei gloriosae memoriae papae Innocentii feci, cum ego prius de meo nongentas libras in eam causam et amplius expendissem. In expeditione quoque Hierosolymitana, ad quam me sanctus Pater Eugenius papa destinavit invitam, mandato ipsius calicem aureum triginta et quatuor unciarum expendi, cum ipse mihi, si amplius oporteret, mea causa assumere concessisset. Praeterea, ne forte jactantia videatur, quanta interim fuerit hospitalitatis effusio, quam etiam frequens donorum charitas illustrabat, adeo ut ab homine mediocritatis meae vix tanta posset largitas exspectari: quod ab his qui viderunt et his qui experti sunt, publico passim testimonio confirmatur.
71.4
Supplicavi judicibus ut eorum quae apposita sunt et detracta, quantitate perspecta, rationem compensationis admitterent, si tamen aestimandum videretur quod in tam pias et necessarias causas expensum fuerat, et postea plus quam septuagies septies restitutum. Non sum exauditus in aliquo, quia ora eorum et corda novi metus et antiquae simultatis obstinatio clauserat, neque jam latens odium, sed prorupta in omnibus audacia videbatur. Condemnaverunt me itaque in centum libras donandas canonicis, quas in utilitates ecclesiae et legitimos sumptus expenderant, mihique de capella prorsus nova quam mihi paraveram, casulam, dalmaticam, tunicam abstulerunt; sicque me privatum pecunia et sacris spoliatum vestibus emiserunt. Quod sane cum ad vestram audientiam pervenisset, sententiam eorum apostolica severitate quassastis, et me, sicut ex litteris vestris intelligi potest, ab ipsorum voluistis pervicacia liberari. Rogo itaque ut vestra in decreto suo sententia perseveret, suumque litterae vestrae consequantur effectum, mihique quod ex injusta causa sublatum est, restitui faciatis, ut ad fratres ad quos concessi pervenire possit, quod iis ab initio fuerat destinatum. Insultant illi siquidem, suoque quod ad pias causas fuerat deputatum distribuunt arbitratu, et me quasi nudum et inopem exiisse improba congratulatione laetantur. Faciat itaque vestra misericordia quod coepistis, et quod a vobis quasi decretum est, districta severitate praecipite consummari, ne de nostris gaudeat simplex vel imperita malitia detrimentis.
72
LXXII. AD ABBATEM CISTERCIENSEM ET FRATRES EJUS.
72
Confectus senio et aliquarum aegritudinum gravatus accessu, ad medicinae salutare remedium confugere, et confracta laboribus membra necessaria requie sublevare constitui. Siquidem in perniciem meam veluti conjurata veniunt debilitas, infirmitas et senectus, mihique tot incommodorum instantia fiduciam vitae longioris abrumpit. Accedit extrinsecus negotiorum quibus distrahor importuna vexatio, quae miserabiliter anhelantem, vel ad momentum etiam respirare non sinit. Siquidem saepius ad regales cum caeteris trahor angarias, eorumque quibus deesse non possum, frequentibus infestor injuriis, media omnia interim tot tantisque laboribus sumptibusque constrata sunt, ut nec ad tolerantiam corpus sufficiat, nec ad impendium facultates. Porro, si haec saluti etiam non obsisterent animarum; viro tamen bono tolerabilius videretur, si detrimenta praesentium ad proventum proficerent aeternorum. Sed hominum semper procedente malitia, et in deterius diebus singulis excedente, cum bona, tum corpora, tum et animae simili ruina pariter involvuntur, et formidabili plerumque consummantur eventu. Quia igitur sapientis est casus hujusmodi sagaci providentia praevenire, opportunitas loci mihi fuerat exquirenda, ubi quietem meam nec causarum tumultus infestet, nec incursus multitudinis interpellet, sed exemplo meliore semper honestatis studia convalescant, et ad verae virtutis opera omnis possit occasio deservire. Super quo cum ad multa loca multorum precibus et desideriis invitarer, quidam locus ordinis vestri qui dicitur Mortuimaris inter cuncta complacuit, quia mihi visus est multis commoditatibus opportunus. Siquidem de antiqua familiaritate plurima sumus invicem charitate conjuncti, mutuamque gratiam vetus notitia alterna operum exhibitione firmavit. Itaque extra terminos, intra quos secundum ordinem vestrum, arctioris abstinentiae decreta servantur, domum mihi moderato sumptu statui construendam, cujus sobria necessariis usibus amplitudo sufficiat, mensuram tamen regularis aedificii non excedat. Sane exclusi erimus, commeatu tamen familiari tam provide quam clementer indulto, ut a transgressione regularis observantiae severitas arceat, et tamen ab Ecclesia sanctisque fratrum colloquiis misericordia non excludat. Porro per exteriora nullus reservatus ingressus est, quo scilicet inutilis frequentiae tollatur occasio, et nihil nisi per communem portam sub oculis et sancti solertia janitoris accedat. Scio plurimam eos de nostra commoratione concepisse laetitiam, atque eis utinam inde proveniant commoda quae praesumunt, ut scilicet dignus sit exspectatione proventus, et aliquid bonae opinioni eorum de judicio nostrae praeelectionis accedat. Quia vero locum illum novimus specialius ad vestram sollicitudinem portinere, propositum nostrum vobis indicandum duximus, rogantes ut et vestrae charitati complaceat, sanctoque vestrarum precum suffragio muniamur, et auctoritas vestra vota sanctorum fratrum exhilaret, et rescripto quolibet aut mandato confirmet.
73
LXXIII. AD RICARDUM PICTAVIENSEM ARCHIDIACONUM.
73
Librum de ecclesiasticis officiis eo libentius vobis censui transmittendum, quia vellem vos exemptum saecularibus, divinis officiis toto studio mancipari. Quod si vos ad illa quandoque necessitas, aut proventus, aut superior gratia pertrahit, ordinis vestri semper habete memoriam; nec eis vos immisceatis, quorum exsecutio professioni vestrae non congruit, sed eis dimittatis per quos ea specialius convenit expediri. Porro quaedam sunt quibus vestram vos oportet omnino negare praesentiam, ubi scilicet corporalis poena vel judicium sanguinis fuerit irrogandum, quia forensium legum severitas in plerisque mansuetudini miserationis ecclesiasticae non concordat.
74
LXXIV. AD LEGATOS ALBERTUM ET THEODWINUM.
74
Lator praesentium Roal. litteras mihi vestrae sublimitatis attulit, quas ego inspectas diligentius de falsitate suspectas habui, quia in parte soloecismum habere, in parte contra consuetudinem vestram aliquid praecipere videbantur. Ipsum itaque cum eisdem litteris ad vos censui remittendum, ne circa exsecutionem mandati vestri negligentiae vel temeritatis argui possim, sed quid fieri velitis planius me et plenius instruatis. Utile autem esset huic ad alium judicem mitti, apud quem de proximo posset commodius experiri, quia ego propter quasdam necessarias causas in locis remotioribus his diebus longiorem moram habere disposui, atque et difficile et nimis sumptuosum esset ibi necessariae instructionis copiam exhibere.
75
LXXV. AD NICOLAUM MONACHUM DE MONASTERIO ARRAMATO.
75
Litteras discretionis vestrae non sine magna admiratione perlegi, prudentiamque principis et religionem vestram impudici adolescentis fallacia dolui circumventam. De eo autem quod scripsistis, ipsum vos pro intercessione mea in ulteriorem gratiam recepisse, meque id a vobis extorsisse litteris frequentibus, sciatis me nunquam pro eo vobis aut alii litteras destinasse, nec ullas preces cuiquam pro eo ullo unquam tempore porrexisse. Siquidem mihi nulla cognatione conjunctus est, nullis acceptus meritis, nulla familiaritate devinctus, imo rarissime nostro se conspectui praesumit offerre, quoniam celebri respersus infamia, etiam in publicum prodire nocente conscientia reformidat. Ego autem litteras comitis ab eo jam secundas accepi, quas tenerrima dictasse videbatur affectio, quia nihil litterarum continentiae defuit, quod vel amor imperare voluerit, vel curiosa diligentia potuerit invenire. Porro litterae illae stylum vestrae peritiae redolebant, apicesque his quos noviter a vestra sanctitate recipi, identitatem manus mihi certis indiciis penitus expresserunt. Super eo autem quod sigillum comitis ipsum falsasse dicitis, mutuamque falsitate litterarum nomine comitis pecuniam accepisse, si meritis ejus non ducitis indulgendum, ordine judiciario oportebit arguere diffitentem, et fortassis ad peragendum reum probationum vobis copia deerit: et si ad testium depositionem causa pervenerit, tristem fortassis in ipsa examinatione sortientur defectum. Sed, etsi tenuerit actio, ipsam procul dubio inopia debitoris elidet, nisi vestra bonitas in hoc casu solita velit ei munificentia subvenire, meritisque ejus in opportunitate sua compassio vestra debitas gratiarum referat actiones. Inhumanum etiam forte reputaretur a pluribus, si adolescentem ingenuum liberalitas vestra traheret in discrimen, si uni saltem delicto post tot collata beneficia personae id aetatis vestra benevolentia non ignoscat. Si tamen injuriam hanc acriore instantia persequi destinatis, ego servum alienum judicare non debeo, domino suo stet aut cadat: nec ego eum carceris ergastulo claudere, vel ferreis vellem arctare compedibus, neque bonitas vestra velle debet pro tam modica summa ipsum durioribus vinculis alligari. Vester est, quia vos eum vestrum beneficiis et doctrina fecistis, dominique comitis canonicus est, ut scripsistis, ideoque apud eum conveniendus est, et forum illud cui obnoxius est tenetur agnoscere, judicisque sui sententiis obedire. Sed et accipitur quem quarto mutatum, sicut scribitis, vestra per eum mihi magnificentia misit, tanquam alas habens, forsitan avolavit, aut ipsum adhuc ad longinquiora tempora reservandum censuit. quo ipsum magis faciat provectior mutatio gratiosum.
76
LXXVI. AD BARTHOLOMAEUM EXONIENSEM EPISCOPUM.
76
Lator praesentium Jor. vester apud nos pluribus adolescentiae suae diebus commoratus est, ut in Ecclesia nostra divinis informaretur officiis, et inter scholares liberalibus posset instrui disciplinis. Complacuit in eo fratribus nostris et nobis verecunda solertia, et quod primae rudimenta virtutis spem bonam de reliquo promittebant, adjuncto quod suavi quadam et jucunda voce inter psallentes in Ecclesia ad devotionem posset indurata etiam viscera commovere. Reversus ad terram nativitatis suae, acceptum se vobis exstitisse gavisus est, adeo ut vestra eum beneficiis gratia sublevaret, et ad subdiaconatus ordinem promoveret. Postmodum ad cismarinas partes trahente eum nescio qua opportunitate regressus reliquos ordines sine vestra licentia et concessione percepit. Ratus super eo quod non de praesumptione sed simplicitate commissum est, benignitatem vestram non adeo commovendam. Vestra vero severitas ipsum a minus caute perceptorum ordinum administratione suspendit, adjecta, sicut asserit, terribili comminatione: quod a vobis scilicet, restituendus non sit, nisi hoc ei a majori fuerit auctoritate concessum: ad cardinales igitur per labores multos et pericula magna pervenit, sed ipsi nihil ei indulgere voluerunt, nisi prius de veritate facti vestrarum docerentur testimonio litterarum. Dicunt etiam se nihil scripturos in Angliam, nisi prius cum domino rege fuerint collocuti, quod qua consideratione decreverint, nos nescimus. Supplicamus nos interim et antiquiore praeventum gratia, gratia perseverante prosequimur, ut ei apud vos nostra prosit oratio, quatenus aut ratio sustinere debuerit, aut misericordia subvenire.
77
LXXVII. AD ABBATEM SANCTI EBRULFI.
77
Super his pro quibus in sententiam commisisti, a memoria tua non credimus excidisse quomodo mandato nostro stare promiseris, et praeceptionibus obedire. Nos vero quibusdam ex causis adhuc formam distulimus assignare mandati, et modum satisfactionis imponere, quia in hac re ea temperantia uti volumus, ut quidquid fecerimus, ex sincera videatur procedere charitate et tu ad debitam humilitatem et obedientiam nostro provoceris exemplo, dum tamen ecclesiasticae institutionis disciplina servetur, quantum tuae et nostrae saluti crediderimus expedire. Ne itaque res diutius haereat in suspenso, et quadragesimale tempus quod exstat specialius est poenitentiae dedicatum fraternitati tuae, ea qua teneris astrictus necessitate, mandamus ut proxima IV feria non praesentis, sed sequentis hebdomadae apud Lexovium nostro te conspectui repraesentes, ut adhibito religiosarum et prudentium personarum consilio, quod tibi mandatum fuerit auctore Domino disponatur. Siquidem oportet nos conscientias nostras ad festa praeparare Paschalia, ut Dominicae resurrectionis esse participes per condignos fructus poenitentiae debeamus.
78
LXXVIII. AD ABBATEM DE CURIA DEI.
78
Pro filio vestro F. paternitati vestrae gratias tota devotione referimus, quod ita circa eum copiosae charitatis visceribus abundatis, ut ipsum tota diligentia religio vestra dirigat ad salutem, et in opportunitatibus suis paternum indulgentia largiatur affectum. Elegit apud vos abjectus esse in domo Dei sui, magis quam apud suos habitare in tabernaculis peccatorum; sed affectati ordinis austeritatem benignitatis vestrae gratia relevat, et humilitatem abjectionis dignatio recompensat. Certum est cujus et in hoc et in aliis quaeratis gratiam promereri, sed licet salva sint vobis praemia vestra, nostrae tamen ad gratiarum actiones affectio devotionis accedit. Felicem ergo me, inquam, si unquam inveniar accepisse non ingrate, si datum mihi fuerit aliquid quandoque rependere vestrorum excellentiae meritorum.
79
LXXIX. AD ABBATEM CISTERCIENSEM.
79
Duo sacerdotes de episcopatu nostro, Arn. videlicet et Ric. saeculo renuntiare disponentes, admonitione frequenti et studio fratris nostri Will. nunc abbatis de Pinu, ad venerabilem et religiosum virum Ric. abbatem de Valascia refutatis prius in manu nostra quas possederant ecclesiis, se et sua devotione promptissima contulerunt. Quorum nos devotionem favore debito prosequentes, intuitu abbatis de Valascia, qui ob sincerae religionis et industriae suae meritum plurima nobis charitate devinctus est, rationum obligationes, et caetera quibus nobis tenebantur obnoxii, quoniam officiales nostri fuerant, sine omni difficultate remisimus, et eos in praedicto monasterio Deo perpetuo servituros cum facultatibus suis in manum abbatis liberos et absolutos consignavimus. Postmodum vero cum devoti monasterii probationem ingressuri sperarentur, abbas de Pinu ad aliud voluntate devocata, opus cujus auctor prius vehementissimus exstiterat, vehementiore studio dissuasit, objiciens quod unus eorum antequam etiam pubertatis annos attigisset, sua persuasione in monasterio de Chaelix publicum religionis votum solemniter nuncupaverat, promissione quoque adjecta quod eam non mutaret, nec revocaret in posterum voluntatem. Qua occasione prudentibus et religiosis viris plurimum admirantibus, devotum pariter et indevotum abduxit cum ea procul dubio ratione, qua alterum extrahere nitebatur alter in devotionis suae monasterio perpetuo permittendus fuerat commorari. Porro abbas de Valascia, utpote vir longanimis et multae mansuetudinis, suas et monasterii sui usque ad sanctum universitatis vestrae conventum prosequi distulit injurias, sperans profecto si quid perperam actum est, sine subterfugio reformandum, ubi nec excusatio veritatem impedit, nec cupiditas aequitatem. Ego vero, quod ad Ecclesiam meam pertinet, nulla dissimulare valeo ratione, quoniam unus eorum de quorum revocatione tractatur, Arn. videlicet, librum quemdam quem Ecclesiae suae parochianorum collatio devota contulerat, consilio et ministerio abbatis de Pinu pignori pro IV libris Andegavensibus obligavit, quamvis ego sub anathemate prohibuissem ne id ipsum faceret, nec quidquam de rebus Ecclesiae sine conscientia mea praesumeret asportare. Quoniam ergo saepius commonitus et requisitus, librum Ecclesiae suae non restituit, eum excommunicatum, et ab omni sacerdotalis officii ministerio suspensum, donec de sacrilegio satisfecerit, noveritis emigrasse.
80
LXXX. AD HENRICUM FISCANENSEM ABBATEM.
80
Credimus prudentiam vestram fideli memoria retinere causam quae inter vos et latorem praesentium pauperem vertebatur, apostolica nobis olim auctoritate commissam. Nos vero in hoc, sicut in aliis, dilectae nobis gratiae vestrae obsequium pronius exhibentes, ipsum de magna summa vobiscum pro modico transigere fecimus. Et ut modicum illud utilius in futuro perciperet, ad vestram per omnia descendere voluntatem. Ipse vero jamdudum miserabilibus nos lamentis infestat, asserens quod placitum transactionis vestra ei magnificentia subtrahat, nec sanctitatem vestram in aliquo moveat vel miseria pauperis, vel veritas pactionis. Quod si quid aliquando forte solutum est, post multas fatigationes et tempora semper, vel specie vilius fuit, vel deterius qualitate: super quo rogamus vos, et obnixis precibus obsecramus, quatenus in hoc honori suo, et justitiae pauperis et molestiae nostrae gratia vestra provideat, eique quod sub tanta venerabilium personarum celebritate promissum est, non solum fideliter, sed etiam liberaliter tribui faciatis, ne forte homo vagus et pertinax ad subsidium majestatis apostolicae recurrere compellatur, communem de nobis et vobis querimoniam portans, scilicet quod mandatum ejus a nobis minus fideliter adimpletum sit, et a vobis fides transactionis minus veraciter observata.
81
LXXXI. AD DOMINUM PAPAM ALEXANDRUM.
81
Causam quae inter Willelmum sacerdotem et Matthaeum clericum vertebatur, super Ecclesia de Godarvilla, majestas vestra parvitati nostrae delegavit sine appellationis obstaculo canonice decidendam. Utraque itaque parte in nostra praesentia constituta, proposuit Will. se praedictam Ecclesiam legitime possedisse, et postmodum se per violentiam absque omni judicio spoliatum, et ideo restitutionem possessionis cum magna a nobis instantia postulabat. Ad probationem vero possessionis quam petebat quatuor deposuit sacerdotes, quorum unus inutilis, tres reliqui satis concordes in examinatione reperti sunt. At Matthaeum ipsum aliquando possedisse constantissime pernegavit, ipsumque coram delegatis a sublimitate vestra judicibus, domino scilicet Rothomagensi, qui tunc Ebroicensi ecclesiae praeerat, et domino Egidio nunc Ebroicensi, qui tunc in Rothomagensi Ecclesia archidiaconi fungebatur officio, super eadem ecclesia quaestionem movisse dixit et novissime eidem quaestioni coram eis abrenuntiasse publice, et eamdem ecclesiam abjurasse, et XL solidos pro recompensatione expensarum quas fecerat accepisse. Super quo sacerdotem et acolythum et laicum quemdam proposuit ad probandum, qui et ipsi in examinatione concordes inventi sunt, idque praedictis judicibus et toti Ecclesiae Rothomagensi notissimum, quia hoc coram tota fere universitate fuerat celebratum. Quia ergo praejudicare videbatur abjurationis exceptio, neque nobis satis certam fidem eorum qui producti erant testificatio faciebat, duximus differendum, donec per judices, quibus causa delegata fuisse dicebatur, et venerabiles personas quae asserebantur nihilominus adfuisse veritatis nobis posset innotescere plenitudo. Porro cum ipsi mecum ad domini archiepiscopi praesentiam convenissent, et ego ab eo veritatis testimonium diligenter exigerem, Willelmus non exspectato testimonio ejus, ad primam Dominicam adventus Domini vestram audientiam appellavit. Ego vero quia nolens agere cogi non poterat, et ad preces ejus ipsiusque favore videbatur sublatum appellationis obstaculum, ad laesionem ejus retorquere non debui, sed alio sicut fuerat in possessione demisso, litteras utrique requisitas tradidi, per quas eorum quae apud nos acta sunt veritas vestrae possit innotescere majestati.
82
LXXXII. AD HENRICUM FISCANENSEM ABBATEM.
82
Amici nostri qui diebus istis Jerosolymam profecti sunt, ex equite me peditem reddiderunt. Et quia indignum est hominem opinionis meae per manus humilium in equitem reformari, in vestram id duxi gloriam conferendum, quem non solum equestris ordinis dignitas, sed etiam regii sanguinis excellentia sublimavit. Hoc etiam eo studiosius vestris censui meritis reservandum, quia eos quibus tribuit vestra reddit industria cautiores, cum ita viris prudentibus amicam parcimoniam in ipsa largiendi liberalitate servetis, ut et amicus semper apud vos possit invenire quod placeat, et vobis opportuna non desit materia largiendi. Inde est quod apud vos utiliter et doctrina quaeritur et proventus, ut et ditiores copia faciat, et prudentia doctiores. Sic enim vestra operatur inter utrumque discretio, ut quod virtutis est utrinque reducens, quod vitii est separet ac repellat, ne vel sobrietatem tollat effusio, vel parcitas quandoque manus contrahat affluentes. Si tamen in alterutro peccandum est, malim facilis quam difficilis, promptior aliquando quam tardior inveniri. Porro inter omnia quae donantur, equus est id quod donatorem pluribus occasionibus reddit obnoxium, quia si quid a laude minus est, ii quibus datur statim culpae donatoris attribuunt, reique imperfectionem, licet de inopia quandoque proveniat, imperfectioni voluntatis ascribunt. Si durius ambulat, concussionis arguunt donatorem; seque ruinae destinatos praedicant, si pes unquam fortuitum cespitem retusus offendat. Si durus est, aiunt ipsum de veteri domino traxisse duritiam, qui amicos segnius audire consueverit, quam equus calcaribus obedire. Si minus elegantis formae, si minus habeat venustatis, asserunt rem informem non satis dignitati donatoris vel donatarii convenire. Interea si quid imprecandum est, non equo, sed auctori potius imprecantur, qui tot scandalis injuriam magis irrogasse videatur, quam beneficium contulisse. Palam esse, nolle eum a se quidquam ulterius implorari, qui id dederit quod negasse satius fuerat, quam adjuncto maleficio praestitisse. Certum est etiam quosdam non tantum calumniatores, sed ingratos etiam inveniri, falsa rei donatae vitia confingentes, ut omni gratiarum debito videantur absolvi. Quisquis tamen accipit, ipsa statim susceptione redditur obligatus, et si penes eum res donata resederit, alleganti vitia ratio quasi cujusdam legitimae praescriptionis occurrit. Siquidem in rebus donatis nec quanto minoris, nec redhibitoria locum habet, sed omnem actionem exceptio spontaneae liberalitatis elidit. Quod si aliena bene merentibus gratia non respondet, merces tamen sua virtuti non deerit, quae potius interioris fructus lucra considerans, satis habet simpliciter apud se de bono felicis conscientiae testimonio gloriari. Nec enim subjecta est externae dispositionis arbitrio, sed in sua propriae puritatis majestate consistens, ab indignioribus praemia non inquirit: ita tamen ut neque ex eis honeste provenientia respuat, nec pro desiderio eorum vel usu si qua novit potiora dimittat. Quod si quem fructus trahit exterior, is, sicut ait sapiens ille, non potest nisi similem materiae sperare sententiam, quoniam fortuitis intentus non nisi fortuitos experietur eventus.
83
LXXXIII. AD DOMINUM WILLELMUM DE PAPIA CARDINALEM.
83
Quantam mihi gratiam in oculis vestris ab antiquo bonitas divina contulerit, praestita frequentius beneficia comprobarunt. Et ego quidem toto animo gratus exstiti, sed majestatem dignationis vestrae non potuit debiti operis exhibitio compensare. Felicem tamen me, inquam, si unquam inveniar accepisse non ingrate quod vos tanta semper hilaritate gratuito contulistis, si mea signo quolibet se redemptam devotio recognoscat. Interim ad eamdem experientiam in omni semper opportunitate convertor, certus quod apud excellentiam vestram veritas amicitiae nec defectum pati, nec aliquam potest incurrere senectutem. Inde est quod magistrum G., quem ad dominum papam pro quibusdam negotiis mitto, precor attentius ut habeat vestra benevolentia commendatum, ut tam consilio vestro doctus quam fretus auxilio, optatum in negotiis quae portat mereatur effectum.
84
LXXXIV. AD LEGATOS ALBERTUM ET THEODWINUM.
84
Mandatum vestrae sublimitatis accepi, ut Ric. Urselli prope diem Dominicae Circumcisionis vestro submoverem conspectui praesentari, responsurum Rob. cuidam super Ecclesia de Cormorlem, quam ille sibi dicit legitime pertinere. Feci itaque quod mandastis, quia propositum meum est cum omni humilitate et diligentia vestris per omnia praeceptionibus obedire. Is vero qui vocatur, de nimia temporis assignati brevitate conqueritur, quia tam modico tempore non poterit necessariam instructionem cum multo labore et plurimo etiam dispendio comparare. Siquidem homo gravis est, et oportet eum de remotis et dispersis locis subsidia petere, et postmodum ad vos in aliam transire provinciam, cum ei ad omnimodam praeparationem non fuerit spatium XV dierum indultum. Quod sane ab adversario suo callide patet esse quaesitum, quia nullam concepit de justitia et veritate fiduciam, sed propter impotentiam personae sperat aliquid vexationibus et transactione qualibet extorquere. Porro Ecclesia illa in episcopatu Baiocensi constituta est, neque causa ullo tempore ad episcopi sui pervenit examen; sed ille quaesitis ab apostolica sede litteris, quia rei veritas in ecclesia Baiocensi publice nota erat, causam ad alienum scilicet et ad Abrincensem transduxit episcopum, ut ibi liceret ei quidquid vellet audacius affirmare. Verum dominus Abrincensis, vir sane religiosus et prudens, veritate diligentius inquisita, cognovit Ric. plus XXX annis continue possedisse, et per vicarias semper deservisse personas, suoque jure beneficia percepisse. Constitit etiam Robertum esse filium sacerdotis, quem certum erat ejusdem ecclesiae vicarium exstitisse, atque ipsum inde sibi ad petitionem possessionis fraudis praeparasse materiam, quod ibi quae patrem suum pro exsecutione parochialis officii contingebant, aliquando perceperat, et tam suis quam matris et reliquae paternae familiae necessitatibus impendebat. Repulsus igitur, et Ricardo litigii quiete concessa, ad audientiam Romani pontificis ad Kalendas Februarias appellavit. Misit iste, et responsum apostolicae majestatis exspectat, sperans quod de mandato ejus a religioso episcopo tam sancte factum est, ipsius nimirum auctoritate firmandum. Neque enim expedit provinciae nostrae, in qua quotidie tam impudenter impudicitia convalescit, filios sacerdotum paternis altaribus adhiberi, ne incestuosi concubinatus crimen ab ipso vel a vobis profusa benignitate videatur indultum, nec spurcitiae soboles sanctuarium Domini exemplo paternae pravitatis incestet. Oculi itaque vestri videant aequitatem, si ad recognitionem jam cognitae veritatis, episcopus ad quem ab initio causa suo ordine pertinebat, de ea legatione quam de vestra voluntate suscepit, debeat exspectari: si appellationi sedis apostolicae deferendum est, si religioso episcopo qui cognovit ex delegatione credendum, si denique spatium majus indulgendum est, ut perspectis etiam omnibus filio nostro in jure suo nostra videatur intercessio profuisse.
85
LXXXV. AD ALBERTUM ET THEODWINUM CARDINALES.
85
Pro viro venerabili Reginaldo Bathoniensi electo excellentiae vestrae nos supplicasse meminimus, quod scilicet ab ecclesia illa concorditer electus sit, et unanimi omnium voluntate susceptus, quod quidem adeo certum est, ut nihil in toto regno sit notius; nec aliquis est qui vel personae disponat obsistere, vel facto electionis velit in aliquo derogare. Sane negotia et bona Ecclesiae quiete cum omni potestate disponit, et quidquid ab electo episcopo citra gratiam consecrationis expediri potest, ordinat et dispensat. Quia vero sine consensu auctoritatis vestrae ad perfectionem gratiae illius pervenire non potest, misit ad vos ecclesia illa venerabiles et electas de tota universitate personas, quae vice omnium a bonitate vestra complementum promotionis ejus pronioribus votis exquirerent et obnixis precibus implorarent. Vidimus eos, Thomam scilicet archidiaconum et A. monachum ecclesiae illius,( quoniam ecclesia illa conventum monachorum habet non collegium clericorum,) et magistrum Lanulfum, viros litteratos equidem et prudentes, et approbatae a pluribus honestatis, negotium scilicet istud ex delegatione omnium omni studio prosequentes; sed viam, qua ad vos pervenire possint, nullatenus invenire potuerunt. Laboravimus cum iis et plerique alii, nec ulla securitas penetrandi ad vos potuit inveniri. Praesertim quia negotio illi rex junior, qui in partibus illis commoratur, dicitur adversari. Ad suffragandum itaque votis eorum, litteras tam ab humilitate nostra quam ab aliis diligentius impetratis nuntium per se, quem habitus arctioris religionis et paupertas absconderet, ad proferendum negotium, quia aliter id fieri non poterat, transmiserunt. Quia igitur tantae rei effectus non nisi instantium bellorum importunitate et casibus fortuitis impeditus, sanctitati et officio vestro credimus convenire, et ad idem etiam devotas preces duximus adjungendas, ut quod residuum est, compleat et confirmet; ne vota ecclesiae ludificari permittatis, et ipsius utilitates amplius impediri.
86
LXXXVI. AD DOMINUM PAPAM ALEXANDRUM.
86
Est quiddam quod tam meam quam alias vehementer angit ecclesias, quorumdam scilicet rapax et intemperans audacia monachorum, qui quo liberius effluant, saecularis potentiae praesidia redimentes, primo episcopis omnem obedientiam subtrahunt, et parochiales ecclesias cum altariis et decimationibus, caeterisque beneficiis de manu laica recipere pactis quibuslibet sacrilega temeritate praesumunt. In his ergo ab eis nec canonicus ordo, nec episcopalis assensus exigitur; sed devocatis ad proprietatem omnibus, mercenarios in tanta paupertate ibi constituunt sacerdotes, ut ad exhibitionem suam et ad onera Ecclesiae portanda non habeant quod opilioni sufficeret aut cursori. Generale est hoc, sed in episcopatu meo vehementius haec est grassata malignitas, nec jam nobis cujuslibet rationis obtentu, sed fallaciis ac muneribus nobis praesidioque violentiae saecularis obsistunt. Ad quod secundum ordinem institutionis ecclesiasticae reformandum, cum ego adversus abbatem quemdam et monachos monasterii cujusdam in episcopatu nostro, scilicet Sancti Ebrulfi, a sublimitate vestra primos, secundos, et tertios judices impetraverim, abbate semper multis artibus obsistente, nihil est adhuc effectui mancipatum, cum sacerdotes nostri in exsecutione causae apud judices assignatos multis attenuati sumptibus, multis laboribus sint affecti. Habemus autem et alias causas adversus eumdem abbatem de multiplici et contumaci inobedientia, cum tamen ad exhihendam nobis obedientiam et reverentiam vinculo juratae professionis teneatur astrictus. De alio quoque perjurio, quod post praestitum corporaliter juramentum de exhibenda ad mandatum nostrum satisfactione, coram multis venerabilibus personis manifeste contraxit, in eo scilicet quod post sententiam suspensionis et anathematis, per quinquennium et eo amplius missas et caetera praesumpsit divina officia celebrare, donec cognita coram legatis vestris veritate quam dicimus de necessitate magis, quam de poenitentia nobis se praestitit absolvendum, jurato nimirum quod ad mandatum nostrum super tribus expressim staret excessibus, et modum impositae sibi satisfactionis impleret. De privilegio quoque a vobis per subreptionem elicito idem abbas vobis et ecclesiae nostrae tenetur obnoxius, super quo jam tertio ipsum ad vos cum privilegio mitti inventa nimirum falsitate jussistis. De eremo etiam quadam quae a nobis et fundatore quibusdam regularibus et religiosis fratribus collata est, a praedicto abbate et monachis post appellationem ad vos factam noviter occupata, et aliis quibusdam, quae reverentiae vestrae in omni veritate fides et sedulitas nuntii nostri plenius explicabit.
87
LXXXVII. AD HENRICUM BAIOCENSEM EPISCOPUM.
87
Memini me pro latore praesentium olim vestrae excellentiae supplicasse, quia mihi pro eo quorumdam quibus ego deesse non poteram instantia supplicabat. Exaudistis ex parte, quia ab irroganda severiore sententia temperastis ad tempus, nondum tamen ei optatum beneficium perfectae liberationis arrisit. Instant igitur qui ab initio profusis precibus institerunt, eoque obnixius quia noverunt quod dilectio vestra preces meas consueverit exaudire. Preces igitur iterare compellit iterata precatio, et me genibus vestrae charitatis advolvit, ut hic se multiplicatis precibus uberioris remedium gratiae gaudeat invenisse. Audivi etiam dominum archiepiscopum, et dominum Abrincensem scripsisse pro eo, eosque culpae quam contraxit clementer ignoscere, quia ad inquisitionem vestram maluit humiliter confiteri quod fecerat, quam duplicata culpa conscientiam suam offuscare mendaciis, aut de vestra misericordia desperare. Preces itaque precibus et consilio eorum censui fiducialius adjungendas, ut si majestas vestra admonitioni eorum duxerit obsequendum, mea quoque tantae auctoritati intercessio suffragetur.
88
LXXXVIII. AD CANTUARIENSEM ET TARENTASIENSEM ARCHIEPISCOPOS.
88
Causam venerabilis fratris nostri Reginaldi electi Bathoniensis audivimus ab apostolica majestate vestrae experientiae commendatam. Gavisi sumus quod veritatis amatoribus veritatis est commissa cognitio, apud quos nec justitia periculum incurrere poterit, nec innocentia detrimentum. In quo si personam respiciatis, vir est cujus prudentia, cujus honestas, cujus virtus et industria publice multis ipsisque probabilibus innotuit argumentis. Si factum electionis inquiritur, omnium, ad quos pertinet, in personam ejus unanimi concordia vota concurrunt, statumque Ecclesiae multis labefactum temporibus certissime confidunt ipsius magnificentia reparandum. De eo autem quod ei ab his, ad quos non pertinet, tam mendaciter quam imprudenter objectum est, certis probationibus constabit vobis nihil esse nisi odii et invidiae quaestionem. Nos vero, quibus de proximo certius et facilius veritas potuit apparere, de multorum, quibus fides adhibenda est, creditur testimonio, et publica assertione didicimus, nativitatem hujus, de qua queritur, sacros patris ordines praecessisse, ipsumque patrem eo tempore licite, si praeoptasset, militare vel matrimonium contrahere potuisse. Agite itaque et calumniam hanc, quam non aliunde quam de zelo malitiae deprehendetis exortam, secundum datum vobis a Deo spiritum et potestatem media ratione discutite, nec vota ecclesiae ludificari diutius dilatione aliqua permittatis; sed injuriae huic debitae benedictionis indulto ipsum quam citius ad ecclesiam destinatae, ut ex hoc nec in spem meliorem attritae diutius ecclesiae desideria convalescant, seque populus ille optatae consolationis subsidio gaudeat assecutum.
89
LXXXIX. AD ROTRODUM ROTHOMAGENSEM ARCHIEPISCOPUM.
89
Monachus ille L. olim Cormeliensis, pro quo sanctitatem vestram rescriptum apostolicum scribitis accepisse, de monasterio illo egressus est et tertio misericorditer est receptus. Egressus quarto cum ipsum abbas et fratres pro commissis in Ecclesia sacrilegiis quae etiam verecundia prohibet recitare duplici etiam sobole de meretricibus ante fores monasterii suscepta, suscipere recusarunt, in praesentia nostra et abbatis P. Cellensis fratrumque nostrorum publice de omnibus tam convictus quam confessus, ab abbate litteras dimissorias impetravit, abjurato ad totam vitam abbatis monasterio et tota banleva monasterii quia se ignem missurum publice fuerat comminatus haec abscessit. Porro cum ipse postmodum ad notitiam Willelmi de Papia cardinalis, me et abbate praesentibus detulisset, recensita veritate ab ipso auctoritate apostolicae sedis repulsus est et damnatus. Exinde perlustratis terris, rejecto prorsus habitu monastico, factus apostata, ut parcius dicam, omni se dissolutioni publice mancipavit. Novissime si majestatem apostolicam cui haec nota esse non poterant, circumvenire mendaciis attentavit: apud vos veritati et justitiae praejudicare non debet, cui nos eorum, quae dicimus, manifestam faciemus per omnia veritatem. Scitis autem prudentiam apostolicam nihil in rebus dubiis percipere definitum, sed omnia mandata ejus conditionem habent implicitam, scilicet, si preces veritate nitantur eisque quibus hujusmodi mandata mittuntur in omnem causam, partes judicis cognitio scilicet et pronuntiatio reservantur. Quieti igitur monasterii et claustralis disciplinae sanctitas vestra provideat, ne reducto auctore iniquitatis, caeterorum qui per poenam istius correcti sunt reviviscat audacia, et exemplo veniae remissioris ipsorum denuo malitia convalescat.
90
XC. FORMA TRANSACTIONIS DE QUADAM COMMISSIONE.
90
Causas quae sive ex ordinaria jurisdictione nostra, sive ex superiori delegatione, ad nostram audientiam perferuntur, sicut media ratione decidere, sic decisas oportet veritatis testimonio communire, ne ad renovandum vetus litigium qualibet audacia quaestio rediviva consurgat. Causam igitur, quae inter venerabilem fratrem nostrum Simonem abbatem Sancti Andraeae et fratres Hospitalis Hierosolymitani super testamento illustris viri Hugonis de Pinu vertebatur, ex apostolica delegatione suscepimus sine appellationis obstaculo terminandam. Auditis itaque utriusque partis allegationibus cum meticulosa judicii necessitas videretur instare, nostro se pars utraque commisit arbitrio et litigium omne per nos amicabili compositione sopitum est. Siquidem pecuniam, quae apud praedictum abbatem a praenominato illustri viro dicebatur fuisse in deposito constituta, in necessarias et pias causas secundum tenorem testamenti, censuimus dividendam; sicut nobis eorum, qui a fratribus Hospitalis producti sunt, testimonio factum est manifestum. Unde assignata creditoribus et necessariis personis ipsique abbati aliisque diversis pauperibus congrua portione, ipsis nimirum fratribus Hospitalis intuitu religionis et paupertatis eorum plurimam assignavimus portionem; adhibito in omnibus eorum consensu, ipsorumque utilitatibus, ipsumque abbatem duximus super hac quaestione penitus absolvendum
91
XCI. AD HENRICUM REGEM ANGLIAE SENIOREM.
91
Venturus eram ad vos, sed me senectus et infirmitas et debilitas retinent, quasi quibusdam reprimentis impotentiae vinculis alligatum; sed et a multis partibus multis vexor injuriis, in quibus nullum remedium nisi de gratia vestrae bonitatis exspecto. Mitto itaque ad vos Joannem de abbatia hominem fidelem vobis pariter et devotum, quem audire vice mea et precibus meis ad momentum velitis aures regias inclinare. Obsecro reminiscatur excellentia vestra fidei, devotionis et obsequii, honori et utilitati vestrae ab ineunte pueritia vestra a me semper exhibiti, et in opportunitatibus meis apud vos merita mea mihi quandoque respondeant, nec impotentiam senectutis meae dignetur magnificentia vestra conterere; sed hominem ad omnem patientiam cum omni humilitate voluntati vestrae semper expositum, liberalitate regia confovere, et novissimos dies meos, quibus adhuc apud vos modico tempore futurus sum, permittatis, imo faciatis in laetitia consummare. Non me permittit puritas conscientiae meae de vestra sapientia desperare, apud quam saepius in multis et maximis gratiam merui, et si quid quandoque per ignorantiam aut simplicitatem minus prudenter actum est, fides semper et veritas et sedulitas impensi incessanter officii compensavit. Ad summam meliora sunt vere diligentis saeva consilia, quam fallax assentatio blandientis, sicut novissimo tempore gravibus indiciis vestra majestas experta est, quando scilicet amicis fere desperantibus magnificentiae vestrae terror invaluit et omnes conatus hostium vestrorum, Deo propitio, vestra sunt industria pariter et virtute compressi. Memini adhuc, neque hoc unquam aliquid a mea poterit extorquere memoria, sublimitatem vestram me inter initia vestra in ulteriorem gratiam recepisse, meumque semper, quo saepius utebamini, vobis in omni tranquillitate fecisse consilium, adeo ut nihil unquam dispendii, nihil laboris, nihil cujuslibet confusionis attulerit, sed omnium operum vestrorum quasi de miraculo procedere magnalia videbantur. Non erat qui vestrae praesumeret obsistere potestati, quia tunc omne opus vestrum disponebat ratio, dirigebat justitia, misericordia temperabat. Postquam vero mendax adulatorum turba convaluit, potuitque lethalia venenati mellis blandimenta licenter infundere, affectioni justitia, ratio coepit cedere voluntati, et meliore consilio praeformatos olim sensus in contrarios quandoque dolosa sedulitate convertit affectus. Unde nimirum certum est ortum esse quod accidit, quod radix, quae viriditatem de justitia et veritate non contrahit, ad jucundos et utiles fructus novissime pervenire non potest. Sane verum est bona quandoque vexationibus concuti, et quae mala sunt fallaci quadam ad tempus laetitia prosperari; sed divino judicio semper suus novissime rerum meritis respondet eventus. Sic est: inconsultorum operum exitus infelices poenitentia sera sequitur, quae dolori quidem materiam comparat; sed nulla eorum quae provenerunt detrimenta restaurat. Inde verbum celebre est Sapientis illius: Omnia fac cum consilio et post factum non poenitebis. Porro consilium est aliquid faciendi vel non faciendi vere excogitata ratio, sicut Tulliana nobis eloquentia definit. Intelligat Dominus meus tria definitionem formare consilii, unitatem, diligentiam, rationem, ut scilicet quod fit aut dicitur, nitatur unitate, dirigatur studio, ratione formetur. Quidquid enim stabilem non contrahit de veritate substantiam, ruinae et defectioni necessario tenetur obnoxium, ut videlicet quod de nihilo ortum est redigatur in nihilum, nec in fundamenti alicujus soliditate subsistit. Quod quasi de inani quodam praestigio falsitatis effulsit. His etiam quae vera sunt, oportet semper cum instanti diligentia rationis adhibere judicium, ne quis alienam quietem turbare vel jus alienum confidentia potestatis praesumat invadere, sed modum justitiae continenter amplexus, superioribus reverentiam, gratiam inferioribus, proximis exhibeat charitatem et ad omnem partem mentis acie callide circumducta. Sic omnis omnium de propria conscientia metiatur affectus, ut aliis se talem in beneficiis et offensis curet impendere, quales eos vellet in suis opportunitatibus invenire. Verum qui praestant, officii sui debitum arctius tenentur agnoscere, ut se dominium potius ad custodiam quam ad violentiam accepisse cognoscant, nec eum, cui cura est de illis, Deum scilicet, putant ob aliam causam iis fastigium dignitatis, copiam divitiarum, potentiae gloriam contulisse nisi ut eos in opus ministerii collocaret reddituros nimirum de singulis suo tempore sub severo districti judicis examine rationem. Qui ergo periculum administrationis accepit, rationem praeparet ad reddendum, quia usque ad quadrantem comminatur se qui credidit exacturum. Quod si sua cum hujusmodi potentibus gloria non descendit, nec enim iis ascensus promittitur sed descensus, quid exigenti proferet quod nihil reservavit sibi quod habeat ad solvendum? Nempe carnem et spiritum, quia nihil est eorum quae rapta sunt quod subsistat, neque alius esse poterit satisfactionis modus, nisi ut poenam perpetuam solvat, qui non habet aliud unde possit a debito perpetuo liberari. Meminisse debent ab eo sibi commissas esse qui eos proprii sanguinis redemit impendio et mortis etiam amaritudine liberavit: a quo ejusdem substantiae naturam idem redemptionis pretium omnium eadem consummatio et merces est: non est de quo alii adversus alios possint privilegio gloriari, nisi quia qui praesunt graviori ruinae et majori periculo sunt objecti. Scripsi diffusius, quia verborum copiam devotio ministrabat, singulaque mihi dicta necessaria videbantur ut fidelis admonitio vestrae vos faciat gloriae reminisci. Utinam viros virtutis et consilia fortium regia majestas aestimet et agnoscat, ne spiritus iniquitatis et mendacii, fallacibus blanditiis robur regalis potestatis enervet, et ad opera malitiae vel defectus contrahat et inclinet.
92
XCII. AD HENRICUM REGEM ANGLIAE SENIOREM.
92
Sicut vobis in Northmannia dixeram, veni in Angliam ad vota orationum Domino persolvenda. Cumque inde ad praesentiam Domini mei magno desiderio traherer, audivi vos Eboracum et ad remotas illuc tendere regiones, mihique nulla spes relicta est nullaque fiducia consequendi. Proficiscor tamen, lento licet itinere, quia celeritatem mihi senectus et debilitas non indulgent, sed quasi quibusdam reprimentis impotentiae nexibus detinent alligatum. Placeat igitur domino meo praecipere mihi, ubi et quando vestrae possim occurrere majestati, ne quod potentiae mihi residuum est incerto ideoque vago circuitu consumatur. Desidero etenim quam primum videre faciem domini mei ut oculis meis jucunda regii vultus serenitas illucescat, et ab injuriis diutinisque laboribus exhibita mihi solita benignitate respirem. Valete.
93
XCIII. AD HENRICUM REGEM ANGLIAE SENIOREM.
93
Orationis causa profectus in Angliam, statim ad videndam domini mei faciem festinavi, quia me ad hoc tam devotio quam necessitas invitavit. Audistis me et in aliquibus exaudistis, sed adhuc nobis majora differre in futurum, adjecta tamen promissione, in qua de jucunda mihi collatae spei securitate respiro. Promisistis siquidem quod exinde mea diligenti inspectione opera probaretis et secundum meritorum qualitatem suo tempore apud vos mea mihi justitia responderet. Gavisus sum de sincera bonae conscientiae meae veritate confisus quod nulla culpa excellentiam vestram exasperari patietur, vel benevolentiam denigrari; neque ex hoc nunc prudentiam vestram circumveniet astuta malignitas invidorum, sed secundum doctrinam Evangelii ipsis credetis operibus, et vestra de manifestis rerum argumentis censura procedet. Atque utinam cum inspectione praesentium velit aliquando perpetuae fidei devotionis et obsequii mei vestra dignatio reminisci, et quae inter alios meo singulariter consilio et industria honori vestro et utilitati quandoque provenerint, quos denique labores et sumptus vobiscum cum omni semper hilaritate pertulerim, quibus vires corporis et rerum facilitates per triginta annos continuos attritae sunt et consumptae. Successisse mihi dicerem, imo animi laetitia gloriarer, si vel in modico vestrae sensissem inhaesisse memoriae ea, in quibus nullo modo decipi potuistis, sed oculata fide et multiplici semper agnovistis effectu. Et ego quidem a secundo anno regni vestri gratiam vestram, qua me semper fueratis exuberanter amplexus, sensi mihi quorumdam delationibus imminutam, quos ego certe bona fide, familiaritati et consiliis admoveram quia prudentiam eorum et industriam vobis utilem fore credebam, et me ab eis apud vos in ea, quam merueram, benevolentia conservandum. Porro evenit mihi quod infelici multis experimento certum est evenisse, ab iis me scilicet aliquantulum repulsum esse, qui mea fuissent sedulitate promoti. Sic enim est; inter eos, qui viris sublimibus sunt acceptiores et intimi, saepius rara fides vertitur et rara dilectio, seque student multis artibus praevenire, quia quisque sibi credit attribuendum, quidquid fuerit alii derogatum. Quo sane intellecto, censui honori vestro et utilitatibus fortius insistendum, ut studium et perseverantia mea confusionem posset inferre fallacibus, et mihi plenitudinem gratiae vestrae, cujus manifestum erat aliquot adhuc restare reliquias, reparare. Profeci aliquando, sed ad antiquam plenitudinem pervenire non potui; sed in novissimis vehementius exasperatum sentio, quem ego in novissimis, Deo teste, totum speraveram sincera fide et promptissimis obsequiis redemisse. Revertatur utique dominus meus ad cor, quoniam miserendi tempus advenit, nec ego propono apud vos ulterius de meis aliquid meritis allegare; sed solam humiliter implorare clementiam, quae quanto desiderabilior est, tanto majoris debet in principibus aestimari, quam si poenitentiae delinquentium impendi gloriosum est, profecto non debebit innocentiae denegari. Notum me toti orbi longior aetas et discursus multiplex reddidit et acceptum, atque inhumanum fortasse reputabitur a pluribus, si innocentiam meam et novissimae senectutis tempus vestra severius dignatio prosequatur; si duriorem tuleritis de ambigua suspicione, potius quam de rerum veritate sententiam; si imminentis sepulturae claustrum cum lacrymis et moerore feceritis introire; si statum ecclesiae labefactari sustinueritis, quam in diebus meis de paupere divitem, sublimem de humili, praedicabilem de obscura vestrae serenitatis beneficia reddiderunt.
94
XCIV. AD WILLELMUM DECANUM BAIOCENSEM.
94
Sicut novit prudentia vestra causam, quae inter Cenomannensem episcopum et Clementem vertitur, sub eo modo nobis et vobis Romani pontificis delegavit auctoritas, ut si alter nostrum non vellet vel non posset interesse, alter nihilominus sine appellationis obstaculo definiret. In quo manifeste datur intelligi in absentia alterius, totam alteri consignari cognitionis et judicii potestatem, nec is qui absens est, jus habet vices suas alii committendi, quia in alterum tota negotii decidendi concedit auctoritas: sicut ejus qui delegavit superior excellentia praefinivit. Porro quia me in Angliam multarum importunitatum ad praesens trahit instantia; oportebit vos locum utriusque supplere, cansamque singulari judicio definire.
95
XCV. AD. . . . .
95
Quantum apud Dominum nostrum profecerim in Anglia, vos vidistis, qui mecum ad taediosam importunae supplicationis durastis instantiam et demum severioris repulsae contumeliam reportastis. Timeo induratum adversum me, nec facile ad cor ullo unquam tempore rediturum, quia concepta semel ira vel odium nec placari facile consuevit, nec ad gratiam revocari. Et ego quidem a secundo anno regni ipsius in crebris ipsisque certissimis indiciis intellexi, quoniam innocentiam meam semper exinde, vel manifeste vel quasi occulte, sub typo quodam dissimulatae severitatis oppressit, et omnem tam a me quam a meis proventum cujuslibet honoris vel utilitatis exclusit. Non potuit fidei puritas vel sedulitas obsequii vel labor intemperans, vel sumptus excedens, vel industria consilii in magnis vel maximis rebus efficaciter et ad gloriam majestatis insistens, concepti sine causa rancoris amaritudinem declinare; sed mirabili perversitate quae gratiam penitus redemisse debuerant, sincera potius odium merita provocabant. Instabam itaque fortius et quasi ad evincendum merita meritis cumulare certabam; ut inspecta laudabilium operum luce erubesceret adulatorum confusa malignitas et ab invito domino etiam favorem frequens et officiosa veritas extorqueret. Non proficiebam et ipse tamen interim meo nihilominus instanter utebatur officio, et exclusum ab his, quae ad proprium libere disponere praevalebat arbitrium, studiose ac memoriter ad majora consideranda vocabat, in quibus eum ad habendum consilium cum rei quantitas tum periculosus eventus, tum difficultatis angustia compellebat. Vicesimus annus exactus est, ex quo ego miserabiliter in hoc agone sudavi, quia indefessam perseverantiam conscientia sincera firmabat, quia excellentium jugis exhibitio meritorum. Non peccavi, etsi quid forte peccatum est, reatus tamen libertatem regiae clementiae non excedit, et sine dolore meo debuit saltem detrimentis nil male merentis ecclesiae commoveri, ne de aliena afflictione gloriam neque dulcem sibi de aliena amaritudine contrahere voluptatem. Mirum autem est quod inter injurias, quas patior et lacrymas affluentes, nondum de visceribus meis potuit zelus altius radicatae dilectionis avelli; nilque mihi constat amarius quam quod fidelissimo crimen fraudis imponit, diligentique rependit odium, nec in aliqua me permittit in futurum existimationis ejus et gratiae fiducia respirare. Mitto ei litteras omni humilitate et supplicatione plenissimas, sicut vobis ex rescripto earum poterit apparere, quas vellem ei explorata opportunitate sub praesentia vestrae charitatis offerri ut eas semel totas vestro studio intercedente sustineret audire, mihique a vobis significari litteris, si quod responsum acceperitis aut speratis effectum.
96
XCVI. AD DOMINUM PAPAM ALEXANDRUM.
96
Ad audientiam majestatis vestrae cujusdam illustris viri querela perfertur, quem pluribus de causis constat mihi multiplici ratione devinctum, ut ei in necessitatibus suis jure tenear praestare, praeeunte quidem justitia, consilium et auxilium opportunum. Uxorem habet, ad quam cum totius paternae haereditatis proventura successio crederetur, producitur ex insperato puella et de secreto furtivae educationis adducitur, quam sub diuturna viri absentia de adultero progenitam tota terra cognovit: atque is qui pater exquiritur, publice coram episcopo loci, coram archiepiscopo provinciae, coram etiam ipso rege requisitus suam esse constantissime pernegavit, omnesque fere quibus illa proxima cognatione conjuncta est, testimonium legitimae nativitatis nulla praesumunt audacia perhibere. Sub hac igitur spe obtinendae dolo haereditatis, nupsit cuidam, qui cum fautoribus suis falsum patrem tam minis quam promissis sollicitat ut eum a persecutione publice protestatae veritatis avertat. Appellatum est ad vos apud quem veritati et justitiae non poterit dolus vel violentia praevalere, nosque eo securius vestrae scribendum duximus majestati quod non quasi preces de incerta re, sed de nota perhibemus testimonium veritate.
97
XCVII. AD DOMINUM PAPAM ALEXANDRUM.
97
Si venerit ad praesentiam majestatis vestrae sacerdos quidam, Joannes nomine de Grimovilla, venientem sapienter accipite, quoniam excommunicatus est, et per annos circiter decem in excommunicatione permansit; siquidem manus violentas injecit in monachum, ipsumque sacerdotem, sauciumque et plurimo cruore perfusum, sicut dicitur, penitus occidisset, nisi eum fortiter hi qui stabant cum monacho repulissent. Quo facto cum manifestum esset eum in anathematis incurrisse sententiam, nec absolutionem a Romano pontifice quaerere voluit, neque satisfacere monacho, nec nobis aliquatenus obedire, sed ad remotas partes alterius episcopatus abscedens sub praedicto vinculo furtim ordinem sacerdotis accepit, et in partibus illis, me ignorante, in ordine sic percepto publice ministravit. Ad hanc vero perversitatem exercendam, ipsum a primis adolescentiae suae annis caeca traxit ambitio, acquirendae scilicet in episcopatu nostro cujusdam parochialis ecclesiae, quam per violentiam plebeiae multitudinis, cui ipse cognatione conjunctus erat, credidit obtinere. In qua cum duodecim annorum et eo amplius spatia consumpsisset, nullis meritis a me nulla justitia debuit exaudiri, quia me ex ea causa frequenter offendere, et ecclesiam multis injuriis non destitit infestare. Defuncto itaque sacerdote, qui in ecclesia illa annis circiter quadraginta ministraverat, ego ad monachorum Praetellensium repraesentationem, ad quos pertinebat, personam idoneam subrogavi, eoque celerius ut esset qui pervicaciae ipsius posset obsistere, ne scilicet iste vacantem ecclesiam confideret facilius occupare. Frustratus hic et omni diutinae spei solatio destitutus, a legatis vestris ad archiepiscopum litteras impetravit, ipsumque ad eum sublata mihi ignoranti et invito ordinaria jurisdictione miserunt. Apud quem quia inter propinquos et conscios agebatur, tanta adversus eum processit instructio, ut ipsius facile crimina convinci possent et calumnia deprehendi. Interceptus itaque manifestae veritatis indiciis, cum ei alia non pateret occasio, ad audientiam vestram ad archiepisco quem judicem praeelegerat, appellavit, sperans, si causae fuerit delegata cognitio, judicem juramentis circumvenire fallacibus vel vexationibus aliquid extorquere. Quia igitur, uno per mendacium obtinente, plurium audacia convalescit exemplo, publice interest ut benignitas vestra perversitati hujusmodi hominum nimis credula non existat, nec judices de optione sua, sed de vestra potius experientia sortiantur. Siquidem pertinaci a vobis postulant instantia, quos redimi posse confidunt, vel quibus ad omnem casum familiari gratia sunt conjuncti. Unde si eum, de quo scribimus, in vestra praesentia contigerit inveniri, si placet, quaeri facite, a quo episcopo primum, a quo novissime fuerit ordinatus, quis eum a sanguine sacerdotis absolverit, a quo et quo tempore ei fuerit donata ecclesia, quam quaerit; cum infra hoc triennium sacerdos decesserit: quem ibi constat plus annis quodraginta continue ministrasse, nec ecclesia huic potuit ullo jure superstite sacerdote conferri. Quod si ab ordinatione mea, quia primum usus est, ad alium episcopum sine conscientia mea et dimissione transivit, manum ordinatoris agnoscat et titulum quem accepit; quia ego alienae ordinationis clericum, ipsiusque furtivae, de jure recipere non compellor, praesertim quem tantis novi criminibus irretitum.
98
XCVIII. AD HUGONEM LEXOVIENSEM ARCHIDIACONUM NEPOTEM SUUM.
98
Litteras poenitentiae et conversionis tuae laetabundus accepi, quae utinam de sancta voluntate processerint et in fidei stabili veritate consistant. Quia vero operibus credendum esse doctrina veritatis instruimur, opera contemplabor, quae utinam talia sint, ut veterum debeant delere memoriam, condignosque faciant fructus, quibus detrimenta praecedentia recompensent. Si vero animum, quem ab initio in multis utilem et benignum gratis expertus es, tua ut parcius dicam negligentia denigravit, a colore concepto in antiquum candorem procedentia poterunt merita revocare, et ingenuos quidem mores tuos ab offensione vestra praecepta debent beneficia cohibere, donec aliquam vel in modico gratiarum retuleris actionem. Sane ingrati damnatus omni beneficio se probat indignum, adeo ut ex ea causa libertus in servitutem revocari possit, et qui de percepta misericordia alii non impertit, usque ad novissimum quadrantem in eo, quod dimissum est, divino judicio condemnatur.
99
XCIX. AD HENRICUM REGEM ANGLIAE SENIOREM.
99
Audita instanti transfretatione vestra, ad vos tanquam ad dominum meum venire cum omni festinatione curavi, ut oculis meis regii vultus serenitas illuceret, et impotentiam senectutis et debilitatis meae jucundi sermonis vestri gratia recrearet. Veni equidem, sed longe aliter quam speraveram omnia processerunt, quoniam non nisi in paucis audiri merui nec in quolibet aliquatenus exaudiri. Veni, inquam, dicturus sicut existimabam vobis Vale novissimum, atque idem a vobis cum gaudio recepturus, ut post tot merita mea et excedentia beneficientia vestra in novissimo discessu ad bonum perpetuae charitatis et pacis animorum sibi invicem concordia responderent. Quidquid autem acciderit aut quocunque futurorum se convertat eventus: gloria mea erga vos est testimonium conscientiae meae. Quoniam ab omni delicto prorsus immunis sum et inter omnes, quorum honori et utilitati vestrae fides et devotio profuit, ut modestius dicam, mea possunt majoribus merita coaequari. Siquidem trigesimus annus exactus est ex quo ego semper in obsequiorum vestrorum agone sudavi. Quod si aliquando delatorum invidia adversum me motum vestrae mentis quemlibet excitavit, tanto steti securius, tanto virilius et efficacius institi, ut adulatorum mendacia jure fide mea possent et magnificentia reprobari. Coepi a puero, et vos per adolescentiam, juventutem, virilem aetatem ad senectutis annos prope perduxi, totumque corpus et animam, studium et laborem, pecuniam atque tempus impendi: mihique nunquam aliquid fuit delectabilius quam honori vestro et proventibus inservire. Ea certe fiducia, ut mihi in novissimis diebus meis liberaliter excellentia regia responderet. Si non deliqui, cur patior? Cur non magis credit dominus meus veritati operum eorum quam incertis suspicionibus et mendaciis delatorum? Quod si deliqui, quod non venia sed ultione dignum debeat judicari, salva vobis est ultio, dum tamen sententia non de incerto, sed legitime de rerum veritate procedat. Ad summam hoc unum ipsumque praecipuum a Domino meo cunctis vellem precibus impetrare, ut mihi de benevolentia ipsius spes aliqua relinquatur quam in sinu meo custodiam, velut thesaurum absconditum, atque in ipsa mihi liceat omni tempore respirare. Dicturus eram vobis aliqua cum a vobis recessi, sed opportuna mihi non refulsit occasio, quae tamen per latorem praesentium in schedula vobis scripta transmitto; quorum si qua vobis facere placuerit, ego cum omni gratiarum actione recipiam. Quod autem differre volueritis, ego in silentio cum omni humilitate et patientia sustinebo.
100
C. AD WALTERUM DE CONSTANTIIS.
100
Quod ita, sicut audistis et vidistis, a domino rege dimissus sum, gratia mihi vestra compassa est, et confusioni meae meisque condoluit detrimentis. Sane in articulo temporis illius praegravis moeroris amaritudine adeo animo constitutus sum, ut quidquid mihi potius agendum esset, videre non possem, sed potissimum celerem fugam remedium credidi: ideoque a facie indignationis ejus quantocius tanquam fugitivus exivi. Revertens itaque cum animus meus ad multa de liberatione plurima raptaretur, cogitavi quod celerem exitum meum non metum sed contemptum potius et superbiam reputaret, quia motum ejus nec diutina supplicatione neque longis fueram precibus prosecutus. Decrevi itaque ad ipsum cum omni festinatione reverti, ut quod minus bene factum fuerat, videretur prudentior poenitentia restaurare et suspicata superbia humilitatis substantia tolleretur. A domo itaque mea, quam prope Baiocas habeo, ego Cerasiacum usque perveni, ibique adeo mihi impotentia contractae debilitatis invaluit, ut progredi salva corporis incolumitate non possem, quia omnes fere vires corporis mei consumpserat labor et aviditas revertendi. Cum itaque decidissem in lectum, nihil aliud potui quam vice mea litteras et nuntium destinare, ut apud dominum meum negotia mea litterarum veritas et nuntii sedulitas explicarent. Quem etiam ad dilectionem vestram censui praecipue destinandum ut studio vestro opportune introducatur ad regem et vos si ita poterit accidere litteras audiatis, ut inde scilicet majorem occasionem possitis accipere quid vobis agendum sit aut dicendum. In litteris autem nihil nisi humilitas et supplicatio continetur, adeo ut si velit de liberalitate regia reminisci, ad exaudiendum jure debeat inclinari.
101
CI. AD HENRICUM REGEM ANGLIAE SENIOREM.
101
Auxilium liberale mihi de regali munificentia promisistis ad recedendum scilicet de statu isto, in quo diu sine periculo salutis esse non possum, et ad securiorem vitam, propitiante Domino, demigrandum. De vultu itaque vestro judicium meum prodiit, et causam meam necessitas et inopia peroravit, dum in me et profectum provectae senectutis attenditis, et aeri alieno copiam non suppetere facultatis. Excessit omne meritum meum vestra dignatio, et importunitate mea commode gratiae vestrae plenitudo respondit. Super quo reminiscatur utinam Dominus meus, dominum Petrum legatum vestrum, magnae honestatis et prudentiae, non solum suggessisse vobis factum hoc et approbasse, sed multis etiam extulisse laudibus dignum regia majestate beneficium, si in tanta opportunitate mea fideli et vere dilectori suo manum propitiam benignae largitatis impenderet; quem toties in opportunitatibus suis promptum, fidelem et utilem multis sit argumentis expertus. Utinam Dominus meus secundum doctrinam evangelii credat operibus, neque blandis adulatorum fallacibus seducatur, qui totum sibi deperire reputant, quod alienis viderint utilitatibus impertitum. Omnem igitur vitam, qua ego vobis a juventute mea incessanter astiti, bonitas vestra media veritate recenseat, ut debita meritis gratia rependatur. Nostis, domine, me hominem multorum dierum esse, multisque notum regionibus et personis acceptum; multis etiam majestatis vestrae magnificentiam complacere, si viderint vel audierint me a vobis cum lacrymis non amaritudinis sed devotionis exiisse. In procinctu sum, nec recessum meum aliqua retardat occasio, si tantum opportunitatibus meis vestro fuerit beneficio satisfactum. Miseremini itaque, miseremini mei, quia miserendi tempus advenit, ut omni temporalium rerum labore deposito, ad requiem contemplationis divinae transeam ubi pro salute quidem mea et vestrae majestatis honore pariter et proventu incessanter devotio sedula preces offerat efficaces. Tractaverunt mecum dominus Rothomagensis et Baiocensis episcopi et alii quidam fideles vestri, quibus a vobis erat injunctum. Et ego cum omni alacritate eorum persuasionibus acquievi, adeo ut de discessu meo discretionem vestram non oporteat in aliquo dubitare, si tamen secundum spem praestitam optatum desiderio meo liberalitas vestra largiatur effectum. Facite itaque, sicut decet magnificentiam et veritatem vestram, et invincibilis instantia meae necessitatis exposcit ut in totum ab episcopali separatus officio, importunam instantis concilii vocationem liberatus evadam.
102
CII. AD DOMINUM PAPAM ALEXANDRUM.
102
Ad concilium cum aliis vocatus, cum aliis venire non potui, quia impotentem laboris illius causae plurimae reddiderunt. Prima est senectus qua septuagesimum annum transgressus sum, secunda Hierosolymitana expeditio quam mihi pontifex Romanus indixit. Tertia ruinae miserabiles, quibus semel et iterum de solii sublimitate lapsus sum et confractus, adeo ut a decem annis aliquibus remediis non potuerit virtus pristina restaurari. Cumque miserabiliter causa posset una sufficere, tres simul pari importunitate concurrunt, ut me quasi triplici funiculo videatur impotentia religasse. Ego quidem desiderio desiderabam venire, ut gloriam victoriae vestrae cum aliis celebrarem et ariditatem meam quasi de proximo benedictionis vestrae rigaret ubertas. Orabam tot et tantorum patrum venerabilem videre conventum, ipsorum erudiri sermonibus, exemplis instrui, et ad reparandam libertatem Ecclesiae Dei cooperari, si possem, quam in multis partibus doleo deperisse. Impotentiam itaque meam dominus et Pater meus habeat excusatam et a mandato me, quod implere non possum, clementi bonitate relaxet, quia, etsi praesentia corporali non venio, omni desiderio tamen et reverentia devotus assisto. Venissem autem libentissime, quia multas causas ad veniendum mihi necessitas offerebat, quas praeterisse fortasse damnosum est, et tot aut tantis occupationibus vestris ingerere taediosum, quia postmodum, Deo volente, per gratiam vestram spatiosius poterit et commodius expediri.
103
CIII. AD DOMINUM PAPAM ALEXANDRUM.
103
Quandiu ecclesia, cui Deo permittente deservio, me tenuerit alligatum, oportet me aliquando eorum, qui mihi commissi sunt opportunitatibus intendere et debita quantum potero diligentia subvenire. Rogo itaque ut causas si quae de episcopatu nostro ad vos pervenerint, personis injungatis quae zelum Dei habeant, et peritiam judicandi. Infestat siquidem his diebus Ecclesiam Dei nova malignitas, quae de rapacitate monachorum et de clericorum procedit audacia, qui dolose aut violenter quod affectaverint occupantes, post appellationem se exspoliatos asserunt ut trium subornatorum testium juramentis quocunque pacto valeant obtinere. Siquidem is ad quem appellatum est, eum quandoque qui appellat quodam favore complectitur et ut suam ulciscatur injuriam causam quandoque vulnerat innocentis. Super quo benignitatem vestram habere volumus exoratam, ut in delegandis judicibus discretio vestra provideat, ne his, qui nobis inimicantur et invident, vestra vel vestrorum judicia committatis, quorum nomina lator praesentium vobis plenius indicabit; qui cum publice nobis nihil aliud quam reverentiam offerant ad injuriam tamen nostram sunt obducto quolibet vel tenui velamine proniores. Caeteris autem in toto orbe terrarum committite sicut placuerit vobis, absque discretione ordinis et aetatis.
104
CIV. AD DOMINUM PETRUM CARDINALEM.
104
Verbum, super quo domino regi Angliae vestra pro me gratia supplicavit, prorsus inane factum est, quoniam infelices aliquos adversum me exspectare praeelegit eventus, quam mero beneficio quolibet adjuvare. Et quia beneficium non merui accipere quod speravi, de meo necesse est me facere quod oportet. Ideoque proposui, cura episcopali viris interim commissa fidelibus, extra provinciam, ubi nulla quies, nulla laetitia est, aliquo me conferre, ubi quies et animo prodesse possit et corpori et ad solutionem parcimonia subvenire. Per quod in brevi ab importuna liberatus instantia creditorum ad unicum statim Romani pontificis revertar auxilium, ut me et a vexationibus praesentis cruciatus absolvat, et ad gerendum morem devotioni meae cum absolutione necessaria et benedictione dimittat. Veni igitur in Franciam ad concilium venire disponens, si ulla unquam ratione potuissem, quod quia certius expertus sum mihi impossibile esse, cum litteris excusationis meae nuntium mitto, quem rogo ut vestra gratia commendatum habeat, et in his quae vobis ex parte mea dixerit, per vestram gratiam liberaliter adjuvetur. Sciatis autem me plurimum de vestrae familiaritatis et amicitiae gratia gloriari, quam, etsi condigna operum exhibitione non merui, sincera tamen credideris devotione suppleri.
105
CV. AD DOMINUM PAPAM ALEXANDRUM.
105
Desideravi, domine mi, jam dudum a vobis episcopalis officii petere missionem, quia deficiente ex multis causis animo et corpore, nec diligentiae huic sufficio nec labori. Ideoque praelationem meam ex hoc nunc constat ecclesiae non tamen esse inutilem sed damnosam, nilque restat nisi instantem mihi provide disponere sepulturam, ne forte negligentem mortis hora praeveniat, et praevento sera poenitentia non succurrat. Quia vero multis impeditus libere demigrare non poteram, consilio et admonitione domini Petri cardinalis legati vestri promisit mihi dominus rex Angliae copiam regalis auxilii quo aere alieno, quod me maxime detinet, liberari possem et ad sustentationem meam quocunque me verterem de bonis episcopalibus, quae studio etiam meo copiose noviter acquisita sunt, perpetuo beneficio communiri. Nunc vero revocavit animum manumque, quae liberaliter credebatur extensa, continuit et ut parcius dicam, permittit me a ministris et exactoribus suis miserabiliter infestari, adeo ut provinciam totam exire compellat, quia nulla patientia poteram ea, quae indignissime patitur Ecclesia, contueri praeter alia quae noviter ad cumulum miseriae et servitutis adjecit, quod in civitate, quae semper hactenus inter alias speciali libertate gavisa est, solique in omnibus respondebat episcopo, praefectum sibi sua auctoritate constituit, qui quotidie coram oculis meis reditus sibi meos violenter usurpat, et cives indignissimis injuriis afficit, et me potestatem habere quam semper habui, non permittit. Minor hospite sum, qui semper dominus fueram civitatis, et in aliis quidem civitatibus existo liberior quam in mea, in qua sibi jus omne semper tam saeculare quam ecclesiasticum beatus Petrus, in cujus honore fundata est Ecclesia, vindicavit. Meminerit autem sapientia vestra me libere ad episcopatum hunc absque omni violentia et designatione potentiae saecularis electum. Ideoque exclusum divitiis, donec in manu forti et brachio excelso gloriosae recordationis Innocentius papa sua speciali auctoritate, cum omni possessionum integritate et debita libertate, in sede me constituit et firmavit. Profecto plurimum videbitur vestrae gloriae derogari, si tam illustre opus antecessoris vestri coram oculis vestris ducatur in irritum, et Ecclesia, quae inter alias multo privilegio consueverat exsultare, primo ad servitutem, dehinc ad inopiam mutilata descendat. Rogo utique et genibus misericordiae vestrae cum humilitate et desiderio provolutus exposco, ut absolutionem mihi ab onere importabili vestra majestas indulgeat et a vexationibus, quibus miserabiliter crucior, libere et educat. Diem autem exitus et dimissionis oportet interim meae dimittere voluntati, ne mihi malignitas insidiosa possit illudere, et simplicitati meae gaudeat quia illusam viderit, insultare. Si enim modo quolibet episcopatum vacare contigerit, profecto ad omnia bona ecclesiae confiscanda, secundum veterem abusum, manus avidas potentia saecularis immittet, neque creditoribus satisfiet in aliquo, qui ad impendendum constructioni et aliis ecclesiae necessitatibus a multo tempore sine omni fenore praestiterunt, et ego apud Deum violatae fidei reus inveniar, et apud homines existimatione et infamia publica merito condemnatus. Proposui itaque, cura ecclesiae viris commissa prudentibus, extra provinciam, in qua nulla laetitia, nulla mihi quies est, aliquo me conferre, ubi quies et animo prodesse possit et corpori, et ad solutionem parcimonia subvenire. Cumque ab importuna creditorum fuero liberatus instantia, quo statim mihi demigrare liceat, oportet me interim esse litteris vestrae sanctitatis instructum, ne ad redeundum ad vos oporteat me plurimum temporis et laboris impendere, quia dies multos provectior mihi aetas et valitudo contraria non permittit.
106
CVI. AD DOMINUM PAPAM ALEXANDRUM.
106
Dudum me divina dignatio ad episcopale provexit officium, et supra merita mea, imo contra, gratia sublimavit. Et ego primo quidem facilius acquievi, quia nec laborem operis illius, nec periculum expertus fueram, sed sanctitatem ordinis et potentiam dignitatis attendens ex altero mihi sanctimoniam sperabam provenire, ex altero magnificentiam comparari. Optabam sane eas in unum concurrere, et ad eumdem cooperari consummatae virtutis effectum, ut scilicet nec sanctitas magnificentiam tolleret, nec magnificentia sanctitatem, sed utraque de alterius invicem contraheret gloria dignitatem. Porro expertus dolui in contrarium mihi cessisse quod credidi, dum carnis infirmitas studia rationis impugnat, et conceptae resistit multiplex occupatio voluntati. Dum igitur quaero remedium et ad consequendam salutem devotus anhelo, intellexi nihil ad hoc efficacius fore, nihil certius quam secundum doctrinam Christi exemplum humilitatis ejus et patientiae pariter et paupertatis amplecti; reprobatis scilicet omnibus qui viam veritatis poterant impedire, ad eundum mihi esse aliquod religiosorum fratrum collegium, domumque religiosae institutionis intrandam, ut exclusis quae vanitatem saeculi videbantur offerre, sola intrinsecus vagos affectus regularis continentia coerceret, et allisis ad petram parvulis sinceritatis semper studia convalescant. Porro episcopali mancipatus officio, ad quod me dominus et Pater meus gloriosae recordationis Innocentius papa speciali charitate provexit, non potui vel debui mea auctoritate discedere, nisi prius essem a Romano pontifice, cujus me dextra colligaverat, absolutus. Supplicavi itaque primum sanctae memoriae Eugenio papae. Supplicavi nihilominus Adriano sub conscientia siquidem vestra, cum cancellarius essetis, sed favorem vestrum in ea parte minus promptum auxiliique minus efficacis inveni. Negatum mihi est ab utroque quia adhuc robustae aetatis et validi corporis aestimabar, necdum defectum quemlibet de corporis defectu scientia vel memoria contrahebat. Obedire itaque de necessitate compulsus sum et pusillanimitatem meam iteratis exercere laboribus, dum me zelus libertatis ecclesiasticae comedit, quam exinde quotidie majoribus semper affici conspicio detrimentis. Non potui silere, sed non nisi modicum solitaria submurmuratione profeci, quia nemo mecum et omnium adversum me suffragia reclamabant. Tota igitur in me et ecclesiam meam versa est indignatio praesidentis, cujus mihi motum nec patientia mitigare potuit nec supplicatio delinire. Duravi tamen, quandiu vel modicum in aliquo solamen accepi, et reparanda quocunque casu libertas ecclesiastica videbatur. Super quo quidquid a divina sit bonitate provisum, ego mihi et Ecclesiae Dei animo et corpore fere totus inutilis factus sum, quia paulo minus animo defeci quam corpore, quoniam animi vires et corporis senectus obtundit, et cogitatibus fidem memoria non conservat. Angustiae itaque mihi sunt undique, quia corporali impotentiae vis quotidianae persecutionis incumbit, et inter varios conceptus ratio torporem desidiae patitur et stuporem. Trahebat me quandoque devotio, sed me nunc inexpugnabilis violentia necessitatis impellit, sicut quorumlibet coeptorum operum imperfectio, et tam linguae tarditas quam sermonum confusio protestatur.
107
CVII. AD RICARDUM WINTONIENSEM EPISCOPUM.
107
Diu est quod ad dominum regem nec litteras misimus nec nuntium, licet me importunitates plurimae perurgerent. Timebam indignationem ejus nomine meo exasperari potius quam placari, et quod ipsum ad nocendum potius quam ad subveniendum supplicatio provocaret. Nunc autem nequeo differre diutius, quoniam ministri ejus manifeste praedicant mandatum sibi ab eo ut me et ecclesiam meam omnibus modis infestent, si gratiam ipsius vel retinere volunt, vel desiderant obtinere. Nituntur igitur acrius et invicem certant se in omni maleficio praevenire. Willelmus, filius Radulfi, princeps omnium et magister, Walteri scilicet de Constantiis precibus inductus, per quem se putat regis gratiam firmius obtinere, affirmans ei plurima, quae ego nunquam credo de regis conscientia processisse. Ad episcopatum siquidem meum adeo jam impudenter anhelat, ut jam nulla fere sit dissimulatio promissorum, sed relicto ad hoc Huberto, quem utinam noveritis, plures canonicorum conciliavit sibi et etiam juramentis astrinxit, ut me decedente, de ipso eligendo regiae consentiant voluntati. Ideoque Willelmus, filius Radulfi, incessanter instigat, ut frequentibus me vexet injuriis, quibus taedio affectum cedere me compellat. In quo ad tantam vehementiam vir ille processit, ut me de civitate mea ejiceret et omnibus reditibus spoliaret, prohibito etiam mihi egressu de terra ut scilicet nihil mihi in terra relinqueret, nec esurientem etiam aliunde quaerere sustineret. Super quo etiam generali praecepit edicto, ne a clericis meis mihi aliquid conferretur, et si quis quidquam obtulisse repertus est, bona ejus omnia confiscata sunt et oblata. Durum mihi est quod adeo me per Walterum regia potestas infestat, sed durius est quod ecclesiam a coeptis juramentis divisit in partes et partem plurimam a mea obedientia separavit. Quod si forte in aliquem voluero aliquid episcopalis exercere justitiae, Willelmus, Radulfi filius, non permittit, sed omnem ecclesiasticam potestatem violenter usurpat, ecclesias, oblationes, altaria, decimas et praebendas, et quaslibet eleemosynas, remota prorsus auctoritate mea, suae vindicat potestati. Ad haec tanta jam Walteri impudentia est et caeca ambitio ut me etiam per Baiocensem episcopum et per cancellarium et Willelmum filium Radulfi et archiepiscopum commoneri fecerit, et ipse mecum inde tractaverit, ut pecuniam ab eo reciperem quam rex mihi promiserat ad solvendum, si tamen canonicos de electione ejus facerem conjurare. Respondi ego manifeste Simoniacum esse, neque me aliquid suscepturum ab eo, sed a rege sub eadem quidem forma quae mihi et ipsi a domino P. legato fuerat instituta. Dulce mihi et jucundum est conscientiae vestrae communicare quae patior, et quoddam mihi remedium est, quod vos compati mihi et condolere non dubito. Mitto litteras regi omni humilitate plenissimas, quarum rescriptum vobis nimirum censui transmittendum, ut si occasio vobis forte refulserit, sciatis qualiter et loquendum vobis sit et agendum. Solus enim estis de cujus fide et charitate confido. Nullam siquidem habeo de rege fiduciam, sed de terra abire non debeo, nisi eum prius requisiero et de severitate ipsius potius quam de superbia mea demigratio mea procedere videatur. Quidquid tamen futurum sit, vestrum mihi familiaribus litteris mandate consilium, quia ego hic nulla persuasione consistam, nisi ipse suam ecclesiae meae restituerit libertatem.
108
CVIII. AD HENRICUM REGEM ANGLIAE.
108
Quot et quanta beneficia, quantam honorificentiam, quantam familiaritatem et gratiam olim per multum tempus mihi regalis excellentia largita sit, ab animi mei memoria nulla potest occasione convelli, sed pristinus amor quo semper dilexi vos, et debita vobis dilectio perseverat. Turbatus sum saepius, et multis injuriis et detrimentis affectus; sed nihil unquam eorum fuit, quod vel zelum minuere possit vel fidei veritatem. Nunc autem gloria mea est testimonium conscientiae meae quod quam diu me ad consilia et negotia sua bonitas regalis admisit, semper in omnibus intemerata fidei meae refulsit integritas, et sedulitatem meam rerum efficientia commendavit. Exsultabam igitur quod ad votum domini mei gratia respondebat, meque felicem et omni donatum beatitudine reputabam, si quid studio meo videretur accidere, quod utilitati ejus accederet vel honori. Cum autem valde sint amara quae patior, nihil mihi constat amarius quam quod voluntatem domini mei adversum me graviter experior immutatam, quoniam ipsius mihi, perseverante gratia, quaslibet injurias et detrimenta fortunae minima reputarem. Gauderem siquidem et in contemplatione ejus et gratiae memoria respirarem, omnemque mihi amaritudinem haec mihi super excedendi dulcedine gaudia recompensarent. Sperabam quod usque ad exitum meum haec ipsius mihi gratia permaneret, ut tandem perpetuo somno in dulcedine ista viderer tanquam in ipsius brachiis obdormiisse. Res autem nunc in contrarium non merito certe meo, sed invida delatorum suggestione, conversa est, et pro antiqua domini mei dilectione odium, pro liberali beneficentia gravamen experior, nullumque mihi vel in necessitate consilium, vel in oppressione levamen occurrit. Profecto defecissem, nisi me perennis innocentiae meae conscientia confoveret, et quod apud liberalitatem animi vestri aliqua adhuc credo multorum meorum residere memoriam quia quod tanto ipsi constat exhibitum et a vobis tanta animi liberalitate susceptum est, levi fallaciarum vento deleri non potuit, quia de toto tempore quo vobis astiti, nulla prorsus desidiae meae vel fraudis argumenta procedunt. Credo itaque quod intra secretum pectoris vestri quidam adhuc vivat igniculus, qui adversus fraudes adulantium suo tempore convalebit, et antiquus ille fidelis vester Lexoviensis episcopus, ad omnem opportunitatem vestram semper promptus et efficax, inter caeteros cum gaudio poterit apparere. Interim quia malorum quae mihi et ecclesiae, cui deservio, frequentius irrogantur, nullus modus est, nec tolerabili possunt patientia sustineri, ad pedes misericordiae vestrae confugio, si etiam merita mea videntur obsistere, saltem ecclesiae miseramini, quia tempus miserendi ejus, quia venit tempus, prius quam ad irrevocabilem perniciem libertas ejus et possessiones ejus atque jura descendant. Ad summam senectutem meam vobis offero, cujus meliores annos vestra diutius obsequia consumpserunt, et eam ex hoc nunc indignissimum est a vestrae majestatis excellentia conculcari. Contra folium siquidem, quod vento rapitur, ostenditis potentiam vestram, et stipulam siccam conteritis, nisi dextram opprimentem vobis alleviare placuerit, et libertatem ejus misericorditer allevare. Nihil autem mihi molestius est quam, etsi non meruerim, ecclesiam tamen occasione mea intueor aggravari. Unde nullum desiderium, nulla mihi voluntas est praelationem hanc diutius obtinere. In hac praesertim debilitate mea et incommodo indignationis vestrae, sub qua nec episcopus aliquis proficere possit nec ecclesia prosperari. Sed si vestrae placuerit majestati eam ad pristinam reducere libertatem, suaque ipsi jura in perpetuum firmare, paratus sum cedere, dum mihi intuitu pietatis modica ad sustentationem portis reservetur. Si vero ad hoc vestra non poterit sublimitas inclinari, sustinebo usque ad exitum vitae meae, quidquid divina mihi dictaverit prudentia sustinendum. Nec enim sine periculo salutis meae possem dimittere destitutam, sed secundum vires meas cum gratia Dei virilius exspectabo in omni siquidem humilitate et patientia, donec vestra ad cor sapientia revertatur. Sane nulla a me, etiam si possem, contra reverentiam vestram rixa prorumpet, sed excedentem potentiam vestram humilitas expugnabit, quia sicut viribus repelli non potest, ita per se ipsam benignitate propria conquiescet. Verum nihil expostulo, quod omnium Christianorum regna non habeant, et quod antecessores mei tempore vestrorum et ego vestro et Patris vestri triginta annis et eo amplius inconcusse possedi. Valeat dominus meus, regnumque ipsius praesens perpetui regni successione confirmet. Querimonias sigillatim censui meas vobis et breviter adnotandas, ne taedium forte prolixior oratio generaret.
109
CIX. AD DOMINUM PAPAM ALEXANDRUM.
109
Est quiddam quod inter omnia me laedit indignius, archiepiscopi scilicet mei in omni necessitate defectus, quem fere sepultum constat animo magis senuisse quam corpore, regiisque exactoribus mancipatus omnino semper quod a me in episcopatu meo episcopaliter constitutum est prorsus evacuat, nullamque mihi permittit reverentiam exhiberi, quia in omni malitia se reputant juste qualibet archiepiscopi sententia liberari. Absolvit igitur tam clericos quam laicos, qui ecclesiastico sunt a nobis anathemate condemnati, suisque reddit altaribus, quibus canonice fuerant in perpetuum spoliati, ipsosque parochialem populi curam gerere et in ipsa excommunicatione sacramenta conficere praecipit, cum facti mei nullam prorsus cognoverit aut quaesierit rationem. Quod sane eum facere certum est, ut sibi regis gratiam mea infestatione conquirat, quia ipsius in omni sua perversitate minister est, nec ecclesiasticam attendit in aliquo dignitatem. Super quibus omnibus cum vestrae innotuerit majestati, necesse erit a vestra gratia mihi provideri ne ipsius et suorum exponar injuriis, quoniam ab antiquo me sola prosequuntur invidia, et nunc audacius confidentia regiae potestatis occurrunt. Negotium hoc et alia quaedam nuntiis meis ad misericordiam vestram perferenda commisi, quos a vobis precor audiri clementius, et inditate remitti quia quasi praesentem ante oculos meos semper habeo sepulturam meam, quam instante jam conversione proposita praevenissem, nisi me haec et alia, quae vobis intimabuntur, obstacula reperissent.
110
CX. AD DOMINUM PAPAM ALEXANDRUM.
110
Gratias vestrae refero majestati, quia ab episcopali me misericorditer onere sublevastis, sub ea quidem conditione, quam petii; sed ego tamen adhuc demigrare non possum, ut lupo veniente videar aufugisse et ecclesiam quasi in suprema tribulatione relinquere constitutam. Siquidem ab antiquo sicut audistis, adversus eam vehemens principis nostri motus exarsit, nec adhuc vel afflictio cessat, vel indignatio conquiescit. Augetur enim de diebus in dies et majora timendae severitatis commenta procedunt; adeo ut ministris suis, sicut episcopi manifeste protestantur, indixerit quod me modis omnibus inquietent et me et meos miserabilibus detrimentis affligant. Quod jam eo usque processit, ut major procurator ipsius, Willelmus scilicet filius Radulfi, nuper me omnibus reditibus meis, ipsa etiam civitate et episcopali sede, privaverit, ea scilicet tantum occasione, quod militem quondam pauperem quem ipse pro ecclesiastica causa vocabat in curiam, meque pro eo fidejussisse mentiebatur, exhibere non potui. Quem etiam, quia nepos meus erat, minabatur arctare compedibus et ergastulo claudere, si in manu ejus sorte qualibet incidisset, imponens ei absque omni veritate quod diaconum quemdam, qui de mensa mea et ipso episcopio ab exsecutoribus ejus trahebatur ad carcerem, de manibus trahentium eduxisset. Quo facto, cum nihil mihi reliquisset in terra, de terra tamen exire prohibuit, ut nihil intus mihi relinqueret nec extrinsecus quaerere toleraret. Interdixit etiam, idque per fora et nundinas regali publice proclamavit edicto ut nihil mihi a sacerdotibus meis vel clericis conferretur, et si quis edicti reus inventus est, bona ejus immobilia subhastari fecit et mobilia confiscari. Porro malum hoc accendit et multiplicat mihi Walteri de Constantiis instantia, cui dominus rex Angliae episcopatum manifeste concessit si vel morte vel taedio cedere me contingat. Profecto quia Walterus apud regem magnus est, paulo minus ipsius me laedit adversatio quam regis, quia rege majoribus occupato, Walterus de Constantiis, cujus negotium geritur, incessanter insistit, nec defectum senectutis meae sustinet exspectare, quam potius accelerat illato constanter taedio praevenire. Ad hoc autem de proximo fidelius exsequendum et vices ejus gerendas, Hubertum quemdam canonicum siquidem meum in ipsa ecclesia et civitate constituit, qui quotidie quoscunque canonicorum potest ei conciliat, et aliquos sacrilega factione juramentis astrinxit, ut me decedente vel cedente de ipso eligendo regiae consentiant voluntati. Instanter igitur ille sicut coepit, omnes observat vigilias et eventus, pluresque jam praedicto Willelmo cooperante, promissis, minis et precibus inclinavit, adeo ut difficilius mihi obediant, sed elati in superbiam jam manifeste videntur de novi episcopi gratia gloriari. Certum igitur est eos quosdam invicem foedere convenisse, ut Willelmus absentis Walteri negotium procuret in Northmannia, et ille Willelmo gratiam regis in Anglia versa vice conservet. Quia vero Walterus me pronum ad cedendum episcopatu sentit, aes alienum mihi quo me maxime detineri credebat obtulit ad solvendum si de electione ejus studio meo canonici convenirent. Sane dominus rex, interventu domini Petri legati vestri, promiserat super eo mihi regali munificentia subvenire, sed cum manu contracta, quod promiserat non impleret, Walterus ad solvendum praeparatus occurrit, et ego respondi ei manifeste Simoniacum esse; neque me quidquam ab eo in causam hujusmodi suscepturum. Provideat igitur mihi more suo vestra benignitas, qui a multis partibus incessanter infestor, nam ab episcopatu remotum plerique reputant pro regis promissione; quam Waltero factam nullus est qui ignoret. Super quo et aliis incommodis meis nuntios de necessitate ad majestatem vestram censui destinandos, ut auditis per eos omnibus misericordia mihi vestra subveniat, quoniam omnia scribere brevitas epistolae non permittit.
111
CXI. AD DOMINUM PAPAM ALEXANDRUM.
111
Ecclesiam, cui Deo permittente deservio, praedecessor vester gloriosae memoriae Innocentius papa regendam mihi sine omni laica designatione commisit, totumque saecularis potentiae dimovit obstaculum et in virtute Dei de pace mea splendide triumphavit: omne etiam opus meum indefesso favore sedulo prosecutus necessario semper dilexit auxilio et patrocinio communivit. Cumque ego statim inter initia mea ecclesiam consueta disponerem emundare lacuna, et veteres canonicorum concubinatus auferre, manum necessariae severitatis adhibuit; adeo ut una die de fiducia virtutis ejus octodecim concubinatus a canonicis publice fecerim abjurari. Purgata igitur ecclesia et congrua satisfactione his qui deliquerant emundatis, splendorem ecclesiae meae tota provincia praedicabat, adeoque celebris disciplina profecit, ut multi circumquaque ad debitam continentiam nostro traherentur exemplo. Exsultabam quod mea caeteris continentiae formam ecclesia praebuisset, et eas quasi ad vomitum redire sancta confusio prohiberet. Illis igitur exstantibus, quos quasi de Satanae faucibus apostolica majestas eripuit, nulla collegium nostrum maculabat infamia vel incestus, sed sese studiis honestatis invicem praevenire certabant. Caeterum cum, procedente tempore, novos institui communis fatalitas exegisset, neque novi juramento veterum tenerentur astricti, labente semper in deteriora saeculo, coepit furtivis excessibus aliquorum adolescentia lascivire, quosdam de provectioribus ad similem secum pertrahere voluptatem, de quibus vix permittebat sinistrum aliquid publica verecundia suspicari. Crescente itaque numero, crevit audacia, et securos se esse vel modico velamine confidebant, nec aliquid facile poterat fieri manifestum, nec ego poteram de sola suspicione ferre sententiam et eos numerus praevaricata multitudine defendebat. Non potuit tamen esse, quod a multis peccabatur, absconditum, quia fidem certissimam novorum crepundia partuum faciebant, et tota recentes cunas vicinia celebrabat. Novi itaque et primum preces commonitorias adhibui, minas etiam et aliquid ultionis, sed malum facile convelli non potuit, quod multo jam tempore fuerat radicatum. Cum igitur ego severius aliquid facere decrevissem, ipsi nocentis conscientiae et notorii criminis timore conterriti, conspirare praesumpserunt et etiam conjurare, consilio maxime thesaurarii ecclesiae nepotis mei surdi, scilicet illius, quem nostis, qui cum multis a me beneficiis a pueritia sit praeventus, implacabili tamen odio me certis ex causis non desinit infestare et duplex perjurium incurrere non formidat. Ex mandato siquidem vestro coram domino Willelmo cardinali et Cenomannensi et Abrincensi episcopis corporaliter juravit quod eas tunc, quas proponebat adversum me, ulterius calumnias non moveret, et postmodum contracta de regis indignatione fiducia dejeravit. Super quo cum ego per archipresbyterum Astansem et archidiaconos nostros ad vos Bituricas querimoniam detulissem, celebrata cognitione excommunicatum a me eodem innodatum vinculo remisistis, precibus etiam benignitatis vestrae adjectis, ut ei parcerem, et accepta iterum securitate quam vellem, ea quae habuerat ei beneficia conservarem. Feci itaque quod mandastis, et ipsum perceptis iterum infaustis juramentis absolvi, quia vos ei misericordiam hanc meo etiam intuitu contulistis. Juravit iterum atque aliquandiu de necessitate quievit, sed noviter comperto quod in me vehementius regis ira recruduit, dejeravit tertio seque ipsius obsequiis omni studio mancipavit. Spe siquidem accepta, quod iniquitati ejus per regis violentiam non deesset effectus: accitis etiam sibi quos notoria vitae notabilis cogebat infamia desperare. Ipsis ergo in numero transgressionis undenario congregatis, alii triginta sed meliori numero restiterunt, ad omne opus canonicum prudenti consilio praeparati. Illi vero, priusquam a me aliquid dictum fuisset aut factum, pari vesania conclamantes, opponere certabant appellationis obstaculum, solo tamen ejus nomine confidentes, atque eo solo omnem mihi in omnibus obedientiam subtrahebant, fas et nefas impudenti audacia permiscentes. Cumque ego, super quibus capitulis vel articulis appellarent, instantissime quaererem, quo fidelius appellationi si esset reverentia servaretur, extorquere non potui, neque mihi vel dicere vel scribere voluerunt, timere se ideoque adversus omnia quae dici possunt vel fieri provocare. Nec quidem omnes, sed confuse singuli singula proponebant, diversi penitus et per omnia dissidentes. Sustinui ego patienter, nulla in aliquos lata sententia praeter duos, adversus quos litterarum vestrarum auctoritate processimus, ideoque factum vestrum vestra petimus excellentia confirmari. De reliquis autem cum adulteriis, incestibus et aliis criminibus publico omnium sint testimonio condemnati, detulimus appellationem, licet nulla fuerit pro sola nominis vestri reverentia, timidius observantes, quorum delicta, ut parcius loquar, cum a nuntiis vestris sanctitati vestrae fuerint plenius indicata, judices delegate, qui zelum honestatis habeant et peritiam judicandi et necessariam habeant de vestra virtute fiduciam, et locum opportunum, in quo causae dirimi possint et sententiae promulgari, quoniam vix credimus eos nisi fuga et saeculari potentia defendendas. Caeterum quos ego deferre praesumo, securum vobis est canonice judicare, sed de Normannia nullus nobis judex bonus est, nec securitas in Normannia litigandi, quia quod illi adversus non fecerunt pro condemnationis effugio, se pro regis gratia fecisse clamabunt. Super quo si aliquod adversum nos, imo adversum vos schisma forte commoverunt, vestrum erit, sicut sapientia vestra novit, Ecclesiae Dei injuriam vindicare.
112
CXII. AD DOMINUM PAPAM ALEXANDRUM.
112
Pervenit ad notitiam vestram Hamonem presbyterum habere publice concubinam, ipsumque eam in eadem domo et mensa et lecto triginta annis et eo amplius tenuisse, plurimamque ex ea sobolem procreasse; quod sane factum adeo manifestum et notorium semper exstitit, ut nullo unquam velamine servaret absconditum, sed solemnibus filiarum gaudebat matrimoniis ad majorem evidentiam illustrare. Super quo cum majestatis vestrae litteras accepissem, ut ipsum satisfacere monerem pariter et cessare, ipsum in capitulo coram omnibus fratribus saepius adhibito, etiam sancti oraculi vestri terrore commonui, nec aliquatenus exauditus sum, quia ipsam nec una die vel nocte voluit a lateris sui consortio dimovere. Misi saepius ad explorandum, si aliquando Deo vel vobis reverentiam exhiberet, sed mater et filiae duobus, quos aliquando misi, sacerdotibus spoliatis, manus nefandas atrociter intulerunt; sed, Deo miserante, tandem per eos, qui supervenerant, liberati, gavisi sunt de manibus earum quasi de luparum dentibus evasisse. Sacerdos autem facinus inveteratum praesumit quasi quadam praescriptione defendere, nec ipsam a se vel ad momentum separare voluit. Nos igitur, adhibitis venerabilibus viris, abbatibus scilicet quatuor, archidiaconis tribus, praecentore et capiterio ecclesiae nostrae, et pluribus canonicis et monachis religiosis, recitatis in commune litteris vestris, observato in omnibus ordine judicario, sicut injungebatur, curavimus effectui mancipare, et testimonia judicum cum testium subscriptionibus ad vos nimirum duximus transmittenda, ne falsa scilicet suggestione cujusquam in aliquo denigrari possit, quod auctoritate vestra tantaque constat ratione subnixum. Bonum est enim poenam unius ad multorum proficere disciplinam, ne reatu tam manifesto de honestate ecclesiastica sub conscientia vestra dicantur concubinarii triumphasse. Indicat ergo zelus vester silentium condemnato, ecclesiasque ipsius, quas in episcopatu Sagiensi transferri fecit in filium sacerdotii sui, per alium episcopum quam per eum a quo male collatae sunt, faciatis personis idoneis assignari. Plures siquidem sunt, poteritque pluribus honestis personis proficere, quod male in unius constat cupiditate congestum.
113
CXIII. AD DOMINUM PAPAM ALEXANDRUM.
113
Est quiddam quod diu licet absconditum, necesse habeo ex hoc nunc vestrae misericordiae revelare, ut super eo possim apud benignitatem vestram remedium aliquod invenire. Filios enutrivi et exaltavi: ipsi autem non tantum spreverunt, sed etiam oderunt me. Nepotes mei sunt, quos ego fere a cunabulis indulgentius educavi, erudivi studio magno, divitiis ampliavi et illustratos honoribus feci inter alios quasi speciali quadam gloria resplendere. Ipsi vero nullam meritis meis gratiam referunt, nec utilitati vel honori meo curant in aliquo providere, hoc solo scilicet moti, quod quaecunque vacabant in ecclesia, non conferebam nepotulis eorum, sed accitis ab omni parte viris litteratis et honestis, ecclesiam meam tot personis venerabilibus illustravi, ut nulla sit in provincia tota quae possit earum meritis adaequari. Inter quos si quos forte contingat reprehensibiles inveniri, aliorum virtutibus et prudentia redimuntur, nec aliorum improbatione meretur ecclesia blasphemari. Dicunt autem hoc a me ad contemptum sanguinis mei et depressionem eorum fieri, cum ipsi per me de natura debuissent affectuosius promoveri. Inter quos, ut de caeteris sileam, unus est perniciosus mihi, cui ego primum duas praebendas centum librarum in Lexoviensi et Baiocensi ecclesiis contuli, archidiaconatum unum ducentarum librarum, ecclesias parochiales tres quinquaginta librarum, decanatum quinquaginta vel sexaginta librarum in ecclesia Lexoviensi, quia nihil mihi satis poterat esse quod facerem, nisi eum facerem assidere mihi similem vel majorem. Nactus ergo quod voluit, coepit statim mecum de potestate contendere, et omnia reputare inania, quae dixissem et contentiose omnia ad suam convolvere voluntatem. Sustinui diutius, ipsumque magis armabat cognationis audacia, et fere aequalitas potestatis. Assistebant ei alii, neque mihi aliqua fere concertatio fuit, nisi cum sanguine meo, donec novissime aliqui aliorum lasciviae suae timore perterriti, in partem ipsius causa quaerendi subsidii concesserunt; sed ego novissime coepi in alios auctoritate litterarum vestrarum et praesidio convalere. Sane unum est ad quod vos indilatae severitatis vestrae manum convenit adhibere, quoniam in hoc et enorme delictum et multarum pernicies vertitur animarum. Est in decanatu parochialis ecclesia, cujus reditus decano et presbytero constat esse communes, cujus sacerdos super tribus criminibus maximis, concubinatu scilicet, et incestu cum focaria fratris, et perjurio in generali synodo, quia purgari non potuit, publice condemnatus est et omni nimirum beneficio ecclesiastico spoliatus. Cumque postea ecclesiam per violentiam detinere praesumeret, divina etiam celebrare praesente et conveniente decano, iterum sententia anathematis innodatus est: quem postmodum in eadem ecclesia decanus instituit, et in parochiali altari, me semper prohibente, facit in maledictionem populo deservire, et de manu ejus reditus, quos ille de maledictione percepit, recipere non formidat. Suspensum igitur a me facit nihilominus spiritualia ministrare, quoniam ipsi defensionem in omni necessitate promittit. Schisma est et qualibet haeresi major iniquitas, ubi et sacramenta profanari constat, et populum quingentarum animarum periculo perpetuae maledictionis involvi. Ad hoc improbastis aliquando, quod ego decanatum et majorem archidiaconatum uni decano profusa liberalitate contuleram, cum id ecclesiasticae institutioni constet esse contrarium, atque Baiocensi et Ebroicensi episcopis injunxistis in diversas personas dividere dignitates, ut nec etiam obsisteret rescriptum vestrum, quod super hoc aliquando constat vobis esse subreptum. Verum decessit alter judicum, neque duplex mandatum unius potuit delegatione compleri. Necesse est igitur ut sanctitas vestra adimpleat quod incoepit, aliisque judicibus rei efficientiam delegare, per quos Ecclesiae dignitatum suarum restituatur aequalitas, nec altera alteram tali forte confusione consumat et hominis ingrati et degeneris ambitio compescatur.
114
CXIV. AD DOMINUM PAPAM ALEXANDRUM.
114
Delegavit venerabilibus fratribus meis Baiocensi et Abrincensi episcopis, et thesaurario Lexoviensi, sublimitas vestra controversiam, quae inter me et Nicolaum de Cust. clericum vertebatur, super praebenda quadam quam idem Nicolaus in manu nostra resignaverat Gileberto archidiacono tribuendam, ea nimirum conditione ut prima quam vacare contingeret, Nicolao recompensationis nomine solveretur, retenta tamen interim canonica dignitate, ut et stallum in choro, et locum in capitulo et serviendi in majori altari dignitatem, cum caeteris tanquam canonicus obtineret. Porro, vacante postmodum praebenda, eam alii, Joanni scilicet de Alenc., contuli sine Nicolai conscientia et consensu, aestimans eum, quoniam familiaris meus et domesticus erat, aequanimiter ferre quod facerem et sine offensa de gratia mea beneficium aliud exspectare. Cum autem hoc recognitum Nicolao minime placuisset, ad aures misericordiae vestrae adversus me querimoniam detulit, et vos eamdem praebendam ei restitui apostolica auctoritate mandastis, quod etiam sine omni appellatione et contradictione mancipari effectui praecepistis, et ut eam facerem contra omnem violentiam a praedicto Nicolao pacifice possideri. Quas litteras cum Nicolaus aliquandiu propter varia obstacula distulisset offerre, ad praedictos judices mandatum a vobis aliud emanavit, ut si omnia, quae de restitutione Nicolai a vobis mandata fuerant, non implessem, ipsi praedicto Nicolao praebendam de Capella quae in ecclesia vacare dicebatur, vestra freti auctoritate conferremus, ut et promissionis veritas impleretur et sua Nicolao restitutio non deesset. Praebenda autem minime vacabat, quid jam Hugoni de Nunaut Lexoviensi archidiacono vestris litteris a me fuerat vestraque intercessione donata, neque mandatum vestrum nisi collatione prioris praebendae poterat adimpleri. Ego igitur mandati vestri continentia diligenter inspecta, et domini Baiocensis delegati a vobis judicis admonitione inductus, praebendam quae primo promissa fuerat, contuli Nicolao, sicut in mandato vestro, quod adhuc exstat, manifeste continetur expressum, ne hoc praetermisso minus obediens exstitisse convincerer, et minus vestrae reverentiae detulisse. Porro, quia praedicti Baiocensis collegae propter varias causas excusati non venerant, sed suas ei vices[ per] litteras commiserant, ipse factum nostrum vestra qua fungebatur auctoritate nihilominus prosecutus, capitulo scripsit, quod a vobis mandatum fuerat, et a nobis effectum, ipsum Nicolaum in canonicum recipi praecepit, et ei omnia ad praebendam pertinentia conferri. Significavit etiam eis quod mandatum hoc vestrum nulla appellatione, nulla poterat contradictione suspendi, sicut etiam eis ex rescripto vestro datum est intueri. In quo cum canonici minus obedientes exstiterint, vestrum erit decernere quod debetis; Joannes tamen praebendam violenter detinere praesumpsit, quaesitoque praesidio laicae potestatis, saepedictum Nicolaum de bonis praebendae suae per regios exactores non est veritus amovere, appellatione quidem interposita dum Vesperae cantarentur extra ecclesiam, nec adversario comparente, nec vestris quoque judicibus, cum etiam a vobis omnis appellandi sententia tolleretur. Super quo ne minus impleti mandati vestri posset in me culpa refundi, scribendum vobis censui quid obsistat ne hoc exemplo adversus majestatem vestram saecularis potentiae praesidia conquirantur, sed quia a vobis tam juste et sancte statutum est, in virtute faciatis effectui mancipari. Ego vero pro violentia laicae potestatis, quam ipse non timuit exercere adversus sententiam quae de vestra auctoritate processerat, a me debito anathematis vinculo solemniter est astrictus, ipsoque innodatus vestro se conspectui praesentare praesumit. Cui etiam archiepiscopus noster auctoritatem suam negare non potuit, licet ille favorem ipsius habeat, et ipse nobis fere in omnibus adversetur. Vindicate igitur in adversarium, et in temerarium et contemptorem et ejus complices severior majestatis apostolicae disciplina procedat, ne caeteris faciat simili audacia contemptores. Nullam quippe auctoritati pontificali reverentiam servant, sed injurias, quas irrogant, frustratoriae appellationis velamine palliantes, adjecta nihilominus potentia saeculari quam redimunt, omne robur ecclesiasticae institutionis infirmant, et quae rigorem verae virtutis habere videbantur enervant. Porro hoc in partibus nostris plurimum exerceri vestra sapientia non ignorat, sed sub mansuetudine et dissimulatione vestra, quotidie convalescit iniquitas, nihilque est vel modicum quod Ecclesia Dei vindicare audeat, sed praesumptione sacrilega per potentiam saecularem omnia disponuntur. Utinam Dominus meus extremum digiti sui saltem mihi porrigat ad momentum, ut in protectione libertatis ecclesiasticae, quam semper zelavi, paucos dies qui mihi supersunt liceat consummare!
115
CXV. AD RICARDUM WINTONIENSEM EPISCOPUM.
115
Credo vos fideli retinere memoria, Willelmum de Ferendona, vicariam loci illius a tempore Thurstini, per totum ipsius et Ricardi filii ejus tempus, usque ad mea tempora possedisse. Cumque capellaniam mihi regis munificentia contulisset, defuncto postmodum Ricardo per quem Willelmus eo vivente tenuerat, ego vicariam eamdem praedicto Willelmo in perpetuum concessi, quibusdam additis quae ipsius a me videbatur obsequium et devotio meruisse. Itaque eum vobis tanquam episcopo praesentavi, et vos id quod feceram benignius episcopali auctoritate firmastis. Postmodum vero ecclesiam nepoti nostro vestra intercessione donavi, salva nimirum Willelmo vicaria quam ei ante donaveram, idque nihilominus a vestra benignitate concessum est, idemque Willelmus aliquibus annis in eadem possessione permansit. Novissime placuit bonitati vestrae, ipsum de eadem ecclesia removere, et sine omni culpa ejus, quaedam bona ipsius mobilia detinere. Teneor ergo pauperi, quia aliquandiu mihi fidelis exstitit et devotus, nec ei negare possum quin ego apud sanctitatem vestram pro eo quibus possum precibus intercedam. Videte quid facitis, quia non est bonum pro tam modica re sacerdotis et episcopi conscientiam denigrari, meque ipsius non potest inopia non movere, eo quod ipse aliquando se et sua meae profusius exhibuit voluntati.
116
CXVI. AD DOMINUM PAPAM ALEXANDRUM.
116
In episcopatu, cui Deo permittente deservio, quaedam parochialis ecclesia vacans incidit, quam ego ad praesentationem cujusdam illustris viri, Willelmi scilicet Marmiun, ad quem dicebatur patronatus ecclesiae pertinere, idoneae personae, nullo penitus reclamante, donavi. Cumque is, cui dederam praedictam ecclesiam, aliquandiu pacifice possedisset, communi fatalitate decessit, et ego ad praesentationem ejusdem Willelmi sicut prius alii personae, prout oportuit, assignavi. Cumque is, cui novissimo donata fuerat, eam quatuor annis auctoritate ecclesiastica tenuisset, mota est ei qui praesentaverat quaestio patronatus in judicio saeculari, cum semper ab antiquo causae hujusmodi ad episcopalem audientiam pertinerent. Evicit itaque calumniator ille patronatum ecclesiae in curia saeculari, nihilque episcopali justitiae reservatum. Postea vero movit adversus clericum, qui a me susceptus fuerat, quaestionem, exigens eum ab ecclesia penitus amoveri, cum ipse eo tempore, quo ille patronatum habebat, oblatus fuisset et ad ordines etiam aliquos ordinatus. Petebat autem ille non nomine quidem suo, sed cujusdam puellulae quadriennis, cujus ille sperabat matrimonium in futurum, licet cum ea, quia non poterat, nec sponsalia nec matrimonium contraxisset. Apud nos autem patronorum inopinata mutatio non consuevit mutationem facere clericorum, sed is, qui pro tempore repertus fuerat, novi successoris tenetur agnoscere patronatum. Cumque nos ad sententiam procedere pararemus, appellavit iste ad audientiam vestram, diem nativitatis Domini appellationi praefigens, et nos appellationi ad vos factae debitam reverentiam conservantes, caetera vestrae reservavimus majestati.
117
CXVII. AD PETRUM CARDINALEM.
117
Quam sanctum, quam utile, quam totis visceribus amplectendum consilium mihi sapientia vestra contulit, cum in partibus nostris legationis gereretis officium, a vestra non reor excidisse memoria, nihilque fuit altius totius animi mei desiderio radicatum. Speravi cito posse proficere quod optabam, quia dominus rex consilio et admonitione vestra ad solvendum aes alienum, quo maxime detinebar, regali mihi promisit munificentia subvenire, sed omnino manus a solutione continuit, concessoque publice episcopatu Waltero de Constantiis, si decederem vel abirem, ipsi solutionem pecuniae relaxavit. Ipse vero Walterus per Radulfum cancellarium regis et per se ipsum, pecuniam praesentem obtulit protinus numerandam, si tamen majores personas et majorem partem capituli de electione ipsius facerem convenire. Respondi ego plane id Simoniacum esse, neque me quidquam ab eo in causam hujusmodi suscepturum. Indignatus est ille, nec adhuc temeraria cessavit ambitio, sed factus, me amoto, de regis permissione securior, vexationibus expellere studet, quem non potest pactionibus amovere. Trahor itaque funiculo triplici, dum me regis ira conculcat, et ministri ejus ex praecepto constanter affligunt; et Walterus, aliquibus canonicorum sibi astrictis, tanquam Dominum se gerit et in pluribus possessorem. Quod jam eo usque processit ut major procurator regis, Willelmus scilicet filius Radulfi, nuper me omnibus reditibus meis et civitate mea et ipsa etiam episcopali sede privaverit, et per alienas domos cum pane alieno per decem circiter dies compulit oberrare. Nondum tamen au sus sum episcopatum prorsus dimittere, ut venien te lupo dicerer aufugisse, sed interim ad ecclesiam Sancti Victoris me censui transferendum, donec nuntios meos, quos ad dominum papam et ad vos destinavi, recipiam cum auxilio et consilio, quo me vestra voluit gratia convenire. Siquidem, licet sanus sim, tantam tamen debilitatem mihi senectus importat, ut nec septem passibus progredi possim vel equum ascendere vel descendere, nisi alienis manibus sublevatus.
118
CXVIII. AD THEODWINUM CARDINALEM.
118
Quando in partibus nostris legationis administrastis officium, in magna me gratis familiaritate suscepistis et gratia, et in omni opportunitate mea liberali semper consilio et auxilio confovistis. Magnum siquidem est hoc, sed multo majus, cum nos ab invicem multa locorum distantia dimovisset, perseveravit affectio, et apud apostolicam sedem negotiorum nostrorum studuistis semper tanquam specialis procurator existere, ne unquam postulatio vestra frustraretur desiderato effectu. Unde beneficientiae vestrae non debeo immemor nec ingratus existere, sed si aliquoties benigna refulget occasio, ad debitas gratiarum actiones omne studium vobis et omnem impendere facultatem facio: interim quod possum, ad omne obsequium vestrum toto praeparatus affectu, si quando mihi desiderati operis divina bonitas largiatur effectum. Ad praesens autem latores praesentium, nuntios meos, vobis solita commendo fiducia, ut negotia quae portant, vestro utiliter studio compleantur. Multa sunt quae portant, sed omni subnixa veritate, et omni acceptione dignissima. Praesertim apud sanctos censores morum et ecclesiasticae vindices honestatis. Poteritis autem ex transcriptis litterarum, quae portant domino papae, cuncta cognoscere, et quo affectu dicantur, certissime judicare.
119
CXIX. AD DOMINUM PAPAM ALEXANDRUM.
119
Latorem praesentium Fulconem plurimum sua vobis paupertas et innocentia commendabit, si quidem fortuna ejus et causam vestrae contigerit innotescere sanctitati. Est in episcopatu, cui Deo permittente deservio, parochialis quaedam ecclesia, mediocres sane reditus habens, quos tamen omnes integre sacerdos, qui pro tempore ministrabat, nomine et jure presbyterii consueverat obtinere. Ego vero personatum ecclesiae illius canonico nostro, Gervasio nomine, profusa liberalitate donavi, distributione tamen bonorum inter personam et vicarium, qui ecclesiae deserviret, meo nimirum arbitrio reservata. Postmodum vero ad gerendam curam ecclesiae, vicarium mihi Gervasius obtulit: qui aliquandiu demoratus in ecclesia, matrem domini Fundi, pueri quidem nobilis, duxit publice concubinam, susceptaque ex eo sobole, impudentem toti populo revelavit excessum, exsultans quod quasi eam de legitimo matrimonio sustulisset, caeterisque concubinariis sacertodibus insultans, quia nobiliori plus caeteris contubernio fuerit illustratus. Cum autem puer ille, Fundi scilicet dominus, excrevisset, et ad legitimam pervenisset aetatem, cum nullo tamen ab eo sacerdoti quaestio moveretur, fuga clandestina discessit ab ecclesia, bonis ecclesiae furtim quae voluit asportatis. Porro cum aliquandiu sine sacerdote stetisset ecclesia, et absque pastore populus aberraret, requisitus edicto publico anathematisque sententia, nusquam inventus est, latuitque quo potuit incestus, furti et sacrilegii criminibus involutus. Gervasius itaque vicarium quaerere, ipsumque mihi offerre necessitate compulsus, mihi latorem praesentium diaconem in sacerdotem obtulit ordinandum, ut vicaria scilicet ecclesiae perpetuo fungeretur, assignata nimirum ei beneficiorum congrua portione, arbitrio sane meo, quia ante consueverat aliis, quod necesse erat, cum nimia tribuere parcitate. Assignato itaque moderate quod oportere credidimus, Gervasius in manu mea fide corporaliter interveniente firmavit, se illud absque omni diminutione pacifice servaturum. Igitur ordinavi eum, ipsique curam populi commendavi, seditque per aliquot annos et menses, ecclesiam cum pertinentiis suis debita sedulitate procurans. Verum cum filium concubinae, puerum de quo dixi nobilem, casu decedere contigisset, ille securior audacter ad torum pristinae spurcitiae et iniquitatis reversus est, ecclesiamque, sicut prius obtinuerat, nisus est obtinere; Gervasio quidem manifeste praebente subsidium, quia hic ei majorem singulis annis promittebat solvere pensionem. Tractus itaque praesentium lator in causam, coram archidiaconis nostris, ego enim non aderam, ubi cum iste Gervasii et concanonicorum ejus se sentiret instantia praegravari, ad vestram audientiam appellavit, et a quadragesima postea usque ad festum apostolorum Petri et Pauli quiete in ecclesia ministravit. Ipsa autem die praedictus invasor violenter irrupit in ecclesiam, arreptisque vestimentis sacerdotalibus indutus, totum parochiale celebravit officium, et altare sanctum usurpatione sacrilega profanavit: super quo cum ad nostram vocatus praesentiam venire contemneret, et divina non desisteret officia celebrare, a nobis nimirum publice excommunicatus est, et ab omnibus sanctae Ecclesiae sequestratus. Non destitit tamen ideo nec desistit, sed suffragante Gervasio, quaesito praesidio laicae potestatis insistit, et plebem cujusdam magnae parochiae secum reatu meritae maledictionis involvit. Dictum est autem aliquando, quia se id facere archiepiscopi auctoritate mentitur, cum ipse nunquam praesumpserit apparere, nec archiepiscopus mihi verbum inde aliquod fecerit, nec ad ipsum pertinet episcopatum nostrum irrumpere, vel sine cognitione causae nostros ligare vel absolvere sacerdotes.
120
CXX. AD BARTHOLOMAEUM EXONIENSEM EPISCOPUM.
120
Quid ego fecerim vobis, aut quid sanctitas mihi vestra promiserit, a vestra non credo memoria decidisse. Dedi enim litteras vobis ad regem, quibus ipse motus est adversum me, vobisque sumpta inde occasione capellaniam contulit, quia visum est ei me vobis eam penitus resignasse. Litteras etiam transcribi fecit et transcriptum in Normanniam attulit. Cumque ego ab eo causam quaererem sublatae mihi capellaniae, respondit se non abstulisse mihi, sed me vobis eam litterarum, quas protulit, testimonio contulisse, sustinere se velle quod feceram, quia in ea parte nolebat voluntati meae in aliquo contraire. Meminisse debet prudentia vestra, vos a longinquo retro tempore rogasse me, ne proventum vestrum impediret, si modo quolibet impetrare possetis a rege, salvo mihi scilicet per manum vestram omni capellaniae reditu, dum vixero, et ego quidem sub hac expressa conditione feci vobis quidquid voluistis, sicut rex ipse publice profitetur. Neque ego aliquas a vobis requirere volui cautiones, quia sufficere mihi videbatur ad fidem verbum sacerdotis et episcopi, quod cum asseveratione plurima procedebat. Committo rem totam conscientiae vestrae ut ipsa inter me et vos justo judicio judicet, et vos ipse causam et judicium faciatis.
121
CXXI. AD GILBERTUM LEXOVIENSEM ARCHIDIACONUM.
121
Litteras domini regis et domini Wintoniensis et vestras accepi, quibus nihil certi habeo, quod ad praesens valeam respondere. Vos quidem liberalitate mea aliquandiu usus estis, quae sane vobis infructuosa non exstitit, nec preces aliquas vobis oportuit aliquando porrigere, nec violentiam quamlibet attentare. Feci vobis de mera liberalitate quod feci contra multorum invidiam; neque gratiam meam aliqua dissuasio poterat impedire. Utinam mihi proveniat fructus inde quem merui, neque qui inviderunt ab initio rideant et insultent! Utinam via pristina placuisset vobis incedere; quia ubicunque partes suas potentia major apponit, metu potestatis praedicatur extortum. Et ego quidem in Burgundia nuntios excusationis meae quos ad concilium misi, Hugonem scilicet nepotem meum et alios, suspensus exspecto: cumque venerint, in Normanniam redire disposui, ubi vobis et aliis majore consilio respondere potero, sicut honori et utilitati ecclesiae meae apparuerit expedire. Interim sciatis mihi non esse liberum facere quod rogatis, quoniam hoc aliter constitutum est, et tam consensu capituli vestri et archiepiscopi, quam Romani pontificis auctoritate, anathemate simul interveniente firmatum, rescriptumque apostolicum super hoc in synodo nostra generaliter recitatum est, et omnium sacerdotum publice conniventia roboratum. Venient ergo tempora et rerum eventus multiplices, in quibus nobis poterit gratia divina praestare consilium, quia, sicut mihi videtur, a nobis demigrare paratis, nisi mea fueritis diligentia revocatus.
122
CXXII. AD RICARDUM WINTONIENSEM EPISCOPUM.
122
Misit mihi per Gilebertum archidiaconum munificentia vestra quod scitis, quod ego siquidem gratanter accepi, gratius tamen accepturus, si non tam oblatum videretur, ut subveniret inopiae, quam ut jucunda muneris qualitate potius illustraret. Et ego quidem munus alterius speciei de vestra charitate speraveram, quod rei qualitate potius quam pondere complaceret. Petieram etenim palefridum ut solito more vestro debilitati meae vestra indulgentia provideret, sed vos ex privata causa, sicut conjicio, munus absconditum mittere voluistis, quanquam sua posset elegantia declarari. Et ego quidem quidquid illud fuerit, cum gratiarum actione retineo, et quamvis magnum exstiterit: ego tamen de affectu et amplitudine animi vestri reputandum aestimo liberalis beneficii quantitatem. Scio prosperitatem vestram multis saepe vexationibus infestari, meisque passionibus compati; vestrae vos docent aliquando passiones; liberat autem quandoque pauperem Dominus a potente, et is cui non comparet adjutor, divino misericorditer adjutorio relevatur.
123
CXXIII. AD NICOLAUM MELDENSEM EPISCOPUM.
123
Est apud vos Henricus quidam, qui de terra et episcopatu meo ortus, ab alieno episcopo inordinate ad ordines, quos habuit, promotus est. Postmodum autem procedente tempore, multis flagitiis involutus, de falsa publice moneta convictus est et confessus, quam per totam civitatem Baiocensem publice non timebat expendere, et incautos detestabili malitia defraudare. Captus est et a regiis apparitoribus retrusus in carcerem, et ferreis nimirum compedibus alligatus. Tandem vero magno studio et labore per episcopum civitatis liberatus est, abjurata nimirum in perpetuum tota provincia Normannorum, atque ad archiepiscopum perductus est. A quo rupto coronae circulo, revolutis a capite sacerdotalibus indumentis, exordinatus est, et de tota terra incontinenter ejectus. Habet fratrem Amfredum nomine, qui nec minoribus nec parcioribus flagitiis irretitus, quidquid a me vel ab aliis dominis suis obtinebat amisso, cum diutius latitans non praesumeret apparere, novissime post quindecim annos a principe nostro litteras remissionis dictus est obtinere, in quibus ei pax publica concessa est, et ut a pristinis dominis suis pristinas haereditates suas reciperet, si eas posset modis quibuslibet impetrare. Susceptus igitur ab aliis, a me novissime vix multis intercessoribus recipi potuit, ipsique haereditatem quam ab ecclesia nostra antiquitus habuerat, reddidi, pacta nimirum ob restitutionem amissae in perpetuum haereditatis summa pecuniae, quam ipse juravit se certo tempore soluturum, et H. frater ejus, qui omni studio et tota fide procurabat ejus negotium, fidejussit et se, nisi ille solveret, praefixo tempore soluturum juramento corporali interveniente firmavit. Transactum est omne tempus, neque quod ab iis promissum fuerat est impletum. Haec igitur omnia, dilecte nobis, charitati vestrae scribenda censui et veraciter indicanda, ut Henricum qui vobiscum est, mihi secundum justitiam satisfacere compellatis, et vobis mores ejus protestatione mea et litteris meis certius innotescant.
124
CXXIV. AD ABBATEM CLARAEVALLENSEM.
124
Ricardus de Blossevilla, abbas quondam Mortui Maris, de episcopatu nostro exstitit oriundus, et ab inferioribus ordinibus usque ad gradum sacerdotii per nostrae manus impositionem promotus est, et ad certum beneficii titulum institutus. Qui cum in laicali habitu apud nos laudabiliter militasset, arctioris vitae jugo suppositus, in habitu vestro morum praerogativa meruit commendari. Et tandem ob insignis vitae merita in abbatis locum promotus, in ordine vestro quasi lucerna resplenduit, et subditis profuit bonae conversationis exemplo, et in amorem totius ordinis vestri corda principum inclinavit. Sed insidiator diabolus, qui justorum consuevit actibus invidere et maculam in electis ponere machinatur: in illum quorumdam malignorum linguas exacuit, qui falsis adinventionibus ejus opinionem apud bonos et graves vulneraverunt, ea solum intentione eum movere nitentes, ut amoto ipso liberius ab ordinis tramite deviarent. Inde est quod in ejus amotione sanctitatem vestram credimus circumventam, nec ad plenum, sicut credimus, rei veritas vobis innotuit; cum etiam abbas Uscanensis contra eum dicatur latentis invidiae facibus agitari, et detractoribus ejus aurem facilius quam deceret inclinasse. Illud etiam est quod miramur, quod illum post amotionem suam praefato abbati custodiendum remisistis: qui eum minus bene tractare dicitur et arctiorem ei custodiam quam oporteat adhibere. Supplicamus itaque sanctitati vestrae, ut ei locum alium provideatis, ubi tractetur honestius, et placatiori animo Domino valeat deservire. Sciatis enim principi nostro plurimum complacere, eumque in magnis vobis esse obnoxium, si ei quem tandiu brachiis sincerae charitatis amplexus est, statum utilem provideritis et honestum.
125
CXXV. AD WILLELMUM REMENSEM ARCHIEPISCOPUM.
125
Motus est adversum me, sicut nostis, a plurimo jam tempore dominus noster rex, et me tam per se quam per justitiarios suos multipliciter non desinit infestare. Unde unum de nepotibus meis de terra fecit duobus annis exsulare, quem ad intercessionem vestram vestra et domini nostri comitis T. fratris vestri gratia reconciliavit, si tamen speratam invenisset reconciliatio veritatem. Pulsus itaque denuo novissime per vestrum et ipsius studium, obtinuit secundae reconciliationis accessum. Haeret igitur, sicut potest, neque quidquam certae severitatis invenit, sed inter exsilium et carcerem eventum fortunae tremebundus exspectat. Tenet et alium simili mihi sanguinis necessitate conjunctum. Quem, sine mandato quidem ipsius, per plurimos jam menses major minister ejus carceris clausit ergastulo, sciens se in hoc ipsius gratiam promereri. Agnita vero iniquitate malorum, considerans rex eum sine omni causa fuisse afflictum, promisit quod ipsum omnino dimitteret; et fecisset, ut credo, si praesentem haberet per quem posset dimissio consummari. Super quo expertae mihi in multis et maximis benignitati vestrae et gratiae supplico, ut si opportuna vobis occasio forte refulserit, istum quoque facta pro eo ad regem supplicatio liberet et absolvat. Credo efficiendum facile, quia si ad innocentis liberationem justitia sua non sufficit, quod deerit reverentiae vestrae gratia consummabit.
126
CXXVI. AD RICARDUM ABRINCENSEM EPISCOPUM ET COLLEGAS EJUS.
126
Orta est in episcopatu nostro jam diu in monasterio Gristonensi controversia super abbatis electione, quae praecedentibus appellationibus ad Romanum usque pontificem perlata est, et ab ipso ad cognitionem domini Pictaviensis ad decidendam cum quibusdam aliis judicibus delegata. Cumque ipse ad decisionem causae cum his, quos dominus papa collegas adjunxerat, studiosius, prout oportebat, intenderet, quia de longinquo causae instructionem quaeri oportebat, nec facile usque ad ipsius praesentiam poterat pervenire, injunxit nobis vice sua partium allegationem audire et testium depositiones recipere, ipsasque consignatas, sicut moris est, ei remittere, ut ita secundum ordinem judiciarium posset ad sententiam pervenire. Ego vero super causa sollicitus sum, quia monasterium in episcopatu nostro est, et ad pacem domus illius libentissime vellem intendere, quoniam dominus rex adversus fratres loci illius plurimum motus est; nam designationi voluntatis ejus non volunt tanquan caeteri consentire. Quia igitur causam ex parte ad experientiam vestram gratia divina produxit: gaudemus in Domino de prudentia et religione vestra certissime confidentes; quoniam et justitiam Dei et libertatem Ecclesiae studebitis conservare: et nos vobis preces affectuosas porrigimus, ut ad pacem monasterii et gratiam principis observandam diligentius intendatis, quoniam sine gratia ejus res nisi cum magno non potest procedere detrimento.
127.1
CXXVII. AD HENRICUM REGEM ANGLORUM
127.1
Reverentissimo domino suo HENRICO, Dei gratia illustri et glorioso Anglorum regi, frater ARNULFUS Sancti Victoris Parisiensis canonicus, utinam regularis.
127.2
Est in episcopatu Lexoviensi quaedam parochialis ecclesia apud Wacevum, quam ego in manu mea possessam diutius canonicis regularibus Sancti Victoris, priusquam ad eos demigrassem, donavi, ut sumptibus meis aliqua ex parte proficere posset, cum ego ad illam ecclesiam pertransissem. Res modica est, sed ego non habebam in quo amplius possem pauperibus fratribus subvenire. Verum in eadem parochia quaedam praebenda est Lexoviensis ecclesiae, quam ego Hugoni de Nunant nepoti meo donavi; sicut ei consueveram quidquid fere possem profusa liberalitate donare; neque quidquam ejusmodi in regione illa posset ei gratius obvenire. Laetatus est ille, et ego nihilominus exsultavi, sperans de liberalitate mea, praesertim apud nepotem meum, mihi fructum in tempore provenire. Sed me quidem debuerant praecedentium temporum experimenta docuisse, nisi me indulgentiae gratia et tam proximae cognationis compassio seduxisset. Ego enim ex sorore natum parvulum indulgentius educavi, erudiri feci diligentius, reditibus ampliavi, mihique ad conferendum ei omnes ultro copia respondebat. Donavi siquidem ei in episcopatu Lexoviensi quinque ecclesias circiter centum librarum, praebendam in ecclesia Lexoviensi nihilominus quinquaginta librarum, archidiaconatum centum librarum et eo amplius, quantum proficere poterant tam rapinae quam injuriae subjectorum, nec me a largitionibus hujusmodi frequens ipsius ingratitudo poterat cohibere; sed super caput ejus carbones inutiles semper omni studio congerebam. Praetereo quod de jure archidiaconatus hominio mihi et fideligia tenebatur obnoxius, quem ipse mihi utinam fideliore memoria conservasset. Expertus sum quod fidem in eo non creat affectio, sed cupiditas aut superioris reverentia potestatis. Utimini eo secure, quia majestatem vestram fallere non audebit, sed ad omnem exsecutionem beneplaciti vestri prosequente metu non devotione vel fide prompta semper operatione procedat. Speraveram quod saltem novissima mea propitiante vellet oculo contemplari, et super senectute et debilitate mea et paupertate spontanea moveretur, adeo ut etiam sua mihi liberaliter in omni opportunitate exhiberet meaeque de his quae ego ei contuleram, misericorditer in tempore vellet inopiae subvenire; sed ipse partem modici beneficii quod ego pauperibus canonicis contuleram, imo quasi reservaveram mihi, absque omni judicio violenter usurpat, licet praedicti fratres aliquibus annis et praedecessores eorum ab antiquo pacifice possedissent. Requisivi eum instantius, ut justitiam Dei et pauperis ecclesiae meamque consideraret inopiam, sed in nullo proficere potui, quin manus audaces semper praesumeret extendere, et jus pauperum impudentius usurpare. Est etiam in parochia illa capellula quaedam nullos parochianos, nullos prorsus reditus habens, ad jus nimirum parochialis ecclesiae pertinens ab antiquo, quam omni fere servitio et aedificio destitutam, sacerdos ejusdem parochiae solus, cum vellet, devotionis intuitu visitabat, nec divina ibi honeste poterant officia celebrari; quam Fulco decanus, ad quem tunc parochia pertinebat, jure parochiali reaedificavit attentius et in cimeteriolo veteri quod ibi adjacebat, domos suas construxit, usu sepulturae sicut voluit transformato, de qua siquidem capella Hugo de Nunaunt sacerdotem acceptis clavibus et sacerdotalibus indumentis amovit, cum sacerdos ad Romanam Ecclesiam antea provocasset, et in ipso facto nihilominus insisteret appellare. Ibique postmodum continue fecit sacerdotem suum divina in anathemate celebrare, et parochianos a manu sacerdotis, quem semper agnoverant, violenter amovet et amovit, sed ut si veniret ad causam, hac arte fungi possessoris commodo videretur. Ad vos itaque spectat tantae enormitatis correptio, neque ego spero aliquod aliunde remedium, quia longinquum et sumptuosum est pauperibus Ecclesiae Romanae subsidium, licet nos de ipsius non oporteat auxilio desperare. Apponite itaque regiam manum vestram, de qua magis confidimus, et effrenatam hominis avaritiam cohibere, et fratres illos ecclesiam illam cum capella et pertinentiis in antiqua integritate sua faciatis pacifice possidere, sicut antecessores eorum constiterit longo tempore possedisse et ipsi duobus aut tribus annis novissimis possederunt, fructusque perceptos nihilominus eum restituere faciatis. Reminiscatur, obsecro, dominus meus, quomodo in novissimo discessu meo apud Gisortium laetificavit animam meam et me de copia munificentiae suae dimiserit affluentem. Adjuncto siquidem verbo regiae promissionis quod me in omni opportunitate mea deinceps adjuvaret, sicut unquam liberius fecerat, et omnem a me molestiam propulsaret. Nihil enim mihi constat esse molestius, quam quod is qui stare mecum per omnia debuisset, id, in quo fratres laetificare speraveram, implacabili malignitate perturbat, et usque in sepulcrum persequi indefessa cupiditate non cessat, neque se perturbare juris ordinem reveretur, eum hi qui possidebant non debuerint absque judicio spoliari. Primo itaque restituendi sunt cum fructibus scilicet et expensis, et poena ei pro excessu arbitrio judicis infligenda. Reddat itaque me mihi dominus meus, et speratam requiem misericordi bonitate restituat, ut de his quae ad Deum sunt, liceat mihi sine molestia cogitare. Nihil enim est quod magis regiae conveniat majestati quam audaciam reprimere superborum et suam justis ac simplicibus justitiam virtute regia conservare.
128
CXXVIII. AD HENRICUM REGEM ANGLORUM.
128
Praecepistis Willelmo filio Radulfi in discessu meo a vobis apud Gisortium ut mihi ducentas libras ancl. faceret numerare pro catallis meis et ipse praeceptum vestrum debita hilaritate suscepit: mihi se facturum cum tanta asseveratione promisit, ut ego nullatenus crediderim dubitandum. Assignavit itaque mihi diem, ad mediam Augusti, et ego tunc ad eum misi cum omni fiducia nec recepi. Assignavit mihi alium diem ad festum scilicet Sancti Michaelis, neque tunc quoque mihi quidquam solutum est, neque dies ad solvendum ulterius assignata. Frustratus itaque toties, nihil aliud credidi mihi faciendum nisi ad benignitatem vestram nuntium destinare, ut quod a vobis tam liberaliter concessum est, suo veraciter consummari faciatis effectu. Praeterea ducentas libras annuas mihi magnificentia vestra constituit, quandiu viverem in praepositura Lexoviensi, assensu et sigillo nimirum vestro, et canonicorum et archiepiscopi prosequente, quatuor quidem terminis singulis, scilicet tribus mensibus persolvendas, ut scilicet in hac festivitate Sancti Michaelis mihi quarta portio solveretur: reliquis portionibus suo tempore persolvendis: neque enim episcopatus dilatio, sicut scitis, in meum debet cedere detrimentum; sed oportet ut vos faciatis absque dilatione et diminutione persolvi. Praecipiat igitur magnificentia vestra utrumque fieri, quia Hugo de Nunaunt plurimum terruisset me, si ego verbis ipsius credendum esse putarem. Venit enim Parisios, et cum ego verba laetitiae exspectarem, dixit mihi coram abbate et fratribus promissiones vestras mihi nullatenus adimplendas, mihique necessarium esse aliunde parare subsidium.
129.1
CXXIX. AD RICARDUM WINTONIENSEM EPISCOPUM.
129.1
Venerabili et dilecto domino et Patri suo RICARDO, Dei gratia Wintoniensi episcopo, frater ARNULFUS Sancti Victoris Parisiensis canonicus, utinam regularis, prosperitatem, gloriam, et salutem.
129.2
A multo tempore sincerae charitatis vobis me gratia copulavit, exortaque dilectio jucundis semper proficere non destitit incrementis. Cumque nos regalibus consiliis prospera consilia saepius admoveret, multoque complexu gratia nos regalis astringeret, nulla unquam ultro citroque processit invidia, sed uterque de alterius, tanquam de proprio commodo, laetabatur. Laudabile erat hoc et a multis etiam mirabile dicebatur, quia in familiaritate principum consortem non admittit invidia, sed repulsam alterius alter suum semper putat esse proventum, sibique de illius remotione gratiam duplicari, et sibi accrescere quidquid alteri constiterit imminutum. Porro inter nos de alterutrius commodo fides mutua laetabatur, nec aliquid alterum ab exhibitione verioris gratiae poterat absterrere, sed libertatem suam in omnibus veritas inconcussa servabat, ipsamque sinceritatem suam manifestis argumentis approbare gaudebat. Vidi ego principem nostrum aliquando falsis delationibus exasperatum adversum me, cum etiam aliqua in me indignationis suae quasi spicula contorqueret, mitigatum a vobis adeo ut in gratiam quandoque iracundia verteretur, et securitas aliquibus praestaretur, commune mecum miscere colloquium et publicae familiaritatis et gratiam copulare. In quo saepe virtus et veritas vestrae dilectionis emicuit, quae non meticulose cedere, sed potius cum mansuetudine et virtute gaudebat occurrere, et me ad Domini mei gratiam revocare. Gaudebamus invicem, sibique par dilectio pari concurrebat occursu, studens communi gratiae communibus utilitatibus et obsequiis inservire, quia si usque ad haec tempora inter nos fidelibus constat studiis observatum, ex hoc nunc me diligentius oportet attendere, ut jucundo fidelis perseverantia consummetur effectu. Nostis diu est quod proposueram ad religiosam vitam propitiante Domino demigrare, sed me multis obstaculis saecularis occupatio detinuit impeditum. Vici tamen tandem omnia per gratiam Dei et ad ecclesiam Sancti Victoris Parisiensis, relictis omnibus quae processum et provectum meum videbantur impedire, transivi, Christumque pauperem et nudum, pauper et nudus, ipso docente et trahente, secutus sum, humilitati illius et paupertati cupiens omni desiderio conformari, quantum scilicet mihi fuerit ipsius misericordia praeeunte donatum. Vixi hactenus carni meae, minus de animae salute sollicitus, proponens tamen et desiderans novissima saltem mea Domino consecrare: quod propositum usque ad tempus opportunum divina misericordia conservavit, et me debilitatum quidem senectute, toto sanum corpore et omnibus membris, tota etiam animi virtute, conduxit, quoniam in hac spe semper confitebar Domino et in ipsius misericordia respirabam. Benedictus autem Deus, qui viam hanc vobis meo assignavit exemplo, et quamcunque vobis mihique paraverit, ad eumdem conducat divinae felicitatis effectum.
130.1
CXXX. AD HENRICUM REGEM ANGLIAE.
130.1
HENRICO Dei gratia illustri et glorioso regi Angliae domino suo charissimo, frater ARNULFULUS Sancti Victoris Parisiensis canonicus, utinam regularis, prosperitatem, gloriam et salutem.
130.2
Dum adhuc in Normannia apud vos commorarer, commovebat plerumque adversum me ex falsis causis indignationem vestram malignitas iniquorum suggerentium vobis aliquid me contra gloriam vestram cogitare vel velle, sed falsitatem suam nullis unquam operibus certam facere potuerunt. Testis siquidem est Deus quem criminale est in testimonium falsitatis offerre, nunquam me, quaecunque processisset occasio, in detrimentum honoris vestri aliquid effecisse, sed antiquae beneficentiae vestrae semper memoria praevalebat. Licet autem ex ea causa multa mihi incommoda processissent, nihil unquam mihi molestius exstitit, quam quod animum vestrum adversum me commotum noveram, neque licebat mihi de dilectionis vestrae conscientia, sicut semper feceram, exsultare. Quidquid autem dixerint, non potuerunt tamen adversum me apud bonitatem vestram usque ad aliquod grave scandalum eorum mendacia convalere. Servastis me semper et ab omnibus exhibuistis illaesum, tabescentibus siquidem adversariis meis quia invidia eorum adversum me optato non gaudebat effectu. Vivebat in animo vestro indeficiens quidem regiae bonitatis igniculus, qui sinceritatem perpetuae fidei meae et pristini sedulitatem obsequii vobis ad memoriam revocabat, nec sinebat usquequaque praevalere malitiam, sed adversus omnia mendacia eorum vivax praecedentium meritorum meorum memoria refulgebat. Si enim prorsus pristinae charitatis exspirasset affectio, non tam facili resurgere potuisset affectu, sed in novissimo discessu meo apud Gisortium benignitas perfecte mihi regiae bonitatis arrisit. Licet autem discessum meum prosequi regalis munificentiae copia non tardaret, inter omnia tamen, imo super omnia majus habui, quod deinceps semper veritatem mihi perennis gratiae repromisit. Hoc enim est, in cujus frequenti commemoratione respiro, quod me jam non tam corporalibus sentio Domini mei, quam sincerae brachiis charitatis amplexari. Dulce siquidem mihi erit, si moriens inter ulnas domini mei videar obdormiisse, si me ad praesentiam superioris Domini vestra morientem gratia prosequatur. Hoc est quod omnibus hodie negotiis expeditus, misericordiam ipsius frequentibus suspiriis implorare non cesso, quatenus post praesentis regni gubernacula quae tenetis, aeterni regni gaudia vobis largiatur, meque vobis tanquam vernaculum vestrum jubeat miseratus adjungi. Vivat dominus meus, et omnem semper invidiam gloriosus excedat. Scio meminisse vos, quia sermo bonus de mera sinceri cordis veritate processit, quod me deinceps semper benignus audiretis, nec repulsam a vobis moderata precatio reportaret. Magnum hoc reputavi sed maximum, nec me tamen improbum liberalis promissio faciet exactorem; sed cum hilari semper verecundia supplicabo. Ne vero taedium prolixitas epistolae generaret, quae postulo nuntio viva voce vobis indicanda commisi. Pauca quidem et parva sunt, si ad Domini mei excellentiam referantur, sed mihi maximum erit, quidquid de propitia domini mei liberalitate proveniet.
131
CXXXI. EXCUSATIO CUJUSDAM EPISCOPI.
131
Temporis brevitas, improvisa vocatio, transitus suspecti, improba praedonum molestia, medicamenti sollicitudo adhibita, excusabiles paternitati vestrae nos reddunt. Electioni vero factae et consecrationi faciendae benignum ex affectu praebemus assensum. Quoniam quidem persona et moribus pollet, et industria viget, et scientia floret, credimus quod in domo Dei plantata adjutrice Divinitate florebit et faciet fructum.

Intertext edge

Open linked passage

Note