Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Arnulfus Lexoviensis1110-1184
Epistolae
Epis 16
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11600 Episto328
1
I. PRAEFATIO, AD AEGIDIUM ARCHIDIAC. ROTHOM.
1
Epistolas quae aliquando diversis a me sunt destinatae personis in libellum redigi, tuoque desiderio postulas exhiberi. Acquievissem libentius, si scirem quod eas esses quasi furtivum aliquid habiturus, quia in lucem prodire propriae imperfectionis conscientia non praesumunt. Timeo enim, si publicis exponentur aspectibus, ne lectorem jejunae macies orationis offendat, mihique ad jactantiam reputetur editio, quam tamen non fastus ostentationis elicuit, sed instantia tuae charitatis extorsit. Decreveram eas futuris non reservare temporibus, sed omni protinus abdicare memoria, quia non satis de cultu sermonis, vel sententiarum peritia confidebam. Mallem siquidem eas tenebris damnasse perennibus quam ridendi materiam invidiae praestitisse, quae eo securius aliena subsannat, quia sua simili periculo non exponit. Non enim caeteri nos vel nostra tuis oculis intuentur; a quo si quid in nobis bonum est, magnificatur attentius, et imperfectioni venia facilis indulgetur. Animi siquidem eorum, quos odii sibi vel invidiae vindicavit affectio, sicut benignitatem indulgentiae nesciunt, sic rationis judicium non attingunt, sed omnia metiuntur affectibus, nihil sua meritorum aestimatione taxantes. Ego itaque voluntati tuae deesse non audeo, ne forte verecundiam negligentiam putes, quia sicut alternis amicitia convalescit obsequiis, sic alterutrius incuria procedente laxatur. Summo itaque studio congregavi quas potui, quia nulla earum apud me exemplaria residebant, sed ab his a quibus aliquo casu servatae fuerant, velut emendicatas accepi. Et antiquiores quidem, studia scilicet melioris aetatis, elapsae sunt, quae recentius exercitia scholaria redolebant, quia ibi et sententiae promptiore tractabantur ingenio, et usus accurati sermonis copiam ministrabat. Tunc enim laeta festivo quodam schemate decurrebat oratio, cum ingenio doctrina concurrens rerum inventiones commoda fecundi sermonis elocutione formabat. Quae vero novissime scripta sunt, quemdam trahunt de praesenti senectute defectum, quia provectior aetas memoria jam segniore torpescit, et occupationes necessaria studiis spatia non indulgent, quoniam instantia pontificalis officii non tam figuris elocutionum quam saluti prospicit animarum. Verumtamen, si quandoque me vel reverentia personae vel negotii quantitas protrahit ad scribendum, omnia mihi cum difficultate proveniunt, cum et hebetiorem senectus reddat et insolentia tardiorem. Mitto itaque quod postulanti negare non audeo, sciasque non exhiberi judici, sed amico, apud quem gratia potius patrocinetur ad veniam, quam exactior peritia reducat ad formam.
2
II. AD DOMINUM PAPAM COELESTINUM.
2
Sustulit virum gloriosae memoriae Innocentium papam necessitas humanae conditionis e medio, cujus Ecclesia Dei liberata triumphis, cujus adornata virtutibus, cujus denique magnificentia fuerat sublimata, qui eam humilibus placabilem, tyrannis autem formidabilem reddens, quanto plus pravitati terroris intulerat, tanto religioni plus exhibuit charitatis. Quod sane tam regularis disciplinae quam monasticae religionis provectus ostendit, cum civitates et castella passim pro saecularibus regulares clericos habeant, et deserta quaeque plus hodie monachorum quam ferarum quondam habuerunt bestiarum. In morte igitur ejus spem sibi redivivam posuerat desperata malignitas, ut tunc ad nefarios libere conatus erumperet et statum triumphantis in omnibus Ecclesiae conculcaret. At vero in promotione vestra, quasi quodam statim languore, spes maligna contabuit, bonis orta est ex timore securitas, et exsultationes Dei in gutture omnium sonuerunt. Non enim ambigunt quin vestrae sanctitatis studio propagetur quod pio ejus labore plantatum est. Quis enim audeat sperare dissimilia vel minora de vobis, quem adeo et prioris vitae rudimenta commendant et modernae promotionis auspicia divina probant voluntate praelatum? Sapientia enim, cujus est a fine usque ad finem fortiter ac suaviter bene cuncta disponere, fortiter hoc de vobis, quia efficaciter; suaviter, quia concorditer adimplevit. Sed nec soli sibi Romana Ecclesia tanti operis laudem arroget, nec invidiose adversum nos de tanta concordia glorietur, quoniam in hoc ipsum a multo jam tempore minorum Ecclesiarum vota convenerant nec alium adeo magnificentiae tanti praedecessoris idoneum Roma nobis offerre poterat successorem. Fecit sane tantam excellens virtutis vestrae praerogativa concordiam, contra quam vel nullus erat vel nullus ausus est adversarius apparere. Verum est etiam electores vestros longe antea inde a nobis quasi quoddam accepisse mandatum, cujus fines excedere non habebant, quoniam quod multo ante advenarum praesagio praesumptum erat, incolarum voce completum est, ipsorumque consensum nostra desideria creaverunt. Loquar ergo ad dominum meum, cum sim pulvis et cinis. Loquar filius devotus unico patri meo. Quanto, domine, pluribus desideriis expetitus es, quanto faciliore concordia praeelectus, quanto majore omnium exsultatione susceptus, tanto te Deo et hominibus intelligis obligatum. Gratiam divinae dignationi, gratiam humanae benevolentiae debes. Insistendum tibi est ut dignus sit exspectatione proventus, ut, Deo scilicet reverentiam, hominibus exhibeas pietatem. Inter alios vero obsecro, ne serenitatem tuam mihi majestas tantae dignitatis obducat. Sed vivat mihi apud te semper pristinae benignitatis affectus, teque predecessori tuo in gratia mihi et benevolentia sentiam successisse! Venissem autem ad vos, nisi circa confirmandam mihi recentem novi principis gratiam, et resarciendas ecclesiae et domus nostrae ruinas et curanda germanorum funera gravius occuparer. Quibus causis nec tempus adhuc, nec alacritatem habui nec expensas. Veniam autem, Deo volente, quantocius, ut oculis meis vultus vestri serenitas illucescat, et ariditatem meam quasi uberior de proximo novae benedictionis riget ubertas, quia modicum id quod sum, totus sum sanctitatis vestrae sanctaeque Romanae Ecclesiae devotissimus servus.
3
III. AD EUMDEM.
3
Pro Sagiensi Ecclesia tota mente pedibus vestrae sanctitatis advolvor, confidens de vobis in Domino quia bonum quod in illa per antecessores vestros, Deo auctore, fundatum est vestro tempore non solvetur. Solvi autem necesse est, si inexperto regulam regula conservanda mandatur, si imperito agricolae credatur nova plantatio, si denique cuiquam alicujus rei magisterium credatur cujus ille non attigit disciplinam; perniciose siquidem vinea propaganda committitur ei, cujus est studium potius exstirpare. Unde etiam, si eum de quo agitur Girardum aliqua electionis forma defenderet, quia pro Ecclesiis libertas electionum introducta est, liquet quia quod earum favore comparatum est, hoc ad earum laesionem retorqueri non debet. Retorquebitur autem, si electionis favor usque in detrimentum principalis causae processerit, si non quis, vel ad quid, sed qualiter electus sit attendatur, nec finis aut utilitas operis, sed sola negotii series exquiratur. At vero quod hic electio nulla praecesserit, et verum est et omnis Ecclesia contestatur, praeter paucos quos ad optandam saecularem personam amor et desiderium saecularitatis adduxit. Quorum primus adolescens et frater; secundus, ex familiari neophytus; tertius, nescio qua sanguinis cognatione conjunctus; quartus, claustrali disciplinae mancipatus a puero, imberbis adhuc et nihil sciens penitus, nisi mundum. Quos ille per furtivas litteras, studio fratris, persuasionibus et promissis illectos ad hoc schisma pertraxit, ratus secure quidlibet adversus paupertatem ecclesiae praesumendum. Sperabat enim adversus reliquos omnia posse trium aut quatuor hujusmodi testium depositione probari, quoniam negantis factum per rerum naturam nulla est probatio, actori autem onus probationis incumbit. Sic opus illud primo quidem de ambitione conceptum est, exinde vero temeraria levitate promotum, ut ad extremum posset perjuriis consummari. Accessit etiam postmodum propter injuriam quam passus est ex incommoditate fiducia, ad quam tamen si eum inconsulta pertraxit ambitio, nec innocentibus imputandum est, nec in detrimentum Ecclesiae convertendum. Porro in auctores sceleris severitatis apostolicae vindicta procedat; personae vero quae laesa est, salva tamen indemnitate Ecclesiae, consulatur, ut reis poena, laesis remedium, sua religioni justitia conservetur. Caeterum de eo quod factum est, innocentiam suam multis comes excusat, adeo ut auctores ipsos, licet ipsius se putaverint gratiam promereri, ecclesiastico permiserit arbitrio puniendos. Neve adversus libertatem Ecclesiae laborare credatur, universam Ecclesiae dispositionem, archiepiscopi nostroque scilicet episcoporum consilio, relaxavit. Ecce, domine, in potestate tua omnia sunt posita; nec est qui tuae possit resistere voluntati. Esto officii tui sedulus exsecutor, ne personarum vel causae merita confundantur, ut reos scilicet castigatio digna coerceat, laesos pia miseratio consoletur, regularis autem conventus accipiat Patrem regulari institutione formatum, ne statuae aureae caput aeneum tuo( quod absit!) opificio dicatur affixum, et ubi ex privilegio praedecessorum tuorum archidiaconos saeculares esse non licet, sententia tua creet episcopum saecularem. Valeat in Christo sanctitas vestra!
4
IV. AD ROBERTUM LINCOLNIENSEM EPISCOPUM.
4
Litteras vestrae dilectionis accepi, quas in tanta charitate complexus sum quanta tanti viri gratiam decuit gratulatione complecti. Timueram sane ne memoriam mei apud vos diuturnitas temporis, vel distantia regionum, vel ipsa novissime vestra promotio delevisset, quoniam novae dignitates veteres solent amicitias immutare. Creat enim cor novum et novos affectus novae conscientia dignitatis, divitesque facti paupertatis amicos cum ipsa paupertate fastidiunt, ne quid penes eos de veteri videatur inopia resedisse. Solos autem venerantur et diligunt quos fortuna conducit, solisque gaudent sublimibus inhaerere, ne majestas dignitatis inferiorum frequentia vel humili mediocrium gravetur accessu. At vero constantia vestra, veterem amicum recenti memoria continens, absentem praesenti charitate complectitur; ipsumque spiritualibus oculis frequentius intuens, episcopalis nunc fastigii divitias, gratiam et obsequium non minus liberaliter offert quam mediocres olim ingenuae primitias juventutis. Retinendos creditis quos ad diligendum liberalis invitavit affectio, quos fidei veritas, non dolus cupiditatis illexit, qui fidi personae comites, non fortunae, omnes vobis compartientur eventus. Et ego quidem, quantum ad me spectat, quem ejusdem ordinis et similis, licet non tantae dignitatis, gratia sublimavit, hanc in vobis virtutem longanimitatis admiror, quae scilicet ibi tanto admirabilior est, ubi minoribus eumdem exhibetis affectum. Vivebat autem vobis nihilominus apud me vetus, sed non inveterata dilectio, quae, licet ab adolescentia prima processerit, nullam adhuc potuit incurrere senectutem, sed me ad omnia quae vobis placita forent paratum tota devotione servabat. Quia igitur otiosus amor esse non debet, sed alternis invicem pascitur et revirescit obsequiis, id interim a dilectione vestra petendum censui, ut ducem nostrum, cui jus successionis haereditariae regni vestri gubernacula debet, quantum honestate vestra poteritis diligatis, mihique, cum occasio suggesserit, quod placuerit injungatis, ut mutuae dilectionis affectus mutua semper operis exhibitione concrescat. Vale.
5.1
V. AD SUGERIUM ABBATEM S. DIONYSII.
5.1
Venerabili et dilecto Patri et domino SUGERIO, Dei gratia abbati Sancti Dionysii, ARNULFUS Lexoviensis Ecclesiae humilis minister, salutem.
5.2
Apud dominam imperatricem et filium ejus ducem Northmanniae, de negotio de quo vobiscum tractavi, quantum ad Northmanniam pertinet, bonam spem, Domino volente, concepi, nuntiosque statim ad comitem Andegavensem, pro altero verbo quod ad partem illam spectat, cum festinatione miserunt, supplicantes ut ipse verbum illud ad pacem temperet, et illi quoque verbo quod ad Northmanniam pertinet, benignum consilium pariter commodet et assensum. Consilio quoque vestro plurimum acquiescere decernentes, benevolentiae vestrae non ingratos se fore multa hilaritate promittunt. Agat itaque vestra sanctitatis quod nobis tam sancte benigneque promisit, diemque in quem regia responsa postulationibus Anglorum vestro studio dilata fuerunt, per cursorem istum litteris familiaribus non gravemini indicare.
6
VI. AD DOMINUM PAPAM EUGENIUM.
6
Petitionem Bajocensis Ecclesiae de revocatione episcopi sui debita devotione prosequimur, preces nostras precibus eorum apud misericordiam vestram humiliter adjungentes. Supplicat cum eis quisquis antiqua Ecclesiae detrimenta cognovit, quam ille de pulvere paupertatis et dejectionis erectam, de paupere divitem, de contemptibili venerabilem, de ignobili reddidit gloriosam. In quibus sane perficiendis quisquis laborem ejus industriamque perspexerit, probabit cum in exsecutione prudentiam, tum magnificentiam in effectu. Testatur hoc aedificiorum reparatio, revocatio possessionum, et antiquae restauratio dignitatis quam in conculcationem dederat malignitas et potentia perversorum. Exsultabunt igitur illi, si migraverit is quo debellante dejecti sunt, jamque manus avidas reparant ad rapinam qui licentius consueverant in jura Ecclesiae malignari. Quia igitur filii et fideles Ecclesiae imminentia jam sibi detrimenta praesentiunt, ad discretionis et misericordiae vestrae subsidium singulare concurrunt, ut ad conservanda quae collegit suum episcopum eis remittatis. Homo enim consilii et fortitudinis est, potens in opere et sermone, in regalibus consiliis et negotiis ecclesiasticis acceptus et efficax, plurimumque tam ipsi archiepiscopo, quam omnibus provincialibus episcopis necessarius ad reprimendam et repellendam ab Ecclesia Dei insolentiam malignorum. Desideratur autem regressus ejus ab his qui in terra prudentiores sunt, et si quis adversus eum furtiva malignitate submurmurat, non tam charitate quam invidia, nec tantum delictis ejus quantum suspecta magnificentia commovetur. Dominus personam vestram Ecclesiae suae per tempora multa conservet incolumem.
7
VII. AD EUMDEM.
7
Litteras jamdudum optatas vestrae timidus offero majestati, quia diu est quod coram vestra non apparui sanctitate. Venturus autem fueram revera jam tertio, nisi me fallax invidi casus importunitas impedisset, quae tribus annis jam hoc propositum meum ad contrarios rapuit violenter eventus. Primo siquidem per bella Francorum, deinde per insperatum comitis Andegavensis interitum, novissime per regiam quae in filium ejus ira recruduit, ad quam non solum civitatis nostrae, sed ipsius etiam ecclesiae limina tremuerunt. Verum nunc respirandi fiduciam praestant tum partis nostrae justitia, tum ducis nostri virtus illustrior, quae gladios hostium quandoque perterruit, et ad pacis inclinavit affectum. Cum igitur, Deo volente, sublata fuerit, vel dilata turbatio, nihil poterit incolumem retinere, quin me quamcitius pedibus vestrae sanctitatis advolvam, gratissime suscepturus omnia, quibus moram meam, quantumcunque excusabilis appareat, vestra paternitas increpabit. Neque enim apud eum audeo desperare de venia cujus benignitas manifestae excusationis impotentiam non excludit. Iterum autem ex veteri procedit audacia, quod venientem ad vos venerabilem et dilectum fratrem nostrum episcopum Constantinum precibus commendare praesumo, quamvis pro eo plurimum facere videatur ad gratiam, quod inter initia novi episcopatus nihil faciendum potius reputavit quam Romani pontificis gratiam quaerere seque totum familiaritati Romanae Ecclesiae eo devotius quo velocius mancipare.
8
VIII. AD DANIELEM PRIOREM S. BARBARAE.
8
Ad gerendam sollicitudinem domus tuae non pro tua te, frater, virtute vocavimus, sed pro divinae fiducia bonitatis, quae his qui ad regimen animarum pure vocantur et humiliter obedire consentiunt, uberiorem largiri gratiam consuevit. Sicut autem non debebas te non vocatus ingerere, ita vocatus recusare non debes, quia non minus delictum tumor inobedientiae quam zelus ambitionis importat. Quod si non ex tumore, sed ex humilitate potius, sicut putas, et timore desistis, pusillanimitatem haec mihi sapit humilitas, quae tanto studiosius devitanda est quanto magis periculo desperationis accedit. Sed et si qua unquam ratione ab hac vocatione fueras absolvendus, non debuisti apud fratres tuos, nec apud auctoritatem nostram litteris excusari, nec propriae voluntati, cui te renuntiasse cognoscis, morem gerere, sed personam tuam, quae quodammodo magis nostra quam tua est, pedibus nostris humilis et devotus offerre, fratrumque tuorum trahi desideriis et mandatis pontificalibus inclinari. Porro mora tua rerum temporalium, et( quod gravius est) periculum continet animarum, quia incustoditas oves luporum incursibus esse constat expositas, detrimentumque omne ab eo requirendum est, qui debitam custodiam detrectat aliquibus occasionibus adhibere. Veni igitur, quoniam cum ipso onere gratia tibi divina concrescet, et nos personam tuam et domum ipsam solita vel majore etiam charitate fovebimus. Et si qua forte intrinsecus difficultas emerserit, ego in manu forti ante faciem tuam protinus omnia complanabo. Veni, inquam, et infra octavam diem post acceptionem praesentium litterarum iter aggredere, nullasque in veniendo causas dilationis admittas, nisi quas necessitas invincibilis vel enormis damni evitatio suggesserit admittendas. Quod si non feceris, exinde te tanquam inobedientem episcopali auctoritate ab omnium ecclesiarum introitu submovemus.
9
IX. AD ARNALDUM BONAEVALLENSEM ABBATEM.
9
Venerabilis frater et amicus noster Philippus abbas infirmitatem vestram cum magna nobis amaritudine nuntiavit, affectum animi lacrymarum testimonio prosecutus. Quod verbum primo statim auditu tanto nobis acerbius exstitit, quanto proxime de vestra fueramus praesentia gratulati. Coeperunt igitur occurrere mihi quae de vestra dilectione jucunda provenerant, et si quid simile in futurum sperabatur, semperque discurrens inter utrumque consideratio vim moeroris augebat. Occurrebat siquidem mihi charitatis vestrae sanctum illud dulceque colloquium, quo praevaletis auditorum mentes rerum erudire solertia, et aures jucundi sermonis suavitate mulcere. Recordabar quantam vobis scribendi gratiam bonitas divina contulerat, in qua nescio an magis quis sententiarum fructum, an dicendi peritiam debeat admirari. Haec enim apud vos tanta sibi invicem paritate respondent, ut neque rerum majestas verborum coarctari videatur angustiis, nec sermonis dignitas aliqua sententiarum excellentia praegravari, in his sane quae vel intellectus concipere, vel humana facundia sufficit explanare. Palam est de illius hoc processisse doctrina, cujus spiritus familiarium mentes et linguas tam notitia veritatis quam affluentia sermonis illustrat. Denique dolor in miserationem conversus est, dum incommoda vestra laboresque contemplor quibus innocentiam vestram sollicitudo domestica et persecutoris immanitas incessanter affligunt. Sed et de proximo sperata tranquillitas, quasi de manibus videbatur erepta, ut omnem vobis de praesenti crederetur fortuna requiem invidisse. Potiorem tamen requiem, sicut praesumitur, vobis resolutio contulisset, quia regem in decore suo viderent oculi vestri, ut adimpleret vos laetitia cum vultu suo quem propter se tot ad praesens tribulationibus passus est infestari. Nobis autem jucundum est vestra vel ad modicum tempus frui praesentia, vestro recreari colloquio, vestro consilio relevari, quoniam vestra, si dilata est vobis retributio, non aufertur, sed reposita vobis est in tuto corona justitiae, depositumque fidele quod suum est suo tempore qui commisit agnoscet. Dum igitur his super statu vestro considerationibus mea mens compassione debita raptaretur, subitus tanquam ex insperato morbus obrepsit, ut facile credi posset vestrae partem infirmitatis in me compassionis affectio transfudisse. Haec tamen est privata passione sublata compassio, sed utrique prospiciens animus duplici coepit statim incommodo laborare. Visitavit igitur utrumque misericors et miserator Dominus, et utrique ea ratione beneficium sanitatis indulsit, quia alter sine altero perfecte sanari minime potuisset. Vobis ergo servatus sum, vestra mihi nihilominus sapientia reservata, ut secundum legem Christi alter alterius onera invicem supportemus, et secundum exuberantem charitatem alter alterius se totum gaudeat utilitatibus impendisse.
10
X. AD DOMINUM PAPAM ALEXANDRUM CUM ESSET CANCELLARIUS.
10
Bandinum vestrum ad regem usque perduxi, qui dignationi vestrae gratias agens, eum majori procuratori domus suae tradidit informandum, ut idem ei et necessaria provideret, et inter alios nobiles eum regalibus obsequiis familiarius adhiberet. Et ille quidem imperata diligenter exsecutus est, sed etiam imperium quandoque eleganti praecurrit ingenio, promptus ad omnia quibus debet ingenui adolescentis industria collaudari. Sive igitur aucupationi, seu venationi, quibus studiis rex multum insistit, seu rebus bellicis intenderetur, regios decursus indefessa celeritate prosequebatur: caeterisque pigritantibus non solum regi, sed et omnibus qui cum ipso erant vigilanter assistebat, tanquam si uniuscujusque esset specialiter obsequio deputatus. Unde plurimam apud regem et apud omnes laudem et gratiam impensa sedulitate promeruit. At, si de moribus ducitis inquirendum, Gallicanam perosus incontinentiam severitatis Italicae modestiam conservavit, vestrae memor per omnia disciplinae. Non eum reddidit sermo petulans vel effusus infestum, non regales deliciae fortioris adolescentiae robur emollierunt, non opinionem ejus aliqua respersit infamia, sed testis conscientiae pudor ad omnem aspectum et omne alloquium faciem ejus casto laudabilis verecundiae rubore suffundit. Atque haec mihi quandoque ad curiam redeunti per plerosque comperta sunt, sed gratius habui quod haec et alia de ipsius ore regis accepi. Adjunxit enim nullum inter tot nobiles tantae industriae tamque bonae indolis puerum se habere, magisque ipsum in agnoscenda domus regiae disciplina parvo tempore profecisse quam alii triennio profecissent. Compertum se habere puerum nobilis esse prosapiae, cujus ingenuos mores ultro tam prudentia quam benignitas innata formaret. Placere sibi si apud eum aliquandiu moraretur, vestro tamen remittendum arbitrio, quam primum aestivalis intemperantia praeterisset. Existimabitis fortassis quae scribo fallaces esse blanditias; sed nec sapientem fallere tutum est, nec mendacio convenit labia pollui sacerdotis. Vale.
11.1
XI. AD G. MONIALEM.
11.1
Quoties litteras tuae devotionis accipio, causam mihi moeroris afferunt, et ad te semper amplius diligendam sincerae flammam charitatis accendunt. Et causam quidem moeroris afferunt, quoniam repraesentatur menti meae frater ille meus, quem viventem speciali prae caeteris amore dilexi, cujus quanto vita mihi jucundior exstitit, tanto defuncti lacrymosa recordatio plus doloris importat. Requiescebat in eo spiritus meus, quia ipsum vere me alterum poteram reputare, cui me et ipsum mihi non carnis identitas, licet ex eadem stirpe procederet, sed inseparabilis consentientium unitas asciverat animorum, semper alteri collibuit quod alteri collibebat; nec tam suum alter quam alterius attendebat affectum, ut illius magis quam suo semper afficeretur incommodo, vel commodo laetaretur. Sublata est mihi animae meae eo decedente pars altera, et intra secretum pectoris inane quiddam praecordia sentiunt, quoniam spiritus integritas, potiore sui parte diminuta, languescit. At vero ad te, sicut dictum est, amplius diligendam flammam charitatis accendit, quod hujus te doloris sociam et vicariam fraternae dilectionis agnosco. Inter te enim et ipsum, cum adhuc esses septennis, parentum interventu contracta fuere sponsalia, dum illi sibi de humano conjugio nova amicitiarum foedera compromittunt, et grata proventurae sobolis pignora contemplantur, et humanae quidem cogitationes ad humanos libere disponuntur affectus, sed omnis est inanis affectio, cui non desideratos divina bonitas largitur effectus. Dum enim thalamus illi nuptialis et conjugalis puellae maritales destinantur amplexus, quam nobilitas generis, quam formae gratia, quam denique virginalis commendabat integritas, divina sepulcrum illi depositio praeparabat, ut de flore juventutis in pulverem, de gloria pulchritudinis et virtutis in putredinem solveretur. Felix tamen ille, si prior, imo quia prior coelestem thalamum ingressus est, ut adeptam mansionem dilectae suae quandoque communicet, et ad Agni nuptias pariter introducti, in conspectu ejus copulari valeatis et in laetitia delectari! Felix tu, quae corporales aliquando superasti lascivae voluntatis illecebras, quam ab ejusdemmodi contactu zelus divinae bonitatis conservavit intactam, ut munere tibi perpetuae virginitatis indulto, Agnum sequi quocunque ierit, et spirituale illud canticum possis cum assignatis millibus decantare! Non ergo tibi sublata sunt, sed immutata sponsalia, ut jam non homini, sed Deo spirituali copula conjungaris, cujus desiderabilis te foveat et astringat amplexus, ut sit laeva ejus sub capite tuo, et dextera ejus amplexetur te.
11.2
Tui itaque studii erit apud hunc, ad quem toto corporis obsequio, tota anima devotione conversa es, devotis illum precibus commendare, quia zelum hujus habita pro illo supplicatio non offendet. Novit enim inter te et ipsum nihil carnalis intercessisse commercii, novit quia animus tuus in illa aetate nulla potuit concupiscentiae macula deformari. Non est ergo quod invideat, non est quod te minus reddat acceptam, sed potius in te castum tam piae dilectionis approbabit affectum: scio sane quam studiose id agas. Neque enim illius apud te potest praeterisse memoria, quem defunctum non minus spirituali contemplaris intuitu quam viventem corporali mirabaris aspectu. Porro quanto sincerior exstitit, tanto diuturnior sanctae dilectionis affectio permanebit. Amor enim quem corruptarum carnium generant passiones, corruptioni semper obnoxius, quanto difficilius in principio regitur, tanto postmodum facilius evanescit, adeo ut plerumque convertatur in odium, et voluptas amaritudine compensetur. Sed et imperfectus est, multisque declaratur indiciis ipsum ex vera charitate non nasci, quoniam tanto minus singulos necesse est diligas, quanto hunc in plures patieris affectum. Sed et qui diligitur sine querela participem non admittit, quoniam sibi derogatum reputat quidquid alii senserit impertitum. Sed incorruptibilis amor de ipsa sinceri spiritus veritate procedens, quanto fuerit dilatatus in plures, tanto majus de effusione contrahit incrementum, nec invidiam participatio generat, sed insolubilem sanctae inter omnes concordiae firmat amplexum. Hac igitur praesentem sponsum tuum charitate complectere, eumque non oculis corporis inquire, sed cordis, ut speciem ejus, quoniam speciosus est, intueri, et suavitatem ejus possis, quoniam suavis est, degustare. Age etiam gratias incessanter, quoniam spiritui corpus servavit intactum, ut puritas invicem puritati respondeat, et tu ei perpetuum valeas integritatis offerre.
12
XII. AD DOMINUM PAPAM ADRIANUM.
12
Lator praesentium magister Simon miserabiles ad apostolicam sedem portat injurias, quarum, si ille locus episcopum habuisset, audita a vobis prius esse debuerat vindicta quam culpa. Audite eum, et injurias ejus, imo vestras, severitate debita vindicate, ne hujusmodi adversus apostolicam sedem insolescat audacia, praesertim cum in partibus illis in contemptum ejus pleraque jam incipiant germina pullulare. Occurrendum est igitur, ne tractu temporis impunita malignitas convalescat, et vires iniquitati dissimulatio vestra, vel indulgentior gratia subministret. Jam enim nomen apostolicum, quod hactenus in terra illa reverentiae fuerat et terroris, in causam scandali versum est, et contemptus, nec appellantem provocatio liberat, sed in se potius vehementiam judicis exacerbat. Sensit hoc iste, qui, propter appellationem reclusus in carcerem ac miserabili tortus inedia, nec apud tyrannum sine pecunia, nec apud episcopum sine detrimento causae potuit liberari. Et ego quidem pro causa ipsius obnoxius supplicare decreveram, sed apud misericordiam vestram facile causam declarata perorabit afflictio, et apud gratiam vestram intercessio nostra solito congaudebit effectu. Verum privatae communis causa praeponderat, quoniam de Ecclesiae Dei libertate tractatur, nec jam spes restat ulla refugii, si in irritum deducta fuerit apostolicae protectionis auctoritas. Vindicate igitur, ne forte( quod absit!) procedat temeritas in exemplum, sed clarius audita correctio imperitiam doceat et compescat audaciam.
13
XIII. AD DOMINUM PAPAM ADRIANUM.
13
Pro causa ex mandato vestro dirimenda, quae inter abbatem Gemmeticanum et monachos vertebatur, ad ipsum monasterium usque descendimus, ut nobis facilius de proximo facies Ecclesiae et rerum veritas innotescere posset, ac sine sumptu et labore partium ipsa commodius controversia terminari. Caeterum in quamcunque partem debeat culpa conferri, certum est monasterium antiquum et nobile miserabiliter in spiritualibus et temporalibus defecisse, tantusque inter abbatem et monachos omnes, exceptis tribus vel quatuor, zelus exarsit, ut in omne tempus de reformanda inter eos concordia desperetur. Tot enim in ipsum turpitudines publice protulerunt, ut necesse sit semper utramque partem de vera alterius gratia dubitare, quoniam, quiescente fortasse litigio, odiosa probrorum memoria non quiescet. Proposuerunt siquidem adversus eum tria capitula, primum de turpi et innaturali incontinentia, secundum de Simonia, tertium de dilapidatione, per quam non tantum ad inopiam, sed et ad extremam inediam se dicebant esse deductos. Ne vero confusionem faceret multitudo, si de tribus promiscue tractaretur, elegerunt primum illud de incontinentia capitulum, super quo septem accusatores monachos sacerdotes, et novem postmodum testes monachos itidem, sed diversorum ordinum produxerunt. Quorum diligentius explorato testimonio, cognovimus quinque singulos de singulis actibus singulare testimonium perhibere, nec aliquem eorum aliquid cum alio percepisse, sed per se sigillatim unumquemque quod dixerat invenisse. Duorum autem qui in unius actus attestatione producti sunt, reperimus alterum laicum nullius ordinis, olim militem, ideoque ad exhibendam in presbyterum criminis probationem minus idoneum. Alter vero cum eo detracto solitarius remaneret, a nobis est minus sufficiens reputatus. Porro de duobus novissimis qui similiter in unius, sed alterius actus testimonio processerunt, alter subdiaconus et adolescens inventus est, qui et ipse cum ob ulteriorem abbatis familiaritatem suspectus esse fratribus incaepisset, se nihil inhonestum de abbate percepisse constantissime coram omnibus affirmavit. Unde pro minori aetate, et ordine et inconstantia sermonis exclusus, socium nihilominus solitarium fecit, licet illum quoque lascivius se gessisse et pars adversa diceret et fama consentiens praedicaret. Quibus omnibus diligenter auditis et cognitis, visum est nobis ex sententia cuncta quae processerant, non ad probationem, sed ad praesumptionem posse proficere, quia probationis privilegium solitaria testimonia non merentur. Quia igitur praesumptioni standum est, donec in contrarium probetur, abbati est a nobis adjudicata purgatio, septima quidem manu, trium scilicet abbatum et trium monachorum sacerdotum notae, opinionis et nominis, quorum juramentis vulneratae famae necessarium posset remedium comparare. Appellatum est ergo a monachis ad octavas Pentecostes. Apostoli postulati et traditi, partibusque mandatum ne interim ab eis appellati nominis apostolici reverentia laederetur.
14
XIV. AD MAGISTRUM PETRUM HELVE.
14
Si ab adolescente nostro laudabilis indoles et industria sperata defecit, certus sum a magistro nec doctrinam nec diligentiam defecisse. Debueram vobis, si se tractabilem praebuisset, sed pluris me constituit fluxa ejus et repugnans insolentia debitorem. Quanto enim in eo prosecutio vestra minus invenit obsequii, tanto plus laboris impendi, plus molestiarum oportuit sustineri. Est igitur voluntas nostra quod redeat, ut tam a nobis quam a Patre fratribusque correptus, possit ad vos aliquando mutata in melius voluntate reverti.
15
XV. AD ARNALDUM BONAEVALLENSEM ABBATEM.
15
De adventu vestro nihil audieram priusquam vester ad me nuntius pervenisset. Neque enim videram dominum Ebroicensem, sed eadem die ipsum litteras vestras Turonum quo ad regem veneramus accepi, litterarumque brevitatem jucunda communis amici supplevit oratio. Gavisus sum de incolumitate vestra, gavisus de peregrinationis proventu, gavisus quod vestram prudentiam et honestatem honore debito Romana recognovit Ecclesia. Ad cumulum tamen exsultationis accessit quod in proximo visitare nos dilectio vestra constituit, ut et mutuis exhilaremur aspectibus, et jucundis alternae collocutionis affatibus delectemur. Communicabimus etenim quae nos interim blanda vel aspera contigerunt, quoniam haec inter amicos communicatio movet affectus, ut prospera quidem propter congratulationem dulciora faciat et adversa per compatientiam leviora. Porto siquidem levius quod alius mecum pari compassione supportat, ipsamque inter amicos facit exuberare laetitiam conscia participatio gaudiorum. Quanta igitur possum acceleratione festino, Lexoviumque ipso Kal. Mart. die, Domino volente, perveniam, ibidem per dies aliquot vel in vicinia moraturus. Nuntium autem vestrum per aliquantulum temporis moleste detinui, quoniam incertum me de reditu meo gravia, quae inter reges vertebantur, negotia detinebant.
16
XVI. AD RADULFUM DE DICETO LONDONIENSEM ARCHIDIACONUM.
16
Audivi te causa studiorum Parisios advenisse, audivi et laetatus sum: laetatus equidem, ut ejus quem diligebam praesens me laetificaret aspectus et jucunda collocutionis alternae collatio delectaret. Optabam quoque ut aliqua exhibendi tibi officii refulgeret occasio, cujus me dudum merita praevenerunt. Licet enim solum veritas amicitiae requirat affectum, liberale tamen obsequium non excludit, sed eo potius illustratur, quoniam, ut ait sanctus ille,« probatio dilectionis exhibitio est operis.» Movet autem quod cum secundo jam veneris, noluisti ad amicum nec ad momentum etiam declinare, neque saltem per cursorem debitae salutationis alloquium paucis consignatum apicibus destinare. Haesi diutius, quotiesque ab illis partibus aliquis apparebat, divinabam quod ille mihi jucundum Radulfi mei nuntiaret adventum. Frustratus toties, ex hoc nunc nihil audeo divinare, sed charitatem tuam duxi litteris praesentibus, si forte obdormierit, excitandam, aut, si quem forte concepit falsa suspicione languorem, de perseverantiae meae nuntio convalescat. Noveris enim nihil tibi apud me de pristina charitate perisse, sed quasi duplicatus amor est, cum eum tibi mea mens cogatur exsolvere quem aliquando duobus impendebat affectum, sublatus siquidem est e medio communis amicus noster Rad. de Flur., qui dimidium animae meae videtur moriens abstulisse. Ipsius mihi semper est colenda memoria; ipsius amor semper, quibuscunque modis id fieri potuerit, instaurandus. Duobus autem modis defuncto vicem amicitiae judico rependendam, ut primo scilicet piis apud Deum intercessionibus adjuvetur, secundo hi quos ipse dilexerat dilectione vicaria diligantur. Inde est quod amor noster ab illo in te quasi quodam haereditariae successionis jure transfusus est, ut jam te non simplici, sed duplicato complectar affectu. Tibi enim prae caeteris haec est deferenda successio quem ille prae caeteris diligebat, tibique eam quasi quodam testamento specialis amicitiae praerogativa consignat. Gere igitur suum amicitiae morem, certisque clarescat indiciis ipsam novas vires de nova duplicatione traxisse. Scribe autem interim aliquid, ut in alterius utriusque videar suscepisse sermonem. Injunge quod vis, ut in altero utrique videar obsequium praestitisse; visita nos, ut possim utriusque personam in altero contemplari. Scribe, inquam, quia si scripseris, hoc ipsum tibi studii poterit augere materiam, nec propositi operis provectum impediet aut proventum. Injunge aliquid, ut aliqua amicitiae perseverantis argumenta procedant, quia eam efficacius comprobat petendi fiducia quam liberalitas offerendi. Visita nos quia te, cum desiderium nostrum, tum loci propinquitas, tum etiam solemnitas invitat. Dominus quoque Willelmus de Ver ex promissione tenetur ut veniat; vobisque invicem solatiari poteritis et nobis sanctae solemnitatis gaudia duplicare. Valete.
17
XVII. AD PAPAM ADRIANUM.
17
Adolescens quem ad accingendum militiae cingulo vestra mihi dignatio commendavit, cum divertisset aliquatenus, quia securum per urbem transitum non habebat, infirmatus rediit, tantique incendio caloris accensus est, ut de salute ejus timendum plurimi credidissent. Viribus tamen de hilaritate promissae instructionis assumptis, ad Milonem vestrum et Patrem Radicosium usque perductus est, Plurimumque pater super aegritudine filii de beneficii vestri gratia solamen accepit. Cum vero adolescenti requiem suasissem, et ego ei per assignatam personam nihilominus fidem debitae promissionis implerem, venire semper usque ad condictum locum simulata valetudine apud indulgentiam paternae pietatis obtinuit. Sane cum in via non declinaret infirmitas, sed importuno semper ascensu morbo morbus accederet, veritus sum ne quod de diuturnitate praecavisse putaveram, ex ipsa mihi brevitate temporis eveniret. Expertus sum affectiones animorum plurimum conferre vel auferre corporibus, saepiusque de earum qualitatibus ipsorum vel periculum procedere vel salutem. Ferebatur enim animo magis quam corpore, quia vires corporis animi restaurabat hilaritas, fortiusque trahebatur desiderio quam aegritudine tardaretur. Pervenimus itaque Lucam, ubi, sicut apparuit, infra decem dies vel plures arma coaptari non poterant, nec is cui parabantur, quoniam in lectum decubuerat, percipere potuisset. Porro miles quidam, qui mihi a patre fuerat assignatus, coepit utilius de necessitate consilium, habitaque omnium ratione petiit sibi in eam causam XL, libras Pruveniensium numerari. Affectabat enim meliores equos longiore tractu temporis explorare, caeteraque omnia quanto spatiosius, tanto commodius comparare, quoniam repentinos emptores saepe circumvenit sagax astutia venditorum. Acquievi libentius; neque enim poteram incertam pueri valetudinem exspectare, nec esset mihi tutum morari diutius, ne praenuntiato adventu meo mihi inter vias insidiae pararentur. Adjeci autem nomine expensarum ad moram reditumque quod oportuit, ne de eo quod ad aliud destinatum erat aliquid detrahere necessitas aliqua coegisset. Visi sunt mihi multas vobis super beneficio vestro gratias habuisse, mihique ipsi ab eis sunt grates exhibitae quasi de reliquiis et vestrarum plenitudine gratiarum.
18
XVIII. AD JOANNEM NEAPOLITANUM ET WILLELMUM PAPIENSEM CARDINALEM.
18
Audita sanctae Romanae Ecclesiae turbatione condolui, quia dolorem matris audire sine compassione non poteram filius spiritualis. Mihi enim dolor ille specialius incumbebat quem ipsa semper hactenus tanta charitate dilexit, tanta familiaritate dignata est, tot beneficiis et honoribus illustravit. Postmodum autem audito in cujus personam omnium fere vota convenerant, moerorem gaudio, plorationem cithara, vocem planctus organo commutavi. Gavisus siquidem sum paucos a generali concordia descivisse, quorum numerus nihil aut parum unitati Catholicae poterit derogare. Gavisus, inquam, quia ei rerum summa commissa est, per quem facile restauranda libertas Ecclesiae creditur et honestas. Porro mea non fuit interim otiosa devotio, sed apud eos in quorum oculis Deus mihi dedit aliquid auctoritatis et gratiae, causam Ecclesiae peroravi, et principem nostrum regem Anglorum in favorem patris hujus primus et solus adhibito quod oportuit instantiae confirmavi. Profecto venissem jam ad pedes apostolicae beatitudinis amplectendos et miscendum desiderabile cum vestra charitate colloquium, nisi, belligerante in partibus nostris principe, multis me importunitatibus necessitas improba detineret. Vestrae itaque benignitatis erit et gratiae absentiam meam interim apud eum vestra supplere praesentia obsequiumque meum, si aliqua videbitur parte opportunum, offerre, quoniam ad omne quod paucis mihi fuerit apicibus indicatum, paratus sum ei et vobis tota devotione totam impendere facultatem.
19
XIX. AD ABBATEM S. EBRULFI
19
Scire debetis omnes obligationes praedecessoris vestri in personam vestram recta via transisse quibuscunque monasterium vestrum in decessu ipsius exstitit obligatum; sed et eaedem obligationes, si forte fuerant, religione qualibet interveniente firmatae, eidem vinculo vos credatis obnoxium quem in locum illius successisse constat, et omnes tam utilitates quam onera monasterii suscepisse. Propter quod Hugonis et Drogonis de Cambri graviter instantia nos infestat super pecunia quam praedicto praedecessori vestro totique capitulo crediderunt, cujus solutionem certum est ipsum et universitatem totam fide per vicarias manus corporaliter interveniente firmasse. Ad majorem quoque cautelam decem de fidelibus monasterii pari vinculo se nihilominus astrinxerunt, quos scilicet creditorum providentia magis idoneos credidit ad solvendum. Postmodum vero qua fide, qua diligentia negotium vestrum gesserim apud eos, vestra praesentia recognovit, cum vobis et usuras remitti fecerim, et necessitatem solutionis in duorum annorum curricula prorogari. Cumque nulla inter vos posset, nisi me interveniente, provenire concordia, obligavi me pro vobis, promisso scilicet quod suo tempore fidem debitam facerem, placitis conventionibus exhiberi. Porro sanctitas vestra minorem meritis meis gratiam retulit, minorem episcopali reverentiam detulit dignitati, minusque opinioni suae, minus fidei fratrum salutique prospexit. Quid enim, si semel consensit, universitas obligari? nunquid reatus abbatis, aut depositio potuit eos aere alieno quod contraxerant, fideque super ipso praestita liberare? In vos tamen haec potius quam in ipsos debet culpa conferri, cum, eis circa spiritualia propensius occupatis, ipsi fidei et diligentiae vestrae suam et potestatem crediderint et salutem. Quod si vos curam animarum suscepistis bona fide gerendam, ad conservandam fidem eorum principaliter intendere debuistis, praesertim cum hujusmodi transgressio soleat criminalis etiam in saecularibus aestimari. Super quod si ignorantiam eorum simplicitas fidelis excusat, in vos tam vestra quam ea quae eorum futura esset, si rescissent, jure culpa transfertur, duplicisque reatus duplex vos constituit negligentia transgressorem. Accedit quod prudentiam vestram semel iterumque commonui ut creditores exorare, adhibita etiam nostra intercessione, velletis: quod facile fieri poterat, ut solis precibus salva vobis adhuc esse posset et utilitas et honestas. Redite igitur ad cor, et contemptum hunc consilio meliore deponite, fidem nostram et vestram et fratrum vestrorum ab hac, si etiam est calumnia, liberate, quoniam res ista plurimam opinioni vestrae jam intulit laesionem, et si fortassis non abstulerit conscientiae puritatem. Quod si veteri proposito decrevistis insistere, me quidem mendacem promissionis existere non oportet; sed ubi consilii mansuetudo non proficit, manum fortitudinis convenit adhibere. Studii itaque vestri sit infra proximum Pentecosten satisfacere, sicut in nostra fuit praesentia constitutum. Alioquin ex ea die fraternitatem vestram ab officio altaris noveritis ea qua praeeminemus auctoritate suspensam; fratrum vero vestrorum conscientiae relinquo quomodo munus offerant ad altare, si non fuerit creditoribus satisfactum, quibus ipsi se, etsi non propriis, vicariis tamen manibus astrinxerunt.
20
XX. AD EUMDEM.
20
Pro Willelmo monacho olim nos fraternitati tuae semel et iterum scripsisse meminimus, ut cum in monasterio tuo, in quo professus est, reciperes, et paratum ad omnem humilitatem et obedientiam benignitate debita confoveres. Quod si adversus eum fraternitas tua aliquid haberet, quominus recipiendum esse decerneres, id ipsum nobis assignato tibi loco et tempore congruo demonstrares, ne aut ipse sine culpa societate collegii privaretur, aut quies fratrum importuno reprobandae personae turbaretur accessu. Ovis enim ad ovile potius humeris est reportanda pastoris quam luporum morsibus exponenda, ad cujus salutem impretiabilis ille Christi sanguis effusus est et institutionis evangelicae doctrina concurrit. Nos vero, cum tu nec monachum juxta mandata reciperes, nec post secundam etiam vocationem nostro te conspectui praesentares, ne in contemptum episcopalis reverentia verteretur, ad veniendum te mandato severiore compulimus, praedicto fratri de exclusione, nobis de inobedientia responsurum. Postmodum tamen, ne quid motu quolibet facere crederemur, nosti quanta injuriam nostram facilitate remisimus, ut et tu exemplo nostro posses ad misericordiam invitari. Tu vero quam durum te et inexorabilem praestiteris meministi, asserens saepe dictum fratrem publica totius capituli sententia condemnatum exisse, pro delicto quodam, quod, sicut aiebas, secundum privatas institutiones vestras veniam non meretur. Ille vero cum delictum modis omnibus sententiamque capituli pernegasset, innocentiam suam testimonio capituli cum omni, sicut visum est, securitate commisit. Placuit itaque nobis, consilio magnorum virorum qui aderant, ipsum et religiosas ad capitulum vice nostra destinare personas, per quas nobis exquisitam remitteret attestatio publica veritatem. Tu autem in absentem testimonium dici multa instantia postulabas, nec te permissurum pro nobis ipsum vel capitulum intrare vel aliquid quod ibi diceretur audire, cum in inquisitione criminis reos praesentes esse oporteat et omnem eis audiendi et respondendi copiam indulgeri. Super quo, quia de saepe dicti fratris crimine noluisti nos facere certiores, necesse habemus ipsum interim innocentem reputare quem nec propria confessio nec attestatio quaelibet aliena convincit. Neque enim ipsum pro simplici delatione tua condemnari canonicus ordo permittit, praesertim cum te eum aliquando exosum habuisse constet, nec adhuc rancorem veteris iracundiae sepelisse. Per praesentia itaque scripta tibi mandamus ut eum in claustro cum caeteris fratribus sine dilatione, salva omni pristini status sui integritate, recipias, nec ullis eum molestiis inquietes, sed tanto eum benigniori charitate confoveas quanto ipsum es severiori vehementia persecutus. Ad benigni siquidem Patris amplexum filialis devotio convalescit, et sicut odia provocantur injuriis, sic benignitate gratia comparatur. Quod si fraternitas tua praesentibus detrectaverit obedire mandatis, ab altaris officio te noveris ea qua tibi praeeminemus auctoritate suspensum, donec et fratri de injuria, et nobis sit de contemptu ordine judiciario satisfactum. Nosse siquidem debes in eo qui religionem professus est, inobedientiam crimen esse, ipsumque ad exactissimam diligentiam teneri, qui obedientiam praelato suo viva voce et scripto, juramento etiam corporaliter interveniente, adhibita salutiferae crucis impressione signavit.
21.1
XXI. AD DOMINUM PAPAM ALEXANDRUM DE PROMOTIONE SUA.
21.1
Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui Ecclesiam suam, immaculatam scilicet sponsam dilecti Filii sui, mirabili semper benignitate diligit et conservat. Licet enim ipsam aliquibus quandoque vexari patiatur injuriis, facit tamen cum tentatione proventum, ut possit sustinere, nec unquam portas inferi adversus eam praevalere permittit. Neque enim expedit ut continuae prosperitatis status eam insolentem reddat vel otiositas negligentem, sed humilitatem conservet afflictio et vexatio tribuat intellectum. Et ei quidem omnia cooperantur in bonum, dum ipsa tanquam aurum in fornace probatur; et ad augmentum coronae cuncta proficiunt, dum eam vis adversitatis fortiorem reddit et malignitatis infestatio cautiorem. Ipse vero miserator et misericors Dominus ad tempora tribulationis viros virtutis et consilii providet et praeformat, qui temeritatis audaciam repellere valeant et malignitatis astutiam noverint declinare. Quod in sanctae et gloriosae recordationis Innocentio papa satis evidenter apparuit, qui extollentem se adversus omne quod dicitur aut quod colitur Deus dejecit haereticum, quem nobilitas generis, quem divitiarum cumulus, quem peccatrix eloquentia, quem prudentia saecularis, quem denique saecularium hominum favor publicus attollebat. Praevaluit tamen in athleta Dei veritas falsitati, et humilitati robustae superba cessit ambitio, et de iniquitate justitia triumphavit. Vidimus siquidem ipsum exaltatum et elevatum, sicut cedros Libani, et transivimus, et ecce non erat; quaesivimus, et non est inventus locus ejus, quia nec inter mortuos tumulum neque titulum meruit sepulturae. Dominus autem sublimavit cornu Christi sui, ut in eo unitas Ecclesiae reformari posset, et regnum ipsius omnibus dominari. Memini ego, nec id a vestra reor excidisse memoria, quanta ad mandata ejus principes reverentia moverentur, quam sublimis exstiterit, quantaque majestate refulserit Ecclesia, quantum in diebus ejus religio munda et immaculata profecerit, adeo ut plures hodie religiosorum deserta contineant quam ferarum olim habuerint bestiarum. Arbitrabatur ille ad regendos homines utendum potius sobriae severitatis disciplina quam remissae misericordiae lenitate, Deo potius quam hominibus placere desiderans, ne ob gratiam hominum coram Deo posset contemptibilis apparere. Unde et virtus ejus semper inter adversa major enituit, nec tanta postmodum prosperitatis ejus insignia claruerunt quanta praecedentis adversitatis adhuc magnalia celebrantur. Neque enim confidebat in homine, neque carnem ponebat brachium suum, sed potius confidebat in Domino; et erat Dominus fiducia ejus. Porro schismata haec in Ecclesia Romana frequentius accidisse etiam Lateranensis palatii picturae demonstrant, ubi Catholicorum Patrum pedibus pro scabello schismatici praesumptores ascripti sunt, ubi superborum et sublimium colla Sapientia propria virtute conterit et conculcat. Quod sane ea ratione factum est, ut sanctis Patribus cedat ad gloriam victoriae testis ascriptio, in qua praesumptores illi vel compressionis poenam sustinent, vel praesumptionis veniam deprecantur. Unde et sancti apostolatus vestri cathedra sine scabello esse non debuit, sed nobiliore scabello debuit illustrari. Neque enim incerta vobis est aut longinqua victoria, sed humilitas verecundiae vestrae punitur ad tempus, quae congregatis in Spiritu sancto Patribus distulit obedire. Pari etenim culpae tenetur obnoxius qui vocationem Domini praevenit, vel recusat oblatam. Redibit tamen in proximo, Deo volente, serenitas, et modica haec ad radios veri Solis nebula dissolvetur, et redintegrata unitate Catholica ab omni parte pedibus vestris universitas fidelis occurret. Interim autem quaecunque caeteros studia remorentur, quibuscunque desideriis profana trahatur ambitio, quantacunque temeritate detestabilis erumpat invidia, ego, minor licet omnibus, non minore tamen gaudio quam caeteri gloriam vestrae promotionis amplector, et vos apostolum Christi, Petri vicarium, pastorem et episcopum omnium qui Christiano nomine censentur agnosco, et vobiscum Catholicam profiteor unitatem. Gaudeo itaque, quoniam desideratus dies, dies scilicet exsultationis, illuxit, quo revera restitutam credimus virtutibus gratiam, virgam vitiis, terrorem principibus, Ecclesiae libertatem. Gaudeo, inquam, quia ex hoc nunc sermo Dei non erit alligatus, sed verbum ejus, quod in ore vestro verum est, quod impossibile credebatur, facili consummabitur effectu.
21.2
Properassem igitur jam ad pedes vestrae beatitudinis amplectendos, ut ariditatem meam, quasi copiosior de proximo, benedictionis vestrae rigaret ubertas, nisi me zelus utilitatis vestrae maxime tenuisset: ex quo etenim promotionis vestrae auribus nostris veritas et oppositae praesumptionis error innotuit, festinavi ad nostri notitiam principis id perferre, ut vacantem animum ejus favore vestro quibus debebam persuasionibus occuparem, ne nos qualibet occasione malignitatis astutia praeveniret, facilius etenim est animos occupare vacantes quam ipsos a conceptis affectibus revocare. Haesit ille aliquandiu, sed statim operante Spiritus sancti gratia confirmatus, nullum se alium quam vos suscepturum hilari constantia constantique simul hilaritate promisit. In quo, cum proxime de differenda vestra susceptione imperatoris litteras accepisset, cui discurrentibus invicem litteris et legatis, plurima videtur charitate conjunctus, ne preces ejus sprevisse et in praejudicium ejus festinasse videretur, generale quidem suppressit edictum, sed nequaquam manus aut linguam a litterarum nominisque vestri veneratione continuit, neque quemquam nostrum voluit continere. Arbitratus est siquidem minus valituram pro vobis edicti jactantiam quam operis veritatem. Firma apud eum est et indubitata vestri apostolatus auctoritas, atque in quamcunque partem cor praedicti principis fuerit inclinatum, iste procul dubio non sequetur errantem. Mei autem studii erit omnes circa eum quasi vigilias observare, ne ora loquentium iniqua convaleant; sed ipse in vestra, sicut semel incepit, obedientia perseveret. Felicem enim me, inquam, si unquam in hoc vel in alio beneficentiae vestrae gratus inveniar, ut devotionis meae saltem inter caeteros aliquando velit vestra dignatio reminisci! Vestrum quoque est, quoties refulget occasio, provincias omnes frequentibus visitare mandatis, ut ab omni parte nomini vestro et obedientiae pariter assuescant, quia non erit qui vel litteras non recipere, vel mandatis audeat obviare.
22.1
XXII. RESCRIPTUM DOMINI PAPAE ALEXANDRI.
22.1
ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri ARNULPHO Lexoviensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
22.2
Litteras a tua nobis prudentia destinatas, etc. Vide in Alexandro III papa, ad an. 1181, inter Patrologiae tomos mox edendos.
23.1
XXIII. AD ARCHIEPISCOPOS ET EPISCOPOS ANGLIAE.
23.1
Quanta tempestate laboret Ecclesia atque in quanto videatur periculo constituta, vestra quos hic dolor tangit prudentia non ignorat. Et filii quidem Babylonis prospiciunt et exsultant, qui quasi certum auspicantes de procellarum quantitate naufragium, ad diripiendas sarcinas et ipsa navigii tabulata concurrunt. Nobis autem securitatem praestat divina promissio, qua portas inferi adversus eam praevalere non sinit, sed vexationis injurias victoriae certitudo compensat. Neque enim desperationi locus est, ubi causam rectitudo commendat, et virtutem patientiae firmat interim conscientia veritatis. Causae siquidem nostrae nec ignota veritas est, nec incerta justitia, sed res luce clarior et pravitatis nube negotium purgat, et omni judicium absolvit errore. Si enim persona personae comparetur, nostram perfectio scientiae et omnium virtutum format integritas, quod non magis nostrae quam adversariae quoque partis testimonio confirmatur. Alteri vero si nobilitas generis et quaesita ob hoc ipsum potentium gratia subtrahatur, non erit unde ad majestatis apostolicae fastigium audeat aspirare. Sed et si facta electionum invicem conferantur, electionem nostram omni ordine, omni solemnitate, omni denique ratione subnixam, alteram plenam impudentia constat et omni rationis adminiculo destitutam. Nunquid enim unius episcopi, ipsiusque quem nostis, et duorum cardinalium toti Ecclesiae praejudicabit auctoritas, et reprobata universitate Catholica intra quaternitatis hujus angustias coarctata credetur? Nunquid consecrationi, rite ac solemniter per eam cujus interest multitudinem celebratae, ea quae postmodum per paucas ipsasque emendicatas manus contracta est poterit praevalere? Nunquid impudentiam conjecti sibi propriis manibus indumenti minax redemptorum satellitum violentia consecrabit? Certum siquidem est Ottonem ecclesiam Beati Petri, cum ibi celebranda foret electio, armatorum copia complevisse, ut quod de meritis suis et sanctorum Patrum gratia non sperabat strictis in cervices resistentium gladiis usurparet. Denique consensu omnium in personam sanctissimi Patris Alexandri firmato, dum ipse laudabili verecundia renuit et excusat, impositumque sibi manibus fere omnium pluviale repellit, dissimulare ulterius ambitio non potuit vel differre, sed effusa temeritate nullo adhuc cardinalium, sicut dicitur, prosequente cucurrit ad cathedram, ea nimirum fiducia quod invitis armatis non posset ab inermibus amoveri. Pari quoque palatium festinatione conscendit, ut primus utramque cathedram videretur insedisse, et quem jure non poterat saltem de festinatione sortiretur ascensum, quo praedicti tres eum de tota universitate secuti sunt. Alii gladiis discurrentibus territi, cum electo suo in munitionem proximam concesserunt, ubi eos adversarius ille novem diebus obsessos gladiis tenuit et inclusos, exiguam, sicut poterant, alimoniam toto illo tempore mendicantes. Unde etiam sibi mentiendi causam componit iniquitas, asserens Ottonem, priusquam alter eligeretur, per novem dies apostolatus cathedram solitarium insedisse, quasi ille ab initio, licet renuerit, non fuisset electus, uniusque violenta possessio sanctificare injustitiam, et ambitionis audaciam valeat expiare. Porro illi de carcere beneficio senatus educti, ad locum quo apostolica insignia servabantur, Domino miserante, perducti sunt, ut electio manciparetur effectui, et electus gratiam consecrationis per manum Ostiensis episcopi, ad quem hoc jure speciali pertinebat, acciperet. Denique cardinales et episcopi, qui per diversas provincias legationis fungebantur officio, ad eum pari devotione conversi sunt; totique jam Ecclesiae Dei indubitatae tranquillitatis serenitas arrideret, nisi homo ille ad praeparatum imperatoris auxilium transfugisset. Verum ille gloriae suae et non Dei sedulus aemulator, desiderii complendi, quod de proavorum exemplo conceperat, occasionem laetabundus accepit. Nostis enim praedecessores ejus ad subjugandam ditioni suae Romanam Ecclesiam a longis retro temporibus aspirasse, ipsosque adversus eam semper vel suscitasse vel fovisse schismaticos, quo magis in jura ejus cui ipsi ministerium debebant, affectatum possent imperium exercere, eamque ad suam converso ordine non disponere, sed evertere voluntatem. Bene tamen, quoniam quisquis ad hanc de confidentia potestatis illius prorupit audaciam, in ruinam sibi factus est, caeteris in exemplum, quo confusa deinceps cessaret elatio et sua Ecclesiae Dei dignitas et reverentia servaretur. Caeterum hic blanda schismatici desperantis humiliatione seductus est, dum ille personam suam arbitrio ejus exponit et causam, neque se quidquam fore, nisi de sola ipsius voluntate, praesumit. Unde et ad pedes ejus ipsa dicitur apostolatus insignia resignasse, posteaque de manu ipsius investituram accepisse per annulum, ut, veteri scilicet quaestione composita, regnum plane de sacerdotio, de spiritualibus temporalia, de ecclesiasticis viderentur saecularia triumphasse. Indignum facinus omnibusque saeculis detestanda malitia, ordinationem scilicet divinam qualibet temeritate convertere et redemptam sanguine Christi perimere libertatem!
23.2
Praedictus itaque princeps negotium suum, tanquam sub umbra pietatis exercens, ecclesiasticum congregavit saeculari potestate conventum, ut praesumptionem schismatici illius proprio roboraret assensu, et quos posset ad obedientiam illius tyrannicae potestatis terroribus inclinaret, ea siquidem intentione ut, utriusque gladii virtute conjuncta, pristinam reformaret imperii majestatem; ut, utriusque invicem cooperante potentia, omnia regna propriae subjiciat ditioni. Porro illi quos schismatico conciliaverat necessitas aut voluntas, falsitatis et blasphemiae symbolum conscripserunt, ut quod de veritate non possunt, saltem conquisitae multitudinis suffragio praevalere credantur. Quod scriptum, si forte contigerit ad sapientiae vestrae venire conspectum, multa plenum falsitate credatis, licet, etiamsi absolutam contineret in omnibus veritatem, nihil quod ibi dispositum sit aliquem de jure sortiretur effectum. Neque enim arbitrium dici potest ad quod voluntaria partium compromissio non astringit, nec judicialis sententia quae nec ab ordinaria jurisdictione nec a delegata procedit. Sed et causam communem privata auctoritate decidere qua arrogantia praesumpserunt nobisque, tanquam inferioribus, imponere magistratum, quos divina bonitas pares ordine, et eadem spectabiles constituit dignitate? Sed neque causa dici debet, ubi inter consentientes nullum potuit esse litigium, neque sine contradictione quaestio vel formari potuit vel absolvi. Ad haec si quod de Ottone factum est ab initio forte non valuit, ex post facto istorum nullo jure valuit confirmari, cum ipse jam ab eo qui poterat condemnationis sententiam debitique poenam anathematis excepisset.
23.3
Scio sapientiam vestram validioribus argumentis potioribusque rationibus abundare, ut Papiense illud conciliabulum nullius reputetis exstitisse momenti, et a vobis etiam minus intelligentium simplicitas valeat edoceri. Benedictus autem Pater misericordiarum et Deus totius consolationis, qui Ecclesiae Gallicanae solitam misericordiam benignus impendit, ut eam semper et agnitione veritatis illustret et pedes ejus a justitiae tramite nullatenus aberrare permittat. Sicut enim omnes quos ad oppressionem Romanae Ecclesiae rabida Teutonici furoris provexit invidia virtus Altissimi manifesta dejecit, sic omnibus quos devotio Gallicana suscepit victoriam semper contulit et triumphum. Cumque multis constet caeteras regiones abundasse portentis, sola Gallia monstra non habuit, sed sinceritate fidei, doctrinae veritate, virtutum quoque titulis et plurima operum exhibitione praefulsit. Unde, nunc quoque personarum penitus qualitate discussa, factisque electionum plenius exploratis, in personam sanctissimi Patris Alexandri, de vere Catholici et serenissimi regis sui beneplacito convenerunt, litterasque ejus et nuntios passim et suscipiunt et honorant. Sed quia inter ipsum et principem nostrum, Deo volente, noviter est reformata concordia, placuit ob gratiam ipsius ad momentum differre publicandae susceptionis edictum, donec iste noster Ecclesiam regni sui consuluisse posset, et quod mente concepit assensus vestri conniventia confirmasse. Neque enim prudentiam regalis excellentiae decuit aliquid super tanto negotio inconsulta vestra sapientia diffinire, ne gloriam suam alteri dedisse videretur et reverentiam vestram minoris quam debuit aestimasse. Quae tamen super hoc ipsius ab initio voluntas exstiterit, multis declaravit indiciis et expressit, quoniam Patris Alexandri nuntios et litteras cum reverentia semper excepit et gratia, nullumque se alium suscepturum, adhibita saepe coram omnibus asseveratione, praedixit. Porro litteras Otto oblatas renuit manu regia, velut immundum aliquid sordidumque, contingere, sed in contemptum ejus ligneae tabellae, quam ipse de pulvere sustulit, manibus offerentis impositas, ipse statim coram nuntio post dorsum suum quam sublimius potuit, risu multitudinis quae aderat prosequente, projecit.
23.4
Ex his igitur manifestum est voluntatem ejus in favorem domini Alexandri, sine omni ambiguitate firmatam, ipsumque vestrum magis ob reverentiam quaesisse consilium quam pro absolvenda qualibet super hoc negotio quaestione. Solent enim principes dominique terrarum majora negotia quadam semper mora suspendere, ut dilatione crescat auctoritas, major laetitia desideria protracta consummet. Super quo plane cum in idem favor principis veritasque concurrant, manifeste vobis viam responsionis gratia divinae bonitatis assignat. Oportet tamen vos propter aliquos, qui inter vos sunt, sollicite providere qui se schismatico illi dicunt cognatione conjunctos, ne malignitas forte praevaleat, et eam quae ex Deo est supplantet carnis affectio charitatem. Sed cum universitas vestra convenerit, nolite quorumlibet exspectare sententias, nec eorum timeatis offensam, sed conceptum statim in virtute spiritus usurpate sermonem, ne dissimulatio vestra pravitati praestet audaciam vestroque silentio blasphemiarum primitia convalescant. Tempestivius igitur zelus justitiae per os vestrum de libertate conscientiae et confidentia veritatis erumpat, ut quasi quodam spirituali tonitruo terreatur iniquitas, et, praeparata ad subversionem fidei fallacia suffocetur. Dominus mentes vestras in bonum sua pietate dirigat et confirmet, ut Ecclesiae ejus studio vestro reformetur integritas, et quae vos tantis ultro beneficiis et honore praevenit, gratos in opportunitate sentiat et fideles.
24.1
XXIV. AD CARDINALES ROMANAE ECCLESIAE DE ELECTIONE DOMINI PAPAE ALEXANDRI.
24.1
Quam utilis apud principes nostros ad agnitionem sancti apostolatus, reverentissimi domini et Patris nostri Alexandri papae diligentia nostrae devotionis exstiterit, ad notitiam vestram fidelium relatione perveniet aut pervenit. Neque enim necessaria mihi est in hac parte jactantia, ut vobis rei veritas innotescat, quoniam me etiam dissimulante latere non poterit quod Northmannia tota mirata est, et ipsa de longinquo nihilominus Anglia recognovit. Bene autem mihi, quia jam fructum diligentiae hujus praemiumque laboris accipio, quoniam mihi salva est gloria mea, testimonium scilicet conscientiae meae, penes quam gratiae apostolicae plenitudinem et indubitatam divinae benedictionis percipio veritatem. Gaudeo itaque, sciens me revera matris meae gremio contineri, ipsiusque sacris foveri complexibus et sinceris uberibus allactari. Gaudeo, inquam, cognoscens quam obstinato schismatici miserandae caecitatis claudantur errore, quorum oculos circumfusae lucis radii non illustrant, sed ipse potius excedens manifestae fulgor claritatis offundit. Judicati sunt, debitamque commissi reatus excepere sententiam, quos Ecclesia, tanquam degeneres, Satanae tradidit in interitum carnis et a Catholica depulit unitate. Neque caret exsecutione sententia, sed indilato mancipatur effectui, cum eos interim et conscientia torqueat et imminens quotidie praevalentis Ecclesiae triumphus affligat. Porro benignius Ecclesiae suae sapientia divina providit manifestam faciens omnibus veritatem, ut nec simplicitas ignorantiam nec malignitas probabile quidlibet valeat allegare. Si enim eos quos ab unitate Catholica profana sejunxit ambitio, numerus vel opinio vel quaelibet electionis forma defenderet, aliqua fortassis erroris materia contrahi potuisset. Sed tres tantum de tota universitate seducti sunt, et hi sane quos magis supportare videbatur Ecclesia quam in aliquo de eorum industria gloriari, quia scilicet eos nec virtutis elegantia nec litterarum peritia commendabat. Nunquid enim is qui inter eos aetate praecedebat et ordine( Tusculanum loquor), horam quietis et prandii solitus observare, Epicurus alter reputabatur, ab omnibus omnium negligens, nisi alicujus forte quod oblata sperati proventus auspicatio praeveniret? Quod adeo verum est, ut caeteris laborantibus, solus praemature, sicut dicitur, ab electione discesserit, quoniam hora prandii videbatur instare, ne avidus desiderio suo fraudaretur exactor et inania adversus negligentes manus inciperent viscera murmurare. Alius, affectatae cancellariae confusus opprobrio et alienae praelationis honore dejectus, conceptum de invidia personale odium in Ecclesiam convertere temeraria malignitate praesumpsit. Tertius vero, solius inter alios periturae privilegio carnis exsultans, arbitratus est nihil negandum sanguini, nihil sacris canonibus deferendum: neque enim potest debitam eis exhibere reverentiam quos ignorat. Ideoque similem sibi Brutum Brutus elegit, ut in utroque sibi invicem de pari litterarum imperitia responderet. Sed et apostolicae severitatis eos disciplina terrebat, ne eorum praecipitem cohiberet audaciam et vagos temerariae cupiditatis frenaret excursus.
24.2
Hic numerus, haec tanta peritia, hoc tam venerabile sanctumque collegium Ecclesiam Dei, immaculatam scilicet sponsam dilecti Filii sui, renitentibus universis affectavit ad propriam pertrahere voluntatem, et a dextris Begis ad detestabiles Satanae transferre complexus. Visa tamen totius fere universitatis concordia desperati, ad unitatem statim redituri fuerant vel inviti: sed, stupentibus ipsis ideoque cessantibus, schismatici majoris diutius effrenata non tulit ambitio, praeparatoque furtim, sicut dicitur, pluviali de manibus offerentis arrepto, in humeros suos tanta festinatione conjecit, ut haerentibus collo fimbriis pavimentum lamberet pars superior indumenti. Sic indutus ad cathedram, nullo adhuc etiam praedictorum comitante cucurrit, nomen ipse sibi victoris acclamans, et ad suffragandum sibi et decantandas laudes praeparatos impudenter exhortans. Mirum spectaculum, nec manifesto carens futurae veritatis auspicio, scilicet quod hic ei in ruinam quandoque vertetur ascensus, sicut ipsa praesumptae chlamydis inversa conversio praesignabat. Interea reseratis ecclesiae foribus, infame illud maledictorum genus irrupit: hoc enim cognationis illius vetus agnomen est, de qua ad effundendam benedictionem in omnes gentes pontifex dicebatur assumi. Qualiter autem de stirpe maledictionis possit benedictio propagari, facile non apparet, praesertim per istum, in quo vetustae maledictionis opprobrium merita contractae noviter exsecrationis attollunt. Discurrentibus igitur armatis, coepit per ecclesiam quasi quaedam theatralis scena disponi, dum parietes fulgor illustraret armorum et lasciva quasi triumphantium acclamatio resultaret. Horum manibus denique pluviali composito, ad palatium usque perductus est, comitantibus his paucisque sacerdotibus, quorum infamis quaestus est simplicitatem peregrinorum eludere et assiduis altare beati Petri sacrilegiis infestare. Porro haec initia ejus non sunt meliore gavisa processu, si quis vel emendicatae exsecrationis ordinem vel redemptam laicae gratiam potestatis exquirat. Nonne enim sacrilegii facimus de majori cumulum iniquitate contraxit, cum Simoniacam constet intercessisse per omnia pravitatem, sicut refusa senatui populoque Romano pecunia, publicisque palam aedificiis impensa convincit? Sed et hoc immanius est, quod redemptam sanguine Christi prostituit libertatem, quatenus Ecclesia, quae jure suo cunctis semper est dominata principibus, officialis sui manciparetur obsequio quo et incomparabilis privilegium majestatis amitteret et ad miserabilem statum conditionis novissime deveniret. Et nos quidem non potuimus haec oculis praesentibus intueri, sed veritas ad nos per eos qui viderunt fideli relatione pervenit. Quod autem publice gestum est, multorum nobis testimonio potuit confirmari, praesertim cum testes praereptae dignitatis honore praefulgeant, et simplex absolutam reddat concordia veritatem.
24.3
Hac igitur parte de qualitate negotii et personarum meritis aestimata, jucundum mihi est ad partem alteram oculos animumque convertere, et opus eorum qui elegerunt per singulas partes toto mentis gaudio contemplari, eique referre gratias qui sancto collegio vestro prudentiam contulit et virtutem, qua et serpentis declinare malitiam et grassantis superbiae valuistis repellere pravitatem. Sed neque nomen partis tantilla eorum meretur exceptio, nec universitatem nostram partis decet appellatione censeri, quia perditorum segregatio numerum non minuit electorum, nec detrimentum sentit area Domini, si granis manentibus paleae ventilabro purgante discedunt. Igitur omnia recensenti manifestum quod sanctitatis zelus consecravit initia, processum juncta prudentiae fortitudo direxit, patientia debito consummabit effectu, pacem Deo volente perseverantiae fides inconcussa praestabit. Nihil hic carnale, nihil terrenum, nihil vestri ad privatam utilitatem oculi respexerunt, sed ad commune bonum et honorem Ecclesiae totis vos constat anhelasse desideriis, totis viribus insudasse. Praedicabitur itaque nomen vestrum, et a mari usque ad mare excellentiae vestrae gloria personabit, formamque dabit posteris et exemplum, ne a justitia et veritate persecutionis cujuslibet errore discedant. Ad haec Spiritus quoque testimonium perhibet spiritui nostro quia nobiscum schismaticum illum publica omnium conscientia respuit et condemnat, et electum nobis antistitem sincerae charitatis et reverentiae brachiis amplexatur. Opera siquidem illius manifesta sunt, opera scilicet maledictionis et scandali, opus autem istius in benedictione est, et favor ejus in gentes quotidie convalescit. Corda enim omnium nobiscum sunt, eorum etiam quorum linguae nobis qualibet saeculari necessitate reclamant, adeo ut si nondum de corporibus, de cordibus tamen omnium verum sit Ecclesiam triumphasse. Nonne enim in eos qui ab hac fidei unitate dissentiunt ultio divina manifeste procedit, et voluntas ejus evidentibus indiciis declarata patescit? Nonne princeps ille, cui similem a multo tempore Roma non habuit, cujus Dominus apprehendisse dexteram dicebatur, cujus fere usque ad remota Orientis terror excesserat a die susceptionis, Otto divino coepit judicio reprobari, adeo ut hi quos ante securos moenia non reddebant, congredi cominus ausi sint et ei de prosperitate successuum insultare? Revera digitus Dei est hic, dexterae Excelsi repentina mutatio, parcentis adhuc et in ira corripere differentis, Utinam saperet, et intelligeret et novissima provideret( Deut. XXXII), quia tot detrimenta praesentium quaedam sunt indicia futurorum!
24.4
Omnibus igitur ab initio rite perspectis, domini et patres mei, magna vos convenit exsultatione gaudere, quod de omni carne singulariter estis ad hoc tempus electi, per quos fidei veritas, per quos forma justitiae, per quos Ecclesiae libertas inconvulsa servetur. Quod enim nos in hac vobiscum unitate consistimus, quod haereticam pravitatem cum suo detestamur auctore, vobis debetur gratia qui coepistis, a quibus nos auctoritatem duximus et exemplum. Ipsi itaque duces nostri, ipsi revera de fortissimis Israel estis, quibus lectulus Salomonis datus est, propter timores nocturnos fidelibus excubiis ambiendus. Ad vos, velut ad lucernam super candelabrum positam, Orientalis pariter et Occidentalis concurrit Ecclesia, sed ad insulas quae procul sunt, sonus veritatis exivit, a quibus, tanquam a finibus terrae, plerique jam per discrimina multa venerunt audire sapientiam Salomonis. Licet enim nos plurima locorum spatia disjungant, charitas semper indivisa conjungit quos unus spiritus, una fides, una confessio dirigit ad salutem. In hac decrevimus vobiscum constantia permanere, in hac vobiscum vivendum est, in hac, cum voluntas divina decreverit, moriendum, quia neque mors, neque vita, neque aliquid unquam ab hujus nos sententiae professione sejunget. Interim si domino nostro et vobis nostram non possimus praesentiam exhibere, aliqua tamen ex parte supplet devotio charitatis absentiam, quoniam venerabilibus Patribus nostris sedis apostolicae legatis assistimus, cum eis toto studio sanctae Romanae Ecclesiae utilitatibus insistentes. In quibus tanta refulget apostolicae sanctitatis et doctrinae perfectio, ut eis plus gratiae merita contrahant quam terroris reverentia disciplinae. Viri sunt, quorum sanctitatem miratur populus, sapientiam clerus usquequaque collaudat; ad virtutem severitatis principes expavescunt. Ad summam, tanta omne opus suum mansuetudine temperant, ut neque severitas disciplinae pereat, et in omni parte sanctae Romanae Ecclesiae gratia convalescat. Porro super facto illo, in quo regem Francorum adversus eos scandalizatum audistis, prorsus excusabiles sine omni dubitatione credatis, quia nunquam ad consensum dispensationis illius pertrahi potuissent, nisi eos inexpugnabilis necessitas, et inaestimabile bonum recompensationis illico proventurae traxisset. Convenerant siquidem ex mandato regum venerabiles de regno utriusque personae, ut de Romani pontificis susceptione tractarent, de quo nihil adhuc publice fuerat constitutum.
24.5
Stabant itaque fratres illi causam Ecclesiae, non sine magno discrimine, prosequentes, quoniam apud plerosque favor iniquitatis convaluerat, adeo ut qui manifestae repudium veritatis suggerere non audebant, differendum potius saeculari quadam astutia praedicarent, eventum scilicet rei dubiae potius exspectandum quam subjiciendam fortuitis casibus tantorum principum majestatem, non oportere eos temeritate nimiae festinationis involvi quos securius illaesos sola poterat exspectatio conservare, Romanam Ecclesiam semper onerosam exstitisse principibus, jugum aliquando data occasione ponendum, donec cupiditatis poenas ambitio detestanda luisset, solvendum morte alterutrius quaestionis incertum, atque interim posse religionem episcoporum per singula regna sufficere, donec divina voluntas signis evidentioribus appareret. Accedebat legatorum imperatoris et cardinalium, maledicti scilicet Joannis et Guidonis, instantia, quibus dari videbatur de modica dilatione triumphus, si fratres vestros vel ad modicum tempus quaelibet occasio suspendisset. Praeterea, cum animos regum in favorem domini nostri omnium conscientia crederet inclinatos, in partes imperatoris cessisse dilatione praestita crederentur, et paulo minus detrimenti suspicio quam notitia forte veritatis afferret. Sed et rex Francorum rei diffinitionem regis Anglorum voluntati commiserat, nihil se facturum publice contestatus, nisi quod ipsius ei sententia praedictasset. Praevaluerat itaque consilium dilationis, ut quanto spatiosius, tanto utilius utrique regi posset esse consultum, atque interim aliqua possent de ipsis eventibus auspicari. Quia igitur de arbitrio regis Anglorum tota causa pendebat, exaudiendus erat potius quam severitatis alicujus austeritate terrendus, de cujus simplici favore in momento Francorum, Anglorum, Hispaniensium, Hiberniensium et novissime etiam Norwegiensium regna coepistis. Sed et unde quis orituram super eo praesumpsisset offensam, quod ab initio pro bono pacis scripto etiam interveniente, regum sanctitas, religio praesulum, principum fides, populi congratulatio devota firmavit; nec rei efficientiam communibus regulis, sed quod magis accelerari posset, ecclesiasticae potius indulgentiae destinavit. Quod si quid de indulgentia contra easdem regulas constat esse delictum, nihil tamen criminis intercessit, vulnusque modicum totius operis sanitas asservata compensat. Hic certe zelus eorum, haec fuit dispensationis intentio, quam non ultronea voluntas obtulit, sed importunitas necessitatis extorsit, quoniam, si ea die sermo non fuisset consummatus in bonum, procul dubio fratres vestri repulsam diutinam vel perennem sub dilationis imagine reportassent.
25
XXV. AD HENRICUM PISANUM LEGATUM ROMANAE ECCLESIAE
25
Post discessum vestrum importunum tertianae quater passus accessum, tandem ad medicinae remedium salutare confugi, quod tamen paulo minus mihi molestum exstitit quam caloris intemperantia quae praecessit. Habent enim medicinae remedia nescio quid abominandae malignitatis admistum, et ne gratis conferant omne beneficium, semper adjuncto maleficio recompensant, ut, etiam cum profuerint, indignius ulciscantur. Convalui tamen et per gratiam Dei et merita vestra jucunda mihi spes optatae sanitatis arridet, portumque salutis nostra creditur anchora continere. Aliquae tamen adhuc praeteritae passionis inhaesere reliquiae, macies et aegritudinis cognata debilitas, delicatus appetitus, cujus fastidio nulla copia, nulla satisfacere potest industria ministrorum. Ad recidivam medicus paratam dicit esse materiam, ideoque studium subtilioris observantiae scrupulosus imponit, ruptisque labiis et lingua palpitante tanta potum tribuit parcitate, ut sitim potius irritare quam compescere velle credatur. Illud enim hominum genus quadam austeritate semper notabili arti suae reverentiam sola severitatis exhibitione conquirit, et quasi de benignitate vilesceret, infamat omnia quaecunque miser patientis appetitus exposcit. Utinam quod ad victualia pertinet, idem nobis usus et abstinentia praeberetur, ut suspicionem communicatio tolleret et fidem pietas compassionis augeret! Ad haec defectum imperitiae suae culpae semper aegrotantis ascribunt, ut aeger et inedia pereat, et calumniae contumelia crucietur. Denique ad mercedis augmentum sententiosis sermonibus incedentes, gratiam sibi misericordiae divinae praeripiunt, ut quod miseratio divina contulerit, de eorum videatur diligentia provenisse. Haec ad praesens apud celsitudinem vestram incommoda nos excusent, quia, si personam corporalis impotentia detinet, majestati tamen vestrae devotio charitatis occurrit. Causas quoque nostrorum, quae interim in vestro sunt auditorio ventilandae, commendamus attentius, ut in eis apud vos et amici diligentiam et judicis inveniant aequitatem. Domino quoque regi supplices pro nobis gratias exhibete, quod infirmitati nostrae tanta liberalitate compassus est, et aes alienum quod tam ipsius quam alia qualibet occasione contraxeram, si secus accideret, regali suscepit munificentia persolvendum, fidemque devotionis nostrae et sedulitatem laudavit obsequii, eaque sibi saepius exstitisse fructuosa cognovit. Dulcius et efficacius inter omnia medicamen accepi gratiam Domini mei, in opportunitate copiosius affluentem, cujus alacritas omnem protinus injuriam passionis exclusit. Felicem me, inquam, si unquam inveniar accepisse non ingrate quod tanta tamque facili mihi bonitate collatum est, si utilitatibus ejus et gloriae datum mihi fuerit totis facultatibus, toto studio, totis semper viribus inservire! Licet autem majestas beneficii modulum nostrae parvitatis excedat, dignissimus profecto dicendus est quisquis totum quod potest ad gratiarum congerit actionem.
26
XXVI. AD EUMDEM.
26
In quo verbo reges nostri de susceptione domini papae convenerint, vestra sapientia non ignorat. Et noster quidem ad ecclesiasticas personas regni sui legatos destinavit in Angliam, cum litteris quas a domino papa receperat, et scripto illo quod a schismaticis est de Papiensi conventiculo fabricatum, ut scilicet utroque scripto tanquam allegationibus partium utrinque proposito, rectius possint, quasi de judicio formare consilium, et liquidius de contemplatione falsitatis oppositae cognoscere veritatem. Cui sane colloquio, quia corporaliter adesse non potui, per epistolam saltem interesse curavi, ut personae vicem pagina suppleat et vivae vocis instantiam epistola fidelis instauret. Cujus etiam epistolae transcriptum sanctitati vestrae censui destinandum, ut devotionem meam, quamvis parum utilem, officiosam tamen vestra dilectio recognoscat. De caetero, librum Ennodii vobis mitto, alienum quidem, sed, si experientia vestra probaverit, transcriptum cum quanta fieri poterit festinatione remittam. Ego autem librum illum non videram, priusquam mihi vestro fuisset assignatus judicio, visoque miratus sum qua primum ab auctore confidentia editus, aut quo postmodum ab aliis fuerit favore transcriptus. Neque enim mihi dignus videtur, cujus studio vel scripturae tantum tempus debeat sive census impendi, cum et volumen effusum sit, et ad intelligenda quae scripta sunt singula multis et taediosis oporteat iterationibus replicari. Prima siquidem facie difficilis et obscurus incedit, et cum rerum difficultatem stylus lucidior debeat aperire, intelligentiam potius sermo tenebrosus obtundit. Cumque multum habeat laboris inspectio, nihil habet assecutio voluptatis, quia nec absolutione sententia complacet, nec oratio venustate. Summa enim ejus intentio est, aliter omnia dixisse quam caeteri, ideoque totum quod loquitur exquisita quadam intricatione complicat et innodat, ut rectius Innodius quam Ennodius debeat appellari. Porro in metricis producta breviat, suaque nihilominus auctoritate brevianda producit, nullaque vitium falsitatis virtute redimitur, quia ipsum nec cultus orationis nec dignitas materiae recompensat. Unusquisque tamen ad observandas propositae legis tenetur angustias, dicendique libertatem necessitate supprimit quisquis se ad observantias hujusmodi arbitrio propriae voluntatis astringit. Facilem vero duplex culpa veniam non meretur, cum et intellectum retundit obscuritas, et aures metricae corruptio jocunditatis offendit. Credo ego librum hunc apud veteres nec notitiam habuisse, nec gratiam, ideoque nec in manus venisse multorum, sed sepultum diutius veteri quolibet armario latuisse, donec noviter in lucem merito obscuritatis et nova peregrini nominis admiratione processit. Sunt enim quidam, qui eo difficilia majoris aestimant, quia minus intellecta mirantur; ea minoris et tanquam puerilia reputant quae jucunda lucidi sermonis serenitas illustrat. Caeterum obscuritatem tanquam tenebras evitandam Seneca noster, et Tullius, et caeteri quorum scripta comprobantur, ostendunt. Julius quoque Caesar, vir illustris eloquentiae, culpabiles esse denuntiat qui ea volunt loqui vel scribere quae homines mirentur potius quam intelligant, et se tanquam scopulum ita fugere insolens atque infrequens verbum. Legite tamen, ipsumque non de aestimatione mea, sed de vestra potius experientia judicate, ne meritis ejus ignorantia mea praejudicium irrogasse dicatur ipsumque vestri favoris sententia defraudasse. Quod si irrefragabilem quaeritis de prosa ferre sententiam, ipsam secundum versuum merita judicate, quia verum est ipsum pari peritia circa tempora syllabarum et dictionum naturam virtutemque versari. Valete.
27
XXVII. AD WILLELMUM CENOMANENSEM EPISCOPUM.
27
Dominus Radulfus thesaurarius Rothomagensis amicus noster est, compertumque habet quod ego apud sanctitatem vestram jamdudum plurimam sim gratiam consecutus. Inde est quod nostra apud vos intercessione postulat adjuvari, quoniam in duobus se gravari conqueritur, super assignatione loci, quem vos ei et domino Pictaviensi, ad agendum de causa quae inter eos vertitur, assignastis. Cum enim civitas vestra in medio sit fere constituta, paulo tamen a Rothomagensi civitate remotior, vos eum quasi in occursum adversarii sui ad ulteriora loca trahere destinastis. In quo videtur ei quod affectio vestra in favorem oppositae partis coeperit esse proclivior, quia statim ei de spatii distributione adeo propitius exstitistis, ut adversario quadraginta tantum milliaria ad veniendum, et ei centum ipsaque importuniora praefixeritis ad eundum. Quod si ei censuistis pro episcopali reverentia deferendum, id eatenus faciendum est, ne in onus aut praejudicium alterius liberalitas effusa procedat. Sic enim inter partes media debet esse judicantis religio, ut liberam de pari singulis exhibeat aequitatem, ne sententiam dictasse videatur affectio, sed justitia rationis instrumentis compensata formasse. Rogat igitur, nosque pro eo supplicamus attentius, ut locus eis ad agendum, facta aequius spatii distributione, Cenomania, assignetur, aut citra, ut et nos interesse possimus, quia, ob familiaritatem utriusque partis et gratiam, plurimam inter eos componendi fiduciam obtinemus. De alterius vero loci et temporis assignatione de vobis conqueri pars illa non poterit, quoniam hic citatus semel pro simplici absentia condemnari non potest, donec secundo vel tertio etiam citatus fortasse sit, ut pro multiplici absentia de manifesta contumacia condemnetur. Valete.
28
XXVIII. AD HUGONEM ROTHOMAGENSEM ARCHIEPISCOPUM.
28
Super injuria quam nobis infert dominus Fiscannensis litteras vestrae majestatis accepimus, continentes quod ipse nobis sacerdotem ad Ecclesiam illam de qua agitur per manum vestram consentit offerri. Et nos nimirum sanctae et benignae nobis diligentiae vestrae gratias agimus, sed versuti hominis timemus astutias, ne hoc facto et prudentiam vestram circumvenire, et justitiae nostrae praejudicium comparare disponat. Judicatum enim est inter nos, et a delegatis ab apostolica sede judicibus imperatum ut nobis ablata restituat, et excommunicatos ad satisfactionem venire compellat, sacerdotem offerat, per quem et Ecclesiam et populum nobis, tanquam pastori et episcopo animarum suarum, faciat obedire. In quo si de alterius et non de ipsius manu suscipimus sacerdotem, non restituta nobis videbitur, sed sequestrata possessio, plurimumque hoc poterit partem nostram, cum de domino tractabitur, impedire. Sed nec ad obsequendum judicibus sola sufficit sacerdotis oblatio, nisi et ea quae praescripta sunt nobis integre fecerit exhiberi. Si tamen ad praesens de ea inter nos compositione tractaretur, quae omne in futuro litigium tolleret, possemus ad omnem temperantiam consilio vestrae paternitatis adduci, sed adversario ad pugnam se totis viribus accingenti vires addere, non est imprudentis tantum hominis, sed insani.
29.1
XXIX. AD SANCTUM THOMAM, DUM ESSET REGIS ANGLIAE CANCELLARIUS.
29.1
Venerabili et dilecto amico suo THOMAE illustri regis Anglorum cancellario, ARNULFUS, Lexoviensis Ecclesiae minister humilis, salutem et plurimam dilectionem.
29.2
Litteras vestrae dignationis accepi, quarum singula verba mihi visa sunt stillare dulcedinem et suavi sincerae charitatis melle manare. Gavisus sum salvam mihi esse apud vos praerogativam pristinae familiaritatis et gratiae, nec eam demigrasse locorum distantia, nec frequentibus negotiis exspirasse. Gavisus, inquam, quia post epistolam vestram nulla potuit residere dubietas, cujus majestatem nequaquam convenit vel vitium falsitatis incurrere, vel in adulationis vilitatem descendere. Vivit autem vobis apud me nihilominus verae dilectionis affectus, quem etsi frequens operis exhibitio non illustrat, supplet tamen sibi conscia promptae devotio voluntatis. In amicitia etenim sola animorum voluntas exquiritur, nec crementi patitur quaestionem ne prostituta possit vel mercenaria reputari.
29.3
Sic namque in sua per se puritate consistit, ut in ipsa operum exhibitio non nisi vicem accessionis obtineat et sequelae, nec rebus fortunae tenetur obnoxia, suam sibi per se tribuens et retinens dignitatem. Quod adeo verum est, ut inter divites rarior semper soleat inveniri, et plane quasi divitiarum multiplicitatem exosa simplicitati paupertatis videtur securius inhaerere. Rara est eoque pretiosior, nusquam tamen rarior quam inter eos qui ad principum tractanda consilia et negotia disponenda vocantur. Ut enim caetera taceam, sollicita mentibus eorum dominatur ambitio, dumque alter alterius metuit studio praeveniri, procedit invidia, quam in odium statim converti necesse est. Hic etenim est mos vetustus invidiae, ut successus alienos suum judicet detrimentum sibique sublatum reputet quidquid ad commoda cesserit aliorum. Torquetur igitur, mentisque tormentum contracta vultus hilaritate dissimulat, et obscuram fallacibus blanditiis induit simultatem. Porro si adversus quempiam favor principis fuerit immutatus, eumque coeperit oculo severiore perstringere, omni statim solatio destitutus egreditur is quem sodalium gratia, quem applausus, quem denique sedula omnium obsequia frequentabant. Insultant quorum compassionem sperabat ad omnia, et veteres occasionem nacti requirunt injurias, ipsaque beneficio sinistra constanter interpretatione deprivant. Hoc mare navigatis; in hac vos oportet vivere tempestate, in qua vos quoque Sirenes timere oportet, subitos applaudentium risus et melicas adulantium cantilenas. Inter quae omnia, una vobis sit evadendi fiducia, cum sinceritas fidei, tum honestae operationis integritas; potiusque de testimonio conscientiae vestrae cum Apostolo gloriam quaerite quam alienae linguae lubricum vel vulgaris aestimationis redimatis incertum. Haec enim majori quam veniant pernicitate praetereunt; illa, quamvis ingratum quandoque sortiantur accessum, felici tamen semper exitu gloriantur. Haec autem vobis scribo non ut Minervam, ut aiunt, litteras doceam, sed cum amico loquens sermonis cursum retinere non potui, praesertim cum congratulantis animi quasi quaedam lascivia perurgeret, dominum Serlonem fidelem nostrum cum paucis modicisque negotiis quae portat, charitati vestrae commendo, hoc scilicet adjuncto ut sub absentia mea gratiam principis quam officiosissime merui, vestra mihi diligentia conservetur, quoniam apud juvenem sine admonitionis pabulo diu non poterit vivere, quin exspiret. Bene semperque vale.
30
XXX. AD DOMINUM PAPAM ALEXANDRUM.
30
Grata mihi refulget occasio, multis exspectata temporibus, multis artibus exquisita, videndi scilicet faciem domini mei, et matrem meam sanctam Romanam Ecclesiam visitandi. Jocundum est me quibuslibet offerre periculis, quibuslibet inferre laboribus, ut merear aliquando frui desiderato vestrae serenitatis aspectu et jocundo sacri sermonis alloquio recreari. Iturus alia vice fueram destinandus a principe, sed importuna me bellorum emergentium retraxit invidia, quibus transigendis studium diligentiae meae, cum necessitas Ecclesiae, tum reipublicae requirebat utilitas. Quod siquidem iter desiderio magis quam imperio mandantis assumpseram, ut impetrata potius quam injuncta legatio videretur. Nunc autem compositis omnibus non missus, sed sola devotione ductus, advenio ad exhibendum bene placito domini mei corpus et spiritum, ad impendendas utilitatibus vestris omnes, tanquam ex debito, peculii facultates. Attamen, ut veniam, oportuit me causas quasi necessitatis inquirere, quia nequaquam mihi patuisset egressus, nisi aliqua crederer importunitate compelli. Cum enim principi nostra semper sit officiosa praesentia, non tam me devotioni meae morem gerere, quam ad publicas utilitates et sua vellet obsequia retinere. Cum autem venero, facile comparebit quid ascribi devotioni, quid necessitati debeat imputari. Venio igitur, non ex animo quidem, sed tamen verbo tenus impetrata licentia, si nolui mihi de silentio ipsius facere quaestionem, quoniam etsi non facies oculis, votis tamen oratio respondebat, nec abjicienda videbatur occasio, quae tanto desiderio quaerebatur. Venio, inquam, non insidias hostium, non itineris difficultates, non aeris intemperiem, non injurias maris attendens, ea certe fiducia, quoniam merita vestra praecedent faciem meam, et, Deo volente, de omnibus locis obstantia quaelibet amovebunt. Interim indicandum vobis censui compositae necessitatis astutiam, quae me a regiis occupationibus reddidit absolutum. Reportaverunt Silvester thesaurarius ecclesiae meae, et Joannes nepos Sagiensis episcopi ad Cenomanum et Abrinconensem episcopos litteras a sede vestra, super quibusdam causis adversus me absque omni appellationis remedio terminandis. Quarum cognitioni dominum Willelmum Parisiensem, sanctae Romanae Ecclesiae cardinalem, contigit interesse, ipsoque praesente praedictus thesaurarius omnes querimonias quas habebat refutavit in manibus judicum, et quod eas adversum me deinceps non moveret fide corporaliter interveniente firmavit. Ego autem ei eorum intercessione gratiam reddidi, et, licet ingratus manifestusque calumniator in omnibus appareret, delictum omne ea quae plurimum inter necessitudine junctos vertitur, facilitate remisi. Verum Joannes, cum hinc inde rationibus diligenter auditis contrariam sententiam reportasset, ad solatium confusionis suae magis quam ad causae remedium sedem apostolicam ad Kal. Februar. appellavit, licet de melio omnem appellandi licentiam, eo quod ipse a vobis reportaverat oraculo, sustulisset. Cum itaque rebus judicatis standum sit, praesertim ubi nulla possunt appellatione suspendi, certum est quia ad refricationem rei judicatae nulla me necessitatis trahit instantia, sed optatam duxi de appellatione materiam, ne vestram scilicet viderer reverentiam neglexisse, si provocatus ad vestram praesentiam non venissem. Caeterum quia tot pericula fallere temeraria festinatione non possum, oportebit me fortassis ad complanandos transitus et praeparationem securitatis spatiosum tempus impendere. Ideoque si Joannes ille praevenerit, bonum vobis erit et utile ut ipsum usque ad nostrum detineatis adventum, quia avunculum ejus et ipsum in personam vestram et statum totius Ecclesiae gravissime deliquisse manifesta vobis veritate constabit.
31.1
XXXI. AD DOMINUM PAPAM ALEXANDRUM.
31.1
Si ad vestrum litterae pervenere conspectum, quibus ego majestatem vestram studui praemunire, super zelo quem ad removendam de Ecclesia sua religionem, Sag. intendit episcopus, miror admodum, multique mirati sunt, quomodo factum hujusmodi, scriptumque publicum super eo facto vestrae potuit subripi sanctitati. Quid enim? Episcopalem Ecclesiam miserabili paupertate damnatam, religiosus episcopus reditibus, aedificiis, ornamentis, et ea ad quam plurimum intendebat religione fundaverat, ipsamque de paupere divitem, praedicabilem de obscura, de ignobili, si dici fas est, fecerat gloriosam. Quod factum tota sane partium nostrarum venerabatur Ecclesia, omnisque ubique religio commendabat, si quis vel effusam in omnes charitatem, vel ordinis vellet attendere disciplinam. Nec ab ipso tantum hoc, sed multarum venerabilium personarum studiis, multarum fuerat auctoritate perfectum, quoniam ad studia laborum ejus prospera semper optati proventus auspicia concurrebant, adeo ut ad constitutionem Ecclesiae illius contendere virtus et fortuna viderentur. Exsultabat apostolica sedes, quod prima tantae religionis fundamenta jecisset, quod promotionem ejus continuo fovere non destitisset auxilio, quod consummationem ejus privilegiis et valituro in perpetuum anathemate communisset, omnibus siquidem privilegiis ejus in perpetuum vice salutationis invenitur ascriptum, quo manifeste voluntas declaratur auctoris quod id stabile fore voluerit, non alienis reliquerit arbitriis immutandum. Res quippe transitoria titulo perpetuitatis non meretur inscribi, quoniam quae taliter inscribuntur, vel perseverantiae statum retinent, vel tituli falsitatem. Quod autem dicitur praedecessorem successori suo legem dare non posse, vel praecise falsum est, vel omnia possunt impune sanctorum Patrum instituta convelli, quorum tamen sapientiam narrant populi, quorum laudem Ecclesia nuntiat, et sepulcra eorum frequentibus miraculis gloria magnificentiae coelestis illustrat, privilegia siquidem Romanorum pontificum, quasi quaedam ipsorum testamenta credenda sunt, nec a morte testatoris exspirant, sed potius ab ipsa contrahunt firmitatem, nec defectu personae sublata perit auctoritas eorum quae religiose semel instituta noscuntur. Nos tamen errores praedecessorum a successoribus posse corrigi non negamus, et ipsorum etiam in melius posse bona mutari, ubi major scilicet mutationem suadet utilitas, nullumque sentit religio detrimentum. In praejudicium siquidem religionis nihil agendum est, cui quidquid adversatur divinae constat contrarium esse voluntati. Qua nimirum ratione saeculares canonicos quos appellant, pro regularibus inducendis vidimus amoveri, licet Ecclesiae eorum in eo statu aliqua sedis apostolicae privilegia meruissent. In quibus constat adversus privilegia nihil esse commissum, in quibus auctoris animum potius contemplari convenit quam apices amplexari, quoniam in nullo voluntas ipsius offenditur, ubi voluntatis intentio fidelius observatur. Si quid autem humanius fuerit institutum, quod etiam sedis apostolicae scripta confirment, eo nec perfectionis provectus excluditur, nec devotioni terminus assignatur. Semper enim in anteriora libere debent studia sanctitatis extendi, sicque oportet interpretari quae scripta sunt, ne nostris videantur processibus invidere, quia tunc recte suus minori bono favor impenditur, cum nequaquam boni majoris incrementa tolluntur. Ecclesia enim eos qui ad superiora desiderio perfectionis aspirant non permittit occasionibus impediri, quin libero erumpant ad majora consensu, sicque primae imperfectionis privilegia removet, ut gratiam novae perfectionis amplectens, vetera novis non tam videatur solvere quam implere. At vero sacras veterum institutiones in deterius devocare non convenit, nec auctoritatem praebere defectus, ut inde fomenta comparentur audaciae, unde timeri debuit severitas disciplinae. Plane sunt quaedam quibus, ut fiant, consensum adhibere non licet; quae tamen, si facta sunt, dissimulare necesse est, quia non possunt habere remedium, vel, si quid recompensationis habent, discreta mansuetudine dispensare. Culpam tamen indulgentia praevenire non debet, ne securitas alat audaciam, et ad delinquendum fiducia remissionis invitet.
31.2
Debet ergo severitas prohibitos cohibere conceptus, ne temerario compleantur effectu, debet nihilominus excessus illicitos congrua animadversione punire, nisi reum vel violentia potestatis eripiat, vel poenitentia temperet disciplinam. Tunc enim in potestate judicis est mollire sententiam, et mitius judicare quam leges, cum rerum vel personarum merita postulant, aut instantia necessitatis extorquet. In aestimanda tamen necessitate non convenit pusillanimes inveniri, ne virtuti subduxisse materiam, vel de divina videamur gratia desperare. Scio quosdam dispensationum prodigos tantae benignitatis existere, ut nihil reservent legibus, affectibus omnia largiantur, nec offensam rationis attendunt, dum hominum sibi praecavisse videantur offensam. Metiuntur igitur affectatos de praerogativa potentiae suae potius quam de merito rationis effectus, et nomine necessitatis indulgentiam quamlibet excusantes, divinae gratiae bonitatem non sustinent experiri, sed humanum favorem prae omnibus auspicantes, fugaces auras et inanes ventos studiis fallacibus amplectuntur. Quieti scilicet Ecclesiae providere se praedicant, cujus prostituunt libertatem, et majestatem redigunt in contemptum, quae tamen in virtute sanctorum debet apparere terribilis ut castrorum acies ordinata. Solebat siquidem terribilis supremis potestatibus imminere, earumque patienter expugnare potentiam, dum tribulationibus constanter exposita, liberationem non nisi de liberatore pauperum exspectabat. Liberat enim Dominus pauperem a potente, et inopem cui non comparet adjutor, quoniam fidelis est, neque vires nostras patitur viribus tentationis excedi, sed facit cum tentatione proventum, ut possimus sustinere. Verumtamen nos gratiam istam pusillanimitate desperationis excludimus, quoties desperato virtutis effectu humanis favoribus inclinamus, et accelerato veritatis justitiaeque naufragio salutaris experientiae praepedimus eventum. Oportebat magis, secundum doctrinam Psalmistae, sperare in Domino et facere bonitatem, quoniam non derelinquit sperantes in se in tempore tribulationis et in die superborum sine adjutorio. Oportebat in mandatis ejus et justificationibus exerceri, non statim manus imbelles captivandas offerre, quia non potest sequi sine concertatione victoria, nec corona sine legitimo certamine provenire. Lex autem certaminis est uti viribus, virtutem patientiae et longanimitatis amplecti, non inter initia trahi favoribus, et desperato divinae bonitatis auxilio cedere, quoniam qui sperant in eum non confundentur; qui autem hominibus placent, confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos. Nonne utilius erat ipsam hominum gratiam de divina bonitate sperare, et non ei de divinitatis offensa parare materiam, cum corda etiam regum in manu Dei sint, et ea quo voluerit inclinabit.
31.3
Ad haec experimento didicimus divino quodam judicio saepius evenire quod hi qui, ob affectationem favoris humani, reverentiam divinae majestatis offendunt, divinae quidem dispendium faciunt, sed humanam quam affectaverant minime consequuntur. Sicut enim disciplina cautelam, sic insolentem pronior indulgentia creat audaciam, gratuitumque liberalitatis alienae beneficium suorum reputant praemia meritorum, ipsumque quandoque beneficium putant injuriam, quod minoris propria existimatione fuerint aestimati. Quod ego vobis in hoc facto vereor accidisse, sicut sanctitati vestrae post modum evidentibus liquebit indiciis, cum ad aures vestras veridica relatione pervenerit, quanta malignitate et audacia praedictus episcopus infirmitatem status vestri publice praedicaverit, et hostium Ecclesiae victoriam rediens dixerit imminere. Exstant qui audierunt per quos vobis haec et alia maligniora suo tempore plenius innotescent, ut nulla fidem veritatis suspicio debeat impedire. Loquar tamen interim ad dominum meum. Utinam complaceant ei eloquia mea! Loquar, inquam, quia apud eum mihi sermo est, apud quem non eget vel intercessore religio, vel justitia defensore. Domine, quotquot ordinis illius observantiam profitentur aut diligunt, per omnes Gallorum Ecclesias et Anglorum, audito hoc verbo scandalizati sunt, quaerentes quid antecessorum vestrorum, quid denique vestrum tam recens solverit anathema, cum nulla vis necessitatis appareat, nec tanto vulneri remedium aliquod aliqua recompensatione videatur afferri. Omnes reditus et omnes obventiones archidiaconatus illius, quae ad communes usus regularium fratrum fuerant assignatae, sine causae cognitione sublatae sunt, atque unius personae ipsiusque saecularis sumptibus attributae. Quaerunt igitur de jure quod suum est sine judicio spoliati, subductoque quod pauperibus solebat erogare religio, nihil se praeter vacuas manus exhibere deplorant. Procedit interim inter cilicia pauperum fratrum et sordes, chartularii filius sericis adornatus et variis, quem ipsi invisae dissimilitudinis animal intuentes, quasi seminarium quoddam revocandae saecularitatis tacitis, quod solum audent, animis exsecrantur, condemnant. Auget metum quod alius adhuc vacans archidiaconatus in eadem servatur Ecclesia, minori nepotulo conferendus, quam cito in legitimam aetatem videbitur excrevisse. Praeterea priore claustri remoto, quia acrioris ingenii credebatur, et ad injurias Ecclesiae non silebat ex conscientia, episcopus priorem constituit idiotam, ut ipse scilicet locum suppleat idiotae, et bona eorum in usus proprios sine contradictione convertat. Agite ergo, et apostolicam vobis domesticae severitatis revocate prudentiam, ut quod sanctitati vestrae subreptum est, ipsa sanctitas vestra reducat ad formam, quatenus sanctae institutionis reformetur integritas, et ad vires pristinas tam vestra quam praedecessorum vestrorum privilegia convalescant. Sic enim obstruetur os loquentium iniqua, et in laudem et gloriam nominis vestri fideles vestri libertate solita proclamabunt, et exempli terrore sublato status Ecclesiae tranquillitate pristina conquiescet. Timeo ne audacius forte locutus sim quam vestrae debuerim majestati, sed me sanctae opinionis vestrae zelus impulit ad loquendum, et Ecclesiae illius indigna contritio, cui multis ex causis ab antiquo sum plurima charitate devinctus. Scio quia acceptior erit in auribus vestris diligentis devota praesumptio quam fallax assentatio blandientis.
32
XXXII. AD DOMINUM PAPAM ALEXANDRUM.
32
Quoties aliquis apud majestatem vestram humilitatis nostrae precibus expetit adjuvari, honestatis et justitiae diligentius habendam considero rationem, si personam honestas vel causam videatur justitia commendare. Hae etenim duae virtutes sunt quas apud excellentiam vestram nullo patrocinio novimus indigere, quibus ultro gratiam exhibetis, cum altera vos in praeconium, altera mundo proposuerit ad exemplum. Hoc nimirum praetextu pro P. Pictaviensi archidiacono precaturus accedo, quem Ecclesiae suae utilem perhibent tum sedulitas officii, tum beneficentia in subjectos, tum bonitas in consortes, tum denique circa Ecclesiam suam novarum amplificatio facultatum. Idcirco si causae ipsius qualitas inquiratur, id juris se in quodam archipresbyteratu suo contendit habere, quod tam ipsi quam omnibus aliis archidiaconis in omnibus archipresbyteratibus suis vetus Ecclesiae illius consuetudo confirmat. Porro supervacua videtur quaestione vexari, cum sola sit de sola archipresbyteri electione contentio, cum ab archidiacono facta ad episcopale de consuetudine referatur arbitrium, eamque potest auctoritate sua, nisi fuerit idonea, reprobare. Caeterum si eo invito in archidiaconatu ejus archipresbyter fuerit institutus, plurimum utilitatibus ejus et honori constabit esse subtractum, cum ei in archidiaconatu suo alius quodammodo archidiaconus adnascatur.
33.1
XXXIII. AD THOMAM CANTUARIENSEM ARCHIEPISCOPUM.
33.1
Charissimo domino suo THOMAE De gratia Cantuariensi archiepiscopo et totius Angliae primati, ARNULFUS Lexoviensis Ecclesiae humilis minister, salutem et debitam cum plurima devotione reverentiam.
33.2
Litteras beatitudinis vestrae tanto majori suscepimus hilaritate, quanto eas ex uberiori pinguedine charitatis novimus processisse. Praeter illam namque purissimam quam erga nos habetis affectionem, quamdam vitae novitatem zelumque justitiae redolebant, adeo ut singuli apices pristinae magnificentiae vitaeque novitatis dulcedinem stillarent. Sic ergo statum susceptae dignitatis ab eo qui vos elegit temperari petimus, ut magnificentiam vestram sanctitas non adimat, nec magnificentia minuat sanctitatem, sed aequis concurrant passibus, et ad divinae formam sanctificationis Christi sanctificent et glorificent sacerdotem. Sanctitas enim et magnificentia in sanctificatione ejus; nec magis una quam altera, nec una quantum non altera, sed sicut semper ita et pariter sempiternae deitatis illustrant et clarificant majestatem. Repleta est igitur anima mea jucunditatis interioris adipe et exterioris pinguedine, dignum ad dignitatem videns evocari quem plurimis experti sumus indiciis zelum habere et peritiam sibi subditos gubernandi; quia profecto propheta magnus surrexit in nobis, et Deus visitavit plebem suam. Imperabitis mihi tanquam vestro, quoniam tam in persona quam facultatibus parati sumus universis vestris voluntatibus obsequi et utilitatibus deservire. Valete.
33.3
Haec autem scripsi vobis in hac brevitate, non ut vestrae rescriberem majestati, sed ut sciatis nos et nuntium vestrum vidisse, et vestrae dignationis litteras suscepisse.
34.1
XXXIV. AD SANCTUM THOMAM CANTUARIENSEM ARCHIEPISCOPUM.
34.1
Venerabili et dilecto domino, et Patri suo THOMAE, Dei gratia Cantuariensi archiepiscopo, ad prosperitatem et salutem spiritu consilii et fortitudinis pervenire.
34.2
Magnam mihi laetitiam dignationis vestare litterae contulerunt. Quibus diligenter siquidem ter iterata lectione perspectis nihil inventum est, quod non aut humilitatem saperet, aut zelum justitiae redoleret. Placuit mihi zelus vester, quia ipsum robusta commendabat humilitas, mutuoque sibi invicem favore zelus et humilitas concurrebant. Sic enim oportet ut humilitas fervoris incendia temperet, et humilitatis modestiam zelus excitet et accendat, ne aut in pusillanimitatem descendat humilitas, aut in furorem zelus incitatus excedat. His igitur sese invicem mutua charitate complexis intellexi tertiam duabus accessisse constantiam, quae sanctis initiis laetos exitus et felices forti patientiae repromittit eventus: haec siquidem in vobis nec damna nec labores attendit, sed omni studio sincerae conscientiae testimonium quaerens, fortunae simul et personae naufragium minoris aestimat quam justitiae vel virtutis.
34.3
Arbitrabantur aliqui, quorum malitia consuevit de aliena conscientia divinare quod nescit, opus vestrum de superbia, non de virtutis procedere veritate; affectare vos pristinos cancellariae mores in hac quoque dignitate servare, ut nullus potentatui vestro, nullus audeat resistere voluntati; gloriosum vobis fore, si procedentem olim de lubrico voluntatis alienae potentiam vestro possetis nomini vindicare, cum rectius ecclesiasticae dignitati reverentia debeatur quam officio saeculari. Sublimatum enim vos et ad altiora divina bonitate provectum nec jam vos scabellum pedis vel lateris etiam conservare consessum, sed ipsius diademati capitis imminere, quod scilicet adeo de vestra auctoritate pendeat, ut ipsius ad nos principaliter assignatio et assignationis consignatio debeat pertinere. Idcirco sane vos inter initia regalibus obstitisse mandatis; ut in ipso crederetur universitas expugnata, cum nulla relinqueretur aliis fiducia resistendi, ubi regia non possent imperia praevalere. Addebant vos inter amicos aliquando dixisse non fovendos in principe inconsultos elatae juventutis affectus, sed statim viriliter intemperantiae resistendum, ne dissimulatio creet audaciam, vel insolentiam indulgentia prona confirmet. Notos vobis esse omnes regalis animi motus, quid levitatis habeat, quid virtutis audeat attentare ipsumque prudentiae tuae magnificentiam nihilominus agnovisse, quam toties in opportunitatibus utilem et in difficultatibus expertus sit efficacem. Non repudiandum ab eo blandis adulatorum fallaciis consilium salutare, quo consueverit fulcire nutantia, complanare scrupulos, obstantia dimovere. Quae verba cum ad regis notitiam malignitatis invidia detulisset, asserebant irrevocabiliter indignatum dixisse quod totis utendum esset viribus, totis artibus obsistendum, quoniam ei de dignitate contentio parabatur; impossibilem fore concordiam, quoniam neque vos destinata dimittere, nec ipse quidquam vellet dignitati regiae derogare. Igitur de incerto opinionis et malignitatis invidia procedente judicio, variae dissidentesque sententiae ferebantur.
34.4
Porro jam processu temporis omnis est sublata dubietas, propositique vestri sanctitas evidentibus argumentis innotuit, adeo ut boni certe compatiantur et gaudeant, et debita coeperit operire confusio malignantes. Certum est hoc, et luce clarius apud omnes existit, minoris reputasse vos divitias quaslibet et perceptae fastigium dignitatis quam justitiam quae ex Deo est, et gloriam ecclesiasticae libertatis. Si enim favori divino favorem praeferretis humanum, et ad inducendos profanae novitatis abusus vestra consentiret auctoritas, poteratis non solum cum summa tranquillitate degere, sed ipsi etiam magis quam olim principi conregnare; quod autem vestra familiarius interesset, vestro temperaretur arbitrio, et exposito sanguine caeterorum domesticus status vester ex omni parte servaretur illaesus. Verum sanctitas vestra debitum episcopalis officii recognoscens maluit interim sequestrare potentiam, facultates exponere, ipsamque personam quibuslibet injuriis offerre. Evangelicum siquidem illud fideli memoria retinetis, summi Pastoris doctrina proditum et firmatum exemplo, quod pro ovibus et fratribus nostris debeamus animas ponere, non de ipsorum detrimentis detestabilem lucri materiam comparare. Poterat autem onus distributione levari, si causa communis, communi tractata consilio, communi suffragio niteretur. Firmatam quippe concordia spiritus unitatem verum est vexationibus posse concuti, nulla tamen improbitate convelli. Igitur invalescente malitia, qui ad tempus crediderant tentationis tempore recesserunt; ducisque sui non tantum facti sunt desertores, sed in castra hostium facto transfugio concesserunt. Si vero coeptis perseverantes insisterent, et quoslibet patienter experirentur eventus, in semetipsam vehementia collisa recideret, et conceptos immanitas desperata refrenaret affectus. Sed ubi pertractatis animis singulorum, communi causae privata praevaluit, desperatio resumpsit audaciam, et sepultas spes rediviva suscitavit denuo quaestiones. Verum tergiversantibus, imo praevaricantibus universis, ad standum ex adverso, et opponendum se murum pro domo Israel, virtutis vestrae magnificentia sola relicta est, quae redemptam semel sanguine Christi suo iterum sanguine redimat libertatem. Licet enim nondum usque ad sanguinis effusionem causa pervenerit, supplet tamen devotio meritum passionis, quae personam vestram minis et terroribus non solum exposuit, sed objecit
34.5
Et cum prorsus incredibile sit ipsum in vestram aliquid crudelius excogitasse personam, tamen non satis poterat inter tot indignationis motus bonitas abscondita divinari; praesertim cum omnium rerum signa in vestram viderentur perniciem convenire; speravit siquidem vos ad obsequendum terroribus inclinare, tantoque severius terrendum censuit quanto a majori laesione censuit abstinendum. Denique si vestrum voluisset impedire discessum, non serenitas aeris, non ventorum gratia, non tranquillitas maris, non vos nautarum industria deduxisset; ubique enim vobis manus regiae potestatis occurreret, cujus nec diligentia falli poterat, nec potentia circumscribi. Sed et quandiu domestica vos complectentis Insulae brachia continerent, neque vobis tanta nocendi pateret occasio, nec tanta invidiae materia garriendi. Nunc vero quibuslibet querimoniis silentia vestra praeponderant, et quolibet improbior est fuga vestra congressu, dum vobis favorem publicum modestia vestra conciliat, et ipsum efficacius apud opinionem publicam typo quodam excusantis accusat. Mallet igitur, si animum ejus severior induravit affectus, praesentem frequentibus vexare molestiis, quam ad indulgentiam qualibet impunitate compelli. Mallet, si mitius aliquid quandoque proposuit, ut id liberalitati ejus in beneficium, quam patientiae vestrae cederet in triumphum.
34.6
Ad summam frequenti vobis consideratione tractandum quae vestra causa sit, quis adversarius, quae parti vestrae studia suffragentur. Et causae quidem justitia manifesta est, quoniam pro Ecclesiae Dei libertate contenditis, quam ille semel in cruce liberator evicit, et redemptam impretiabili pretio universis qui ipsius nomine censentur, reddidit uniformem. Sicut enim una fides est, una est et libertas, quam identitas sacramentorum et operantis omnia Spiritus simplicitas consecrat et confirmat. In hoc quippe consistit unitatis ecclesiasticae mirabile sacramentum, quod sicut una fides est, unus Spiritus, et unum baptisma, ita est unum manumissionis perpetuae testamentum, quo nos divinae bonitatis adoptio non tantum liberos efficit, sed etiam cohaeredes. In quo quoties libertati detrahitur, constat fidei nihilominus derogari, quoniam mutua sibi invicem ratione connexae eadem semper et dispendia sentiunt et proventus.
34.7
Porro adversus eum vobis agendum est cujus astutiam remoti, vicini potentiam, severitatem subditi reformidant. Quem adeo crebri successus et fortunae gratia fecit delicatum, ut quidquid non obsequitur ducat injuriam. Quem quanto moveri facilius, tanto sit difficilius mitigari. Apud quem temeritatem non fovet impunitas, sed indilatam delictis irrogat ultionem. Verum humilitati et patientiae praestat se quandoque tractabilem, viribus non sustinet expugnari, sed ut plane quidquid fecerit, de voluntate videatur non de impotentia provenisse; quaerit enim potius gloriam quam proventum. Quod in principe posset satis commendabile reputari, si gloriae materiam virtus et veritas, non vanitas et dulcis usque meretricium adulatio compararet. Magnus est, multorumque maximus, quoniam nec superiorem habet qui terreat, neque subditum qui repugnet. Nec alienis extrinsecus pulsatur injuriis, quibus ab innato domesticae feritatis mansuescat affectu, sed omnes qui adversus eum contentionis causas habent, potius ad vanae pacis foedera peritura conveniunt, quam ad virium experimenta decurrant, quoniam divitiarum copia, multitudine fortium, amplitudine potestatis excedit. Quod sane contemplati quorum ope niti, quorum muniri consilio, quorum fulciri suffragio debuistis, a vobis velut facto agmine discesserunt, qui maxime nominis sui rationem deberent agnoscere et se vobis suffraganeos exhibere. Utinam pristinae professionis suae memores exstitissent, quae completa semel in seriem totam futurae successionis extenditur, et nova succedente vetus semper in idipsum obligatio reformatur! Hi sunt qui ad causam vestram, imo causam Christi, per omnia discrimina prosequendam tenebantur obnoxii, si ordinis sui debitum, et detrimentum ecclesiasticae libertatis attenderent. Sed qua fide, qua charitate vobiscum, imo cum Deo coeperint ambulare vidistis, quia in necessitate vestra nec utendum dissimulatione, nec sermonibus temperandum, nec parcendum contumeliis censuerunt, sed totis studiis sese invicem praevenire certabant, ut unusquisque vos vel magis odisse crederetur, vel in nihilo pepercisse.
34.8
Mirabatur Romanus pontifex, et hi penes quos cum eo summa disponendae Ecclesiae cura consistit, quod oves in pastorem, quod in Patrem filii, quod in seipsos denique tanta vehementia gladios contorquerent. Si enim potuissent efficere quod quaerebant, nec ipsum libertatis nomen, nec spes libertatis aliqua resedisset, sed tanta jam regiminis ecclesiastici fuisset secuta confusio, ut nihil ordine tractaretur, sed omnia stolido permiscerentur errore, cum sublatis pristinis institutionibus nihil ad debitos suo jure dirigeretur effectus. In his igitur, quantum mihi videtur, non nisi inanem vobis potestis collocare fiduciam, quia fidelem reconciliationi operam non impendunt, qui causam dissidio praestiterunt Reliqui vero fere omnes qui in inferioribus sunt gradibus constituti, personam vestram sincerae charitatis brachiis amplexantur, altis, sed in silentio, suspiriis implorantes, ut sponsus Ecclesiae ad gloriam sui nominis felici vota vestra secundet eventu. Nullus tamen est qui se vobis amicum audeat confiteri, sed quo magis odisse credantur, veteres inimicitiarum causas allegant, ne indicta, velut in caeteros, proscriptione damnentur. Fertur enim de suspicione sententia, nec ad irrogandam poenam veritatis argumenta quaeruntur, sed involvuntur aequitate supplicii, quos culpa non aequaverat qualitate delicti. Profecto gratissima vobis eorum debet esse compassio, quia, licet animos sublimium vota minorum non moveant, indignationem tamen divinae etiam majestatis expugnant, ut tanto fiat ad indulgentiam pronior quanto ab humiliori fuerit reverentia supplicatum. Respicit enim in orationem humilium. Causam etiam potius reputat quam personam, ut causae semper justitia sua, quantumcunque dilata, respondeat, et personae nihilominus merces meritis compensata concurrat. Eorum igitur apud Deum vobis poterit prodesse devotio, sed apud regem, sicut nullam impetrandi fiduciam habent, sic nullam audaciam supplicandi.
34.9
Ad haec si studia procerum ducitis inquirenda, certum est eos adversus Ecclesiam Dei quasi foedus invicem contraxisse, ut utilitates ejus semper impediant, et dignitatibus incessanter obsistant, quia totum sibi reputant deperire quidquid ejus vel honori vel proventibus viderint accessisse. Instant alacrius, eo quod eis grata de temporis opportunitate refulget occasio, quia vires eis regiae suffragantur, quibus praedicant se in his ad statum regni conservandum fidelem diligentiam adhibere. Aiunt enim praedecessores ejus nec tantas vires, nec tantam potestatis amplitudinem habuisse, nec oportere eum indignius regnare, vel remissius operari; dignitati magis quam utilitatibus intendendum, cum plerumque cupiditatem lucra redoleant, dignitas semper reverentiam augeat, et gloriam majestatis illustret. Attribuunt ergo dignitati quidquid olim de potestate constat esse praesumptum, licet illud nec fidei concordet, nec rationi conveniat, nec consentiat aequitati. Ille vero avidius quam expediret blandos adulantium sermones amplectitur, fidem reputans quod nihil aliud quam dolum malignitatis esse novissimo deprehendet effectu. Si quis enim eorum altius vota discutiat, intelliget quia callide sibi gratiam ejus, et ipsi laboris ac detrimenti materiam praeparant in futurum. Ad hoc totis anhelant desideriis, totis artibus elaborant, dummodo eorum non innotescat intentio; ut scilicet ejus quandoque potentia reprimi possit, ipsisque vetus delictorum impunitas, et nova delinquendi licentia reparetur. Horum quanto promptior est malignitas, tanto est efficacior ad nocendum; quia eis familiaritas occasionem praestat, et auctoritatem excellentia subministrat.
34.10
Praeter haec si extraneorum subsidia discretio vestra consideret, in primis cum gratia statim effusae liberalitatis occurrunt, sed postmodum taedio diuturnitatis tepescit affectio, et liberalitas impendii quantitate lassatur. Onus quippe modicum itineris longitudine certum est ingravari, et domesticae sarcinae onus saepe praeponderat alienum. Haeret altius, difficiliusque convellitur, qui de praecedentibus meritis adolevit affectus; semperque se verecundia reputat obligatam, donec saltem, quae percepta sunt, uberius compensata solvantur. Constat itaque delicate tractandos esse quos ad beneficium ultroneae gratia charitatis invitat. Nec oblatum liberaliter poculum quis absorbeat alienum! Sed citra votum etiam largientis manus continendae sunt, ne alienam virtutem necessitas vel impudentia nostra consumat. Haec sunt quae bonum est vestram saepius tractare prudentiam, et rationis instrumentis saepius expensa revolvere, et sic omnia quasi sub unum conferatis adspectum, ut quid singula ponderis habeant plenius de iterata possit collatione perpendi.
34.11
Caeterum media vobis erit via securior, ut nec propositum vestrum adversitatis austeritas intervertat, nec conscientia veritatis obduret, ne vos vel pavor desperatum faciat vel confidentia pertinacem. Tolerandum quippe est quod sine crimine potest fideique periculo temperari, multaque ad tempus dissimulare necesse est quae statim nequeunt emendari, donec tranquillior vobis spiritus aurae lenioris aspiret. Non enim semper eosdem diversa tempora repraesentant eventus, sed praesentia nobis quandoque praeteritorum detrimenta restaurant. Circa contingentia nihil stabile sibi potest infirmitas humana praefigere, nec de suorum etiam niti possunt affectibus animorum, sed et ipsos fortuitis casibus cohaerere necesse est, et ad singulos eorum motus singulas effingere voluntates. Hoc totis siquidem studiis coguntur exquirere, quod ab eis modo nullis poterat precibus impetrari, quia dexterae Excelsi repentina mutatio totam docet illico mansuescere feritatem. Sic est: In manu Domini sunt corda hominum pariter et personae; parique facilitate et personas de medio tollere potest, et animos immutare. Super quo spem vobis certissimam tribuant conscientiae puritas et momenta fortunae; quia nec ea, quae vobis adversantur, aeterna sunt, nec sperantem in se confundi justitia divina permittet. Inclinabit siquidem Deus animum principis, et aversum sua bonitate convertet, ut regnum et sacerdotium paribus sibi invicem cooperentur auxiliis, mutuam sibi reverentiam, mutuam sibi exhibeant charitatem. Si quis enim provida prudentiae veteris instituta consideret, a quibus tam religionis ecclesiasticae quam regalis excellentiae jura fluxerunt, cognoscet ea tanta sibi invicem rationis necessitate connexa, ut plurimam alterum de altero contrahat firmitatem. Unde si quid invicem molestiae vel injuriae fuerit irrogatum, in eum qui irrogaverit constat esse vertendum, quia neque pax Ecclesiae sine regno, neque regno salus poterit nisi per Ecclesiam provenire. In caput igitur auctoris revertetur injuria, ipsumque sibi manus intulisse novissimo comparebit effectu.
34.12
Interim si quid vobis serenitatis coeperit apparere, occasionem vestra sapientia non repellat, sed oblatam prompto colligatis amplexu. Super quo si quid tractandum inciderit, nolite singulos articulos nimia subtilitate discutere, quia subtilitas contentionem parit, contentio vero sopitos odiorum ignes quasi quibusdam flatibus excitat et accendit. Non erit vobis ad singularia recurrendum, sed quasi generalibus studiosius inhaerere, quia salva res est, nisi pactiones specialiter expressae perimant libertatem. Si enim nos fidei pro fide profitemur, et reverentiae et obsequii debitores, si bona et personas nostras honori et utilitatibus ejus offerimus impendendas, si regias dignitates, et antiquas consuetudines, in quibus legi Dei non obviant, promittimus observare, non laedit, quia in his omnibus contra debitum nullatenus obligamur. Si ergo sub hac vel simili verborum conceptione pacem vobis et vestris bonitas divina paraverit, interpretationes verborum futuris reservate temporibus, quia non ipse vobis tot movebit de caetero quaestiones, et vos in omnibus poterunt experimenta praesentia reddere cautiores.
34.13
Sed neque vobis apud homines gloriam videamini quaerere vel triumphum, sed regi, tanquam praecellenti, omnis honor, omnis victoria conferatur; dum tamen vobis liceat coram Deo de conscientiae vestrae testimonio gloriari. Ego vero fidele paci vestrae ministerium ut devotus, ita promptus impendam, quoniam adversitati vestrae, Deo teste, compatior, et personam vestram et causam sincerae brachiis charitatis amplector. Certum siquidem est quod fortunam vestram et personam pro fratribus vestris velut quoddam holocaustum in odorem suavitatis offertis, ut labor vester nobis cedat ad requiem, inopia vestra nostras redimat facultates, et quod residuum libertatis est patientia nobis vestra confirmet. Proinde sic agendum erit mihi, ut me vobis prima facie profitear inimicum, quia amicum profitenti neque fides haberetur, nec aliquis praestaretur accessus. Poterit igitur conciliando favori simulatio deservire, ut utilitati vestrae cautius virtus operis et industria sermonis incumbat. Proinde consolamini, quia de adventu ejus ad partes istas plurima nobis commoditas incipit apparere, quia praesens efficacius ab his qui vos diligunt poterit implorari, nec indecorum sibi reputare poterit eorum auctoritati te Ecclesiae cedere, acquiescere consiliis, precibus inclinari.
34.14
Venit autem animi solito mansuetioris, ut aiunt, quia animum ejus, licet ipse dissimulet, quaedam praesagae futurorum amaritudines interpellant, quoniam intelligit in plerisque locis sibi scintillas quasdam ad excitanda incendia confoveri. Movetur enim Francorum invidia, calumniis Flandrensium, Wallensium improbitate, Scotorum insidiis, temeritate Britonum, Pictavorum foederibus, interioris Aquitaniae sumptibus, Guasconum levitate, et( quod gravius est) simultate fere omnium quoscunque ditioni ejus constat esse subjectos. Suspectam etiam habet Romani pontificis quam ipse motu repentino contraxit offensam. Regnique status adeo de absentiae vestrae causa confusus est, ut nec ecclesiastica nec saecularia suo procedant ordine, neque quisquam sciat quid juri ecclesiastico, quid saeculari debeat assignare. Pro his omnibus proposuit primo cum rege Francorum quibuscunque conditionibus convenire, ut suo et ipsius terrore conjuncto facilius possit caetera complanare. Disposuit etiam, sicut aiunt, in plerisque mitius agere, ut ad pacem omnia dissimulatis revocentur injuriis, et ipse celeri reditu ad reprimendam Wallensium revertatur audaciam, priusquam cum eis Scoti Britonesque conveniant, et Albania, sicut prophetatum est, incipiat indignari. Venit igitur imperata facturus, si fuerit qui sciat vel audeat imperare, utilius aestimans aliquid ad tempus de fastu veteris supercilii sequestrare quam exspectare ut in perniciem ejus, quae praedicta sunt, omnia vel pleraque concurrant. Valete.
34.15
Dominus personam vestram conservet incolumem, et adversitatem vestram velociter ad secundos reducat eventus. Verum si haec alicui duxeritis ostendenda, nomen supprimatur auctoris, quia, quantum mea intersit, haec ad regis notitiam non venire vestra experientia non ignorat. Rescribite mihi crebrius, sed secrete, ut quomodo procedendum sit, vestra me prudentia doceat, et curiosa malignitas nostra invicem studia non cognoscat.
34.16
Salutatio mea manu Milonis.
35.1
XXXV. AD EUMDEM.
35.1
THOMAE Cantuariensi archiepiscopo suus ERNULFUS.
35.2
Vix apud dominum Meldensem triduum peregeram, et ecce cum litteris vestris Willelmus Duretent Kalendis Aprilis advenit. Ad quarum susceptionem non minus gratulatus quam devotus ad obsequendum, in crastino, si tamen antelucanum crastinum dici debeat, post habita sacratissimae diei reverentia, accepta ab episcopo, cui adhaerebam, benedictione, mandato vestro instantissimam adhibiturus diligentiam, Sylvanectum veni, ibique dominum regem Francorum de perquirendo vobis hospitio, quanta potui humilitate, conveni. Solita mihi respondit benignitate quod de vestro negotio ita inter dominum papam et ipsum convenerat quod vos usque ad Vallem Sanctae Mariae, Cisterciensis Ordinis monasterium prope Pontisaram, accedere deberetis, ibique subsistere, donec ex communi consilio proprius evocemini; nec esse interim super hospitio vestro multum laborandum, cum utrum illuc usque veneritis sit incertum. Ad haec cum subjunxissem necessariam fore interim hospitii vestri providentiam propter tantum undecunque concursum, ne si forte veneritis, vos et vestri inhoneste vagemini, respondit se, cum ad hoc ventum fuerit, operam daturum, ut tam super hospitio quam aliis, prout vestram decet excellentiam, provideatur vobis. Nihil amplius ab eo potui extorquere, licet multa institissem improbitate. Unde quae hactenus a me circa id acta sunt, vobis significo, vestram desiderans, si placet, iterum audire voluntatem. Domus fratris mei vestra est, sed a loco colloquii distat tribus leucis. Ego tamen interim quod potero faciam, et modis omnibus propinquius vobis hospitium perquiram. Sed mandati vestri adventum serum accuso. Accelerari rogo nuntium, ut acceleretur negotium. Tempus enim breve est, et tumultus tantus, ut vix locus pateat qui jam non sit occupatus. Valeat dominus meus charissimus.
36.1
XXXVI. AD EUMDEM.
36.1
THOMAE Cantuariensi archiepiscopo suus ERNULFUS.
36.2
Diutius exspectavi, si quid forte auribus meis insonuisset quod vestrae sanctitati dignum ducerem intimare. Verum quoniam video vos et vestros oblivioni datos, tanquam mortuos a corde, nec est qui consoletur vos ex omnibus charis vestris, stupens admiror tantum charitatis defectum, cum ex his quos vel excellentia gradus, vel obsequium multiplex comparasse videbatur, fidelibus et amicis ne unus quidem relictus sit, qui steterit in fide, qui non curvaverit genua sua ante Baal, omnibus quasi in commune sententiam proferentibus obedire magis homini quam Deo oportere. Filii alieni mentiti sunt vobis, filii alieni inveterati sunt. Et nisi quia populus, quem non cognovistis, servivit vobis, in auditu auris obediturus, utique quasi Sodoma fuissemus, et quasi Gomorrha similes essemus. Me quoque, si liceat magnis componere parva, fortunae similis premit indignatio tanta, ut nullus eorum, qui verbo saltem hactenus mihi fuerant blanditi, nuntiis meis, per quos non semel eos sollicitavi, nec ave dicere, nec ullum prorsus dare velint responsum. Recens noster archiepiscopus, cujus promotionem plurimum mihi profuturam sperabam, ad gratiam sui regis nunquam, ut audio, tantis viribus anhelavit; ejus nec in modico promissionis fidem adhuc experior. Superest igitur ut soli Deo omnia committamus, dicentes ei:« Domine, ad te sunt oculi nostri, unde veniet auxilium nobis. Judica causam nostram, qui solus Pater orphanorum, et judex viduarum es, et judicium facis injuriam patientibus.» Ego quidem, si domino meo, cum sum labiis incircumcisus et corde, loqui audeo, per eum cujus causam agitis vos obtestor, ut vos a solio bonae conscientiae nullus unquam turbo dejiciat. Nec moleste feratis quod quasi privatus vitam agitis, olim frequentia clientelae circumseptam. Quaecunque mundus irrogat, ipso altior sustincte, imo despicite; in omnibus gratias agite Deo, cujus misericordia vos ad praesens a tumultu saeculari segregavit, ut vel modicum tempus in contemplatione ducatis et quiete, et cum Maria, quae optimam partem elegit, ad pedes ejus sedens verbum ejus audiatis. Supplico, Pater et domine, ut de salute vestra, sine qua nihil mihi jucundum in vita, et de statu vestro, cujus incolumitas sufficit ad meam, servum vestrum certificetis, et vestrae scripto beatitudinis consolari dignemini, ut consolatione vestra paupertatem meam aestimem divitias. Charissime Pater et domine, bene valete.
37.1
XXXVII. AD EUMDEM.
37.1
Domino et Patri suo charissimo THOMAE, Dei gratia Cantuariensi archiepiscopo, ERNULFUS fidelium ejus minimus, in spiritu fortitudinis scientiae consilio regi.
37.2
In otio laborioso constitutus, nullum aptius credidi mihi remedium fore quam vobis, Pater, aliqua scriptitando tanquam praesenti loqui, qui tamen jugi meditatione, dilectione singulari praesens, totum mei cordis hospitiolum merito vindicastis. Placeat igitur serenitati vestrae a seriis ad nostras naenias ad horam converti, et his pro me scriptis paululum temporis indulgere, qui pro vobis innumera aliis legenda( utinam tam efficaciter quam diligenter!) conscripsi. Sed nec aestimet quisquam haec de curiositatis superfluo vane procedere, quae et sollicitudo filialis de statu Patris optans instrui dictat, et propriae necessitatis causa suggerit, non minimum suo patrono saltem exposita reportatura solatium. Laboriosum, inquam, mihi est otium, quod et gravioribus animum molestiis pulsat, quo minor rebus gerendis materia subest, et rarior negotiandi me excitat occasio, ut cum propheta merito dicam: Ecce in pace ista amaritudo mea amarissima. In ipso etenim, ut ita dicam, actionum silentio familiari quadam inquietudine tumultus suboritur cogitationum, longe multiplicius occupans, infestius distrahens, altius evertens, praesertim cum mihi ipsi contrarius positus sim, et velut in partes divisus, illud in me sapientis experiar, quia nulla pugna gravior quam illa in qua idem qui vincit vincitur. Hinc me praeteritae felicitatis urit memoria. Summum enim infelicitatis genus est fuisse felicem. Hinc praesentis adversitatis non tam premit augustia quam rubor confundit, ob quam et fratres mei elongaverunt se a me, et noti mei, quasi alieni, recesserunt a me. Quodque gravius est, facti sumus opprobrium vicinis nostris, judicantibus ad oculum, subsannatio et illusio his qui in circuitu nostro sunt. Noverat hoc, qui dixit: Non habet infelix paupertas durius in se, Quam quod ridiculos homines facit.. Ad exaggerandam demum tantae confusionis ignominiam opponitur eorum non solum impunitas, verum et gloria, qui hujus turbationis vel actores exstiterunt vel incentores insultantium nobis, et quasi dicentium:« Hi sunt, qui suam justitiam statuere volentes, justitiae regis noluerunt esse subjecti. Propterea dati sunt in captivitatem, et possessiones eorum in manus inimici.» Ob quos mundanae protervitatis motus sub aequitatis normam redigendos, cum veterum auctoritas exquisitissimis assertionibus multimodo labore desudaverit, dementiae arguendus esset, si quis eorum rationibus vel auderet refragari, imo vel approbare detractaret. Verumtamen cum ad ipsum passionis dolorem recurritur, sensus praeponderat auditui, sensualitas praejudicat rationi, et sic aut incurritur taedium vitae, ut signipotens ille prophetarum eximius clamet: Obsecro, Domine, tolle animam meam. Aut boni propositi via forte deseritur, ut et David, vir secundum cor Domini, dicat: Mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei, quia zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns. Quod si in his et aliis viridibus lignis, utpote secus aquarum decursum plantatis, abundanti videlicet Spiritus sancti gratia debriatis, hujus confusionis vices aliquantulae turbationis causam cernimus exstitisse, Jesu bone! in nobis aridis, vel, ut verius dicam, putridis quid fiet, quibus illa fontis aeterni vena tot saxorum obstruitur oppositione quot peccatorum ponderibus aggravamur? Nam, etsi magnam ex Scripturae sacrae lectione, velut David in cithara psallens, Christi in nobis consolationem operetur, cum tamen ab ea vel vacare necessario cogimur, vel torpere negligenter, quasi cithara reticet, et spiritus nequam, quem carnalem sensum non incongrue dicimus, suum Saul, id est concupiscentiam nostram, superbiae caeterisque vitiis deditum rursus exagitat, nec exstirpari facile est ad plenum, quod tam crebris assultibus repullulat redivivum. In hac sane justissimi Creatoris area, multa confuse miror, et conqueror accidere, in qua libertas servire videtur, fortitudo succumbere, servitus dominari, et postremo vilissima pedissequarum, nec minimae virtutum respectu digna, fortunam dico, ipsi reginae justitiae potenter imperat, vim infert, injurias irrogat, tormenta multiplicat, proprium ejus, quod est unicuique suum reddere, quantum in ipsa est, evacuat, et quodcunque sibi libitum est, in eam confidit, et arrogat impune licitum, dum solvendos ligat, ligandos solvit, nocentes exaltat, innocentes premit. Suum quippe innocentiae esse quis abnuat triumphalis praemium coronae? Quid hac, Deus bone, confusione prodigiosius? Quid hoc prodigio mirabilius est? Quid hoc mirabili vel efficacius ad movendum, vel innocentius ad subvertendum? Unde non immerito illa sapientis lacrymosa conquestio:« Heu gravem sortem, quoties iniquo additur saevo gladius veneno.» Et Salomon: Cum impii sumpserint principatum, gemet populus. Ac ne forte in affluenti, tritaque materia prolixa nimis evagetur oratio, redeundum est ad cor. Et ne sermo sobrietatem excedat, aut mens a scrupulosa quaestionum crepidine in praecipitium devolvatur erroris, utrobique cavendum, ne forte in Creatorem velle refundere videamur, quod ex nostra in nobis minus est infirmitate, sub cujus oculis nullus motus temerarius, nullus eventus fortuitus, quoniam in sapientia cuncta disponit ab aeterno provisa. Quae profecto rerum dispositio non ideo minus ordinata, quia causa ejus nobis incognita, imo eo majori prosequenda fidei pietate, quo ab humanae rationis cognitione remotior. Judicia Dei abyssus multa, quae solus ille novit, qui abyssos intuetur, et sedet super cherubin. Tandem a generalitate ad id quod me specialiter contingit, descendendum est, et de ea sorte, quae me caeterosque nostros pariter involvit, conquerendum. Sed frustra, quia nec casus noster sublevantem invenit, nec querela consolantem ex omnibus charis nostris, fortior in me de die in diem tribulationum tempestas insurgit, et aliquid calamitati meae superaddidit hodierna, quod non habuit hesterna, et de crastina vereor, ne et ipsa fiat hodierna deterior. Dominus Rothomagensis aggravavit manum suam super me, quia vos in persecutores nostros justa animadversione vestram aggravastis. Illud tantillum beneficii, quod anno praeterito mihi gratis promiserat, in praesenti negat. Gratis dico pro tempore, licet mihi debitum pro ratione. Temporalis principis, quam timet, praetendit offensam, qui potius aeterni Judicis cuncta cernentis attendere debuisset sententiam: Deo potius obediendum quam hominibus. Et illud: Mihi vindictam, et ego retribuam, dicit Dominus. Et fortasse in his omnibus nulla posset ratione dolor mitigari, neque enim dedit mihi Deus cor lapideum, ut percussus non sentiam, attritus non doleam, nisi et inprimis me digna factis recipere, et peccata mea multa graviora meruisse cognoscerem, et ad vos, Pater sanctissime, respectum haberem, qui voluntarie sustinetis, quod ego coactus sum in merito, quod ego meritus. De cujus plenitudine totum mihi defluxerat, quod in praesenti videbar habere. Ad cujus potentiae gloriam nec ipsi potentes poterant, nec ipsi sapientes noverant aspirare. Sane Pater, quia universa haec tanquam nihil habentes in Christo possedistis, qui corde eorum affluentiae nullatenus apposito, ea pro Christo ingruente necessitate fortiter abjecistis. Etenim iterum: Joseph in manu mulieris impudicae pallium reliquit, adolescens rejecta sindone nudus profugit a persecutoribus Christi, dum vos praeelegistis, abjectis, ut dictum est, rerum temporalium sarcinulis, quasi quibusdam ad iter vestrum impedimentis, nudus et expeditus crucem vestram tollere, Christum sequi, in domo Dei abjectus esse, quam cum saeculo gloriari, et in tabernaculis peccatorum habitare. Ita ut illud propheticum et evangelicum in auribus meis proclamare non tam ore quam opere videamini: Mihi autem adhaerere Deo bonum est, ponere in Domino spem meam. Et quid prodest homini, si mundum universum lucretur, animae autem suae detrimentum patiatur? Hic est serpens aeneus, ad quem tentationibus velut serpentibus vulneratus, respectum habeo. Haec est petra, ad quam curarum aculeis obsitus velut spinosus erinaceus spero refugium. Petra enim refugium erinaceis. Alioquin vivus absorptus inter mortuos, desperatos scilicet, qui Deum non laudant, habitassem. Deputatus essem cum his qui in inferno sunt. Respiciens fui ad adjutorium hominum, et non est. Vere maledictus homo, qui confidit in homine, et qui ponit carnem brachium suum. Superest igitur, ut in eum solum respiciamus, cui soli derelictus est pauper, qui solus laborem considerat et dolorem. De caetero unum est, Pater, ut salva pace vestra loquar, quod omni tribulatione gravius sustineo, impatientius porto, vehementius doleo, quod, cum saepissime nuntios vestros discurrentes videam, nec litteras visitationis, nec saltem verba salutationis per ipsos ex parte vestra recipiam. Status vester adeo mihi est absconditus, ac si nunquam a vobis visus, vel, quod Deus avertat, vobis essem invisus, nec de vobis mihi scire datur aliquid, quod non publicaverit fama, ut tunc demum mihi novum adveniat, cum apud alios fuerit antiquatum. Mementote, Pater, quia ego sum, qui vobiscum pondus diei et aestus sustinui. Novit Deus, quod totis viribus in conscientia pura vobis aufui: utinam tam discrete quam devote, tam feliciter quam fideliter! Alii, fere quotquot vobiscum sunt, in labores meos introierunt, laetantur praesentia vestra, reficiuntur verbo, eriguntur exemplo, nec invideo. Non rogo temporale subsidium, quia sufficit mihi paupertas mea. Non quaero, nisi ut invocetur tantummodo nomen vestrum super me et gratiae vestrae securus vivam, quae hac tempestate mihi super aurum et lapidem pretiosum multum desiderabilior et dulcior super mel et favum. Liceat mihi saltem per internuntium audire, quod aliis videre datur, ut vel afflicto Domino meo condoleam, vel consolationis et spei, si qua est, particeps existam: Sicut et aerumnae, sic et laboris. Me saepius ad vos ire volentem revocat, Deus scit, non tam itineris difficultas, quam ne his, apud quos utcunque sustentamini, oneri sim, cum magis vobis expediat paucis esse contentum, quam tumultu circumstrepentium inquietari. Agite ergo, Pater, agite constanter, quia non inchoanti, sed perficienti corona debetur. Juxta illud:« Finis, non pugna coronat.» A sacrificio vestro cum Abraham aves abigens usque in vesperum, ne laborem vestrum volatilis gloria tollat, ne quando dicat inimicus vester: Praevalui adversus eum. Omnia opera vestra referatis ad Deum, ut benedictionem mereamini, quia beatus qui tenebit et allidet parvulos suos ad petram, id est ad Christum opera sua referet, et in ipso probabit, qui est lapis offensionis et petra scandali. Ne credatis omni spiritui, sed prius probate utrum ex Deo sint. Sermo jactantiae, actus praeceps, procul sint a vobis. Cum summa gravitate, et in consilio omnia faciatis, ut modestia vestra nota sit omnibus hominibus. Et sic in eo vincetis, qui ait: Confidite, ego vici mundum. Quod ipse vobis concedat, qui omnia potest, cujus causam agitis, Jesus Christus Dominus noster, charissime Pater et domine. Bene valete.
38.1
XXXVIII. AD LUDOVICUM REGEM FRANCIAE.
38.1
Charissimo domino suo LUDOVICO, regi Francorum, ARNULFUS Lexoviensis Ecclesiae humilis minister, salutem et devotum cum omni devotione obsequium.
38.2
Laetificavit animam meam lator praesentium gaudio diu desiderato, gaudio quod tam nos quam caeteri fideles regni Francorum longis suspiravimus desideriis, et nunc crebris exsultationibus suscipimus adimpletum. Visitavit Deus plebem suam, totique regno Francorum misericordiae suae viscera patefecit, dum et certum vobis haeredem instituit, et justum universis regni Francorum primatibus dominum ordinavit. Nullus enim erit adeo superbus aut contumax, qui illi debitum famulatum detrectet impendere, quem de carne vestra ad regni noverit gubernacula procreatum. Conservet omnipotens Deus personam vestram, regnum stabiliat, sobolemque vestram vobis et nobis in tempora multiplicet longiora. Caeterum pro latore praesentium Bernardo supplicamus, quatenus ad id quod dominus suus ei legaverat obtinendum, nostras sibi preces sentiat profuturas.
39
XXXIX. AD ARNALDUM PICTAVIENSEM ARCHIDIACONUM.
39
Quod aliquid a vobis censeo postulandum, cum petitionis honestas, tum vestrae benignitatis intuitus, non praecedentium facit confidentia meritorum. Verum si operis exhibitio non praecessit, paulo minus tamen sibi videtur meruisse devotio, quae ad omnia si occasio processisset, promptam se semper exstitisse cognoscit. In omnibus enim non tam requirenda sunt opera, quam affectus, nec adeo quid feceris requirendum est, quantum qua feceris voluntate. Sic est: intentio operi nomen imponit, trahitque factum ipsum potius de animi qualitate substantiam, quam de beneficii quantitate. Inde est quod pro magistro Meschino amico et antiquo sodali nostro, preces vestrae porrigo sanctitati, ut veteri si quis est animi rancore deposito, exoratum vos merear invenire super petitione illa, super qua litteris etiam apostolicis instructus Pictaviensi Ecclesiae supplicabit. Promisit mihi quoniam ex hoc nunc vestro se totum tanquam magistri et patris mancipabit obsequio, ut si quid de praeterito negligentius, vel inconsultius actum est, futuri temporis officia recompensent.
40
XL. AD DOMINUM PAPAM ALEXANDRUM.
40
Dominus Remiba Aurelianensis amicus noster est, mutuisque obsequiis plurima nobis invicem sumus charitate conjuncti. Inde est quod nostris ad praesens apud majestatem vestram precibus petiit adjuvari, ea nimirum fiducia, quia novit quod vota nostra apud benignitatem vestram desideratum crebrius consequuntur effectum. Privavit eum sententia vestra praecentoria, quam habebat pro delicto quodam, quod, sicut ipse asserit, non de malitia qualibet, sed de sola simplicitate commisit. Existimavit enim factum illud ad tenorem juramenti publici non spectare, neque se religionem credidit excedere sacramenti, si non communicabat aliis quod singulariter de sola ipsius voluntate pendebat. Conventus autem a fratribus non restitit improbe, nec superbe respondit, sed statim errorem suum, si tamen error erat, ad publicam voluit corrigere voluntatem. In quo si certum est nec praecessisse malitiam, nec superbiam successisse delicti quantitas fines clementiae non excedit, poteritque ex hoc nunc Romani pontificis misericordia subvenire, in qua nobis divina bonitas et remedium salutare constituit, et refugium singulare. Siquidem quantum ad culpam satis vindicatum est, quia homini verecundo ad majorem poenam confusio, quam magna etiam detrimenta procedit. Porro cum ei ad veniam simplicitas, nihilominus ad gratiam devotio suffragatur, quia verum est ipsum semper Romanae Ecclesiae secundum facultatem suam humilibus obsequiis inservisse. Pro omnibus itaque quae praedicta sunt fiducialiter accedimus ad rogandum, et quia gloriosum nobis erit tantum a dignatione vestra beneficium impetrasse, et jucundum aliquid consolationis amico in tanta amaritudine perquisisse.
41
XLI. AD DOMINUM PAPAM ALEXANDRUM.
41
Quibus periculis exponere, quibus impendere laboribus personam meam destinaverim, ut mererer ad sublimitatis vestrae venire conspectum, noverunt hi qui procinctum meum ad terras peragrandas, et maria pariter exploranda viderunt. Iturus eram, sed iter meum divulgato fama praecessit indicio, ut facile mihi possent insidiae praeparari. Ego enim homo sum cui celebrem multae causae contulere notitiam, et cui apud hostes Ecclesiae plurimam zelus justitiae contraxit invidiam, sibique crederent successisse, si in persona mea et malignitati suae satisfacere et vestram possent offendere majestatem. Retinuit itaque me rex noster, qui mea quidem voluntate praecedente mittebat, negotiaque sua partim distulit, partim minoribus nuntiis perferenda commisit. Intra pectus itaque meum major anhelantis desiderii fervor exaestuat, dilationem hanc quasi vulnerati cordis affectione deplorans, quod pedes vestros amplecti, et serenitatem vestram mihi non datur oculis praesentibus intueri. Facio interim quod possum, et me totum honori et utilitati Ecclesiae, quoties occasio refulget, impendo, tanta siquidem voluntate, ut a plerisque de immodestia videar arguendus. Animo enim diligenti nihil satis est, neque magna devotio cujuslibet operis exhibitione placatur, sed suos semper in anteriora conatus extendit, hoc vobis apud me studium, haec continui laboris instantia, hic irrevocabilis perseverantiae vivit affectus.
42
XLII. AD DOMINUM PAPAM ALEXANDRUM.
42
Est quiddam in quo majestatis apud vos reus inveniar, nisi vestram fidelibus indiciis praemuniero sanctitatem. Habuit Ecclesia Sagiensis episcopum, cui me fraterni sanguinis necessitudo conjunxit, sed arctius gratia beneficientiae liberalis astrinxit: hic cum praedictam Ecclesiam suscepisset, magnam temporalibus curam, majorem spiritualibus homo sanctus impendit. Ipsam igitur thesauris ornatam, instructam aedificiis, possessionibus reddidit ampliatam, adeo quod pro XIII canonicis quos saeculares appellant, ipsisque pauperibus, moriens ibidem XXXVI canonicos regulares cum omni aedificiorum sufficientia, et redituum copia dereliquit. Cumque eam in temporalibus nobilem reddidisset, in spiritualibus semper nobiliorem studuit exhibere, vir magnificus et omni sanctitate laudabilis, cui nec sanctitas magnificentiam tolleret, nec magnificentia sanctitatem. Quod bonum a praedecessoribus vestris, viris apostolicis, Honorio primum, postmodum Innocentio, denique Eugenio et Adriano coeptum est et firmatum, praecedente siquidem gloriosissimi regis Anglorum Henrici devotione, qui magna ob eamdem causam ecclesiae bona contulit et praecepti regalis valituro in perpetuum munimine roboravit. Cumque res haec a praedicto viro religiosissimo Honorio traxisset initium, ab irreparabili viro Innocentio meruit incrementum, cujus auctoritate praedictus episcopus electus ab ecclesia Sancti Victoris Parisiensis personas accepit, quarum sanctitas et prudentia suis meritis tantae rei posset initia consecrare. Quorum studiis tantum inter varias tribulationes sanctum opus excrevit, ut inter omnes Gallicanas ecclesia illa coeperit de nobilioribus illius ordinis aestimari, si quis circa eos hospitalitatis gratiam vel ordinis vellet attendere disciplinam. Porro ne qua posset oriri saecularitatis in posterum revocandae suspicio, et quia potior fructus poterat de regularium administratione sperari, statutum est et Romanae Ecclesiae nihilominus auctoritate firmatum, quod in regulares personas sicut praebendae, ita et archidiaconatus, et omnium rerum tam potestas quam administratio conferretur, ita nimirum, ut omnes obventiones deberent in commune referri, ne cupiditati daretur occasio, si eas liceret privatis usibus applicare. Quod adeo verum est ut, defuncto saepe dicto episcopo, eum qui successit episcopari Ecclesia Romana nulla ratione permiserit, donec eumdem ordinem in propria persona professus est, et quod ipsum in Ecclesia fide bona servaret juramento corporaliter interveniente firmavit. Tantus siquidem favor religionis exstitit apud eam, ne statuae aureae, quod absit! caput aeneum ipsius opificio diceretur affixum. Verum episcopus iste qui ad praesens, Domino permittente, successit, detestabilem concepisse praedicatur affectum, scilicet plantationem hanc penitus evellendi destruendique bonum, quod fidelium devotio, quod auctoritas principum, quod sanctorum religio, quod Ecclesiae Romanae privilegia duraturo in perpetuum anathemate firmaverunt. Quod si totum a discretione vestra non poterit impetrare, archidiaconatus saltem ad saeculares studebit revocare personas, scilicet ut habeat carnalis affectio quod nepotibus tribuat et propinquis. Sed hunc ipsum pietatis specie palliabit affectum, dicturus ecclesiam illam idoneas non habere personas, quae talibus sufficere probentur officiis, tanquam si sanctae simplicitati praevalere debeat saecularis astutia, aut de ecclesia Sancti Victoris, aut Sancti Rufi, vel aliis similibus personae non possint auctoritate vestra ad haec officia dispensanda transferri. Et ego quidem Ecclesiae illius archidiaconus exstiti, ipsiusque beneficiis educatus sum, ipsius institutionibus eruditus, justumque est ipsius me semper detrimentis occurrere et utilitatibus debita diligentia providere. Sed et bonum quod tanto domini et fratris mei labore contractum est, humeris meis sustinendum memoria fraternae charitatis imponit, propter quod inter me et episcopum loci illius cum domesticus noster exstiterit, multisque a me beneficiis sit praeventus, noviter est oborta discordia, quia fratrum illorum injurias sustinere non poteram, eique ad ordinis subversionem, opem et consilium non praestabam. Unde illum et eos qui cum ipso sunt tanquam adversarios nostros et manifestos hostes sapienter accipite, quoniam ultrices linguae neque fidem, neque facilem promerentur auditum. Quod si forte preces aliquae super hac causa vobis porrectae sunt, secure tanquam subreptitias aestimate, neque necesse est Ecclesiam aliquod propter eas pati dispendium, quoniam ad conservandam vobis fidem et gratiam ejus a quo missae sunt, satis erit absque omni offensa si in propriis postulationibus fuerit exauditus. Ad summam loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis. Jucundum sit ei eloquium meum, ut piae postulatio voluntatis optati gratiam consequatur effectus. Domine, personam vestram publica commendat opinio, animosque et aures omnium operum vestrorum exspectatio curiosa suspendit dum malignandi materiam venatur iniquitas, et gloriam nomini vestro devotio fidelis inquirit. Absit igitur a vobis ut praedecessorum vestrorum sancta plantatio vestris convellatur manibus, vestris viribus exstirpetur! Absit ut per vos tot Romanorum pontificum anathemata ducantur in irritum! Absit ut per eos remota saecularitas auctoritatis vestrae sententia revocetur!
43.1
XLIII. AD DOMINUM PAPAM ALEXANDRUM.
43.1
Regressus ab Anglia ad pedes vestrae beatitudinis amplectendos debui cucurrisse sed exspectanda fuit occasio, qua me magis traxisse necessitas videretur, quam devotio perduxisse. Animus siquidem principis nostri aliquantulum ab ea, qua sanctitatem vestram olim complexus est, charitate descivit, adeo ut inter familiares suos quandoque conquestus sit se minorem in vobis quam speraverat gratiam invenisse. Ait in opportunitatibus suis vos esse difficilem, in postulationibus scrupulosum, acceptos vobis esse et jugiter in Curia demorari quosdam, qui mendaciis suis gloriam regiae serenitatis offuscant.
43.2
Convenire siquidem ad apostolicam sedem ex multis partibus multos, quorum aures illi pravae veneno malignitatis inficiunt, ut sic opinionem ejus quasi transmissa ad omnes gentes delatione denigrent. Furtive quidem id agi, ut iniquitatis operante mysterio quanto magis res silentio premenda dicitur, tanto diffundatur in plures, quantoque secretius agitur, tanto sit efficacior ad nocendum. Non tamen arbitratur id de vestra conscientia vel voluntate procedere, sed eis de diuturna apud vos commoratione paratur occasio, et audaciam comparat assiduitas impunita fallendi. Addit impetratu facile quidquid ab ejus aemulis imploratur, vota autem ejus exquisita subtilitate discuti, vel taediosa dilatione suspendi. Si quos ergo de suis viros auctoritatis loquor ad praesentiam vestram venire contingat, hi qui familiarius ei assistunt, incertum suspicionis malum, fallaci statim adulatione confirmant. Consuevit enim illud hominum genus de minimis maxima fabricare, et sicut inter eos nulla fides est, sic nullus verae charitatis affectus; uniuscujusque studium est, alium quibus potest modis excludere, ut solitariae sibi familiaritatis privilegium gaudeat acquisisse. Accessurum sibi putant quidquid alii fuerit derogatum, proventusque suos reputant aliorum semper utilitatibus obviare. Ego igitur qui quantum damnosa sit suspicatio principum, licet innocens, frequentibus detrimentis agnovi, occasionem censui postulandam, qua vel ab eo sicut quandoque mitterer, vel aliqua me trahere necessitatis instantia videretur. Quae quia differebatur nihil enim onerosum mihi vestrae gratia benignitatis imponit, mittendum duxi, ut diligentis absentiam legatio suppleat, quae bene meritae majestati vestrae devotionem meam, tam viva voce quam litteris repraesentet. Vester sum sanctae Romanae Ecclesiae tam verna quam filius, cujus me assidue reminiscor exhilaratum gratia, praeventum beneficiis, honoribus ampliatum. Nihil unquam par tantae dignationi referam, nihil dignum tot meritis exhibebo, sed etsi non debitorem operis exhibitio, perfecta tamen charitas consummatae devotionis absolvit.
44
XLIV. AD GILBERTUM LONDONIENSEM EPISCOPUM.
44
Lator praesentium amicus noster est, nostrisque petit precibus apud vos adjuvari, eoque instantius, quia confidit quod preces nostrae apud charitatem vestram utilem sine difficultate sortiantur effectum. Gaudet quod amatori justitiae veritatis sit delegata cognitio, quod precum nostrorum suffragio munitus accedit, ut in proventum ejus apud vos sincera fraternae religio charitati concurrat. Licet autem pluralitas instrumentorum viam possit aperire judicio, omnem tamen absolvet testium numerositas et veritas notoria quaestionem, desertaque provocatio motum judicis excitabit, quam scilicet adversarius hujus censuit opponendam, eo quidem astu, ut ei vacaret affectatam rapinam in bona pauperis licentius exercere. Verum quid in malae fidei possessorem sine titulo, super principali causa; quid in desertorem appellationis super sumptibus et expensis decernendum sit, vestra peritia non ignorat: ne scilicet vis aut dolus impunita praetereant, vel immeritum patiatur innocentia detrimentum. Porro negotium vobis in expedito Romani pontificis collocavit auctoritas, sublato nimirum appellationis obstaculo, in quo sibi calumniatores plerumque occasionem vexandi constituunt, et refugium evadendi. Nunc enim parebit vobis, licet invita, quasi quibusdam terminis circumscripta malignitas, cum nec ad praesens forum nostrum possit excedere, nec severitatis vestrae sententiam declinare. Valete.
45
XLV. AD ABBATEM GRISTANENSEM.
45
Quartus decimus mensis agitur, vel fortassis exactus est, ex quo ad aliud regnum et transmarinas regiones a monasterio tuo sine episcopi tui benedictione et conscientia discessisti. Quanta autem interim idem monasterium in spiritualibus et temporalibus detrimenta perpessum sit, et fratres sentiunt, et tota regio protestatur. Nuntiatur vero nobis te in Anglia nihil nisi lites et calumnias exercere, et cum gravi monasterii tui sumptu, sine utili causa totam disquirere regionem. Super quo revocandum te duximus et in virtute obedientiae injungendum, ut infra Kal. Augusti dispositis rebus illis utiliter, ad monasterium revertaris, nisi vel infirmitate, vel tempestate marina fueris impeditus. Nosse etenim debes quod propensior cura animabus est impendenda quam rebus. Ideoque nisi infra diem assignatam veneris, nos tibi mandatum mittere severius oportebit.
46
XLVI. AD WALTERUM ALBANENSEM EPISCOPUM.
46
Querimoniam quam ex litteris, quas mihi a vobis novissime destinatas accepi, gratam admodum habui, quia magis excitat gratiam, quam delictum arguere videbatur. Questus enim estis post aliquot epistolas vestras, nullum vos a nobis accepisse rescriptum, et nos devotionem vestram inter caeteros non nisi verbis communibus salutasse. In quo intellexi quod benignitas vestra multo desiderio ad complexum nobis mutuae charitatis occurrit, quod ego multis quaesisse studiis, multis debueram obsequiis redemisse. Et fecissem, nisi occasionem mihi contulisset absentia, quae mihi semper hactenus optatum vestrae serenitatis invidit aspectum. Magnum erat mihi, si praesens in oculis vestris gratiam invenissem. Majus est quod eam mihi ultro usque ad Occidentis novissima destinatis. Pulchrum sane et praedicandae liberalitatis officium, nullis impensum meritis, nullis redemptum precibus, nullis beneficiis comparatum. Nihil in eo est quod beneficii minuat majestatem. Apud alios siquidem actus merae liberalitatis evanuit, sed ubique inter contrahentes animos negotium geritur, dum spes creditrix et debitrix gratiae res compensant. Magnum tamen est hodie, si quis amicorum meritis pari praemiorum compensatione respondeat, majus est omne meritum animi magnitudine praevenire. Praevenistis autem me, vestrumque tantae dignationis aestimatione fecistis, per quam mihi judicium existimationis vestrae, et dilectionis exhibetis affectum. Multa igitur mihi de judicio existimationis vestrae crescit elatio, multa de confidentia gratiae securitas ad omnes praeparatur eventus. Magnum siquidem est judicium simul et gratiam meruisse prudentis, cum alterum illustret ad gloriam, alterum proficiat ad proventum. Quid ergo? Quid retribuam Domino meo pro his quae attribuit mihi? Nempe totum devotionis affectum, quo nihil majus offerri, nihil impendi gratius, nihil potest pretiosius aestimari. Hoc etenim impenso totum impenditur, quidquid vel animus cogitando, vel operando corpus vel facultates conferunt erogando. Hoc igitur apud vos judicium mihi perseveret et gratia. Vobis nihilominus apud me promissae devotionis non tepescet affectus, ut scilicet alter in alterius opportunitatibus monitore non egeat, sed zelum charitatis alternae communicati officii probet effectus.
47.1
XLVII. AD EPISCOPUM ENGOLISMENSEM.
47.1
Lator praesentium filium minorem eunti ad scholas avunculo commendavit, ratus quod ipsum ad propensiorem pueri curam propinqui gratia sanguinis inclinaret.
47.2
Ille vero his quae ad exhibitionem pueri comparata fuerant, profusius erogatis, puerum ipsum cuidam clerico nomine pignoris obligavit, licet contractus ejusmodi nec de jure teneret, nec bonis etiam moribus conveniret. Libera siquidem persona sine proprio consensu non potuit obligari, puerumque id aetatis consentire non posse, vestra peritia non ignorat. Caeterum non tantum sortis, sed etiam usurarum nomine retinetur, factumque tam enorme non a saeculari persona, sed a clerico quodam, ipsoque domestico vestro, vel domestici filio fieri praedicatur. Mirantur qui audiunt haec a vobis inter ipsa sancti episcopatus vestri primordia sustineri, quae nec justitiae rigor incorrepta relinquere, nec impunita debuit severitas ecclesiastica praeterire. Clericus etenim vester manifeste de plagio confitetur, sed et usuras quas detestatur Ecclesia nihilominus impudenter exposcit. Quod si usuras, quoniam odiosae sunt, in sumptum exhibitionis impensae puero malignitas astuta convertit, respondemus ubi principalis obligatio sublata est, puerum de accessoriis non teneri, sed eum injuriarum competere potius actionem, quod ingenuum puerum, liberalibus artibus applicandum, subductum patri, propositis non permiserit officiis applicari. Denique ego ovem meam a vobis, tanquam a judice, adversus confitentem de criminibus instanter exposco, vobisque providendum est, ut circa hoc vobis sinceritas famae, non charitas fraternitatis, puero debitae pietatis conservetur affectus, quoniam si reum per culpam vestram, quod absit! contingat elabi, nos a reo fortassis in judicem actione subsidiaria convertemur. Quod si non ulciscendum delictum hoc, sed inter eos mansuetudo vestra potius decreverit componendum, patri jurato, quoniam vir bonae opinionis est, fides indubitata poterit adhiberi.
48
XLVIII. AD ARNALDUM BONAEVALLENSEM ABBATEM.
48
Litterae quas novissimas vestra mihi charitas destinavit, apud eum qui perferendas acceperat aliquandiu substiterunt. Unde factum est ut eas non profecturi, nec proficiscentis acceperim, sed profecti: quem nec resalutare possem, nec si quid concepissem animo remandare. Feci ergo quod potui; holocaustum obtuli pro vobis medullatum, quod sua nimirum pinguedine complaceret, ipsamque oblationem devotus impinguaret offerentis affectus. Holocaustum, inquam, obtuli medullatum, in quo scilicet medullam divinitatis corporea species obumbraret, procedensque de intimi cordis medullis oratio suam sacrificio contineret melodiam: hic enim ille vitulus saginatus est, hic mons ille coagulatus et pinguis; hic Christus ille unctus oleo exsultationis prae participibus suis, de cujus plenitudine licet omnes acceperint, ipsa tamen effusio non minuit effundentem. Nihil offerri pretiosius, nihil efficacius potest, nihil ei qui offert, vel ei pro quo offertur utilius, si dignitati sacrificii personarum indignitas non obsistit. Oportet enim offerentem puras manus inferre, ne quod impreciabile est, omnique veneratione dignissimum, vel sub pretii recidat vilitatem, vel causis indignioribus expandatur. Oportet eum pro quo offertur fide recognoscere, charitate complecti, prosequi desiderio, totamque sibi in eo divinae propitiationis fiduciam collocare. His autem concurrentibus utriusque partis versatur utilitas, ut qui pro aliis offerunt, pro se ipsis inveniantur offerre. Magnum sane, praedicandumque beneficium, quod erogatum alii proficit, ipsumque nihilominus adjuvat erogantem. Quoscunque enim sacerdos effusa charitatis latitudine complectatur, totum simul omnium, totum uniuscujusque est sigillatim, nec integritatem dividit communicatio plurium, nec soliditatem minuit participatio diversorum. Sic est: totus tibi Christus impenditur, totus mihi, totiusque in solidum te cohaeredem haereditatis admittit, quam totam mihi nihilominus repromittit. Quod enim spirituale est, neque terminis circumscribitur, nec aliquibus angustiis coarctatur, nec impensum rarescit impendio, nec aliqua potest integritatis suae detrimenta sentire. Totum itaque pro vobis obtuli, totum proventui meo nihilominus reservavi, cum scilicet utrique sic cesserit in salutem, ut et iter vestrum cum prosperitate dirigeret, et mihi gratiam divinae propitiationis augeret.
49
XLIX. AD AEGIDIUM EBROICENSEM ELECTUM.
49
Benedictus Deus, qui ad episcopale vos vocat officium, et ad onera nostra pariter comportanda conducit. Gaudemus plane vestra ad honorem debitum merita promoveri; sed majore gaudio commovemur, quia sapientiam vestram ex hoc nunc totam scimus utilitatibus Ecclesiae mancipari. Me vero commune gaudium justum est speciali laetitia celebrare, quia personam meam bonitas vestra speciali semper dilectione complexa est, et ego ad honoris vestri proventum totis semper desideriis anhelavi. Concurrebant siquidem hinc inde alterna mutuae charitatis officia cum alter non magis suis quam alterius optaret opportunitatibus inservire. Bene autem nobis in hac parte providentia divina consuluit, quod cum sapientiam vestram ad alias partes multorum desideria traherent, ipsa vos nostrae praesertim provinciae reservavit. Justum sane est ejus vos potissimum obligari muneribus, ejus necessitatibus inservire, quae vos suis aluit uberibus, suo fovit amplexu, suis honoribus ampliavit. Mihi vero benignius indulgentia divinae propitiationis arrisit, quae me ab amico nec diversitate professionis abjunxit, nec locorum distantia separavit: sed nos quasi contigua positione conjunctos, ad frequentes comparavit occursus, ut ad communicanda profusae charitatis officia ipsa locorum occasio serviat, et propinquitati corporum nihilominus propinquitas respondeat animorum. Interim profusis desideriis et devotis orationibus arbitror insistendum, ut initia consecrationis vestrae divina benignitas felici secundet auspicio, et ad exsecutionem episcopalis officii vos exuberantis gratiae virtute confirmet.
50
L. AD RICARDUM DE ALMAR., PRAECENTOREM LINCOLNIENSEM.
50
Licet pro latore praesentium A. vestrae praesens supplicaverim charitati, preces tamen censui litteris prosequendas, ut quantitatem desiderii mei tam vivae vocis alloquium, quam litterarum instantia declararet. Sperat hic impetratis a me litteris, a vobis impetrasse quod postulat, quia quasi certus est preces meas apud dilectionem vestram optato nullatenus frustrandas effectu. Cumque solus charitatis affectus omnem possit inter nos formasse fiduciam, accedit tamen quod utilitatis vestrae detrimenta non quaero, quamvis gratia mea vestro judicio quaelibet plurimo proventu dispendia recompenset. Facietis itaque cum hilaritate quod petitur, ut ipsa facilitate meriti quantitas augeatur, quia saepius officii liberalis exhibitio creat vel firmat amicitiae veritatem. Licet enim ipsa in sua simpliciter puritate consistat, tamen extrinseca frequenter accessione distrahitur, adeo ut injuriis irritata deficiat, et quasi delinita beneficiis convalescat. Porro, ipsa plerumque beneficiis odia conquiescunt, et mirabili mutatione in contrarios vertuntur affectus. Siquidem necesse est diligas quem odisti, si eum ad meliorem affectum a pristina malitia transisse cognoveris, affectumque tuum aliena sibi formidabit affectio, ut semper diligentem diligas, et oderis odientem. Oportet igitur ut sibi invicem bene utriusque conscientia respondeat, ideoque ultro citroque absconditae voluntatis argumenta procedant, quia operibus credendum esse ipsa nos evangelicae doctrina veritatis instruxit. Semper diligentis animus ad alterius est quam ad sua vota propensior, et praeveniri desidiam reputans tota semper festinat diligentia praevenire.
51.1
LI. AD PAPAM ALEXANDRUM DE DISSOLUTIONE MONASTERII GRISTANENSIS.
51.1
Est in episcopatu cui, Deo permittente, deservio, monasterium quoddam nomine Gristanense, quod aliquando suavitatis odorem circumquaque diffudit: sed in diebus abbatis istius merita diu laboravit infamia, sicut praesentes vidisse constat et remotos audisse. Nec enim infra domesticos parietes contineri scandala potuerunt, quae procedente temeritatis audacia, publicis offerebantur aspectibus, et per ora publica personabant, quoniam fratres loci illius ab operibus ejusmodi nec timor Dei, nec hominum reverentia cohibebat. Quorum quanto major immanitas exstitit, tanto latius celeriusque fama discurrente vulgata sunt, majoremque apud omnes contraxit offensam, quod palam tanta a sanctuario procedere malitia videretur. Siquidem nulla vel modica erat intrinsecus regularis observantia disciplinae, minor extrinsecus exhibitio charitatis, quia nec hospites agnoscere consueverant, neque quidquam pauperibus impartire, sed ipsas etiam communis mensae reliquias, ad impendendum privatis affectibus dissolutionis impudentia reservabat. Parva sunt haec, sed ad sanguinem prorupit insania, ut a nulla specie criminis manus eorum servarentur immunes. Constat eos in claustro strictis invicem concurrisse cultellis, sicut cicatrices vix obductae, et recentia quoque vulnera protestantur. Ac nisi de cultellis eorum pugionem provida sustulisset antiquitas, saepius usque ad alternas etiam mortes intemperantia desaevisset. In monasterio ipso immersam aquae frigidiori mulierem vis algoris exstinxit. Ut enim miracula facere crederentur, et quibuslibet commentis saecularium personarum frequentes invitarent accessus, sanitatis remedia promittebant ei qui se incantatae ab eis nescio quibus carminibus, aquae septies sustineret immergi. Aegra itaque mulier aquae glaciali frequenter immersa inter manus comprimentium monachorum congelata decessit, dum vim algoris aegritudo non sustinet, et profana religio naturam potius irritat ad perniciem, quam Dei misericordiam ad salutem. Ministrum coquinae cum debitum pronus exsequeretur officium, quidam e monachis interfecit, quia dicebatur aliquando de nimia illius circa uxorem suam frequentia murmurasse. Cervicem itaque ipsius adacto totis viribus pistillo grandiore confregit, et innoxio sanguine pulmenta, quae tam ipsi quam caeteris fratribus parabatur, aspersit. Super quibus cum ego saepius abbatem charitate debita commonerem, nec enim severius cogere permittebar, dissimulandum potius quam distinctione monastica censuit occurrendum. Dedit itaque dissimulatio remissa fiduciam, qui sibi nihil non licere credebant quos nec ratio propria, nec aliena correptio refrenabat. Porro nulla abbati disciplinae restabat auctoritas, quia etiam a reprobis eorum disciplina contemnitur, in quibus bene compositae mentis opera non videntur. Augebat audaciam quod eis in claustro necessaria non dabantur, sed ad recompensationem subtractae necessitatis liberior eis evagandi licentia laxabatur. Solent enim hujusmodi personae patientius inopiam portare quam regulam, et a praelatis suis peccandi libertatem quantalibet egestate mercantur.
51.2
Ad haec, ut nulla eis effluendi deesset occasio, abbas saepius quasi ad disponenda bona monasterii navigabat in Angliam, ubi sine consorte degens et judice, gulae et lateri, sicut dicebatur, indulgens, parum aliquid praeter vagos discursus, et lites supervacuas exercebat. Ubi novissime per continuum fere biennium demoratus, episcopalis edicti necessitate reductus est, statumque monasterii deteriorem satis quam reliquerat reversus invenit. Cumque statim coepisset monachorum contentionibus infestari, festinantem redire prohibui, nisi ordinato monasterio prius mihi personas idoneas quae curam gererent vicariae sollicitudinis assignasset. Ipse vero episcopali, qua ei praemineo, auctoritate neglecta, et debito obedientiae, de cujus exhibitione vinculo juratae professionis tenetur astrictus, sine conscientia mea reversus est, nemine domi relicto qui sciret vel curam ordinis gerere, vel temporalia dispensare. Quod statim miserabiliter ipse rerum declaravit eventus: quia is quem procuratorem reliquerat, ebrius in refectorio super coenam duos de fratribus cultello percussit, atque ab eis est incontinenter pertica, quam casus obtulit, interfectus. Quo facto veterum criminum renovata memoria, ab omnibus omnia quasi sub unum reducebantur aspectum, omnesque publicae existimationis et famae judicio condemnati sunt, qui nullus erat quem nocentem non fecisset operatio vel consensus. Itaque ejiciendos omnes plerique dixerunt, et personas novi ordinis penitus inducendas, ut et in istos vindicaret ejectio, et ordinis observantiam novorum institutio restauraret. Porro ego ejectis interfectoribus, quia sic tam ratio quam metus potentiae saecularis exegit, ad momentum quae mihi visa sunt disponenda disposui, nec enim quidquam perpetuum constitui poterat, cum de nullo eorum satis bene vel fama vel conscientia responderet. Feci tamen quod potui donec fortiore consilio possit omnis plantatio, quam Pater coelestis non plantavit, avelli. Vestris hoc reservatur manibus, vestris erit viribus adimplendum, quia ei quod radices altius egit manus non praevalent imbecilles. Super quo si ad communia totius fere regionis vota respicitis, ii quos ad perpetuam dissolutionem par convictus, alternique consensus gratia foederavit, segregandi sunt, et sigillatim per regularia monasteria dispergendi, ut occasionem peccandi, quam de pravae familiaritatis consortio quaesierunt, apud ignotos de divisione et diversitate conversationis amittant. Commune votum est, ipsique etiam principi complaceret, in regulares canonicos monasterium transformari, ut ipsa species ordinis innovata, plenius omnem possit tollere vetustatem, et caetera exempli severitate monasteria terreantur. Sunt enim aliqua, quorum in tantam dissolutio prorupit audaciam, ut confusionem suam deprehensa etiam non agnoscat iniquitas, sed induratis frontibus semper obstinatio convalescit. Sic autem locus ille in statum dignioris ordinis exsurgeret, et ubique semper quasi praesens esse apostolica severitas crederetur. Praeterea provinciam nostram frequentibus monasteriis, ipsisque nobilibus certum est abundare, canonicas regulares paucas habet, ipsasque pauperrimas, adeo ut ad quaerendum ordinem illum plerumque nostrates oporteat ad regiones extraneas demigrare. Bonum itaque plerisque videretur, si paucitas monachorum dissoluta in multitudinem regularium excresceret clericorum, et collocatis utiliter eis qui ab institutione materna descivisse noscuntur, caeteri materno possent gremio contineri, ne tanquam ablactati ad ignotarum matrum severiores depellantur amplexus. Siquidem hoc facto in nocentes utilis vindicta procedet, quae sublata corporibus peccandi licentia, totum ad salutem conferet animarum, et ad consecranda novellae plantationis auspicia proniora favoris publici vota concurrent.
52
LII. AD ABBATEM GRISTANENSEM
52
Quot scandala, quae detrimenta domui tuae ex causa absentiarum tuarum provenerint, tua fraternitas non ignorat. Super quo cum rem ad nostram certum sit diligentiam pertinere, praecepimus te vagos cohibere discursus, et debitas super gregem tibi commissum vigilias vigilare: nec ad remotas discedere regiones, nisi prius disposita domo personas nobis assignasses idoneas, quae curam domus interim gerere possent, eique in spiritualibus et temporalibus utiliter providere. Tu vero neglecta episcopalis auctoritate mandati, imo tua et animarum tibi commissarum salute postposita, sine nostra conscientia discessisti, nemine domi relicto, cujus res aut providentia dirigi posset aut diligentia gubernari. Unde, sicut ad tuam credimus notitiam pervenisse, tot in eodem loco postmodum probra commissa sunt, ut et regionem nostram scandalizatam esse constet, et monasterium turpiter infamatum. Per praesentia itaque scripta tibi mandamus, ut infra vicesimam diem post acceptionem praesentium litterarum, remota omni occasione redeas, nisi aut maris inclementia, aut corporali, quod absit! fueris infirmitate detentus. Alioquin ex ea die ab officio altaris et introitu omnium ecclesiarum, ea qua tibi praeeminemus, te noveris auctoritate suspensum.
53
LIII. AD LAURENTIUM WESTMONASTERIENSEM ABBATEM.
53
Pro Simone nostro gratias vestrae refero charitati, quia ipsum innatae vobis bonitatis oculo respexistis, ipsique beneficium non temporale, sed in longiora duraturum tempora provida munificentia praestitistis. Magnum est quod ad horam subvenit indigenti, majus quod in dies annosque renascitur, quod ut saepius conferat frequenti revolutione denuo reformatur. Sane beneficium hoc non minuitur tempore, sed augetur, proventusque perseverantiam redivivae conservat industria largitatis. Multa simplicem donationem commoda prosequentur, totiesque donatum iri videbitur, quoties novi redeuntium fructuum manipuli congerentur. Majus etiam est jus aliquod donasse quam corpus: quoniam jura frequenti perceptione subnixa sunt, simplici vero traditione cujuslibet corporis donatio consummatur. Jus dedistis, ne citius munificentiae vestrae gratia praeteriret, ut sicut apud vos virtutis non tepescit affectio, ita prorogata in perpetuum liberalitatis vestrae beneficia convalerent. Praeterea liberalitati prudentia discretionis accessit, quoniam ei dedistis, cujus vobis honestas, cujus industria, cujus sedulitas officiosa complacuit. Nec ignotae personae, nec inutili contulistis, si ei cujus merita praecesserant et sequentur, qui vobis animo et corpore ad cumulum gratiarum referat actiones, ut jure debeatis de exteriori fructu et conscientia testimonium gloriari. Ego tamen impensum quod fecistis potius mihi reputo, quia quod prius differebatur, ad prima statim intercessionis meae verba concessum est, ut meam specialiter ex eo videremini gratiam affectasse. Sane major exstitit in exhibendo donatoris hilaritas, quam in accipiendo desiderium postulantis. Pulchrum sane et praedicandum beneficium, nulla suspensum dilatione, nullis redemptum precibus, nullis meritis comparatum. Nihil in eo fuit quod beneficii minueret majestatem. Praevenistis me qui omnes occasiones venari decreveram, ut vos impenso quolibet liberaliter officio praevenirem. Igitur me debitorem me magnificentia vestra constituit, ut ex hoc nunc solvere debeam, non donare, quia quod bene merenti rependitur, illustrari donationis nomine non meretur.
54
LIV. AD DOMINUM HENRICUM REMENSEM ARCHIEPISCOPUM.
54
Philippum vestrum de Chaumont cum apud nos in Rothomagensi moraretur ecclesia, honesta conversatio notum nobis reddidit et acceptum. Accedebat ad gratiam quod in actibus ejus regii sanguinis excellentia refulgebat, dignamque tanta nobilitate liberalis prudentia formabat industriam, ut alios sicut genere, sic moribus excedere videretur. Traxit eum et desideriis nostris abstulit magnitudo vestra, ut propinquis genere fieret conversatione propinquior, vestrisque cujus totus est mancipatus obsequiis, apud magnificentiam vestram doctrinae proventum faceret et fortunae. Exsultavit igitur, et se in multis beneficentiam vestram sensisse gavisus est, tanto sane alacrior, quanto de primitiis gratiae vestrae major poterat de futuro fiducia provenire. Interim tamen, sicut ipse lacrymose conqueritur, mota est adversus innocentiam ejus vestra serenitas, et a concepta spe elongatus est aliquantulum amicus et proximus, nisi quia desperationem excludit sinceritas conscientiae et vestrae si quid admissum est humilis et devota patientia disciplinae. Praeelegit enim apud misericordiam vestram deprecationis partibus uti magis quam contentiosis excusationem litigiis instaurare: quia, sicut magnanimitas vestra superbiae cedere nescit, sic humilitati non sustinet obviare. Sane dum nobiscum esset, intellexit saepius quod plurimam nobis in oculis vestris gratiam bonitas divina contulerat, quae tanto praedicabilior est, quanto de gratuita liberalis animi vestri bonitate procedit. Preces itaque nostras de longinquo quaerendas censuit, ut eas possit nobis velut aliquod acceptabile munus offerre, quatenus nostra culpam ipsius, si qua est, intercessio redimat, et ad indulgentiam motum severitatis inclinet. Siquidem gloriosum erit vobis tantam apud majestatem vestram gratiam gratiae plenitudinem invenisse, ut etiam a nobis in alios copiosae dilectionis vestrae redundet ubertas.
55.1
LV. AD DOMINUM PAPAM ALEXANDRUM. ( Post mortem beati Thomae. )
55.1
Charissimo domino et Patri ALEXANDRO, Dei gratia catholicae Ecclesiae summo pontifici, ARNULFUS Lexoviensis Ecclesiae humilis minister, salutem et debitam cum omni dilectione obedientiam.
55.2
Cum apud regem nostrum pariter congregati de magnis Ecclesiae, regnique negotiis tractaturi crederemur, subitus nos de domino Cantuariensi rumor lamentabili moerore perfudit, adeo ut in momento securitas in stuporem et consultationes in suspiria verterentur. Per aliquos enim ab Anglia revertentes certa relatione didicimus, quod quidam inimici ejus, crebris, ut aiebant, exacerbationibus ad iracundiam et amentiam provocati, temere in eum irruptione facta, quod sine dolore dicere non possumus nec debemus, personam ejus aggredi et trucidare crudeliter perstiterunt. Ad regis denique notitiam rumor infaustus quibusdam perferentibus penetravit: quoniam ei non licuit ignorare, quod ad ejus vindictam jure potestatis et gladii videbatur specialius pertinere. Qui statim in primis nefandi sermonis initiis ad omnia lamentationum et miserationum genera conversus, regiam prorsus majestatem quasi cilicio immutans et cinere, multo fortius amicum exhibuit, quam principem, stupens interdum et post stuporem ad gemitus acriores et acerbiores amaritudines revolutus. Tribus fere diebus conclusus in cubiculo, nec cibum capere, nec consolatores admittere sustinuit, sed moestitia perniciosiore voluntariam sibi perniciem indicere pertinaciter videbatur. Miserabilis erat malorum facies, et anxia vicissitudo dolorum, quoniam qui sacerdotem lamentabamur primitus, de regis salute consequenter coepimus desperare, et in alterius nece miserabiliter utrumque credebamus interiisse. Porro querentibus amicis, et episcopis maxime, quod eum ad se redire non permitteret, respondit se metuere ne sceleris auctores et complices veteris rancoris confidentia impunitatem sibi criminis promisissent: licet ipse novas inimicitias recentibus injuriis et frequentibus maleficiis compararet, arbitrari se nominis sui famam et gloriam maledictis aemulorum respergi posse, et confingi id ex ejus conscientia processisse, sed omnipotentem Deum se testem invocare in animam suam, quod opus nefandum, nec sua voluntate, nec conscientia commissum est, nec artificio perquisitum, nisi forte in hoc delictum sit, quod adhuc minus diligere credebatur. Super hoc quoque se judicio Ecclesiae prorsus exponere, et humiliter suscepturum quidquid in eo fuerit salubriter statuendum. Communicato igitur consilio in hoc universorum consultatio conquievit, ut sedis apostolicae sapientiam et auctoritatem consuleret, quam spiritu sapientiae, et potestatis plenitudine Christiana fides praedicat abundantius redundare, et apud eam suam studeat innocentiam modis legitimis et canonicis approbare. Supplicamus ergo, quatenus secundum datum a Deo vobis spiritum consilii et fortitudinis tanti sceleris auctoribus secundum facti immanitatem severitas vestra retribuat, et suam innocentiam regi pietas apostolica in statu suo velit affectuosius conservare. Omnipotens Deus personam vestram Ecclesiae suae per multa tempora conservet incolumem.
56.1
LVI. AD DOMINUM PAPAM ALEXANDRUM, PRO GILBERTO LONDONIENSI EPISCOPO.
56.1
Venerando domino et Patri suo ALEXANDRO, Catholicae Ecclesiae summo pontifici, ARNULFUS, Lexoviensis Ecclesiae humilis minister, salutem cum omni debitae obedientiae et devotionis affectu.
56.2
Personam domini Londoniensis apud excellentiam vestram diligentius commendare supervacuum duxi, quia quod publice notum est, nec accusatione solemni, nec multa commendationis instantia certum est indigere. Siquidem plenitudo virtutis ejus et scientiae tot apud nos enituit argumentis, tot subnixa suffragiis tot utilitatibus approbata est, ut quod in multos dignatio divina distribuit, hoc in ipsum majoris affluentiae gratia cumularit. Excedit in eo apud nos omnem comparationis invidiam cum frugalitatis industria, tum praerogativa scientiae, tum religionis integritas, adeo ut neminem ei cujusquam audeat praeferre praesumptio, vel cujusquam praestantioribus meritis merita coaequare. Tractus est tamen jam diu homo sanctus in causam, et sermonibus odii circumdatus, et expugnatus est gratis, et invidiae quaestionibus infestatus. Tractus est, inquam, homo sanctus in causam; si tamen causa dicenda est, ubi nullam potuit contradictio facere quaestionem, ubi nullum litigium, nulla judiciarii ordinis forma processit: ubi sine reo et teste idem actor et judex solitariam formavit de singulari voluntate sententiam. Felicem se iste et omni donatum beatitudine judicaret, si ei judex suus auditorii communis aream impertisset, si citatus venire, si conventus respondere, si denique dubium experiri potuisset sententiae fatalis eventum. Sed in ipsum de alio regno, de transmarinis partibus, de longinquo scilicet velut in occultis sagitta transmissa est, et hostis dum praevideri metuit, gladium protinus capiti nescientis illisit. Solent patres filiorum delictis virgam prius adhibere quam baculum, et si correctio moderata non proficit, severiora postmodum flagella consumunt. Utilius fuerat pepercisse personae, in quam se noverat totam scandalizare provinciam, quia ad bonum pacis non tam poena unius quam multorum gratia profuisset. Videtur de motu animi magis quam de charitate processisse quod factum est, quia totam se protinus ad poenam irrogandam potentia praesidentis effudit, nihil reservans in posterum, in quo vel dispensare prudentia posset, vel misericordia subvenire. Fuerat fortassis primum ab episcopali suspendendus officio, ab altaris ministerio prohibendus, a liminibus sequestrandus ecclesiae, ut contumax novissime gladio feriretur: nec ad perniciem fratris libentius cucurrisse, sed cogi videretur invitus. Neque enim salutem hominis velle credendus est, qui festinat ad sanguinem, sed delinquentes ecclesiastica etiam censura praemunit, ut scilicet liberentur dilecti, quos pretiosi sanguinis redemit effusio, et fugiant a facie arcus, ut in contumaces tantum spicula superbe provocata descendant. Quod si etiam certum sit transitum litteris et legatis ad eum pervium non fuisse, sed omnem viam legitimis edictis saecularis potentiae terrore praeclusam, delictum alienum innocentiae istius praejudicare non debuit, nec ipsi de jure potuit poena quam non merebatur infligi. Verumtamen est delusa potestatis astutia sagacitate perferentium aliquas ad ipsum litteras, et mandata venisse, quibus tota diligentia paruit, omnibus scilicet vel denuntiatis publice, vel effectui debito mancipatis. Porro, si in tanto discrimine rerum consulenda videretur praesidentis auctoritas, nuntiis hujus ad eum omnis negabatur accessus, nullumque paternae charitatis exstabat indicium, ubi ei consilii gratia simul et remedii copia tollebatur. Ad haec nobis, qui rerum veritatem ex magna parte tam experimento quam fideli de proximo relatione cognovimus, licet apud majestatem vestram de pura testimonium conscientia perhibere, virum inter minas alterius potestatis et alterius insidias constitutum, quatenus ad eum pervenire potuit, ecclesiasticis semper praeceptionibus obedisse, nec ab initio discordiae causam, vel postea fomentum aliquod audaciae praestitisse. Ille vero, sicut dictum est, non observata causa, vel ordine virum, cujus laus est in Ecclesia, ad scandalum omnium bonorum in facie confudit Ecclesiae, et animam sanctam amaritudine simul et moerore complevit. Benedictus autem Deus, qui adversus hujusmodi sanctam Romanam Ecclesiam nobis ad solemne refugium et remedium salutare constituit, ut ejus scilicet praesulatu reducatur ad formam, quod cujuslibet insolentia vel imperitia denigravit ad culpam. Siquidem quod actum fuerat vestrae nimirum discretionis auctoritate correctum est, accepto scilicet ab isto juramento, quod in tempore vobis complacito, super his de quibus agebatur, mandatis apostolicis obediret. Stabat ergo vir innocens sub vestri securus exspectatione mandati, sed posterior emissa est severior quidem priore sententia, nulloque mandato, nulloque praemisso cujuslibet vocationis aut conventionis alloquio, in idem vinculum, imo fortius litteris majestatis vestrae retrusus est, eique remedium mansuetudinis vestrae, in quo respirare coeperat, est ablatum. Mirati sunt qui audierunt tantum adversus innocentiam personae, tantum adversus ordinem jurisprudentiae vestrae subripi potuisse, cum ipsum a religione juramenti nullatenus descivisse constaret, nec ipsum postmodum in aliquo judicialis experientia condemnasset. Certum est, et omnibus regni illius incolis manifestum, hominem sanctum in his quae male acta sunt nihil voluntate, nihil consilio, nihil ope deliquisse; eique generale testimonium de pura omnium conscientia perhibetur, ipsum ecclesiasticis semper praeceptionibus fideliter obedisse. Sane verum est tam ipsum quam alios incumbentis potentiae vehementiam timuisse, majorisque periculi necessitate compulsos dissimulasse plerumque, et saepius exhibuisse modestiam quam rigorem, et tanquam seductores motum potestatis consultis aliquando blanditiis delinisse, ut eis veritatem justitiae, quatenus id fieri poterat, puritas conscientiae reservaret. Profecto in articulo diei illius vidimus statum Ecclesiae partium nostrarum sub tanto discrimine constitutum, ut scissurae quantitatem nulla potentia, nullae divitiae, nulla posset ad plenum diligentia resarcire: nec exsors tanti mali ipsa etiam Romana Ecclesia praeterisset, nisi incendium quod excrescebat pontificalis temperantia restinxisset. Super quo quantas possumus de intimo cordium sanctae providentiae vestrae gratiarum referimus actiones, quod paterna nobis clementia pepercistis, et malum a nobis longanimi patientia studuistis avertere, quod nostris credebatur procul dubio cervicibus imminere. Inde est quod post multos metus laboresque diutinos, et naufragium imminens, portus nobis securitatis et tranquillitatis incipit apparere, certaque spe per merita vestra laetos exitus, et jucundos praestolamur eventus. Porro, licet personam pro qua scribimus facile sit in omnibus excusari, testimonia tamen et preces venerabilium personarum benignitati vestrae credidit offerendas, quae nulla unquam audacia vestram attentarent in aliquo fallere sanctitatem. Quod si ad omnimodam fidei firmitatem ulterius procedendum crediderit vestra discretio, paratus est coram legatis vestris aut personis quibus hoc vobis delegare placuerit, omnem a se culpam manifesta veritate depellere, et si res altius discussae fuerint, invenietur in plerisque laudem quoque plurimam sagaci solertia meruisse. Affectabat omni desiderio ad vestram venire praesentiam, idque jam secundo an posset expertus est, sed progressum aliquatenus aetas provectior, personae gravitas, difficultas itineris, et senectuti semper cognata debilitas reduxerunt. Ad haec non solum nostra pro eo, sed totius regni, imo etiam regnorum desideria, pietatis vestrae genibus advolvuntur, ut secundum datum vobis a Deo spiritum, justitiam ejus conservetis illaesam: aut si quid etiam imperfectionis est, oculi vestri videant aequitatem, quia nihil de indulgentiae beneficio consequetur, quod non excedentia personae merita recompensent. Et nos quidem ista ad nullius suggillationem, sed ad hujus proventum scribenda censuimus, quia et huic apostolica poterit gratia providere, et aliis nihilominus de ejusdem discretionis et mansuetudinis copia subvenire.
57
LVII. AD JOANNEM ET WILLELMUM CARDINALES, PRO ROGERIO EBORACENSI ARCHIEPISCOPO.
57
Qua fide, quo studio, quo affectu, circa initia tempestatis istius ad unitatem Ecclesiae, et honorem Romani pontificis dominus Eboracensis intenderit, vestra qui ex magna parte vidistis et audistis, prudentia non ignorat. Meruit excedentem gratiam excedens strenui propugnatoris audacia, sibique invicem frequentibus officiis tam operam magnificentia quam rerum munificentia concurrerunt. Praesumebat non defuturam gratiam perseverantiae meritorum, sed jam pristina perseverantibus meritis gratia non refulget, verum in poenam quoque conversa est ipsorum exspectatio praemiorum. Perseverat tamen semper, et aliis tepescentibus ipsius devotio non tepescit, quia videt totam nondum conquievisse malitiam, et ab his quorum fides invictissima credebatur, profana consilia percussis etiam foederibus agitari. Utinam ad notitiam Romani pontificis et vestram, relatione veridica perveniret, quantum noviter apud principem nostrum, regem loquor Anglorum, Catholici sacerdotis industria sancta profecit, cum eum scilicet ad schisma maximi quoque principum invitarent, ipsumque metus severitatis apostolicae perterreret. Siquidem virtus ejus praecipue nobis nimirum et aliis adnitentibus, eum in fide et obedientia Ecclesiae confirmavit, seque Romano pontifici pariturum super eo casu quem audistis, quantum dictaverit ratio, vel laxaverit misericordia, coram multis ecclesiasticis saecularibusque personis publice in manu Rothomagensis archiepiscopi fide corporaliter interveniente firmavit. Porro ipse ad visitandam Romanam Ecclesiam plurimo jamdudum desiderio tractus est, ut ope, et consilio vestro motum majestatis apostolicae, si quem adversus eum de falsa suggestione contraxit, revocaret in gratiam, ipsique et vobis in omnibus sinceritatem conscientiae suae certissimis indiciis approbaret. Accingebatur jam, cum a rege ipso et nuntiis ejus, qui noviter a vobis reversi sunt, terribile percepit indicium, imperatorem scilicet ipsum singulariter excepisse, cum aliis, interventu regis, securitatem transitus indulgeret, quia scilicet praesumpserat in personam ejus anathematis intorquere sententiam, et nomen ejus in omnibus quos frequenter celebraverat conventibus ecclesiasticis infamare. Providete itaque amico vestro, nec illum ad partes illas aliqua necessitatis instantia trahi, neque caput ejus tot tantisque periculis permittatis exponi. Ad haec, bonum est Ecclesiae Dei viros fideles juxta infideles aliquando commorari, ut ipsorum virtute et prudentia malitia reprimi possit, et inconstantia contineri. Profecto apud nos praevaluisse credebatur iniquitas, nisi sacerdotum industria restitisset, per quos repressa viriliter intemperantia requievit: et ad unitatem, quos velut in fugam terror ecclesiasticae potestatis impulerat, sunt reversi. Nondum tamen navim nostram portum perfectae securitatis credimus obtinere, quin adhuc et anchora possit de percepta statione convelli, et navis ipsa rursus ad procellas pristinas flatu malitiae revocari. Utilius ergo fore credimus eos qui providere possunt non amoveri, sed ad solertem vigiles adhibere custodiam, ut quoslibet eventus prudenter et instanter observent, et momentaneam hominum fidem necessaria stabilitate confirment. Ad quod virum de quo scribimus multis experimentis novimus efficacem, eique ad referendas vobis gratiarum actiones majorem devotio, quam vexatio tribuat intellectum.
58
LVIII. AD DOMINUM PAPAM ALEXANDRUM, PRO JOSCELINO SALESBERIENSI EPISCOPO.
58
Pro venerabili Patre nostro, et amico charissimo Joscelino Salesberiensi episcopo, majestati vestrae preces affectuosas offerimus, et benignitati devotas gratiarum exsolvimus actiones. Pepercit ei misericordia vestra, parcendumque impotentiae ejus ratio postulabat, quia gravitate corporis, aetatis provectu, debilitate plurima circumventus, quantum aestimare possumus ad vestram non posset praesentiam pervenire. Super eo autem pro quo graviorem ei vobis placuit irrogare sententiam, quantum de intimo conscientiae ejus quantum de opinione et attestatione publica, quantum de propria existimatione praesumimus, quod ad factum illud lamentabile pertinet, omnino credimus innocentem: quia nec honestas hominis, nec liberalis animi nota mansuetudo, nec adeo tot informata temporibus, tot experimentis altius erudita providi senis prudentia descivisset. Porro voluntas illa ab his a quibus opus illud tam malitiose commissum est, omni studio servabatur abscondita, ne cujusquam praescientia concepti maleficii praepediret effectum. Quis vero qui ejusmodi malitiae concepisset affectum personae cuiquam, praesertim ecclesiasticae revelaret, cum non in unius tantum caput stringi gladius, sed in cervicem totius Ecclesiae videretur. Vidimus nos virum istum pro quo scribimus, in initio tempestatis inter coepiscopos scopo illi studiosius adhaerentem, multasque injurias pro libertate Ecclesiae et ipsius gratia pertulisse. Quae sane ei apud eum perseveravit gratia, donec Reginaldus archidiaconus, qui huic ea quam scitis etiam sanguinis affectione devinctus est, regalibus mancipatus obsequiis, regalia coepit ad vos mandata deferre, quae utilitatibus archiepiscopi credebantur in aliquibus obviare. Decretum est igitur patrem punire pro filio, ut eum ab obsequiis illis paterni compassio doloris averteret, vel in utrumque gravior animadversio vindicaret. Utinam ille zeli fervorem temperasset ad tempus, quia in causa Ecclesiae quam susceperat solerti mansuetudine utilius proficere potuit, si pacificus esset ingressus ejus, si suas vindicare distulisset offensas, neque repentinis infestationibus jucunda novae coronae gaudia denigrasset. Sane de eo quod de corona factum est, episcopi neque tunc, nec adhuc se credunt in aliquo deliquisse, quia, sicut aiunt, litterarum vestrarum praecessit auctoritas, et eos ad hoc ipsum multis exemplis antiquitas informabat. Si tamen in hoc eos aliqua in parte deliquisse constaret, delicti tamen quantitas bonitatis apostolicae misericordiam non excedit; et de reliquo secundum assignatum a sanctitate vestra modum, de hujus innocentia diligentiae vestrae remota prorsus ambiguitate constabit. Supplicamus igitur precesque jam cum fiducia ducimus offerendas, quia ex hoc nunc tempus est miserendi, et post diutina flagella paternae pietatis visceribus abundare. Absit enim a benignitate vestra ut personam venerabilem, tot acceptam bonis, tot laudibus illustratam, novissima senectutis suae in moerore faciat et amaritudine consummare! Profecto preces nulla nos audacia compulisset offerre, nisi secundum rerum veritatem, et personae meritum ipsum apostolica dignum misericordia crederemus.
59
LIX. AD BALDEWINUM NOVIONENSEM EPISCOPUM.
59
Venerunt ad nos sacerdotes quidam de episcopatu vestro, quos ad fraternitates constituendas, et faciendas collectas ad reaedificationem ecclesiae nostrae, quia periti et instructi super hujusmodi officio dicebantur, duximus retinendos. Cum autem perlustrato episcopatu apud nos aliquandiu resedissent, omnes fere quasi facto agmine fuga clandestina discesserunt. Me quidem in summa majore XXX librarum suis fidejussorio nomine obligatum creditoribus relinquentes, quas ego nimirum omnes servata promissionis meae veritate persolvi. Sed et latori praesentium R. sacerdoti nostro eadem fraude LXX solidos abstulerunt, cum ipsi nobis tactis sacrosanctis Evangeliis juramentum corporale, se fidem bonam nobis servaturos in tota exsecutione negotii, praestitissent. Super quo charissimam nobis fraternitatem vestram obnixius exoramus, non tam sane recuperationem pecuniae quam vindictam tantae fraudis et injuriae persequentes, ut nobis justitia vestra satisfieri faciat, et tantum crimen animadversione debita corrigatis.

Intertext edge

Open linked passage

Note