Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Arnulfus Mediolanensis1077-1079
Gesta archiepiscoporum Mediolanensium
Medi 3.19
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
10168 Gearme
3.1
INCIPIT LIBER TERTIUS.
3.1
Memini dixisse me nuper propter civile jurgium mutatum urbis et ecclesiae statum. Utrum vero in melius an deterius, dicere non opportuit, cum facta collatione praeteritorum ad praesentia, facilis fiet inde cognitio. Atque utinam nescirem. Quae tamen omnia melius scribendo patebunt.
3.2
Defuncto autem Heriberto varie tractatur a multis de restituendo pontifice. Heinricus vero augustus jamdictum habens prae oculis Mediolanense discidium, neglecto nobili ac sapienti primi ordinis clero, idiotam et a rure venientem elegit antistitem, cui nomen fuerat Wido. Revera sustulit eum de gregibus ovium, et depost foetantes accepit eum. Huic facto repugnant parum Mediolanenses, sive timore regio seu inter se odio, partim avaritia, quae, ut sapiens ait quidam agiografus, omne malum primo invexit Italiae. Et exinde omnia veriuntur in pejus. Factum est autem postea, ut in sese conversi unusquisque alter alterum conveniret, suum conferendo obprobrium, necnon civitatis incommodum. Demum post multa conscilia mediis sacrosanctis evangeliis conjungunt foedera pacis, facientes quidem amnestiam, id est abolitionem malorum, quam Athenienses primi fecisse, et sic vocasse leguntur Horosio teste( II, 17).
3.3
Tempore illo caesar Heinricus Italiam veniens, celebrato Papiae synodali concilio, Romam tendit, cui papa obviavit Placentiae, vivente altero ac concedente intronizatus. Facto autem Romae generali conventu praesulum, visum est regi et episcopis omnibus, papam ipsum injuste tenere cathedram. Quo statim abjecto, unum ex Teutonibus praesulem illius loco substituit, quem mutato nomine Clementem vocavit; a quo etiam coronam suscepit imperii.
3.4
Tertius ab eo sanctus claruit Leo, cujus industria Romanae status reparatur Ecclesiae. Qui geminam in Italia synodum devotissime celebravit, Papiae scilicet atque Mantuae, absente caesare. Cui cum misericorditer displiceret oppressio illa vehemens, qua impiissimi Normanni miseram affligunt Apuliam, praedicatione mixta precibus temptat illos a tantis revocare flagitiis. Cumque nichil proficeret, armis aggreditur ipsam compescere feritatem, licet illi adversus belli fuerit exitus. Judicia enim Dei abyssus multa.
3.5
His diebus marchio Bonifacius, dum nemus transiret opacum, insidiis ex obliquo latentibus venenato figitur jaculo. Heu senex ac plenus dierum maturam mortem exiguo praeoccupavit.
3.6
Illo autem tempore placitatur imperator in pratis Roncaliae. Discussis vero querelis pluribus, legaliter multa examinat. Ubi marchionem Adelbertum, de quo nimia fuerat proclamatio, cum aliis flagitiosis captum ferreis jubet vinciri nexibus; equidem digne satis. Deinde diebus multis modo cum Ungris, modo cum Leuticiis pro tempore confligebat. De quibus omnibus nobiliter triumphavit, victos tributo coartans. Cujus unum insigne tropheum aurata indicat lancea, Ungrorum regi violenter extorta et Romae in apostolorum templo suspensa. Qui cum insigni floreret imperio, carus omnibus migravit a saeculo, relinquens sui nominis puerum, augustae Agnetis materno gremio confovendum.
3.7
Hujus regnante infantia, Papienses ab eo ut moris est datum aspernantur audacter episcopum; nec regiae institutioni nec apostolicae deferentes factae consecrationi, usque ad obitum spreti perseverando pontificis.
3.8
His itaque diebus, inter ipsos et Mediolanenses de causis civilibus emergit discensio Fuerat enim civitas utraque populosa, et super regni ceteras inclita. Verumtamen in notitia omnium praestabat Mediolanum. Cumque essent contiguae, pudebat alteram alteri cedere. Inde erat, quod sibi rependebant ad invicem caedes praedas et incendia nec non et latrocinia. Factum est autem ut Papienses, dum inferiores essent, conductis aliunde pretio legionibus ad devastandos Mediolanensium fines accederent, Mediolanenses vero confoederatis sibi Laudensibus in illos insurgerent, licet pars eorum non minima archiepiscopo duce aliis dimicaret in partibus. Conveniunt utraeque in campis acies ordinatis agminibus, vexilla in sublime ferentes. Fit vehemens partium in se concursus, bachantur certando diutius, divertunt tandem Papienses a bello, adversariis insequentibus illos a tergo. Quibus mox viriliter succurrit conducta extranaeorum legio, licet paulo post cesserit relicto Mediolanensibus campo. Fit strages immensa nobilium equitum, et duarum urbium lacrimabile detrimentum. Implevit denique dies illa veteris idioma vocabuli; dicebatur enim antiquitus campus in quo conflixerant Mortuus.
3.9
Per idem tempus ad instar Papiensium Astenses quoque datum sibi reprobaverunt episcopum; sed prudentia comitissae Adeleidae, militaris admodum dominae, post longi temporis conflictus incensa tandem urbe, contempto altero quem elegerant, priorem suscipiunt.
3.10
Hac eadem tempestate horror nimius Ambrosianum invasit clerum, insurgente populo noviter in eum, ingruentibus utrimque peccatis. Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei Verum talis hic horror mutata cum aspiratione littera multorum concepit errorem. Cujus initium et seriem, cum res nostris adhuc versetur in occulis, prout possumus ennaremus. Finem ipse provideat, qui cum sit alpha et omega, mirabiliter cuncta dispensat. Quidam igitur ex decomanis diaconus nomine Arialdus, penes Widonem antistitem multis fotus deliciis multisque cumulatus honoribus, dum litterarum vacaret studio, severissimus est divinae legis factus interpres, dura exercens in clericos solos judicia. Qui cum modicae foret auctoritatis, humiliter utpote natus, praevidit aplicare sibi Landulfum, quasi generosiorem et ad hoc ydoneum, familiaris ejus factus assecla. Landulfus vero cum esset expeditioris linguae ac vocis, nimiusque favoris amator, repente dux verbi efficitur, usurpato sibi contra morem ecclesiae praedicationis offitio. Hic cum nullis esset ecclesiasticis gradibus alteratus, grave jugum sacratorum imponebat cervicibus, cum Christi jugum suave et ejus leve sit honus.
3.11
Igitur inter alia quae cottidie plebis auribus inculcabat, die una taliter concionatur in populo:« Carissimi seniores, conceptum in corde sermonem ultra retinere non valeo. Nolite, domini mei, nolite adolescentis et imperiti verba contempnere; revelat enim saepe Deus minori, quod denegat majori. Dicite mihi, creditis in Deum trinum et unum? Respondent omnes: Credimus. Et adjecit: Munite frontes signo crucis. Et factum est. Post haec ait: Condelector vestrae devotioni, compatior tamen imminenti magnae perditioni. Multis enim retro temporibus non est agnitus hac in urbe Salvator. Diu est quod erratis, cum nulla sint vobis vestigia veritatis. Pro luce palpatis tenebras, caeci omnes effecti, quoniam caeci sunt duces vestri. Sed numquid potest caecus caecum ducere? Nonne ambo in foveam cadunt? Abundant enim supra multimoda, haeresis quoque illa symoniaca in sacerdotibus et levitis, ac reliquis sacrorum ministris, qui cum nicholaytae sint et symoniaci, merito debent abici. A quibus, si salutem a Salvatore speratis, deinceps omnino cavete, nulla eorum venerantes officia, quorum sacrificia idem est ac si canina sint stercora, eorumque basilicae jumentorum praesepia. Quamobrem ipsis amodo reprobatis, bona eorum omnia publicentur; sit facultas omnibus universa diripiendi, ubi fuerint in urbe vel extra. Nam et ego plectenda plura commisi; sed quod pejus omnium fuit, indignis usque modo communicando Regem coelorum offendi. Nunc autem propicia divinitate ago poenitentiam, talia provisurus in posterum. Igitur imitatores mei estote, carissimi, et ita ambulate, sicut habetis formam nostram.»
3.12
His ita decursis, et pluribus aliis quae humana non capit memoria, populus semper avidus novorum in nimium zelum excitatur adversus clerum, aliis se deferre Deo putantibus, aliis avaritiae lucris inhiantibus. Ad haec Landulfus idem simul cum complice Arialdo per dies multos multorum incitat animos, gratia favoralis aurae nova semper et inaudita concionando proponens, prout noverat vulgi morem. Ad cujus compescendam temeritatem majores ecclesiae saepe conveniunt, sacras illi scripturas et sanctiones opponentes canonicas. Quae despiciens omnia, nichilominus instat. Imo die una solempni ad ecclesiam veniens cum turbis a foro psallentes omnes violenter projecit a choro, insequens per angulos et diversoria. Deinde providit callide scribi phytacium de castitate servanda neglecto canone mundanis extortum a legibus, in quo omnes sacri ordines Ambrosianae dyocesis inviti subscribunt, angariante ipso cum laycis. Interim praedones civitatis praeter aedes aliquas in urbe dirutas lustrabant parochiam domo clericorum scrutantes, eorumque diripientes substantiam. Clerus igitur multipliciter afflictus, legatione humili conquestus est primo comprovincialibus episcopis, deinde Romano pontifici. Praeerat tunc Romae Stephanus; qui audita perpendens populum quiescere et archiepiscopum super hac re synodum congregare apostolicis jubet apicibus. Qua fretus auctoritate Wido praesul diligenter studet coetum convocare pontificum, mandans Landulfo et Arialdo, rationabiliter interesse tractandis.
3.13
Factus est autem synodalis praesulum multorum conventus, in loco qui dicebatur Fontanetum. Ubi cum triduo spiritalibus vacarent negociis, illorum praestolantes adventum, visum est omnibus, temeritatem tantam anathemate justo fore mulctantam. Factumque est ita. Quae omnia floccipendens Landulfus, cum vereri debuerat, magis extollitur. Ex hinc conviciatur episcopis, praecipue metropolitano, furens solos saevit in clericos, arguens illos suae suorumque perditionis; laicos vero fovebat ut fratres. Cumque foret simulandi et dissimulandi gnarus per omnia, pluribus dilectus, cuncta suum retorquebat ad libitum, factus ipse mirabile mundo spectaculum. Unde potestate accepta. commune indicit omnibus laicis juramentum, quasi impugnanda proponens sacrorum ordinum stupra et venales consecrationes. Quod non multo post clericos etiam jurare compellit. Ab illo etenim tempore innumerabis virorum ac mulierum caterva illum comitantur euntem, stantemque die noctuque custodiunt. Qui unanimes facti, ecclesias contempnunt et divina spernunt cum ministris officia, asserentes omnia symoniaca. Hos tales caetera vulgaritas hyronice Patarinos appellat. Praeterea Romam proficiscitur Arialdus, apologeticas ferens litteras. Ubi cum Ambrosianum accusaret clerum, affirmans omnes nicolaitas et symoniacos ac prorsus inobedientes Romanae ecclesiae, se autem cum Landulfo devotum et pro sola veritate certantem, Romanorum celeriter adeptus est gratiam. Qui cum principari appetant jure apostolico, videntur velle dominari omnium, et cuncta suae subdere ditioni, cum doctor evangelicus suos doceat humilitatem apostolos dicens: Reges gentium dominantur eorum, et qui potestatem habent super eos, benefici vocantur. Vos autem non sic; sed qui major est in vobis, fiat sicut minor, et qui praecessor est, sicut minister.
3.14
Turbinis igitur causa praefati, saepenumero veniunt Mediolanum a Roma legati, videlicet Hildeprandus ex monacho cardinalis archidiaconus, Petrus Hostiensis, Anselmus Lucensis episcopi, et reliqui plures vice quisque sua. Qui si in conveniendo populum diligenter attenderent dicentem apostolum: Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem, profecto sibi et clero opportune consulerent. Verumtamen Hostiensis ille Petrus, congregata tunc Mediolani Ambrosiana synodo, ut vidit clericorum nobilium ordinem, personarum statum cultumque vestium, perpendit etiam morum probitates ac dispertita singulis competenter officia, testatus est ad verum, nusquam se talem vidisse clerum. Tamen in praesenti coetu, quia Romanus erat, archiepiscopo praesidere contendit. Unde subito factus est popularis in urbe tumultus, ut nisi cessisset illius humilitas, quod suum erat, fecisset impetum, non quidem gratia Widonis, set Ambrosiani causa honoris. Praeterea cum perciperet quorumdam ex clero reatus, servata sibi super omnibus potestate, prout sibi complacuit culpas dijudicavit. Ut enim caveatur mendatium, non ex toto fuerant omnes ab objectis immunes. Deinde rude constitutum, abolito veteri, Mediolanensi ecclesiae a se factis indidit litteris; cui archiepiscopus cum ordinariis, cogente ac vociferante populo, subscripsit invitus.
3.15
O insensati Mediolanenses, quis vos fascinavit? Heri clamastis unius sellae primatum, hodie confunditis totius ecclesiae statum, vere culicem liquantes et camelum glutientes. Nonne satius vester hoc procuraret episcopus? Forte dicetis: Veneranda est Roma in apostolo. Est utique; set nec spernendum Mediolanum in Ambrosio. Certe certe non absque re scripta sunt haec in Romanis annalibus. Dicetur enim in posterum subjectum Romae Mediolanum. Ecce metropolitanus vester prae solito Romanam vocatur ad sinodum. Abiit, sed contra vestros affectus prosper fit illi ad cuncta successus. Decibiliter equidem tractatur ab apostolico tunc Nicolao, cujus dextro potitus est in praesenti synodo latere. Ad quem accusandum cum Arialdus ille delator assurgeret, protinus ex adverso stantes Astensis, Novariensis et Tauriniensis ac reliqui suffraganei praesules, coram omni coetu falsidicum illum scripturarum auctoritate refellunt. Sicque confutatus ab omnibus, resedit in terra confusus. Proinde archiepiscopus cum promitteret domno papae deinceps obedientiam, accepto ab eo anulo apostolicae gratiae ac totius potestatis ecclesiasticae, rediit gloriosus in omnibus. Interim dum haec fierent, Landulfus Romam adire proponens, a Placentinis graviter caesus et vulneratus revertitur, ultra properare non valens Post haec non cessat persequi gravius solito cum clero pontificem.
3.16
Cum vero placuit Altissimo, qui renes scrutatur et corda, ille qui alienam diu meditatus fuerat lassitudinem, inopinam subito doluit suam ipsius aegritudinem. Cumque langueret biennio pulmonis vicio, vocis privatur officio, ut in quo multos affecerat, in eo quoque deficeret, dicente Scriptura: Per quae quisque peccat, per haec et torquetur. Sed ne mortuos accusare videamur, de illo penitus taceamus, cujus vitae mortisque ratio divino est relinquenda judicio. Arialdus itaque tali destitutus collega, instigat Arlembaldum assidue, defuncti fratris suscipere. Qui cum esset laycus, quasi fraternae gratia pietatis opus sibi praesumpsit indebitum, Arialdi verbis adeo credulus, ut quos frater flagellis ceciderat, ipse percutiat scorpionibus, et residuum locustae comedat bruchus, ad placitum, si quae sunt clericorum peccata dijudicans. Dum ergo laicos judicat, clericus tantum vapulat.
3.17
Interea Arialdus inter plures alias quas induxerat in ecclesiam novitates, letanias illas quas Ambrosiani post ascensionem dominicam antiquitus devotissime celebrant, suis praedicabat auditoribus execrandas. Unde ipso instante triduo discidentibus inter se turbis, factus est in urbe conflictus. In quo Deo est operante fugatus et victus, caesis suis et interfectis aliquibus. Cujus tamen consultu Arlembaldus praeter innumeras quas irrogaverat clero injurias, cum archiepiscopus defuncto abbate sancti Celsi, alterum ex more provideret ordinandum, penitus interdicit spreto illo, alterum jam consecratum omnino contempnit, armans contra illum monachorum cum famulis conspirationem. Alium vero a coenobio sancti Vincentii modo repellit eodem, symoniacae ordinationis arguens illos. Quid plura? cuncta simul usurpat ecclesiastica jura, expulso ab urbe pontifice, cujus fuerat a progenitoribus miles ipse. Mirabile prodigium, nec auditum neque visum a saeculo! Set mirabilius, quod Romanus favet ascensus. Quod quidem multis probatur indiciis, cum saepenumero mittantur ei legationes et litterae apostolicis praenotatae sigillis, quibus fatetur, se in suis gestis Romanis obtemperare praeceptis. Qua velut auctoritate suffulta ipsa vulgalitas symoniaca occasione divina execratur officia, cum quid sit inter dextram et sinistram, prorsus ignoret. Praeterea gloriatur Arlembaldus idem, ab ipsa Roma bellicum sancti Petri se accepisse vexillum contra omnes sibi adversantes. Quod appensum lanceae, homicidiorum videtur indicium; cum profecto nefas sit tale aliquid suspicari de Petro, aut aliud habuisse vexillum praeter quod datum est in evangelio: Qui vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam et sequatur me, dicit Dominus. Fideliter, et ideo confidenter loquimur: cavenda est doctoribus absolute prolata Pauli sententia: Si quis vobis evangelizaverit praeter id quod accepistis, anathema sit. Haec enim dicentes non adversamur vobis, o seniores Romani, cum magister noster dicat Ambrosius: Cupio in omnibus sequi Romanam ecclesiam. Vobiscum enim credimus, vobiscum cunctas haereses abdicamus; sed videtur nobis ratum, ut jus ecclesiasticum doctor exhibeat ecclesiasticus, non ydiota laycus.
3.18
His diebus, declinante jam vere, mensis unius spatio dirum sparsere jubar ardentes in coelo cometae; frequentes quoque terraemotus mundo fuere, adeo ut die ipso resurrectionis dominicae bis fieret, mane scilicet et vespere.
3.19
Praeerat tunc temporis Romae Alexander apostolicus, ex Mediolanensi clero ecclesiae Lucensis primo factus episcopus; cumque satis foret ydoneus, apostolicam deinde promeruit dignitatem, Alexander de Anselmo vocatus. Huic statim surrexit adversarius Cadalous Parmensis episcopus institutione regis ac matris augustae papa nuncupatus. Qui hostiliter Romam adiit, post multam interfectorum stragem usque ad muros Urbis Alexandri prosecutus exercitum. Tempore post alio, quorundam ex Urbe ope et conscilio, Romam quam Novam perhibent ingressus, conscendit arcem Crescentii. Factis igitur in Urbe partibus, cottidie bellis bella succedunt. Ad ultimum post diuturnos variosque conflictus recessit moerens, confusus et victus, concessa Alexandro victoria. Ad quem de praesenti negotio consulendum Romam profectus est Arlembaldus, Arialdo interim furente in praesulem, concitando turbam civilem et agrestem.
3.20
Definito tandem conscilio rediens, excommunicationis litteras detulit archiepiscopo. Quod pluribus grande visum est civitatis obprobrium. Unde factum est, ut in die sancto pentecosten procedens antistes ad publicum conscenderet ecclesiae pulpitum, questurus quod acciderat incommodum. Cumque staret ex adverso Arlembaldus cum Arialdo, responsurus auditis, fit vehemens in plebe tumultus, diversis diversa clamantibus. Ad ultimum factis in medio ecclesiae partibus, clamoso impetu vicissim in sese consurgunt, cumque per diversa confligerent, remansit paene solus antistes. Quem pars aggrediens inimica, fustibus crudeliter caesum et quasi semivivum reliquit; deinde ipsam invadens episcopii aulam pretiosa quaeque decerpit. In crastinum visa tanta crudelitate cives horrescunt mente confusi. Communiter igitur statuunt, aut tantum punire facinus, aut vivere nolle amplius. Unde factum est, ut fugiens Arialdus ab urbe diebus lateret aliquot. Cumque diversas erraret per latebras, solis gradiens noctibus, proditus a comeantibus incidit in manus quaerentium animam ejus. Quem tenentes et nocte tota illa secum ducentes, facto mane, praecisis auribus et in guture lingua cum naribus geminoque suffosso lumine, penitus interficiunt. Quo perempto, dissimulat Arlembaldus modicum, reservans iram in posterum. Favebat enim tunc pontifici paene civitas universa. Sed more suo populus non diu statu permansit eodem. Mox enim ut praesul ab urbe discedit, ad insequendum illum resumptis viribus impatienter Arlembaldus accedit, fautorem asserens perpetrati flagitii. Iterum ergo ad juramenta convertitur, invitis tamen civibus; et si quos habebat suspectos, acrius jurare compellit. Agrestes turbas et civiles cogit assidue turmas, ad Widonem persequendum antistitem omnemque suam delendam progeniem. Et fecisset utique, nisi generosa suorum fidelium restitisset audatia. Saepe etenim convenerunt parati subire pro seniore certamen. Nulla interim requies erat praedonum in diripiendis substantiis clericorum.
3.21
Ad quod sedandum litigium contigit tunc temporis, Maginardum episcopum Silvae candidae et Minutum cardinalem presbyterum Romanos legatos venisse Mediolanum. Qui dum apostolico praecepto pacem evangelizarent omnibus, consulte satis provident de nece Arialdi foedus componere. Deinde inter clerum judicantes et populum, eleganti scripto constituunt quid fieri debeat in posterum. Nec tamen his contentus Arlembaldus Romam pergens, iterum novum iniit cum Romanis conscilium. Vetus quippe fuit Italici regni condictio perseverans usque in hodiernum, ut defunctis ecclesiarum praesulibus, rex provideat successores Italicus, a clero et populo decibiliter invitatus. Hoc Romani canonicum esse negant, sed instantius archidiaconus ille Hildeprandus, qui cum abolito veteri novum temptaret inducere constitutum, palam fatebatur, haud secus sedari posse Mediolanense discidium quam canonicum habendo pastorem, ad quem eligendum necessarium dicebat Romanum fore consensum. His instructus assertionibus Arlembaldus Mediolanum rediens, quod audierat festinanter exequitur. Prius ergo secreto paucos convenit ex amicis. A quibus cum exigeret sponsionem celandi credita, caute subintulit juramento causam futuri eligendi pastoris post discessum praesentis. Deinde die noctuque laborans, laicos quosque et clericos eidem juramento reddit obnoxios. Interim tamen a persequendo praesulem non desistebat Widonem, omnisque suae consanguinitatis affines.
3.22
Archiepiscopus autem cum tot nequiret imminentes tollerare pressuras, aevo jam maturus et diuturno languore membris omnibus dissolutus, arbitratus est fore conveniens, ut quod ille faciendum praeviderat, ipse quoque destruendo praeveniret; scilicet ut dignitatem propriam alteri se vivente concederet. Per idem tempus fuerat quidam ex ordinariis ecclesiae subdiaconus nomine Gotefredus, illius a secretis prae omnibus unicus, qui ex quo domini sui penetraverat mentem, in se transferendum omnimodis satagebat honorem. Secreta igitur facta conventione cum eo praesul, datis communis pacti ex alterutro sacramentis, dignitatem deponit ad praesens, virga cum anulo caesari per legatos directa. Gotefredus autem cum jam pridem labore multo sibi regis conciliasset affectum, recenti tamen pacto ab eodem augusto gaudens adeptus est presulatum. Verumtamen juxta scripturae veritatem mixtus est dolore risus, et extrema gaudii occupavit luctus. Reprobatus enim a civibus, nullis in locis episcopii vel ad hospitandum recipitur, ipsis etiam factus invisus agricolis. Hunc Romani domno cum apostolico jure statim condempnant canonico, judicii sui litteras Mediolanensibus super illo mittentes. Qua elatus Arlembaldus fiducia, acrius insurgit non solum in illum, verum etiam fautores in omnes, universa flammis ac ferro demoliens; contra quem etiam per vicos et castella multorum exaggerat sacramenta. Unde fit ut, si quando de facultatibus ecclesiae aliquid praesumere nititur, ab omnibus penitus interdicatur. Ubi vero sanctae Mariae conscendit montem, circumveniente ab urbe exercitu, nocte vix fuga lapsus evasit. Interea Wido fatebatur se Gotefredi delusum insidiis, communis pacti transgressorem illum appellans. Qui cum amissum resumere vel et honorem, cum Arlembaldo pacis foedera sociavit. O mens caeca mortalium! Veniens enim illo duce Mediolanum, non ad urbem ut voluit, sed ad sancti Celsi ducitur monasterium, de privato factus privatior. Ibi commendatus custodibus, diebus multis resedit inglorius, hac etiam vice delusus.
3.23
Gotofredus autem pluribus jam coarctatus obstaculis, cum parte suorum aliqua suo se collegit in opido, quod vulgo Castilio dicebatur, inexpugnabile revera praesidium, moenibus ac loci natura munitum. Ex eo saepius erumpentes, cum supra modum praedis inhiarent ac caedibus, indignati Mediolanenses proponunt arcem illam protinus expugnare turritam. Nec mora, instructo exercitu et his quae ad usum militiae fuerant necessaria paratis, procedunt omnes, castrametati ad radicem montis; aberat enim ab urbe vigessimo paulo plus miliario. Mox undique circumvallantes, incessanter oppugnant. Ad hoc etiam cunctos regionis illius instant aggregare ruricolas, diuturnam jurantes obsidionem. Construunt ergo petrarias et omnis generis bellici machinas, fundas quoque et ballistas, milleque mortis parant insidias. Obsessis vero ad posse repugnantibus, multa cottidie fiebat cruoris effusio, adeo ut in ipsa quadragesimae venerabilis observantia nulla fuerit humanae caedis abstinentia.
3.24
Hac itaque tempestate cum rarus in urbe populus sua frueretur securitate, repentina calamitas improvidam invasit urbem. Horesco referens; primo namque quadragesimae sabbato, magno civitas conflagravit incendio. Cumque tunc vehemens flaret turbo ventorum, arreptis ignium globis longe lateque multas combussit aedes, eo usque ut ligna et lapides vorax flama consumeret; aurum quoque et argentum ac metalla cetera calore nimio liquefacta sunt universa. O quae et qualia domorum haedificia, quamque decora combusta sunt moenia, de quibus omnibus vix superfuit praeter parietinas quaslibet vel titio minimus! Sed quod est omni dampno deterius, plures sanctorum sunt crematae basilicae in urbe et extra. Sanctus ipse Laurentius, vivae carnis olim cruciatus incendio, iterum se flammis permisit exuri; cujus speciosissima omnium adeo fuit ecclesia, ut relatu difficile videatur, quae fuerint lignorum lapidumque sculpturae eorumque altrinsecus compaginatae juncturae, quae suis columpnae cum basibus, tribunalia quoque per gyrum, ac desuper tegens universa musyum. O templum, cui nullum in mundo simile! et o civitas cujus comparatione villae fuerant reliquae! Heheu! Trenes illae propheticae in te fere translatae videntur. Ubi autem rumor tam dirus castris insonuit, quamplures ilico relicta obsidione eunt tenues ab igne reliquias et miseram visitare familiam. Arlembaldus vero cum aliis retenta parte castrorum perseverat obnixius, cottidie belligerare non desinens. Gotofredus autem tribus jam obsessus mensibus, ut vidit tenuem castrorum exercitum, clam vocare suos et caute satis procurat amicos. Cumque paschales instarent feriae, convenientes in unum, instructa acie protinus in castra consurgunt impetu et clamore non modico. Nec minus obsessi ruptis claustris ex omni parte prosiliunt. Arlembaldus autem tanto positus in discrimine, arreptis armis audet cum suis paucis juxta vires obsistere, signifer ipse factus. Et nisi sua suorumque pugnasset audatia, dies illa sibi fuisset extrema. Videntes autem multi paucorum constantiam, ultro recedunt, educentes secum ab oppido Gotefredum. Hos longe persecuti sunt Mediolanenses, conglobati repente simul et qui in castris fuerunt et qui in urbe remanserant; nec a persequendo diebus aliquot cessarunt ac noctibus, donec in summa constrictos necessitate coegerunt illos iterum Castilionem intrare.
3.25
Post haec redeuntes ad urbem, jurejurando definiunt, Gotefredum numquam recipiendum, imo alterum de catalogo majoris ecclesiae communiter eligendum. Jam enim migraverat a saeculo archiepiscopus ille Wido, sepultus in loco qui nominatur vulgo Berguli, ubi post urbis incendium in amaritudine animae diem clausit extremum. Ab illo etenim die Arlembaldus omni instat conamine, modo cum clero modo cum populo de eligendo agens episcopo, nova a Romanis accepta licentia, spreta vero regum veteri providentia, Verumtamen major civitatis portio ex clero ac sapienti populo priscae consuetudini et regio intendebat honori. Ipse autem neglectis omnibus et juramento communi, solum Romani illius Ildeprandi auscultabat consultum. Jamque dies illa propinquabat, quam ad hoc agendum ipse providerat, sancta scilicet theophaniae sollempnitas. Studet ergo sollicitare praesentes, vocare absentes, clericos et laicos, abbates et monachos, amicam sibi non omittens turbam agrestium. Cumque dies instaret festus, factus est multorum in ecclesia yemali conventus, illis tamen abscentibus, cum quibus istam se facturum juraverat electionem. Celebratis itaque missarum solempniis, primo concionatus ad libitum, ac multa de justo pastore commemorans, adstante quodam Bernardo legato Romano, eligit Attonem, adhuc tantummodo clericum ac tenera aetate juvenculum, invito clero et multis ex populo, adeo ut stomachati recederent ab ecclesia. Proh dolor! altare sacrosanctum ecclesiae visum est concuti tunc, ac suo moveri de loco, dum nimia plebis undique comprimeretur instantia. Cumque cum suis Atto ad convivandum pontificalem conscenderet aulam-- fuerant enim jam in mensis ampla parata convivia-- inflammati cives invadunt repente domum, interiora et exteriora scrutantes. Ipse autem electus noviter cum camerae unius lateret in angulo, inventus capitur et misere laniatuo; demum per suras et brachia a summis ad ima protrahitur. Qui cum staret in ecclesia metu mortis altario prostratus, clamante populo ascendit in pulpitum, ibique facto sacramento in auribus omnium, abrenunciavit sedi Ambrosianae in praesens et in perpetuum. Interea fautores quique sui diversas fugere per latebras; ipse etiam Romanus legatus vix discerptis vestibus laceratus evasit. Ceterum Gotefredus et Atto diebus postea multis remanserunt privati pariter ambo, propriis tantum contenti laribus atque substantiis.

Intertext edge

Open linked passage

Note