Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Anathema in praedones
Arnulfus RemensisPrae 1 · 9757-aninprMore by Arnulfus Remensis
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/arnulfus-remensis" aria-label="More works by Arnulfus Remensis">
More
Original / primary: 9757 Aninpr
1
Anathema in praedones
1
Auctoritate omnipotentis Dei Patris, et Filii, et Spiritus sancti, interveniente et adjuvante beata Maria semper Virgine, auctoritate quoque ac potestate apostolis tradita, nobisque relicta, excommunicamus, anathematizamus, maledicimus, damnamus et a liminibus sanctae matris Ecclesiae separamus vos, Remensium praedonum auctores, factores, cooperatores, fautores, et a propriis dominis rerum suarum sub nomine emptionis abalienatores; obtenebrescant oculi vestri qui concupierunt; arescant manus quae rapuerunt, debilitentur omnia membra quae adjuverunt; semper laboretis nec requiem inveniatis, fructuque laboris vestri privemini; formidetis et paveatis a facie persequentis, et non persequentis hostis, ut tabescendo deficiatis; sit portio vestra cum Juda traditore Domini in terra mortis et tenebrarum, donec corda vestra ad satisfactionem plenam convertantur. Hic autem sit modus plenae satisfactionis: ut omnia injuste ablata praeter cibum et potum propriis dominis ex integro restituatis, coramque Remensi ecclesia poenitendo humiliemini, qui sanctam Remensem ecclesiam reveriti non estis: ne cessent a vobis hae maledictiones scelerum vestrorum persecutrices, quandiu permanebitis in peccato pervasionis. Amen, fiat, fiat.

Intertext edge

Open linked passage

Note