Original: 9757 Aninpr
Anathema in praedones Auctoritate omnipotentis Dei Patris, et Filii, et Spiritus sancti, interveniente et adjuvante beata Maria semper Virgine, auctoritate quoque ac potestate apostolis tradita, nobisque relicta, excommunicamus, anathematizamus, maledicimus, damnamus et a liminibus sanctae matris Ecclesiae separamus vos, Remensium praedonum auctores, factores, cooperatores, fautores, et a propriis dominis rerum suarum sub nomine emptionis abalienatores; obtenebrescant oculi vestri qui concupierunt; arescant manus quae rapuerunt, debilitentur omnia membra quae adjuverunt; semper laboretis nec requiem inveniatis, fructuque laboris vestri privemini; formidetis et paveatis a facie persequentis, et non persequentis hostis, ut tabescendo deficiatis; sit portio vestra cum Juda traditore Domini in terra mortis et tenebrarum, donec corda vestra ad satisfactionem plenam convertantur. Hic autem sit modus plenae satisfactionis: ut omnia injuste ablata praeter cibum et potum propriis dominis ex integro restituatis, coramque Remensi ecclesia poenitendo humiliemini, qui sanctam Remensem ecclesiam reveriti non estis: ne cessent a vobis hae maledictiones scelerum vestrorum persecutrices, quandiu permanebitis in peccato pervasionis. Amen, fiat, fiat.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).