Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae ad Luciferum
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/athanasius-the-great-of-alexandria" aria-label="More works by Athanasius the Great of Alexandria"> —
⋯
More
Original / primary: 6901 Epadlu3
1.1
EPISTOLA I.
1.1
Domino dilectissimo fratri Lucifero episcopo et confessori Athanasius in Domino salutem.
1.2
Deo favente corpore valentes misimus etiam nunc charissimum nostrum Eutychetem diaconem, ut tua quoque religiosa sanctitas, quod est nobis optandum et desiderabile, de tua incolumitate tuorumque omnium certiores nos efficere dignetur. Vobis namque confessoribus ac servis Dei viventibus credimus statum catholicae ecclesiae renovari, et, quod haeretici conscindere tentaverunt, hoc Dominum nostrum Jesum Christum per vos ad integrum restituere. Quamquam enim praecursores antichristi per potentiam hujus mundi omnia egerint, ut exstinguerent lucernam veritatis, tamen divinitas per vestram confessionem clariorem ejus lucem ostendit, ut neminem latere possit eorum fallacia. Antehac vel simulare poterant, nunc antichristi nominantur. Quis enim non exsecretur, qui eorum communionem tamquam maculam, ac virus anguis non fugiat? Omnis ubique ecclesia luget, omnis civitas gemit, senes episcopi in exsilio laborant, et haeretici dissimulant, qui, dum negant Christum, publicanos se effecerunt sedentes in ecclesiis, et exigentes vectigalia. O novum genus hominum, et persecutionis, quod adinvenit diabolus, ut ipsis ministris ad malefaciendum, et his tanta crudelitate uteretur! Sed et si haec tanta agunt, et superbias et blasphemias extenderunt, confessio tamen, et religio, et sapientia vestra non modicum, sed maximum solatium et magna consolatio est fraternitati. Pervenit enim ad nos scripsisse sanctitatem tuam Augusto Constantio, et magis magisque miramur, quia in medio tamquam scorpionum habitans, animi tamen libertate uteris, ut vel monendo, vel docendo, vel emendando errantes ad lumen veritatis adducas. Rogo igitur, rogant mecum etiam omnes confessores, ut digneris nobis exemplum destinare, ut non tantum auditu, sed etiam ex litteris perspicere possint omnes animae tuae virtutem, fideique fiduciam et libertatem. Salutant sanctitatem tuam qui mecum sunt; saluto omnes qui tecum sunt. Divinitas te incolumem, vegetum, memoremque nostri semper tueatur, domine dilectissime ac vere homo Dei.

Intertext edge

Open linked passage

Note