Epistolae ad Luciferum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/athanasius-the-great-of-alexandria" aria-label="More works by Athanasius the Great of Alexandria">
—
⋯
Original / primary: 6901 Epadlu3
2.1
EPISTOLA II.
2.1
Domino gloriosissimo ac merito desiderantissimo coepiscopo Lucifero Athanasius in Domino salutem.
2.2
Et si credo pervenisse etiam ad sanctitatem tuam de persecutione, quam etiam nunc adversus fraternitatem facere conati sunt inimici Christi, quaerentes sanguinem nostrum, possunt tamen etiam charissimi nostri referre religioni tuae: in tantum enim rabiem suam per milites extendere ausi sunt, ut non solum civitatis clericos effugarent, sed etiam ad eremitas exirent, et funestas suas manus adversus μονάζοντας immitterent. Inde factum est ut etiam ego me longius abducerem, ne etiam qui nos susceperunt, negotium ab eisdem paterentur. Cui etenim parcent Ariani, qui nec animis suis pepercerunt? Quando autem possunt recedere a suis nefandis actibus, dum permanent negando Dominum Christum, unicum Filium Dei? Haec est radix eorum pravitatis, hoc suo arenoso fundamento aedificant perversas suas vias, sicut scriptum invenimus in tertio decimo psalmo: Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus. Et mox sequitur: Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in operibus suis. Inde Judaei negantes Filium Dei digni fuerunt audire: Vae, gens peccatrix, populus plenus delictis, semen malignum, filii sine lege. Unde sine lege? Quippe quia dereliquistis Dominum. Inde beatissimus Paulus cum coepisset non tantum credere in Filium Dei, verum etiam praedicare deitatem ipsius, scribebat: In nullo mihi mali conscius sum. Ita juxta vestram confessionem etiam nos optamus tenentes apostolicam traditionem vivere juxta divinae legis mandata, ut possimus vobiscum inveniri in choro illo, in quo nunc exsultant patriarchae, prophetae, apostoli, ac martyres. Licet igitur Ariana insania cum extranea potentia ita se movebat, ut non liceret nec fratres, quantum illi saeviebant, libere aerem videre, tamen juxta orationes tuas Deo favente, et si cum labore et periculo, videre potui fratrem, qui solet tam necessaria quam epistolas tam sanctitatis tuae quam aliorum destinare. Accepimus itaque epistolas et libros religiosissimae ac sapientissimae animae tuae, in quibus perspeximus imaginem apostolicam, fiduciam propheticam, magisterium veritatis, doctrinam verae fidei, viam coelestem, martyrii gloriam, triumphos adversus haeresem Arianam, traditionem integram patrum nostrorum, regulam rectam ecclesiastici ordinis. O vere Lucifer, qui juxta nomen lumen veritatis ferens, posuisti super candelabrum ut luceat omnibus. Quis enim, exceptis Arianis, non pervidet ex tua doctrina veram quidem fidem, maculam autem Arianorum? Valde et admirabiliter, ut est lumen a tenebris, ita separasti veritatem a calliditate et hypocrisi haereticorum, defendisti catholicam Ecclesiam, probasti nihil esse, sed tantum phantasiam Arianorum verba, docuisti calcandos esse frendores diabolicos. Quam bona et jocunda hortamenta tua ad martyrium, quam desideratissimam ostendisti mortem esse pro Christo Filio Dei, quam futuri saeculi et vitae coelestis amorem manifestasti! Videris esse verum templum Salvatoris, qui in te habitans haec ipse per te loquitur, ipse qui tantam gratiam praebuit sermonibus tuis, quippe qui ante eras apud omnes amabilis; nunc tamen tantus est amor affectionis tuae in animis omnium collocatus, ut Heliam te temporibus nostris nominent: et non mirum; si enim, qui Deo placere videntur, filii Dei nominantur, tanto magis participes prophetarum confessores, et maxime te appellare dignum est. Crede mihi, Lucifer, non tu solus haec locutus es, sed Spiritus sanctus tecum. Unde haec tanta memoria Scripturarum, unde sensus et intellectus earumdem integer? unde talis ordo sermonis compositus? unde tanta hortamenta in viam coelestem? unde fiducia contra diabolum et probationes adversus haereticos, nisi Spiritus sanctus collocatus esset in te? Gaude igitur in eo te esse jam pervidens, in quo etiam praedecessores tui nunc sunt martyres, hoc est in choro angelorum. Gaudemus etiam nos habentes et exemplum virtutis, et patientiae, et libertatis. Nam de his, quae scripsisti de nomine meo, erubesco aliquid proferre, ne videar adulator; sed scio et credo ipsum Dominum, qui sancto et religioso animo tuo revelavit omnem notitiam, redditurum tibi etiam pro hoc labore praemium in regno coelorum. Quia ergo talis es, precatorem te esse pro nobis per orationes Dominum petimus, ut jam inspicere dignetur, ut est misericors, ecclesiam catholicam, et eripiat omnes famulos suos de manibus persecutorum, quo etiam hi omnes, qui propter metum temporalem ceciderunt, levare se tandem possint, et reverti ad viam justitiae, a qua seducti vagantur, nescientes in qua fovea sint miseri. Specialiter autem ego peto, si aliquid minus a me dictum est, ignoscere digneris: a tanto enim fonte quod potuit imperitia mea vix haurire valuit. De fratribus autem nostris sin minus potui videre eosdem, iterum ignoscas peto. Est enim ipsa veritas testis optasse me et desiderasse hoc impetrare, et tantum habuisse dolorem quod non potui: nam nec lacrymae cessaverunt ab oculis, nec gemitus ab animo, quia nec fratres permittimur videre. Testis est autem Dominus, quia nec parentes quos habeo potui videre, ex quo persequuntur nos. Quid enim non faciunt Ariani? itinera observant, curas agunt de proficiscentibus et exeuntibus de civitate, naves quaerunt, eremias gyrant, domos perturbant, concutiunt fratres, singulis negotia concinnant: sed Deo gratias; dum haec agunt, tanto magis et plus exsecrantur ab omnibus et cognoscuntur vere, ut dicit sanctitas tua, mancipia esse antichristi; et ipsi miseri, dum in odio habentur, durant in malignitate sua, donec morte avi sui Pharaonis et ipsi damnentur. Salutant religionem tuam qui mecum sunt; dignare salutare qui tecum sunt. Divina Dei gratia incolumem te memorem nostri semper beatum conservet, merito homo Dei, famule Christi, particeps apostolorum, solatium fraternitatis, magister veritatis, et in omnibus desiderantissime.