Atto Vercellensis925–961
Expositio epistolarum S. Pauli
Paul 15.3.106
Choose a text
More by Atto Vercellensis
—
9440 Exepspa
15.3.1
EPISTOLA AD HEBRAEOS. INCIPIT PROLOGUS AD HEBRAEOS.
15.3.1
In primis dicendum est, quare apostolus Paulus in hac Epistola, quam Judaeis scripsit, quos Hebraeos, et non Israelitas voluit nominare, non servaverit morem suum, ut vel vocabulum nominis sui, vel ordinis scriberet dignitatem. Haec causa est: quod ad eos scribit, qui ex circumcisione crediderant, quasi gentium Apostolus, et non Hebraeorum. Sciens quoque eorum superbiam, suamque humilitatem ipse demonstrans, meritum officii sui noluit anteferre. Pro eo quod apud Hebraeorum Ecclesias quasi destructor legis falsa suspicione habebatur, voluit tacito nomine de figuris legis, et veritate Christi reddere rationem, ne odium nominis fronte praelati tituli, utilitatem excluderet lectionis. Quod alii sic intelligunt: quod propterea Paulus solita consuetudine nec nomen suum, nec apostoli vocabulum praeposuisset, quia de Christo erat dicturus:« Habentes ergo Pontificem, Sacerdotem, et Apostolum confessionis nostrae Jesum»: nec fuisse congruum, ut, ubi Christus Apostolus dicendus erat, ibi etiam Paulus apostolus poneretur. Hanc Epistolam fertur Apostolus ad Hebraeos conscriptam Hebraea lingua misisse. Cujus sensum et ordinem retinens Lucas evangelista, post excessum beati Apostoli Graeco sermone composuit. Et tota ejus intentio in hac Epistola fuit, ut Hebraeos, id est gentem suam, ad Christi convocaret fidem; et eminentiam gratiae, quae per Filium data est, a legalibus discerneret umbris, quae angelicis ministrationibus fuerunt patribus visae. Idcirco primo posuit prophetas diversis modis patribus locutos esse, dicens:
15.3.2
« Multifarie, multisque modis olim Deus loquens patribus nostris in prophetis: novissime diebus istis locutus est nobis in Filio suo.» Hoc in ipso exordio scribens apud Hebraeos beatus Paulus, bene satis exortus est. Dicendo autem:« Multifarie, multisque modis,» ostendit quoniam nec ipsi prophetae gratiam Deum videndi promeruerunt: quod nemo illorum vidit, sicut ille est, sicut alibi dictum est:« Ego visiones multiplicavi, et in manu prophetarum assimulatus sum;» Filium autem unigenitum vidisse, constat esse manifestum. Considera prudenter. Primum ex prophetis eminentiam nisus est approbare. Deinde veluti hoc concesso, astruit et pronuntiat quoniam illis quidem per prophetas locutus est, deinde per angelos; siquidem et angeli locuti sunt Judaeis: ac si diceret: Quid magnum, si prophetas misit patribus nostris? Nobis enim ipsum proprium Filium unigenitum misit, et per ipsum unigenitum loqui dignatus est. Nos vero in hoc etiam superiores existimus, et multo amplius habemus quia nobis quidem Dominus est locutus; illis autem, servi et conservi, hoc est, vel prophetae vel angeli. Dicendo autem:« Olim et novissimis diebus,» insinuat nobis, multo in medio tempore percurrente, quando jam proximi eramus ad poenam; quando omnia charismata quieverunt; quando spes salutis nulla jam erat; quando ab omnibus minores esse putabamur; tunc ampliores existimus. Animadvertendum quod« in» praepositio, etiam pro« per» accipitur. Non enim dixit:« Christus locutus est,» quamvis ipsum locutum constet esse manifestum; sed quoniam adhuc animae eorum, quibus scribebat, debiles erant, et necdum poterant pleniter de Christo percipere, dixit quod Deus per Filium suum locutus est nobis. Vide quomodo communem facit hanc causam, et se ipsum apostolis ordine pari conjungit, dicens:« Locutus est nobis in Filio suo.» Filii quippe nomen commune est:
15.3.3
Ubi enim proprius intelligitur Filius, superior est et excellentior:« Quem constituit haeredem universorum,» id est, totius mundi. Non jam portio Domini tantum Jacob, et pars ejus Israel, sed omnes omnino nationes; hoc est, Filium suum Dominum nostrum haeredem constituit universorum, sicut in Actibus apostolorum Petrus loquitur, dicens:« Et Dominum eum, et Christum Deus fecit.» Haeredis autem utitur nomine, ut ibi quidem per hoc astruat, et ostendat quod proprius sit Filius, et quod dominationis illi nulla contingat amissio. Deinde ad altiora sermonem tendit, dicendo:« Per quem fecit et saecula,» ut ostenderet eumdem novissimis diebus venisse in mundum, per quem factus est mundus, magnitudinem ejus ostendens, qui fuit Novi Testamenti lator et auctor. Ubi nunc sunt qui dicunt: Erat quando non erat? Quod enim evangelista Joannes dicit:« Omnia per ipsum facta sunt,» hoc iste significavit, dicendo:« Per quem fecit et saecula.» Unde etiam iste et ante omnia saecula, et opificem eum esse declarat. Post haec, quibusdam gradibus eleganter utens, pervenit ad id, quod omnibus istis, quae supra dixit, multo magis est et insonuit, dicens:« Qui est splendor gloriae, et figura substantiae ejus, portansque omnia verbo virtutis suae, purgationem peccatorum faciens.» Multa enim vera de Deo intelligimus, quae loqui penitus non valemus. Multa item loquimur, et ea intelligere non sumus idonei: verbi gratia, quia ubique est Deus, scimus, quomodo ubique sit, intellectu non capimus; item: Quoniam est incorporea quaedam virtus, quae omnibus est causa bonorum, scimus; quomodo autem, vel quae ista sit, penitus ignoramus. Ecce dicimus de ea aliquid, et eam intelligere non valemus. Dixi quippe quia ubique est, sed non intelligo; dico, quia sine principio, sed qualiter sit, non intelligo; dico quoniam genuit Filium de se ipso, sed nescio qualiter hoc intellectu percipiam, ut genitus non sit posterior genitori. Sunt etiam quaedam, quae dici non possunt, quamvis mente capiantur; exempli gratia, intelligit mens, sed non valet dicere: maxime autem ubi de Deo loquimur aliquid, vel audimus, ita ut etiam ipsum Paulum videas in quibusdam talibus rebus infirmari, et non pleniter explicare. Quoniam neque ad loquendum lingua sufficit, neque ad percipiendum praevalet intellectus. Et quid dico linguam vel intellectum, cum neque ipsa pars mentis eminentior, quae eis multo superior est, aliquid integre valet comprehendere, quando aliquid de divinitate disseritur? Si enim pax Dei transcendit omnem mentem, et ea, quae praeparata sunt diligentibus eum, in cor hominis non ascendunt: multo amplius ipse, qui pascit, Deus, qui omnium est opifex rerum, inaestimabiliter nostras cogitationes exsuperat; per splendorem quippe gloriae, divinitatis declarat essentiam. Sic etiam unam sumpsit rem ad demonstrationem trium personarum, quia scilicet in igne, et splendor et calor est. Unde etiam subjungit:
15.3.4
« Qui est figura substantiae ejus.» Figura quippe altera est ab eo, cujus enuntiat formam; altera autem, non in omnibus, sed secundum personam. Nam et hic figura aequalitatis omnino praebet indicium ad illud, cujus figura suspicionem vel pravae dissimilitudinis procul dubio non recipit. Hoc enim figuram dixit, quod alio loco formam nominat, ubi ait:« Qui cum in forma Dei esset.» Forma enim illic, et figura hic unam declarat essentiae aequalitatem.
15.3.5
« Portansque omnia verbo virtutis suae,» id est, gubernans, siquidem cadentia, et ad nihilum tendentia continet. Non enim minus est continere mundum quam creare. Sed, si oportet aliquid audacius dicere, adhuc amplius est. Nam in faciendo quidem, ex nullis exstantibus, rerum essentiae productae sunt; in continendo vero, ea quae facta sunt, ne ad nihilum redeant, continentur. Hic ergo dum reguntur, et ad invicem sibi repugnantia coaptantur, magnum et valde mirabile, plurimaeque virtutis indicium declaratur. Dicendo autem,« potans,» facilitatem continendi voluit designare. Non enim dixit, gubernans, ex metaphora eorum qui sine ullo labore digito vel movent aliquid, vel efficiunt. Quomodo enim Joannes dixit:« Quod factum est, in ipso vita erat,» volens a creaturis distinguere universis; quod cunctorum vitam ipsum esse constat: sic etiam ipse dicit; portans omnia. Non sicut pagani, qui eum a conditione rerum et providentia dicunt esse privatum. Dicendo enim:« Verbo virtutis suae,» significavit, quod sine labore cuncta contineat.
15.3.6
Post tantam divinae majestatis in Filio claritatem, jam nunc ad humilitatem incarnationis ejus descendit, dicens:« Purgationem peccatorum faciens.» Postquam dixit superius illa magna, valdeque miranda, dicit nunc et de cura ejus, ac sollicitudine quam de hominibus gerit. Et quamvis illud universale sit, quod omnia continet; verumtamen hoc multo amplius est universale, quantum in ipso est, quod in eum omnes crediderunt. Unde etiam Joannes dicit:« Vita erat;» sed providentiam ejus manifestans, iterum dicit, quoniam lumen est:« Per ipsum, inquit,« lumen. Purgationem faciens peccatorum» nostrorum; duo quaedam in hoc loco significat majora: quod de nobis curam gerat, vel quod peccata nostra mundaverit; et quod per semetipsum hoc opus impleverit. Et in multis locis invenies eum in hoc maxime gloriantem, non solum quoniam convesrsi sumus ad Deum, sed etiam in eo quod per Filium fuerit istud effectum. Et vere magnum hoc munus est, et majus effectum, dum nobis est per Filium contributum.
15.3.7
Post haec confestim de resurrectione atque ascensione ejus instituit nos ad coelestia erigere, et intueri inenarrabilem ejus gloriam. Unde et adjungit:« Sedet ad dexteram majestatis in excelsis.» Vide qualibus nominibus utitur, quia non potuit rerum nomina propria reperire, neque majestatis nomina neque gloriae, quod desideravit; quod supra jam dixi, quod saepius quaedam nobis occurrunt, quae intelligimus quidem, sed indicari non queunt. Nam necdum vocabulum index propriae constat essentiae, nec proprium potest illi ullum vocabulum reperiri. Et quid mirum si in Deo sic est, cum neque in angelo proprium nomen invenies, quod ejus declaret essentiam? Arbitror autem quod neque animae reperta est apta denuntiatio. Non enim mihi videtur hoc nomen, quod integre substantiam ejus ostendat; nam eamdem rem, et animam, et cor, et mentem invenies nominari.« Cor, inquit, mundum crea in me, Deus.» Etiam spiritum dictam frequenter invenies. Hic enim dextera pro honore ponitur, non ut Deus corporeus esse credatur. Nam et Pater a dextris esse scribitur Christi:« Dominus, inquit, a dextris tuis confringet in die irae suae reges.» Ambo ergo a dextris sunt, quia nihil est in Divinitate sinistrum, quia unum est jam cum Deo assumptus homo, qui suscitatus est.
15.3.8
Quid est« in excelsis?» Num in loco altiori concludit Deum? Absit hoc. Sed, sicut jam dixi, per dexteram non Deum deformavit, sed similitudinem demonstravit honoris. In excelsis ergo dicens, non eum loco concludit, sed ostendit omnibus altiorem et evidentiorem, hoc est, quia usque ad ipsum pervenit solium paternae claritatis. Sicut ergo Pater in excelsis est, sic et Filius. Consessus enim, hoc est, ambarum personarum sedes, nihil demonstrat aliud nisi honoris aequalitatem. Et adhuc excellentiam ejusdem Filii ostendere aggressus est, dum dicit:« Tanto melior angelis effectus, quando differentius prae illis nomen haereditavit.» In hoc, quod dixit,« factus,» factum pro suscepto debemus intelligere, tanquam si diceret: Melius est susceptus ab angelis. Et unde hoc asseverat? Ex ipso nomine, Animadvertis quia solet Filii nomen proprietatem cognitionis ostendere. Et sane, nisi esset proprius Filius, quod nihil est aliud quam qui de ipso est genitus, quomodo posses ex hoc amplitudinem honoris asserere? Si enim in gratia esset Filius, non solum differret a Patre, sed etiam minor angelis esset. Quomodo hoc, inquit, dicis? Quia et homines justi, Dei filii appellati sunt. Proinde nomen filii, nisi proprietatem ostendat, non valet ostendere quae differentia est inter creaturas et Creatorem.
15.3.9
« Cui enim aliquando angelorum dixit: Filius meus es tu, ego hodie genui te?» Subauditur,« nulli.» Quod vero dixit,« Filius meus es tu,» nihil aliud manifestat, nisi quod ex ipsa essentia Patris est genitus. Ideo praesenti tempore posuit,« hodie;» quia Deo nihil est praeteritum vel futurum, sed semper praesentia cuncta. Potest enim et secundum carnem hoc accipi dictum, quia sicut caro communicat altioribus, sic et divinitas humilibus communicare dignata est.
15.3.10
Et iterum:« Ego ero ei in Patrem, et ipse erit mihi in Filium.» Hoc enim absque ulla dubitatione de incarnatione Filii dicitur, ideo verbum futuri temporis posuit:« Ero illi in Patrem, et ipse erit mihi in Filium.» Et adjungit:« Et cum iterum introducit Primogenitum in orbem terrae, dicit: Et adorent eum omnes angeli Dei.« Introitum ergo, assumptionem carnis appellat. Quod ergo hic introitum, hoc in Evangelio exitum nominavit:« Ego a Patre exivi, et veni in mundum.» Et alio loco:« Exiit qui seminat, seminare.» Merito ergo exitum vocat suae incarnationis manifestationem. Foris enim eramus a Deo; egressus est quippe ad nos, hoc est, carnem sumens collocutus est nobis, cum praecepta nobis instituit, et sic nos a peccatis emundans ad Deum convertit. Et idcirco exitum vocat suae incarnationis adventum; Paulus autem introitum. Dicendo enim:« Cum iterum introducit Primogenitum in orbem terrarum,» hoc significat, hoc est, cum ei committit orbem terrarum. Hoc non de substantia Verbi, sed de forma servi dictum accipe, in qua forma primogenitus est in multis fratribus. Si enim in mundo erat, et juxta Joannem( I, 10,) mundus per ipsum factus est, quo alio modo introducitur, nisi secundum carnem? Tunc enim totum orbem possedit, cum ab universis est agnitus.
15.3.11
« Et adorent eum omnes angeli Dei.» Id est, Christum secundum carnem Deus Pater jussit a cunctis angelis adorari. Sed quaerat aliquis: Nunquid angeli tantum adorare praecepti sunt? Non. Sed omnis creatura, sicut idem Paulus in alio loco dicit:« Ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium, et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris.»
15.3.12
« Et ad angelos quidem dicit: Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis.» Ac si diceret: Ipsum, quem praecepit angelis adorari, illi dedit potestatem, ut quotiescunque vult de spiritibus angelos faciat; ministros autem suos flammam ignis, quia qui in conspectu illius quotidie assistunt, in amore illius inflammantes seu incendentes facit. Sciendum vero est quod angeli nomen est officii, non naturae, qui etiam semper sunt spiritus, sed non semper angeli vocari possunt. Quaeris hujus naturae nomen, spiritus est; quaeris officii, angelus est. Ex eo quod est, spiritus est; ex eo quod ait, angelus est, quia angelus Graece, Latine nuntius dicitur, sicut homo nomen est naturae, miles vero nomen officii. Sic enim qui erant jam spiritus conditi a creatore Deo, facit eos angelos, mittendo nuntiare quod jusserit.
15.3.13
« Ad Filium autem: Sedes tua Deus in saeculum saeculi.» Intuere quomodo dividat, et cum quanta claritate creaturas a Filio discernat. Neque differentius nomen appellabat Filii nomen, si ejusdem esset significationis.« Sedes tua, Deus, in saeculum saeculi.» Ecce habes regni signaculum.« Virga aequitatis,» inquit,« virga regni tui.» Ecce habes et aliud signaculum. Virga vero regulam divinae significat aequitatis, quae veraciter recta dicitur, quia nulla pravitate curvatur. Virga justos regit, impios percutit; sed haec virga, fortitudo est invicta, aequitas rectissima, inflexibilis disciplina. Hanc enim virgam regni, honoris insigne, sceptrum dicebant antiquitus, designantes in ea virtutum regem, Dominum Salvatorem.
15.3.14
« Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem.» Ipsa est virga recta et dominatio dominantium, amare justitiam et odisse iniquitatem. Nemo enim perfecte diligit justitiam, nisi qui actus pessimos abominatur, cui veritatis amor odium est falsitatis.
15.3.15
Sed huic amori bonitatis et odio iniquitatis, quae praemia sint reddita, subter exponit, dicens:« Propterea unxit te Deus, Deus tuus.» Repetitio autem ista, quod dicit:« Deus, Deus,» praeconium magnae dilectionis ostendit. Sed quomodo Deus, cujus thronus est in saeculum saeculi, ungitur a Deo: nisi Christus Jesus, qui ex ipsa unctione Christi nomen accepit? Chrisma quippe, unctio; Christus, unctus dicitur. Unctus enim Christus, et regem significat et sacerdotem, quia dignitates istae sumebantur per sacratissimas unctiones. Nam et ipsum nomen Christi, sicut jam dictum est, a sancto chrismate vocatur. Sed in illa natura unctus dicitur, in qua per dispensationem carnis nasci, et mori, et resurgere veraciter dicitur Christus. Caeterum deitas ejus nullo munere, nullo honore indiguit adjuvari.
15.3.16
« Oleo exsultationis,» duplici modo unctionem illam sanctam provenisse significat. Non oleum visibile, sed Spiritus sancti gratiam invisibilem, de qua beatus Petrus apostolus in Actibus apostolorum( X, 38), testatur, dicens:« Jesum Nazarenum, quem unxit Deus Spiritu sancto, et virtute.» Et in prophetia:« Inveni David servum meum, oleo sancto meo unxi eum,» per oleum sanctum significans Spiritum sanctum. Sive etiam oleum laetitiae illi fuit, peccati maculam non habere. Unde se sanctorum conscientia semper exhilarat, quando nulla recordationis asperitate mordetur.
15.3.17
« Prae participibus tuis.» Ideo autem dictum est,« prae participibus tuis,» quoniam hanc benedictionem supra omne humanum genus, sive reges, sive sacerdotes in Veteri Testamento, sive etiam apostolos et martyres in Novo, figurabatur accepisse, et unctus singulariter caeteros ungere, id est, sanctificare debuisset. In ipso enim fons est benedictionis, a quo, prout ipsi visum fuerit, per universos electos emanat.
15.3.18
Post humanitatis igitur excellentiam, qua praeest filiis Dei, iterum ad aeternitatem divinitatis in eodem Filio Dei convertit se apostolus testimonium alterius psalmi dicere. Ait enim:« et: Tu in principio, Domine, terram fundasti.» Ne forte enim audiens,« cum introducit Primogenitum in orbem terrae,» postea illi donatum munus existimes, ita subjungit:« Et: Tu in principio, Domine, terram fundasti.» Non nunc, sed ab initio per divinitatis potentiam, Creator ante creaturas, sine aliquo initio cognosceris exstitisse.
15.3.19
« Et opera manuum tuarum sunt coeli.» Hic manus, virtutem jussionis Dei debemus accipere. Nam in alio loco dicit:« Quoniam ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt( Psal. CXLVIII, 5).»
15.3.20
« Ipsi peribunt.» Pereunt enim ab eo statu, in quo nunc sunt, dum mutantur in melius creaturae.« Tu autem permanes.» Ut sicut aeternitatem Domini ostendit, antequam crearet omnia, sic post coelos mutatos, ipsum dicit in majestatis suae gloria permanere.« Et omnes ut vestimentum veterascent.» Ipsum veterascit, quod, more vestis, vetustate consumitur, sicut caro humana morte: quae tamen melius in resurrectione mutabitur. Addidit quoque:« Et velut amictum mutabis eos, et mutabuntur.» Sicut quilibet amictum involvit, atque permutat, sic et ipsum mundum immutaturus est, et conditionem et transformationem, quae sit in melius, tam facile poterit operari, sicut quilibet amictum involvat atque permutet.
15.3.21
« Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.» Sicut enim Moysi famulo suo dixit:« Ego sum qui sum:» sic istis tribus versibus commutatio creaturae, et aeternitas Domini hoc in loco a Propheta admirabili brevitate descripta est.
15.3.22
De majestatis divinae aeternitate in Filio, iterum beatus Paulus ad humanitatis ejus glorificationem sermonem direxit, dicens:« Ad quem autem angelorum dixit aliquando: Sede a dextris meis?» Victori Filio, et per sanctam incarnationem, totius mundi triumphatori, post resurrectionis gloriam honorabilis confessus paternae majestatis offertur, ut per hunc situm susceptae humanitatis gloria declaretur.« Quoad usque ponam inimicos tuos.» Quod autem a Patre subjiciuntur Filio inimici, non infirmitatem Filii, sed unitatem naturae, qua in altero alter operatur, significat. Nam et Filius subjicit inimicos Patri, quia Patrem clarificat super terram.« Scabellum pedum tuorum.» Per pedes autem Domini, stabilitas aeterna significatur, ubi ille, tanquam vestigiis positis, omni potentiae suae virtute consistit. His pedibus constat esse subdendos, qui quotidie vitiorum contrarietate derelicta, revertuntur ad Dominum, et tanquam scabellum pedibus, ita ejus praedicationibus inclinantur. Sine dubio de illis inimicis dicit, qui conversi ad dexteram collocantur. Non hic adverbium« quousque,» alicujus temporis fidem designat, sed aeternitatis potentiam demonstrat.
15.3.23
« Nonne omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi propter eos, qui haereditatem capiunt salutis?» Ac si diceret: Angelos constituit ministros, Filium autem ad dexteram sedere fecit, quod nulli unquam angelorum concessit. Nam et Filius missus est, sed non sicut minister, neque perfunctus cujuslibet officiis, sed sicut Filius unigenitus; Filius vero, sicut Dominus salvat; isti vero, sicut servi, salvatis per fidem deserviunt. Siquidem pro nostra salute ministros constat effectos, quamvis nobis superiores sint; tamen ad nostram salutem ministerium exhibent: siquidem et functionis officium illud declarat, nam angeli Graece dicuntur, Latine, nuntii. Propter nos ubique mittuntur; propter nos laborant; propter nos decurrunt; nobis suo funguntur officio. Et harum rerum exemplis pleni sunt libri Veteris et Novi Testamenti. Nam et pastoribus angeli evangelizaverunt: et ad Mariam angelus venit: et talia multa in divinis legimus Scripturis. Simul etiam et eorum sublevat mentes, ostendens honorem nobis a Deo plurimum condonatum. Intelligite igitur nunc quantus nobis honor existit, ut sicut ad amicos, ita ministros angelos suos nobis destinet Deus.
15.3.24
His ita introductis de angelorum ministerio, per quos etiam ipsa lux ministrata est, mox subjunxit de excellentia gratiae, quae per Dei Filium nobis allata est, dicens:« Propterea abundantius oportet nos observare ea quae audivimus.» Quare« abundantius» dixit? Hoc est quam in lege solebamus. Sed nomen legis obticuit; nam in astructione sua manifestum hoc facit. Et quare abundantius nos oportet observare ea quae audivimus? Nonne et illa Dei sunt, et ista?« Abundantius» ergo dixit, aut quam solebant in lege, aut certe, amplius non comparens absit. Sed quia per multa tempora magnum apud eos auctoritatis pondus Vetus habebat Testamentum; haec autem, quia velut nova illis dicebantur, ne contemptibilia judicarent, ostendit; ex abundantia, quoniam haec amplius observare debemus, quae per Dei Filium audivimus, quam ea quae per angelos dicta sunt, more suo suam illis conjungens personam, in eo quod dixit,« audivimus:» et inde secutus adjunxit:« ne forte pereffluamus,» hoc est, ne forsitan pereamus, ne forsitan excidamus, nolens ab auditis per inania effluere audientium sensum: quod etiam sequentibus verbis explicavit, dicendo:« Si enim qui per angelos dictus est sermo.» Quidam dicunt quod in hoc loco Moysen tangat, eo quod Decalogum legis in monte Sinai a Domino acceperit, sicut illic scriptum est:« Moyses loquebatur, Dominus respondebat ei:» et alibi:« Lex per Moysen data est;» sed hic per angelos datam esse docet Apostolus: nam et in epistola ad Galatas III, 29, simili modo dicit:« Disposita per angelos in manu Mediatoris.» Et iterum in Actibus apostolorum VII, 53:« Accepistis legem in mandatis angelorum, et non custodistis.» Et ubique per angelos datam esse plurimis ostenditur locis. Aut quia de omnibus his, quae in, Veteri Testamento dicta vel facta sunt, aut certe quia Deus erat in angelis,« factus est firmus.» Quid est factus firmus? Videlicet verus, tanquam diceret, fidelis in tempore opportuno.
15.3.25
« Et omnis praevaricatio et inobedientia accepit justam retributionis mercedem.» Hoc est quia nihil remansit inultum, sive quod promisit, sive quae comminando dixit; cuncta, quae praedicta sunt, accepit justam mercedis retributionem. Quare autem dixit, mercedis retributionem, cum merces in bono poni soleat? Sed iste mos est Apostolo, ut non magnam verborum habeat rationem, sed indifferenter, vel quae in bono dicuntur, vel quae in malo, pro alterutro ponere; sicut alibi dixit:« In captivitate redigentes omnem sensum ad obediendum Christo;» ita et hic« mercedis retributionem.»
15.3.26
« Et quomodo nos effugiemus, si tantam neglexerimus salutem?» Per haec verba satis significat, quia non erat tanta salus in Veteri Testamento, quanta est in gratia, quam Dei Filius nobis attulit. Non enim nobis nunc, sicut illis, terrae divitias, sed coeli gloriam promittit Deus. Non victoriam de terrenis hostibus, sed de spiritualibus concessit. Non vitam infeliciter pereuntem, sed perpetuam aeternaliter donavit beatam. Haec quippe omnia breviter intimavit, dicens:« Si tantam neglexerimus salutem.» Deinde supereminentiam eorum, quae per Dei Filium dicta sunt, adjunxit:« Quae, cum initium accepisset enarrari per Dominum,» hoc est, ab ipso fonte haec quae dicimus, habuerunt principium. Non enim quae dicimus ab hominibus vel etiam ab angelis illata sunt, sed ipse Filius unigenitus nobis ea impertivit.
15.3.27
« Ab eis qui audierunt, in nos confirmata est,» hoc est, qui a Domino audierunt, ipsi nos propriis confirmaverunt virtutibus. Quod etiam Lucas dixit in principio Evangelii sui:« Sicut tradiderunt nobis qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt sermonis.»« In nos, inquit, confirmata est,» credita est atque perfecta; quae salus, quae nobis per eumdem Filium data est, permanet in aeternum.
15.3.28
« Etiam contestante Deo signis et prodigiis, et variis virtutibus.» Quomodo testificatur Deus? Non verbo neque voce, sed virtutibus et prodigiis; simul etiam affluentiam significans gratiarum, quae non erant apud antiquos, neque tanta signa, neque tam diversa prodigia, quanta data sunt postquam glorificatus est Jesus. Ostendit ergo quia non simpliciter est illis creditum, sed per signa et prodigia. Et post hoc intulit:« Et Spiritus sancti distributionibus, secundum suam voluntatem.» Divinae vero voluntati atque consilio cuncta contribuit; divinoque consilio, velut si diceret: Ipse novit quid cuique prosit, vel cui quid sit ad commodum, quapropter ipse gratiam unicuique distribuit. Quod etiam ad Corinthios facit, dicens:« Deus posuit unumquemque, sicut voluit.» Et iterum:« Unicuique datur manifestatio spiritus ad utilitatem.»
15.3.29
« Secundum voluntatem ejus.» Ostendit ergo secundum voluntatem Dei dona unicuique dari, ne in superbiam subleventur, ne inflentur ventositate jactantiae, ne altitudo muneris negligentiores efficiat. Qui enim compotem se virtutis existimat, non sibi ex gratia largientis advenisse munus illud arbitratur, sed ex suorum debito meritorum. Proinde hujusmodi homo inflatur ventositate superbiae. Idcirco ergo Deus convenienter cuncta dispensat. Quod in Ecclesia quoque provenire conspicimus, dum alius quidem habet facultatem sermonis ad docendum, alius autem neque os aperire valet. Non contristetur iste, qui similem non habet gratiam, sciens quia unicuique datur manifestatio spiritus ad utilitatem. Si enim homo paterfamilias novit cui negotium quacunque committere debeat, multo amplius Deus, qui cunctorum novit mentes hominum, et scit omnia ante quam fiant.
15.3.30
« Non enim angelis subjecit Deus orbem terrae futurum, de quo loquimur.» Nunquid nam de altero orbe disputat? Non. Sed de hoc. Propter hoc etiam addidit,« de quo loquimur,» ne mentem auditoris errare permitteret, dum alius quaereretur. Quomodo ergo eum futurum vocat? Futurus quippe erat orbis, ut fieret, hoc est, ut crederet. Hunc ergo orbem futurum, non angelis subdit, sed Christo. Non enim angelis salutem nostram, quae novissimo tempore facta est in orbe, subjecit, quae a prophetis futura esse olim praedicta est, sed Filio suo, ad quem vox paterna, sicut superius demonstratum est, sonuit, dicens:« Filius meus es tu, ego hodie genui te: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae.»
15.3.31
Et hoc propheticis confirmat exemplis, dicens:« Testatus est in quodam loco quis, dicens( Psal. VIII, 5):» Cur non ipsum nomen Prophetae anteposuit, sed abscondit? Facit hoc etiam in aliis testimoniis, sicut supra lectum est. Existimo quod non abscondentis. sed ostendentis intuitu, ostendens eos multam habere scientiam Scripturarum, ut nec opus haberet nomen posuisse dicentis, sed veluti de re manifesta, et in promptu constituta induceret testimonia, dicendo:« Quid est homo, quod memor es ejus? Quid est homo,» cum despectu pronuntiandum est, id est, fragilis et caducus Adae sequax, et in veteri peccato generali pravitate devinctus. Hujus memor est Dominus, quando ei peccata dimittit et misericordiae suae dona largitur.« Aut Filius hominis, quoniam visitas eum?» Hic jam voce surgendum est, pro eo quod Dominum significat Salvatorem, qui non ut caeteri mortales, ex duobus hominibus natus est, sed ex Spiritu sancto et beatae Mariae semper virginis utero, tanquam sponsus de glorioso thalamo processit. Et considera quod superius dixit:« Memor es:» subjecit autem,« visitas.» Memor fuit, cum patriarchis de coelo misertus est: visitavit, cum« Verbum caro factum est et habitavit in nobis.» Nam visitare dicimus, quando medicus ad infirmos ingreditur, quod in adventu Domini revera constat impletum.
15.3.32
« Minuisti eum.» Hinc jam Domini Salvatoris humilitas narratur et gloria. Minoratus est enim, non necessitate ministratoria, sed pietatis suae spontanea voluntate: sicut Apostolus ait:« Semetipsum exinanivit, formam servi accipiens( Philip. II, 7).»
15.3.33
Sequitur:« Paulo minus ab angelis.» Ex ea siquidem parte Creator angelorum minor factus est angelis, ex qua crucem pro hominum suscepit. Bene autem dixit,« paulo minus,» quia etsi mortale corpus assumpsit, tamen peccatum non habuit.
15.3.34
« Gloria, et honore coronasti eum.» Honore coronatus est, cum post resurrectionem Deus, in eo quod homo factus est, nimis mirabilem mundi credulitatem exaltatus accepit. Gloria coronatus est in resurrectione et ascensione, et honore in concessione paternae majestatis.
15.3.35
« Et constituisti eum super opera manuum tuarum.» Superius de gloria ejus, et honore narratum est, nunc ponitur et potestas, ut agnoscatur Christi Domini majestatis perfectissima plenitudo. Dicendo enim,« super opera manuum tuarum,» omnis illi creatura subjecta monstratur, quia sicut a Domini opere nihil est exceptum, ita nec a potestate Christi aliquid probatur esse divisum.
15.3.36
« Omnia subjecisti sub pedibus ejus; in eo enim quod omnia subjecit, nihil dimisit non subjectum ei.» Dicendo enim omnia, nec terrena videtur excepisse, nec coelestia. Et quem prius propter humilitatem carnis paulo minus ab angelis dixerat esse minoratum post ascensionem dicit pedibus ejus omnia fuisse subjecta, ut ista distinctio et dubietatem titubantibus auferret, et gloriam sanctae incarnationis ostenderet.« Sub pedibus» ait, ut omnis creatura merito ipsum colere atque adorare videatur.
15.3.37
« Nunc autem necdum videmus omnia subjecta ei.» Hoc itaque ait de non credentibus in eum, quia necdum omnia Evangelica obtinuit praedicatio. Superius dixit, nihil dimitti sibi non subjectum, et hic astruit, necdum omnia subjecta sibi videri, quia illic universalem, sive voluntariam, sive necessariam subjectionem designat; hic tantum voluntariam, qua fideliter credunt in eum.
15.3.38
« Eum autem, qui modico quam angeli minoratus est, videmus Jesum propter passionem mortis ejus, gloria, et honore coronatum.» Hic ostendit quia gloria et honor crux est Christi, pro qua modicum minoratus est ab angelis, sicut ipse Dominus eum semper vocat, dicens:« Ut glorificetur filius hominis.» Si ille ea, quae pro servis passus est, gloriam vocat, multo amplius, tu homo, quando pateris, tibi ad gloriam pertinere sempiternam dubitare non debes. Et addidit:« Ut gratia Dei, pro omnibus gustaret mortem.» Ipsum vero gratiam nominavit, qui pro omnium salute gustavit mortem. Non enim debebatur nobis, ut Filius Dei pro nobis gustaret mortem, sed gratia hoc fecit. Ipse quidem pro omnibus mortuus est. Quid autem si non omnes credunt? Ille tamen quod suum erat implevit. Proprie dixit:« gustavit mortem:» quia brevi tempore in illa fuit, ut ea devicta confestim resurgeret.
15.3.39
« Decebat enim eum, propter quem omnia, et per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxerat, auctorem salutis eorum per passionem consummari;» id est, perficere omnium salutem.« Propter quem omnia,» id est, per ejus mortem, sive quae in coelis sunt, sive quae in terris, restaurata sunt, per quem etiam et omnia creata sunt. Vides quantum est in medio nostrum. Et ipse Filius, et nos filii: ille proprius, nos adoptivi, sed ille salvat, et nos salvamur. Vides quomodo nos et conjungit et discernit.« Multos filios,» inquit, adducens in gloria, hic conjunxit:« Auctorem,» inquit,« salutis eorum;» hic discrevit.
15.3.40
« Qui enim sanctificat et qui sanctificantur, ex uno omnes.» Ecce iterum quomodo conjungit, honorans et consolans, et Christi fratres eos nominans, secundum quod ex uno eos esse dicit. Deinde muniens sermonem suum et ostendens, quoniam de eo, qui secundum carnem est, dixit, intulit:« Qui enim sanctificat,» hoc est Christus;« et qui sanctificantur,» hoc est nos. Intueris quantum interest. Ille quidem sanctificat; sanctificamur autem nos. Et addidit,« ex uno omnes.» Unus est enim Deus, a quo omnia; sed ille aliter; aliter nos: ille quasi proprius Filius: nos vero quasi adoptivi: attamen unum habemus Deum Patrem; ille quasi proprius sanctificat; nos sicut adoptivi sanctificamur.
15.3.41
« Propter quam causam non cunfunditur fratres eos vocare, dicens.» In eo enim, quod dixit, non erubescit fratres eos vocare, demonstrat non rei naturae esse, sed misericordiae ejus esse tantum, et humilitatis multae, qui nos fratres elegit sibi. Et hoc prophetico affirmat testimonio, ne quasi novum putaretur, et non multo ante praedictum. Ait enim:« Nuntiabo nomen tuum fratribus meis.» Post sacram passionem et resurrectionem, dicit gloriam divinitatis toto orbe vulgandam.« Nuntiabo» enim dicit, id est narrare faciam, sicut in Evangelio mulieribus dicit:« Ite, dicite fratribus meis.» Fratres autem dicuntur, qui diligunt et diliguntur. Et addidit:« In medio Ecclesiae laudabo te.» In medio sanctorum laus Domini resonat per eum, qui ait:« Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis.» Laus enim Domini vera, non solum ore, sed etiam corde et opere perficientis praecepta Domini narratur.
15.3.42
« Et iterum: Ego vero fidens in eum.» De suscepto homine hoc dictum est, cujus confidentia tota in Deo Patre esse non dubium est: sicut in Evangelio ipse ait, pro quibus supplicabat, dicens:« Volo, Pater, ut ubi ego sum, et isti sint mecum.» Quos etiam confidentiam ut haberent exhortabatur, dicendo:« Confidite, quia ego vici mundum.»
15.3.43
« Et rursum: Ecce ego, et pueri, quos mihi dedit Deus.» Hoc testimonium de Isaia protulit Apostolus, ad Christum et ad apostolos referens, quos propter innocentiam pueros nominavit: de quibus ipse Dominus ait:« Sinite parvulos venire ad me, quia talium est regnum coelorum.»
15.3.44
« Quia ergo et pueri communicaverunt carni et sanguini; et ipse similiter participavit eisdem.» Attende similitudinem ejus, secundum carnem, in qua ipse cum pueris participatus est. Erubescant omnes haeretici; cooperiantur confusione, et verecundia, qui putative dicunt eum advenisse, et non vere. Non enim tantum dixit, quoniam participatus est istis et tacuit, quamvis etsi diceret, sufficienter dixisset: sed addidit« eisdem;» et aliud eum plus constat posuisse, hoc est proximius, quod non in phantasia, non in imagine venerit aliorum, sed veram ejus ostendit fraternitatem et humanitatem in Christo non fictam. Quia sicut pueri carne et sanguine constant, similiter et ille participavit carni et sanguini, ut haberet unde gustaret mortem pro puerorum salute.
15.3.45
Cujus dispensationis affatim causam subjungit, dicendo:« Ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium, hoc est, diabolum.» Hinc jam mirabile quiddam demonstrat, quia per quod potestatem habuit diabolus, per hoc et victus est, et arma, quae fuerunt illi fortia adversum mundum, hoc est, mors, per ea illum Christus percussit. Hic magnitudinem virtutis ejus qui vicit insinuat. Intueris quantum bonum operata est mors.« Ut liberaret eos, qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti.» Quare tremitis, quare timetis eam quae jam condemnata est? Jam terribilis non est, sed optabilis, quasi laborum finis et requiei initium. Cur ait:« Timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituri?» Servi siquidem fuerunt mortis, quia mortem timebant, et necdum erant soluti a timore mortis, cujus legibus tenebantur. Nunc itaque sancti derident eam, qui agone transacto, et morte devicta, ad regnum transituri sunt. Unde et ipse Paulus ait:« Cupio dissolvi, et esse cum Christo.»
15.3.46
« Nunquam enim angelos apprehendit, sed semen Abrahae apprehendit. Unde debuit per omnia fratribus assimilari.» Idcirco namque Redemptor noster, non angelus, sed homo factus est, quia hoc procul dubio fieri debuit, quod redemit, ut et perditum angelum non apprehendendo desereret, et hominem in semetipso apprehendendo repararet. Multam enim Dei misericordiam volens Apostolus demonstrare et charitatem, quam circa genus humanum habuit, postquam dixit:« Quoniam ergo pueri communicaverunt carni et sanguini, et ipse similiter participavit eisdem:» exsequitur amplius hunc sensum, unde participaret carnem et sanguinem, et ait: Non enim quemquam angelorum apprehendit, ut una persona Dei Filius naturae eorum conjungeretur, sed hunc honorem et hanc dignitatem humanae naturae Deus, Dei Filius, attribuit, ut Deus et homo una esset persona. Quare non dixit, suscepit? Scilicet isto verbo usus est, hoc est, apprehendit, quia nos quasi recedentes ab eo, et longe fugientes, eramus longe; insecutus apprehendit, et in unam personam nostrae fragilitatis naturam sibi contemperavit. Mira conjunctio, dum aeterno et immortali mortalis adunatus est! Quantum festinaverit circa naturam humanam, ostendit: et quoniam multa cura est Deo de illa, sic etiam hic multo amplius est, quod ponit ex comparatione. Non enim angelorum quemquam apprehendit, et revera magnum et mirabile et stupore plenum est, carnem nostram sursum sedere, et adorari ab angelis, et archangelis, et cherubim, et seraphim. Hoc ergo saepius in mente versandum et laudandum est valde. Quia non dixit, homines, simpliciter, apprehendit, sed« semen Abrahae,» et honorat hic patriarcham, atque eos qui de ejus sunt genere, ad quos haec Epistola scripta est. Commemorat de beneficiis Dei, et de propinquitate carnali ad Christum, et de promissione, quae dicta est ad Abraham:« Tibi et semini tuo dabo terram hanc.» Quia ex uno omnes, id est, ex Abraham Christus secundum carnem, et illi, ad quos haec loquitur.
15.3.47
« Unde debuit per omnia fratribus assimilari.» Quid est,« per omnia» Natus est, educatus, crevit, passus est etiam, et mortuus, ut per omnia similis esset fratribus, qui hujusmodi conditioni subjecti sunt, superius enim dicit splendorem eum gloriae, et paternae substantiae figuram, per quem saecula fecit, qui sedet in dextera Patris. Iste tantus, et tam mirabilis, et tam gloriosus, tantum nostrae salutis curam habuit ut frater noster in omnibus fieret, et propter hoc angelos quodammodo reliquit, aliasque coelorum virtutes, ut nos apprehenderet, et ovem perditam, passione sua inventam, humeris impositam reportaret ad coelestem patriam. Hic vero tantus, et talis sacerdos noster fieri voluit apud Patrem, seipsum offerens pro nobis. Proinde secutus et infert: Ut« misericors fieret, et fidelis pontifex a Deo, ut repropitiaret delicta populi.» Propter hoc, inquit, carnem assumpsit nostram, propter misericordiam solam, ut pro nostris interpellaret peccatis. Non est enim magis totius hujus miranda dispensationis causa quam haec sola. Vidit quippe humanum genus in irae fumo jacens, peccatorum vinculis ligatum, morti obnoxium, tyrannidem patiens, et misertus est ejus, sicut fidelis pontifex. Non itaque alia fuit causa illi per omnia fratribus assimilari, nisi ut fidelis pontifex esset.« Fidelis,» dicit, hoc est, verus et potens. Ministerium quippe sacerdotis est fidelem esse ut possit eos, quorum est sacerdos, liberare a peccatis.
15.3.48
Proinde de ejus potentia subsecutus, adjunxit:« In eo enim, in quo passus est ipse, tentatus, potens est et eis qui tentantur auxiliari.» In eo, id est, homine, in quo passus est, potens est vinctos liberare, tentatosque adjuvare ne vincantur: quia tentationes nostras non solum sicut Deus novit, sed etiam sicut homo in seipso per experimentum cognovit. Et licet Deus in sua natura impassibilis, tamen in nostra, quam assumpsit, idem Dei Filius passibilis fuit, atque nostrae naturae consimilis. In ea vero carne, quam suscepit, multa saeva passus est. Novit quid sit tribulatio, novit quid sit tentatio; sed per patientiam vicit. Ipse vero tentatus est, sed non superatus. Quid ergo est quod dicit: Potens eos, qui tentantur, adjuvare? Tanquam si diceret: Cum multa alacritate protendit manum ad compatiendum.
15.3.49
« Unde, fratres sancti, vocationis coelestis participes, considerate Apostolum, et Pontificem confessionis nostrae Jesum.» Adhuc etiam de incarnationis Christi loquitur mysterio. Nam et in Evangelio ipse testatur se missum non esse, nisi ad oves perditas domus Israel. Apostolus igitur Hebraice, Latine dicitur missus. Cognoscite quid est Jesus et qualis, et non habebitis opus consolatione alia, neque solatio. Pontificem eum dixit confessionis nostrae, id est fidei nostrae, cui iste populus novus est commissus, sicut Moysi prior populus in regimen datus est. Sed huic majora, vel longe meliora commissa sunt. Vult enim beatus Paulus apostolus erigere animos Israelitarum ad excellentiam promissionum Dei, ut intente parent se accipere, quod Deus benigne illis promisit afferre, nominans eos fratres charissimos, ad coelestia vocatos, participes cum Christo haereditatis Dei,« qui fidelis est ei,» id est, Deo Patri,« qui fecit eum.» De humanitate dicit ejus, qui factus est ex semine David secundum carnem, non de divinitate, quae facta non est, sed genita a Patre unius substantiae cum eo.
15.3.50
« Sicut et Moyses in omni domo illius.» Praepositurus eum Moysi secundum comparationem in lege sacerdotii, hunc sermonem induxit, asserens eum fidelem esse in domo sua. Fidelem, id est, devotum, defendentem ea quae sunt ejus, non permittentem corrumpi; quae domus nos sumus, sicut in sequentibus dicit: sicut Moyses fidelis fuit in domo sua, id est, populo priore. Confestimque assecutus ostendit quomodo domus illius esse debeamus. Ait enim:« Quae domus sumus nos, si fiduciam et gloriam spei usque ad finem firmam retineamus:» quia,« qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.» Domum enim dicit pro his, qui in domo habitant; sicut Ecclesiam dicit, non pro lapidibus, vel aedificiis, sed pro his, qui convocantur in ecclesia. Intulit:« Dei domus sumus nos,» id est, factura Dei, creati in Christo Jesu. Huc usque comparationem fecit de incarnatione Christi cum Moyse. Dehinc se ad altiora ejus narranda convertit, dicens:« Amplioris enim gloriae iste prae Moyse dignus habitus est, quanto ampliorem honorem habet domus, qui fabricavit illam.» Non dixit, quanto majorem habet honorem ab operibus artifex, sed, quanto domus, qui construxit eam. Vides quoniam non de templo dicit, sed de omni populo; primo de illo, quem Moyses de Aegypto eduxit, et deinde de eo, quem Christus de diabolica liberavit servitute, sibique in domum acquisivit.
15.3.51
« Omnis namque domus fabricatur ab aliquo; qui autem omnia creavit, Deus est.» Hic factorem a factura discernit, utriusque domus auctorem Deum esse intelligi volens: sed aliter illius, cui Moyses praefuit; aliter illius, cui Christus dux esse et Dominus cognoscitur. Ideo subsecutus ait:« Et Moyses quidem fidelis erat in tota domo ejus, tanquam famulus, in testimonium eorum quae dicenda erant; Christus vero tanquam filius in domo sua; quae domus sumus nos, si fiduciam et gloriam spei usque ad finem firmam retineamus.» Iste autem, id est Jesus, in paternas res, sicut filius ingreditur: ille autem, id est Moyses, sicut famulus Dei in domo sua. Hic iterum eos hortatur stare fortiter, et non subrui. Domus quippe Dei erimus, si fiduciam spei, et gloriam usque in finem firmam retineamus. Bene dixit, fiduciam spei nostrae: quoniam omnia bona sanctis in hac vita in spe sunt, donec ad speciem perveniant perfectae beatitudinis:« Spe enim salvi facti sumus.» Bona enim, quae nobis promissa sunt, in hac poenali vita habere non possumus nisi in spe, et illum patienter exspectantes, usque ad finem firmam spem retineamus.
15.3.52
« Quapropter, sicut dicit Spiritus sanctus: hodie si vocem ejus audieritis, ne obduretis corda vestra.» Locutus est beatus Apostolus de spe in superioribus, quia oportet nos sperare quae futura sunt. Spes autem quae videtur non est spes. Historia vero, quam Propheta hic rememorat, notissima est. Cum enim egressi essent Israelitae de terra Aegypti, et multam viam perambulassent, et multa indicia virtutis Dei accepissent in Aegypto, in mari Rubro, in eremo, consilium fecerunt mittere speculatores, qui deberent inspicere naturam terrae quae promissa est eis. Illi vero pergentes reversi sunt, terram quidem valde mirantes, majorum fructuum procreatricem esse dicentes, sed virorum inexpugnabilium esse illam provinciam, et fortium. Israelitae vero ingrati, et insensati, quos oportebat ut recordarentur tantorum Dei beneficiorum, et quomodo eos conclusos in medio tanti exercitus Aegyptiorum eripuit de periculis, et fluviorum fontes sine defectione donavit, et manna tribuit, et alia miracula, quae operatus est, et credimus fecisse Deum: illi nec Deum crediderunt, nec horum aliquid rememorati sunt: sed timore sunt perterriti, dicentes: Revertamur in Aegyptum. Deus igitur iratus eis, quia sic cito obliti fuerunt beneficiorum Dei, miraculorumque ejus, juravit ut non intraret generatio illa in requiem promissam olim patribus: et sic omnes perierunt in eremo, praeter duos tantummodo homines. Quare ergo David haec postea dixit, post generationem illorum loquens:« Hodie si vocem ejus audieritis, ne obduretis corda vestra,» ne similia patiamini, qualia progenitores vestri, ne privemini requie promissa? Quia est quaedam requies, nam si jam acceperant requiem, quae erat in Palaestina, quare eis iterum dicit: ne obduretis corda vestra, sicut patres vestri? Quae ergo est alia requies, nisi regnum coelorum, cujus imago et umbra est Sabbatum? Tres itaque requies Apostolus memorat in hac Epistola: unam Sabbati, qua Dominus requievit ab operibus suis; secundam in Palaestina, in quam ingressi Israelitae requieturi erant ex miseria multa et laboribus; tertiam, quae vera est requies, hoc est, regnum coelorum, quod superius jam diximus. Ad quam quos pervenire contigerit, revera requiescent a laboribus et afflictionibus suis, de qua Propheta loquitur ad veros Israelitas, dicens: Hodie si vocem ejus audieritis, ne obduretis corda vestra. Aliquando enim audierunt patres vestri vocem illius per Moysen, et obdurati sunt. Ergo tunc per praeconem locutus est, cum Deo obdurastis corda vestra. Per se nunc loquitur: Mollescant corda vestra. Qui praecones ante mittebat, ipse venire dignatus est. Ore suo hic loquitur, qui loquebatur per ora prophetarum. Ad ejus vocem, qui praecones misit, et nunc per se clamat, nolite claudere corda vestra. Recordamini qualiter obdurati sunt patres vestri, et quomodo non introierunt in requiem promissam; sed amaricati murmurantes contra Deum, perierunt in deserto. Patres vestri erant, qui perierunt; nolite imitari eos: et patres vestri non erunt, quamvis de eis nati sitis; scientes quia« Deus potens est de lapidibus suscitare filios Abrahae.»
15.3.53
« Quadraginta annis offensus fui generationi huic.» Multis modis eos castigans; ipsi tamen semper corde erraverunt. Quadraginta diebus Dominus in deserto jejunavit, ut triumpharet de eo, per quem illi quadraginta annis murmuraverunt contra Deum in eremo. Post quam consummatam in passione et resurrectione totam victoriae gloriam, quadraginta diebus fuit cum discipulis, antequam coelum ascenderet. Primis quadraginta diebus tentationem hujus peregrinationis ostendit; posterioribus quadraginta diebus, consolationem, quam sancti habituri sunt in patria. Corpus enim ejus, id est Ecclesia, necesse est tentationes patiatur in hoc saeculo; sed non deest ille consolator, qui dixit:« Ecce, ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi» Quibus juravi propter infidelitatem suam, non introisse in requiem meam. Loqui Deum, magnum est; quanto magis jurare? Jurationem confirmationem fieri voluit. Per quem juravit Deus, nisi per seipsum? Non enim habet majorem, per quem juret. Per seipsum confirmat minas suas. Sicut verum est quod promittit, sic certum est quod minatur. Juravit, ut non intrarent in requiem ipsius; et tamen oportet intrare aliquos in requiem ipsius. Illis ergo reprobatis, nos intrabimus, quia etsi aliqui ex ramis propter dissimilitudinem et infidelitatem fracti sunt, nos propter fidem et humilitatem inserimur. Sequitur enim exhortatio apostolica ad populum de requie introeunda.
15.3.54
Dicit enim:« Videte, fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis, discedendi a Deo vivo.» Quippe ex duritia infidelitas nascitur, et sicut obdurata corpora et dura, non obsequitur verbo Dei. Si enim patres vestri, inquit, quia non speraverunt, sicut oportebat sperare, haec passi sunt, quae leguntur in historia, cujus ante memoravimus, et perierunt in deserto propter duritiam cordis: multo amplius vobis talia timenda sunt, sicut illis acciderunt. Ad illos enim sermo iste factus est, qui in praesentia fuerunt, vel futuri sunt. Ideo dicit,« hodie.» Hodie namque semper est, donec constat mundus.
15.3.55
Intrat enim plus dicere, de« hodie» subjungens:« Sed adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec hodie cognominatur, ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati.» Hoc est, aedificate invicem, corrigite vos ipsos, ne contingant vobis similia, ne obduretur quisquam ex vobis, decipiente peccato infidelitatis. Attendis quia infidelitas peccatum facit. Sicut enim infidelitas malignam vitam procreat, sic etiam anima, cum in profundum malorum venerit, contemnit: contemnens autem, neque credere patitur, ut se a timore mortis perpetuae liberet.
15.3.56
Deinde infert Apostolus:« Participes enim Christi effecti sumus.» Participamur ex eo, inquit, id est, unum facti sumus cum illo. Siquidem ipse caput est, et nos membra; cohaeredes, et concorporales illi, secundum spiritalem hominem, qui creatus est in ipso.
15.3.57
« Si tamen initium substantiae ejus usque ad finem firmum retineamus.» Quid est initium substantiae? Fidem significat, per quam subsistimus, et Deo nati sumus in filios, et essentiales filii, ut ita dicam, facti sumus. Quod diligentissime observandum est, ne cujuslibet doctrinae macula corrumpamur.
15.3.58
Deinde subinfert Apostolus adhuc de« hodie» dicere:« cum dicitur,» inquit:« Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, quemadmodum in illa exacerbatione» usque« ex his quae audierunt.» Hic vero Apostolus propheticum testimonium intrat explanare, quod superius posuit. Dixit enim:« Hodie,» inquit,« si vocem ejus audieritis, ne obduretis corda vestra sicut in amaritudine.» Quorum obduratorum mentionem facit? Nonne eorum, quorum cadavera prostrata sunt in deserto? Quod enim dicit, tale est: Audierunt et illi, inquit, sicut et nos audivimus; sed nihil profuit illis sermo auditus. Non ergo putetis, quia ex auditu tantum praedicationis introitus sit ad requiem Dei; quia et illi audierunt per Moysen; sed nihil utilitatis ex auditu habuerunt, quoniam non crediderunt, nec sermo auditus fide contemperatus est. Discrevit eos, qui crediderunt praedicationis verbo, ab illis qui non crediderunt. Ait enim:« Sed non universi.» Caleb vero, et Josue, qui non consenserunt infidelibus, effugerunt poenam quae illis illata est, nec hoc solum illis donatum est mortem evadere, qua caeteri perierunt, sed etiam datum est illis terram repromissionis intrare, eamque laudabiliter pro sua portione haereditare.« Hodie,» inquit,« si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra.» Hodie enim semper est. Nec obduretur quisquam ex vobis deceptione peccati, aut deceptione diaboli. Deceptio quippe est revera, ut nihil speret de futuro, putando quoniam de actis et de factis nostris. quae hic agimus, nullam reddemus rationem, sive quia resurrectio nulla erit. seu quia si et fideles erant, verumtamen adhuc multam devotionem habebant circa Moysen. In hoc etiam demonstrat ne obduretur cor illorum, sicut illorum cor fuit obduratum, de quibus ista dicuntur. Dicere quippe: quid jam? Qui semel peccavi non habeo spem recuperandi me ipsum, deceptio est. Deinde spem illis excitavit, sicut superius dixit, participes facti sumus ponae, dicens: Quia ita nos amavit, qui tantum nobis dignatus est, ita ut suum nos faceret corpus, non nos despiciet pereuntes. Intelligamus, inquam, qualibus rebus facti sumus. Nos et Christus unum sumus. Non ei incredibiles existamus. Timeamus illorum perditionem, et justum judicium Dei metuamus, qui reddet unicuique secundum opera sua, requiem sempiternam fidem habentibus, eam tamen, quae per dilectionem operatur; non credentibus itaque, poenam perpetuam, ne forte, relicta pollicitatione, quam dedimus Deo in baptismo, iterum revertentes ad opera infidelitatis, quae abdicavimus coram multis testibus; unusquisque pro seipso laboret, ne forte minus dignus inveniatur introeundi in requiem Dei. Etenim nobis nuntiatum est quomodo intrare debeamus in requiem Dei, sicut et illis, nobis tamen per Filium; illis vero per famulum. Vides quomodo facturam et Factorem discernit; quomodo servum, et Filium. Et ille quidem in paternas res, sicut Dominus ingreditur; iste autem sicut servus.
15.3.59
Confestimque verba exhortationis subjungit Apostolus, dicens:« Ingrediemur in requiem, qui credimus;» quemadmodum dixit:« Sicut juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam.» Nos vero hortatur intrare in requiem, ne forte nobis dicatur, sicut illis:« Si introibunt,» id est non introibunt in requiem meam. Festinat enim ostendere aliam esse requiem, ad quam vocati sumus, id est, coelorum. Nec nos dicit illam, quae in Palaestina est, intraturos, sed illos non intraturos propter obdurationem cordis sui.
15.3.60
Addidit itaque de prima requie loqui, dicens.« Et quidem operibus ab institutione mundi factis. Dixit enim quodam loco de die septima sic: et requievit Deus die septima ab operibus suis. Et in isto rursum: Si introibunt in requiem meam. Quoniam ergo superest quosdam introire in illam, et hi, quibus prioribus annuntiatum est, non introierunt propter incredulitatem.» Confestimque secundam subjunxit, quae promissa est populo Dei. Sicut ille requievit, ita et nobis requiem pollicitus est. Non quod ille aliqua fatigatione laboris requieverit, sed,« quia dixit et facta sunt, mandavit, et creata sunt:» sic nos per sex aetates mundi laborantes, ad requiem usque perducet« et in isto,» inquit, rursum,« si introibunt in requiem meam.»« Si,» vero conjunctio pro affirmatione, pro negatione, pro dubitatione accipi potest. Superius vero pro negatione posita est, ubi ait propter incredulitatem illorum jurasse Deum non introire eos. Addidit:« Si introibunt,» id est, non introibunt. Hic vero potest intelligi, si introibunt, pro affirmatione, quasi diceret: Si introibunt bene habebunt. Ideo addidit:« Quoniam superest quosdam introire in illam.» In illam videlicet, quae in Palaestina fuit, pauci introierunt, id est, duo tantum, Caleb, et Josue, ex omnibus illis qui de Aegypto perrexerunt. Proinde ait:« Et hi, quibus prioribus annuntiatum est, non introierunt propter incredulitatem,» eos significans qui de Aegypto profecti sunt, quorum cadavera prostrata sunt in deserto.
15.3.61
Deinde intrat de tertia quae Christum credentibus promissa est, quamvis obscure, disputare.« Item,» inquit,« terminet diem quemdam, hodie, in David dicendo, post tantum temporis sicut supra dictum est: Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra. Nam si eis Jesus requiem praestitisset, nunquam David de alia loqueretur.» Hic ostendit tertiam quamdam esse requiem, de qua David dixit,« hodie,» non illam significans, ad quam Jesus populum introduxit, sed aliam quamdam esse multo excellentiorem illa, ad quam non typicus, sed verus Jesus introducit eos qui sunt ejus. Audiamus utrum hoc certum sit. Post tantos annos, inquit, dicit iterum,« hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra.» Si enim Jesus Nave veram praestitisset requiem populo, cujus doctor fuit, nequaquam de alia die loqueretur postea. Certum est ergo, quia futurum est quosdam accipere requiem, quae per illam significata est, quae est in Palaestina, ad quam verus Jesus ducturus est populum suum.
15.3.62
« Itaque relinquitur sabbatismus populo Dei. Qui enim ingressus est in requiem ejus, etiam ipse requievit ob operibus suis, sicut a suis Deus.» Requies vero Dei operum perfectio intelligenda est, dum sexto die, finita primordiali rerum creatione, et in septimo cessavit a novarum creatione naturarum. Per illam vero requiem Dei, quae aeterna est, nos ad aeternam studiose provocat requiem: quam sabbatismum nominavit, quia videlicet Judaeis locutus est. Non dixit hoc loco requiem, sed sabbatismum, proprium nomen, ad quod gaudebant, et concurrebant: sabbatismum regnum Dei vocans sicut enim Sabbatum ab omnibus malis abstineri jubet, et illa tamen fieri praecipit, quae ad obsequium Dei pertinent, quae sacerdotes efficiebant, et quae animam juvabant, et nihil aliud; nec tale vult Sabbatum in regno Dei intelligi, ut iterum quis exinde revertatur ad opera laboriosa, sicut in Sabbato carnali fecerunt. Istud vero Sabbatum Dei quicunque intrat, requiescet perpetuo ab operibus suis, sicut a suis Deus. Volens itaque eos de resurrectione instruere, et de requie sempiterna,« hodie,» saepissime interposuit, ut nunquam desperarent se intraturos, quasi diceret: Si quisquam peccaverit usquequo est hodie, spem habeat revertendi. Nullus igitur desperet, usquequo vivat.
15.3.63
Sequitur:« Festinemus ergo ingredi in illam requiem, ut ne in idipsum quis incidat incredulitatis exemplum.» Magna quidem res est fides et salutaris. Sine hac non est salvari possibile alicui, sicut dictum est: quia« sine fide impossibile est placere Deo.» Proinde etiam Paulus admonet eos qui in dignationem mysteriorum suscipi meruerunt, dicens:« Festinemus ingredi in illam.» Festinemus, inquit, quoniam non sufficit fides; sed debet addi et vita fidei condigna, et multum studium debet adhiberi, ne fides sit otiosa. Si enim terram intrare illi non meruerunt, qui fornicati sunt et murmuraverunt contra Deum, quomodo nos coelum merebimur intrare, indifferenter viventes, sicut gentes? Opus est quippe omni volenti coelum possidere, fidem operibus bonis ornare. Nec hoc solum damni habet male vivens, quod non intrat in regnum Dei, verum etiam, quod majoris est terroris. poenae perpetuae mancipatur. Ideo addidit:« Ut ne in idipsum quis incidat incredulitatis exemplum.» Eorum interitu, qui perierunt in deserto, terruit audientes, ne in illorum inciderent judicium, quasi dixisset: Sufficienter ex parentibus nostris docemur, ne si in similia incidamus, eadem patiamur, quae illi passi sunt; hoc est in idipsum exemplum infidelitatis.
15.3.64
Deinde ut majorem peccantibus incuteret formidinem, subjungit:« Vivus est enim Dei sermo, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti.» Hic demonstrat quoniam et illa idem ipse operatus est et vivit, et non exstinctus, et ostendit eumdem ipsum nos habere judicem, qui illos propter incredulitatem eorum damnavit. Dixit enim:« Vivus est sermo Dei.» Sermo Dei, Filius est Dei, qui de se ipso ait:« Si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in aeternum.» Sicut illi, si servarent sermonem Dei, viverent, terramque repromissionis intrarent, sic et nos, si servaverimus sermonem ejus, vivemus, requiemque coelestem intrabimus.« Vivus est enim Dei sermo et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti.» Gladius enim potest membra dividere a corpore, et penetrare secreta et abscondita carnis; sed eo multo penetrabilior est sermo Dei,« pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus, compagumque, et medullarum.» Anima vivimus, spiritu intelligimus, vita nobis carnalis cum bestiis communis est; ratio spiritalis cum angelis. Tam efficax est judicium Dei, ut discernat carnalia peccata et spiritalia, quis quo agat animo, vel quo desiderio serviat in corde: tam penetrabilis est ejus intuitus, ut omnia nostra, quae agimus vel cogitamus, certius cognoscat quam nos ipsi. Illum semper habemus testimonium actuum nostrorum vel cogitationum, quem judicem habituri sumus. Timeamus ejus praesentiam, cujus scientiam nullatenus effugere valemus. Unde et addidit:« Et est discretor cogitationum et intentionum cordis.» Distinguit enim Dei sermo compages et medullas, quia discernit cogitationes et intentiones cordis. Per compages quippe ossibus ossa junguntur. Et saepe quaedam dum recta cogitatione agimus, subito in laudis amorem declinamus, atque hoc pro laude facimus, quod prius facere pro veritate coeperamus. Et quia cogitationes cogitationibus adjunguntur, quasi quaedam in spiritu compages fiunt. Sed habent ossa, quae in compage juncta sunt, etiam medullas. Quod praedicator sanctus apertius intulit, cum subjungit:« Et est discretor cogitationum et intentionum cordis.» Compages enim nostrae cogitationes sunt; medullae autem, intentiones. Et saepe aliud cogitamus, atque aliud est quod per cogitationem intendimus. Nam si quis pro munerum praemio, pupilli vel viduae causam defendat, et fortasse Ecclesiam ingrediens, in suis precibus Deo dicat: Tu vides, quia causam pupilli et viduae defendo; iste procul dubio quod cogitat, scit, sed quo intendat ejus cogitatio, ignorat. Aliud quippe cogitat, atque aliud intendit. Non enim defensionem pupilli vel viduae, sed mercedem nummorum quaerit. Nam tolle temporale praemium, et pupillum ac viduam non defendet. Sermo itaque Dei discretor est cogitationum et intentionum cordis; quia non aspicit quod apud semetipsum cogitat, sed per medullam compagis, id est, per intentionem cogitationis totum penetrat hominem. Nec mirum si totus ubique, totam suam agnoscit creaturam, sive spiritualem, sive corporalem; quia nihil quod factum est, sine eo factum est.
15.3.65
Ideo addidit:« Nec est illa creatura invisibilis in conspectu ejus.» Hinc eos maxime terruit, ne forte adhuc, inquit, in fide stantes, non cum integra satisfactione perficerent fidei opera; quia ipse, quae in corde sunt, discernit: ibi examinat, ubi considerat, reddens unicuique secundum opera sua.
15.3.66
« Omnia autem nuda et aperta sunt oculis ejus.» Saepe in exteriori opere ante oculos hominum inordinati apparere metuimus; et in interiori cogitatione, illius respectum non metuimus, quem videntem omnia non videmus. Multo enim magis intrinsecus Deo, quam extrinsecus hominibus conspicabiles sumus. Unde sancti omnes foris se, intusque circumspiciunt, et vel reprehendendo se exterius, vel in quo se interius videri invisibiliter timent. Et quod dicimus de hominibus, ac si angelos dicas, ac si archangelos dicas, ac si Cherubin, ac si Seraphim, sicque aliam quamlibet creaturam, omnia revelata sunt oculis illius, omnia sunt aperta et manifesta, nec est quod eum possit latere.« Omnia nuda, et aperta oculis ejus sunt, ad quem nobis sermo est:» hoc est, ipsi reddituri sumus rationem actuum nostrorum.
15.3.67
« Habentes ergo pontificem magnum, qui penetravit coelos, Jesum Filium Dei.» Paulo enim ante de divinitate ejus disserens, ait:« Omnia nuda, et aperta sunt oculis ejus:» nunc autem, quia de carne loquitur, de pontifice disputat illius, quia semetipsum offerebat nostrae causa salutis, et quomodo primo omnium intrasset in requiem.« Habemus, inquit, pontificem magnum, qui penetravit coelos.» Ergo Moyses ductor populi, cui promissa est requies transitoria, non intravit in requiem, quam saepius populo promisit. Iste vero noster sacerdos melioris promissionis sponsor, viam faciens credentibus in se, primus intravit in requiem populo sibi credito promissam. Ostendit eum magnum sacerdotem, quia sempiternum habet sacerdotium, semper vivens ad interpellandum pro nobis. Et hunc ipsum Filium Dei ostendit, dum dixit:« Jesum Filium Dei:» quod nusquam de Moyse dicere voluit, sed eum famulum praeferebat, in superioribus testificans eis sub nomine Jesu, quod nomen angelus a Deo directus Virgini annuntiavit Filium Dei esse verum, et ideo magnum sacerdotem.
15.3.68
« Teneamus confessionem.» Qualem confessionem dicit? Quoniam Filius Dei est, quoniam Christus Deus est, quoniam passus est, sepultus est, resurrexit tertia die, ascendit in coelum, sedet ad dexteram Patris, inde venturus judicare vivos et mortuos; per quem omnia bona habemus, redemptionem, resurrectionem, haereditatem cum eo sempiternam: haec confiteamur. Quia vero haec vera, manifestum ex eo quod pontifex in interioribus velaminis constitutus est, intrat enim sanguine aspersus, proprio, non alieno, sicut pontifices priores, qui sanguine vaccae rubrae aspergebantur.
15.3.69
« Non enim habemus pontificem, qui non possit compati infirmitatibus nostris.» Non, inquit, ignorat quae nostra sunt. Venit enim per viam humanae conditionis, per omnia sine peccato, nihil secum afferens, unde morti debitor esset, sicut ipse in Evangelio testatur, dicens:« Venit enim princeps hujus mundi, et in me non habet quidquam.» Multi pontifices ignorant eos qui in tribulationibus constituti sunt, neque quae sit tribulatio in quolibet sciunt: impossibile quippe est scire afflictiones afflictorum, ei, qui experimentum afflictionis non habuit, et sensibiliter omnia non sustinuit. Pontifex autem noster competenter primum omnia sustinuit, quae fuerunt humanae miseriae illata post peccatum primi hominis, et tunc ad interiora velaminis ad thronum paternae majestatis ascendit.
15.3.70
« Tentatum autem per omnia pro similitudine absque peccato.» Tentatus autem siquidem diversis modis, sed non superatus. In tribulationibus probatus, ubique victor gloriosus. Tentatus est si quidem pro similitudine carnis absque peccato. Similitudine itaque carnis peccati; sed tamen caro illius absque omni peccato fuit. Quapropter de scripturis agnosco dissimilem; de scripturis mecum agnosce et tu similem. Non inde dissimilem, unde similem, sed alia causa illud, et alia illud. Dum tamen utrumque demonstremus. Dissimilis homini Christus, quia Deus, scriptum est enim de illo, quia est super omnia Deus benedictus in saecula. Et similis homini Christus, quia homo, quoniam de illo identidem scriptum est:« Mediator Dei et hominum homo Christus Jesus.» Dissimilis peccatori Christus, quia semper sanctus; et similis peccatori Christus, quia Deus Filium suum misit in similitudinem carnis peccati, ut de peccato damnaret peccatum in carne. Homini ex coitu nato dissimilis Christus, in quantum ex Virgine natus; sed homini nato similis Christus, in quantum et ipse ex femina natus est, cui dictum est:« Quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei.» Homini propter peccatum suum mortuo dissimilis Christus, in quantum sine peccato, et propria potestate mortuus est, sed rursus homini mortuo similis Christus, in quantum et ipse vera morte corporis mortuus est. Haec est tentatio, qua tentatus est. Persecutionem plurimorum passus est, sputa suscepit, accusatus est, detractionem sustinuit, calumniam passus est, repulsus est a propria gente, in fine crucifixus est. Juxta similitudinem, inquit, sine peccato. Dum dicit, in similitudinem carnis, non hoc dicit, quia similitudo putativae carnis fuit in eo, sed quia carnem suscepit veram. Quare ergo dixit, in similitudine carnis? Natura vero, quam suscepit, similis est carni nostrae; peccatum vero nequaquam habuit, quod nostra caro de parentibus contraxit. Quia tale fuit originale peccatum in carne primi hominis, ut inde et poena, et remedium fieri potuisset. Poena et peccatum in omni humano genere, praeter in Christo, in quo salus et remedium fuit. Non enim praejudicata est caro peccatrix, ut inde remedium fieri non potuisset. Praesciebat potentia Dei, qualiter ex eadem massa, justitia, aequitas, et misericordia, atque pietas provenire potuisset.
15.3.71
« Adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiae, ut misericordiam consequamur, et gratiam inveniamus in auxilio opportuno.» Adeamus ergo cum fiducia, hoc est adeamus per fidem ad thronum gratiae ejus. Habeamus fiduciam, quamvis peccatores simus, per ejus gratiam reconciliari posse; si tamen fructus dignos fecerimus poenitentiae, et fidem firmam usque in finem teneamus. Nunc vero sedet pontifex noster Jesus Filius in throno gratiae; paratus est indulgere peccatis notris in opportuno auxilio. Opportunum tempus est auxilii, et misericordiae illius, sicut iste doctor egregius alio dixit loco:« Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis.» Et propheta multo ante hoc idem auxilii opportuni tempus significans:« Tempore, inquit, opportuno exaudivi te, et in die salutis adjuvi te.» Et nunc post baptismum peccantes invenire misericordiam, si poenitentiam egerint, gratiae est illius qui sedit in throno gratiae, Quod vero pontifex factus est pro nobis, magnum est humilitatis indicium, quam ex nostra suscepit natura, non suae substantiae, quam habet aeternaliter cum Patre: cui nos fidem cum fiducia bonitatis suae afferamus hoc opportuno tempore, cum sedet in gratiae throno, et omnia tribuit, quae nobis ad salutem provenirent. Modo tempus est donorum; nemo de se ipso desperet. Timeamus thronum aequitatis ejus, cum venerit judicare omnia secundum justitiam; et tunc erit desperationis tempus, nunc nolentibus converti ad sedem gratiae, cum thalamus erit clausus, tantumque cum sponso remanebunt, qui lucentes boni operis afferent lampades.
15.3.72
.« Omnis namque pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur in his, quae sunt ad Deum.» Vult ostendere jam beatus Paulus, quoniam multo melius est Testamentum hoc, quam Vetus; quia nihil in hoc est imaginarium, ut puta, non templum corporale, non victimae carnales, non observationes legales, sed altiora et perfectiora omnia; quia totum quidquid est in spiritalibus, est hujus Testamenti ratio. Sed quia spiritalia non sic introducunt infirmos, sicut corporalia, de corporalibus enim incipiebat disputare, dicens:« Omnis namque pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur.» Definit enim primum quid sit pontifex, et demonstrat quae pertineant ad pontificem, et quod sit ejus ministerium, et quae sint signa pontificatus, id est,« ut offerat dona et sacrificia propitiationis, et ut condolere possit his qui ignorant et errant; quoniam et ipse circumdatus est infirmitate.» Oportebat enim de excellentibus terrenis fidem facere, ut ad excellentiora spiritalia pervenire possent, ut ex consueto sacerdotum more, qui in lege fuit, ad altius, id est, Christi sacerdotium eos perduceret, qui adhuc infirmi fuerunt, et propemodum carnales. Pontificis itaque officium est, inter Deum stare et populum, Deum deprecari pro populi delictis: hoc etenim Christus fecit, seipsum offerens pro peccatis nostris, semper vivus ad interpellandum pro nobis, semel ex hominibus assumptus, sed semper pro hominibus interpellans. Ponit hic Apostolus quaedam communia Christo cum sacerdotibus, quaedam vero altiora. Quod itaque ait:« Omnis namque pontifex ex hominibus assumptus,» hoc commune est,« pro hominibus constituitur,» et hoc,« ut offerat dona et sacrificia pro peccatis,» et hoc, sed non totum. Reliqua vero non sunt communia,« qui potest condolere his qui ignoranter peccant.» Hic jam excellentia est, de qua superius in priori sententia latius disputavit, et ideo adjunxit:« Et propterea debet, quemadmodum pro populo, ita etiam pro semetipso offerre pro peccatis.» Hoc vero ad sacerdotes legales magis pertinet, quam ad Christum, nisi forte quis dicat unum esse corpus Christi et Ecclesiae, et dum offert pro Ecclesia, pro suis etiam membris offerat. Sed haec violenta interpretatio videri poterit. Deinde disputare aggreditur quomodo quis ad sacerdotium accedere debeat,« ne quisquam, ait, sumat sibi honorem, sed qui vocatur a Deo tanquam Aaron.» Hic etiam percutit sacerdotes honoris cupidos et sacerdotii avidos, non pro salute populi, sed pro ambitione saeculi. Igitur Aaron vocatus est a Deo signo florentis virgae, demonstratus est sacerdotem a Deo esse electum, etiam et incendio eorum, qui ejus pontificio invidere voluerunt.
15.3.73
« Sic et Christus non semetipsum clarificavit, ut pontifex fieret, sed qui locutus est ad eum: Filius meus es tu, ego hodie genui te.» Hoc est, quod in Evangelio ipse ait:« Non enim a me ipso veni, sed ille me misit( Joan, VIII, 42).» Et iterum:« Si ego glorifico meipsum, gloria mea nihil est: est enim Pater, qui glorificat me.» Notandum est quod glorificare, et honorificare, et clarificare, tria quidem verba, sed res una est, quod Graece dicitur, doxain; sed interpretum varietate aliter, atque aliter positum in Latino. Quod in Evangelio dictum est,« glorifico,» hic Apostolus clarificationem nominat. Clarificatus est ergo Filius a Patre, quando super baptizatum vox Patris audita est de coelis:« Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui.» Quae clarificatio quidem, sive glorificatio multo ante per Prophetam, Spiritu sancto inspirante, praedicta est:« Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te.» Dominum significat Patrem. Attendamus autem quod posuit:« Dixit ad me, Filius meus es tu;» quod etiam ei dicturus erat post baptismum:« Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui.» Hoc itaque, ut Christum unam personam sentires, et unigenitum Filium Dei, adjecit:« Ego hodie genui te.» Hoc jam nihil habet commune cum caeteris, qui filii dicuntur, qui sacerdotes appellantur, de quibus dictum est:« Ego dixi: Dii estis et filii excelsi omnes;» sed totum est unigeniti Filii proprium.
15.3.74
« Quemadmodum et in alio loco dicit: Tu es Sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech.» Ad quem dictum est hoc: Qui est secundum ordinem Melchisedech? Nulli alii, nisi tantum pontifici nostro, id est, Christo. Omnes enim, qui tunc erant, sacerdotes, quando hoc vaticinatum fuit, sub lege erant. Apostolus scribens ad Hebraeos hanc interposuit disputationem. Nullum potuerunt alium quemquam ostendere, nisi pontificem nostrum, id est, Christum. Melchisedech, secundum legalia mandata non fuit sacerdos, sed secundum cujusdam singularis sacerdotii dignitatem, panem offerens Deo, et vinum, non brutorum animalium sanguinem: ad cujus ordinem sacerdotii Christus factus est sacerdos, non temporalis, sed aeternus, ad quem hoc dictum est:« Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech.» Omnes enim sub lege erant sacerdotes; iste solus secundum ordinem Melchisedech, ex eo quod natus est de utero virginali ante luciferum, non secundum id quod natus est ex Patre Deus apud Patrem, coaeternus gignenti, et consubstantialis, sed sacerdos propter carnem assumptam, propter victimam quam pro nobis offerebat a nobis acceptam, id est, carnem et sanguinem suum: de qua victima ipse in Evangelio ait:« Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habetis vitam in vobis.» Sed in ista carne, ac sanguine, nil cruentum, nil corruptibile mens humana concipiat, sicut dicit Apostolus:« Qui enim corpus Domini indigne manducat, judicium sibi manducat,» sed vivificatricem substantiam, atque salutarem in pane et vino, per quae, si digne sumitur, nobis est peccatorum remissio et regni Dei possessio collata. Hujus ordinem sacrificii per mysticam similitudinem, Melchisedech justissimus rex instituit, quando Domino panis et vini fructus obtulit. Constat enim pecudum victimas periisse, quae fuerunt ordinis Aaron, non Melchisedech; sed hoc manere potius institutum, quod toto orbe in sacramentorum erogatione celebratur. Sacerdos autem praecipue dicitur Christus, qui semel se pro nobis obtulit immolandum, sicut semel de Melchisedech in sancta legitur Scriptura, et ejus sacerdotio. In aeternum vero cum dicitur, ipse significatur Dominus Christus, qui permanet in gloria sempiterna.
15.3.75
« Qui in diebus carnis suae preces, supplicationesque ad eum, qui posset salvum illum a morte facere, cum clamore valido, et lacrymis offerens, exauditus est pro sua reverentia.» Quid vero in sacerdotio noster pontifex egisset, certius hic exprimit Apostolus, dicens:« Qui in diebus carnis suae.» Dies quippe carnis Domini nostri Jesu Christi dies sunt, in quibus carnem assumpsit, in quibus tentatus est, passus est, in quibus preces supplicationesque ad eum qui posset salvum facere a morte offerebat. Totum vero quidquid egit Christus in carne, preces sunt et supplicationes pro peccatis humani generis. Sancta vero sanguinis ejus effusio clamor validus est, in quo exauditus est a Deo Patre, pro reverentia ejusdem passionis suae, quam sine peccato, nostrae salutis causa, perpessus est; qui nullum habens peccatum, peccatum pro nobis factus est, id est, oblatio pro peccatis nostris. Hoc enim totum magna reverentia et perfectissima charitate peregit, qui prior dilexit nos et tradidit semetipsum pro nobis hostiam Deo acceptabilem, qui ideo exauditus a Deo, quia hostiam acceptabilem obtulit Deo, id est, seipsum. Simile est itaque, quod hic dicitur,« qui preces supplicationesque ad eum qui posset salvum illum a morte facere, cum clamore valido et lacrymis offerens,» eo quod in Evangelio legitur eum dixisse:« Pater, si fieri potest, transfer a me calicem istum. Verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat.» Quia non venit facere voluntatem suam, sed voluntatem ejus qui misit illum. Voluntatem paternae dispensationis praeposuit voluntati carnis suae, ut veram ostenderet in seipso humanitatis nostrae naturam. Beatus Paulus hic dicit preces eum et supplicationes fundere, non timore mortis, sed nostrae causa salutis. Unde et in alio loco etiam dicit sanguinem Christi melius clamasse pro nobis, quam sanguinem Abel, qui ad accusandum fraternum scelus de terra clamat ad Patrem.
15.3.76
« Et quidem, cum esset Filius Dei, didicit ex his, quae passus est, obedientiam, et consummatus, factus est omnibus obtemperantibus sibi causa salutis aeternae, appellatus a Deo Pontifex juxta ordinem Melchisedech.» De similitudine pontificatus Melchisedech superius satis dictum arbitror. Nunc videamus quid vult intelligi Apostolus in eo quod ait:« Qui, cum esset Filius Dei, didicit ex his, quae passus est, obedientiam.» Hanc obedientiam, quam hic didicisse Dei Filium dicit, hoc est, voluntarie suscepisse, alio quoque loco ostendit, ubi ait:« Factus est obediens,» Patri,« usque ad mortem, mortem autem crucis: propter quod et Deus illum exaltavit.» In eo quod ait,« et consummatus, factus est omnibus obtemperantibus sibi causa salutis aeternae;» consummatus, id est, perfectus: ostendit quantum lucrum sit ejus passionis, quae omnibus credentibus sufficit ad salutem sempiternam. Igitur si obedientia Filii causa est salutis humanae, quanta nobis necessitas est obedire Deo, ut digni inveniamur ejus salutis, quam nobis per Filium proprium donavit?
15.3.77
« De quo grandis nobis sermo est, et interpretabilis ad dicendum: Quoniam imbecilles facti estis ad audiendum.» Causam enim reddit cur esset, quod de Filio incarnato instituit, difficile ad interpretandum, id est, quia illi imbecilles erant et fragili sensu ad intelligendum profunda Dei mysteria. Qui etiam pro tempore magistri debuerunt esse facti sunt quibus lacte opus est, non solido cibo. Difficultas interpretandi in illorum fuit tarditate, non in apostolica sapientia, cui revelata sunt mysteria a saeculis abscondita, sicut in Epistola ad Ephesios plenissime demonstrat.
15.3.78
Deinde subjunxit:« Etenim cum deberetis magistri esse propter tempus, rursum indigetis ut vos doceamini quae sunt elementa exordii sermonum Dei, et facti estis quibus lacte opus sit, non solido cibo.» Ad eos itaque loquitur qui exercitatum sensum, per legem et prophetas de adventu Christi et gratia, quae per eum credentibus allata est, habere debuerunt; qui etiam magisterio aliis, per mysteria Dei quae data sunt illis, poterant esse, si credidissent. Nunc autem tales facti sunt, sicut infantes, quibus prima elementa litterarum traduntur ad legendum. Dum illorum fuit fortes esse in fide, et alacres in scientia, solitum sapientiae cibum ad percipiendum, qui est perfectorum, nunc autem facti sunt quibus est lacte opus. Lac enim humilem sermonem vocat, quo eos indiguisse testatur, qui etiam ad altiora mysteriorum Dei secreta ascendere non poterant. Exempli gratia, qui non potest intelligere quod in Evangelio ait:« Verbum caro factum est,» quomodo potest ad altitudinem ejus sermonis pervenire, ubi ait:« In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum?»« Omnis enim, qui lactis est particeps, expers est sermonis justitiae; parvulus enim est. Perfectorum autem est solidus cibus, eorum qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac mali.» Palatum enim sapores discernit ciborum; anima vero variarum probat sermones doctrinarum, de quibus in sequentibus hujus Epistolae dicit:« Doctrinis variis nolite abduci.» Sicut enim parvulus inter cibum et cibum discernere nescit, et saepe noxiis sumens periclitatur, si non prohibetur a seniore, ita indoctus quisque, discretionem doctrinarum nesciens, facile decipitur et in via erroris periclitatur. Quod in lacte et in solido cibo, hoc in indocto et sapiente differt. Sicut lac parvulis congruit et solidus cibus aetate perfectis, ita indoctis humilis sermo et sapientibus arcanum Dei mysterium nosse convenit, qui exercitatos habere videntur sensus. Quomodo igitur poterunt sensus nostri exercitati esse? Utique ex usu et frequenti lectione sanctarum Scripturarum. Unde beatum virum Psalmista dicit esse, qui in lege Domini meditabitur die ac nocte.
15.3.79
« Quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem, ad perfectionem feramur.» Quapropter, id est, quia exercitatos sensus in lege Domini decet vos habere, intermittamus inchoationis Christi sermonem. Qui est sermo inchoationis Christi, nisi fidei initium? Sicut enim eum, qui ad doctrinam litterarum adducitur, elementa primum oportet audire, sic et Christianus primo omnium fide catholica erudiri debet, quod est fundamentum salutis nostrae. Si autem opus habet de fide doceri, necdum fundamentum habet. Firmum enim oportet et fixum esse hoc fundamentum in corde Christiani, ut inde dignus fiat ad perfectionem aliarum transferri virtutum. Si autem quisquam verbum veritatis audivit et baptizatus est, et post annos aliquot de fide iterum audire opus habet, quia credere oportet eum de fide, et resurrectione et futuro saeculo, necdum fundamentum habet, rursum initium Christianistatis quaerit. Quia enim fides fundamentum est, caetera vero, superaedificationes, quod beatus Apostolus sequentibus verbis ostendit, dicendo:« Non rursum jacentes fundamentum poenitentiae ab operibus mortuis, et fidei ad Deum.» Perfectum enim illum vocamus, qui cum fide vitam habet rectam. Si autem horum unum quodlibet deerit perfectus non erit. Si vero ambo desunt, merito parvulus dici potest; et quasi infans litteris, sic etiam iste in fide iterum erudiendus est. Latenter autem legem infirmari vult et ad gratiam Christi suos vocare auditores. Qui autem ad virtutem iturus est, primum malitiam debet culparum abjicere, et opera mortis per poenitentiam purgare et sic accedere ad Deum.
15.3.80
« Baptismatum doctrinarum, impositionis quoque manuum, ac resurrectionis mortuorum et judicii aeterni.» Non enim sufficit poenitentiae mundos facere peccatores, nisi confestim baptizentur, sicut in Actibus apostolorum beatum Petrum populo respondisse legitur:« Poenitentiam agite, fratres, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini,» quia quod impossibile est operari hominem per se, hoc per Dei gratiam in baptismate accipere potest. Quid est namque baptismatum doctrina? Non tanquam multorum baptismatum debet intelligi, sed unius, quia sicut una fides est, ita unum baptisma est: sed pro varietate accipientium, baptismatum dixit: Impositionis quoque manuum, per quam Spiritus sanctus accipi creditur: quod post baptismum ad confirmationem unitatis in Ecclesia Christi a pontificibus fieri solet. His igitur perfecte in Ecclesia perceptis, fides resurrectionis et judicii futuri habenda est. Vivere quippe sicut angeli, et nullo egere eorum, quae in ista vita sunt, hujus vitae promissio nobis facta est per Spiritum sanctum. Fructus autem hujus est promissionis, ejusdem praesentia vitae; quae duo, id est, fides et judicium, semel baptizato restant, non iterum baptizari.« Et hoc faciemus, si quidem permiserit Deus.» In hac quippe fide baptismatis, resurrectionis et judicii futuri, vos, Deo permittente, pleniter instruemus.
15.3.81
Ne vero ullatenus quis secundum, vel tertium aestimaret post peccata posse fieri baptisma, mox subjungit, dicens:« Impossibile est enim eos, qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum coeleste, et participes sunt facti Spiritus sancti, gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum virtutesque saeculi venturi, et prolapsi sunt, renovari rursus ad poenitentiam, rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei, et ostentui habentes.» Impossibile est, inquit, non difficile. Impossibile est, inquit, in desperatione eos misit, secundo baptizari posse, quia impossibile est quod fieri non potest; difficile vero, quod quamvis cum labore, fieri tamen potest. Semel, inquit, illuminati estis per gratiam sancti Spiritus, et gustastis donum coeleste, hoc est, remissionem peccatorum accepistis, et participes facti estis Spiritus sancti in distributione donorum Dei, quae in Epistola prima, XII, 8- 10, ad Corinthios idem beatus Paulus enumerat, et bonum gustastis verbum Dei. Hic doctrinam dicit evangelicam; et virtutes venturi saeculi cognovistis. Quae est virtus futuri saeculi, nisi resurrectio et vita beata quae sanctis promittitur? Haec omnia in doctrina fidei, in gratia Dei, per baptismum illuminati accepistis et cognovistis. Scitote certissime, si in peccata iterum cadetis, impossibile esse vos renovari iterum ad poenitentiam. Ad poenitentiam dixit, hoc est, per poenitentiam. Quid ergo? Exclusa est poenitentia post baptismum? Absit. Sed renovatio per sacri baptismatis lavacrum secunda vice fieri non poterit. Renovari dixit, hoc est, novum fieri. Novum quippe facere hominem sacri baptismatis est, de quo Propheta ait:« Renovabitur sicut aquilae juventus tua.» Cujus virtus, id est, baptismatis sacri, in cruce et sepultura Christi constat. Proinde subjunxit:« Rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei, et ostentui habentes.» Hoc est, vetus homo noster simul crucifixus est cum Christo: sicut alio ait loco:« Conformes enim facti sumus mortis ejus.» Et iterum:« Consepulti enim estis ei per baptisma in mortem.» Sicut enim impossibile est secundo crucifigi Christum( hoc enim est ostentui eum habere), qui secundo se baptizari posse putat, secundo Christum crucifigi requirit, qui semel crucifixus est, et mortuus, et victor mortis resurrexit, atque cum triumpho gloriae coelos ascendit. Sicut enim semel Christus mortuus est carne in cruce, sic nos semel morimur in baptismate, non carne, sed peccato. Atque sicut ille mori non poterit, ita nec nos baptizari possumus, nisi fortassis lacrymis poenitentiae, non lavacri regeneratione. Ergo, inquis, non est poenitentia? Est. Sed baptisma aliud non est. Poenitentia vero est, et multam habet fortitudinem, etiam in eum qui peccatis valde dimersus est. Si voluerit, potest liberari ab onere peccatorum et periclitantem in tuto constituere, etiamsi ad ipsum fundum iniquitatis pervenerit. Et hoc ex multis manifestum est testimoniis. Nunquid enim qui cadit, non resurgit? Aut qui avertitur, non revertetur?. Quale ergo est istud medicamentum poenitentiae, aut qualiter conficitur? Primum exculpando propria peccata. Iniquitatem, inquit, meam non celavi, et pronuntiabo adversus me iniquitatem Domino, et tu abstulisti impietatem cordis mei. Secundo, multa humilitate plangere peccata sua, fructusque dignos exinde facere poenitentiae: quatenus nullatenus in eadem iterum corruat peccata. Deinde multis eleemosynis redimere se incipiat, qui saeculi habet potestatem: sicut scriptum est:« Divitiae viri, redemptio animae illius sunt.» Postremo opus est nulli irasci, neque malum pro malo reddere, omnibus dimittere peccantibus in se, dicente ipsa Veritate:« Dimittite, et dimittetur vobis.»
15.3.82
« Terra enim saepe venientem super se imbrem bibens, et generans herbam opportunam illis, a quibus colitur, accipit benedictionem a Deo. Proferens autem spinas, et tribulos, reproba est et maledicto proxima, cujus consummatio in combustionem.» Cum tremore autem audiamus sermones Dei. Non sunt hae minae Pauli, non sunt hominis verba; Spiritus sancti sunt, Christi sunt loquentis in Paulo. Comparationem hic fecit de proficiente anima in doctrina Dei, et negligente salutem suam. Fructiferae terrae coelestibus imbribus irrigatae adaequavit proficientem animam in floribus sanctorum germinum, dicens:« Terra enim saepe venientem super se imbrem bibens.» Hic declarat quod hi, ad quos ei sermo fuit, susceperunt et combiberunt verbum coelestis doctrinae, et saepius per legem, per prophetas perceperunt, et nec sic prompti facti sunt germina fidei proferre. Adhuc addidit de bona terra, in quam cecidit semen verbi Dei.« Germinans, ait, herbam opportunam.» Nihil sic opportunum, sicut fides in Filio Dei, et vita optima. Haec vero talis terra accipit benedictionem a Deo, ut ferat tricesimum, sexagesimum, etiam et centesimum fructum. Et hoc notandum est quod omnis abundantia in frugibus terrae et in fructibus arborum, non aliter, nisi per Dei benedictionem, cultoribus ad voluntatem proficere poterit. Neque enim agricolarum fuit terram excitare ad fructus, sed imperium Dei, sicut alibi idem Paulus ait:« Ego plantavi; Apollo rigavit; sed incrementum Deus dedit.» Hoc de anima florente in virtutibus, et Dei benedictione digne protulit exemplum. Moxque subjunxit aliud paradigma de eo, qui suam negligit salutem, dicens:« Proferens autem spinas ac tribulos, reproba est et maledicto proxima, cujus consummatio in combustionem.» Quis namque est ab istis spinis mundus? Ac si essemus mundi, neque sic praesumptuosos nos oporteret esse, sed timere et tremere, ne forte pullulent in nobis spinae peccatorum. Quomodo anima, vel caro spinis plena superbire poterit? Nunquid non majori sollicitudine exstirpare eos opus haberet? Quae sunt spinae? Audiamus Christum de spinis dicentem, quia cura saeculi hujus et deceptio divitiarum praefocant verbum, et infructuosum efficiunt. Proferens, dixit, spinas, non generans, maledictioni proxima est. O quantam habet consolationem hic sermo! Maledictioni, inquit, proxima, non maledicta. Qui autem necdum in maledictionem incidit, sed proximitatem, et longe fieri poterit; et nec solum consolatus est, sed etiam in eo quod sequitur. Non enim dixit: Reproba, et maledictioni proxima comburetur: sed quid?« Cujus consummatio in combustionem.» Haec combustio non erit, nisi quisque usque in finem permaneat in peccatis suis. Quia in quacunque die conversus fuerit peccator,« vita vivet, et non morietur.» Si vero abscindamus spinas, per poenitentiam poterimus mille bonis perfrui, et fieri probabiles et benedictionis Dei participes. Postquam autem increpavit eos sufficienter, et terruit et percussit, curat eos iterum, ne desperatos faciat; neque in omnibus adulatur, neque in omnibus percutit. Nec hoc dicimus veluti putantes vos spinis plenos, sed timentes ne tales efficiamini. Melius est enim verbis vos terrere, ne rebus ipsis doleatis.
15.3.83
« Confidimus autem, dilectissimi, de vobis meliora, et viciniora saluti, tametsi ita loquimur.» Quia beatus Paulus non habuit unde eos, ad quos scripsit, de praesentibus laudaret, incipit eos de spe futura praedicare, dicens: Confidimus, fratres, de vobis meliora, et viciniora saluti, quamvis ita dicamus; quasi dixisset: Optima quaeque de vobis confidimus, et quae saluti vestrae proficiant; non utique, quod superius dixi de reproba terra et combustioni proxima, de vobis hoc diximus, quia meliora de vobis credimus.
15.3.84
Adduxit quoque eis in memoriam praeterita, ut ex praeteritis eos alliceret ad bona quaeque. Ideo subjunxit:« Non enim injustus Deus, ut obliviscatur operis vestri et dilectionis, quam ostendistis, in nomine ipsius, qui ministrastis sanctis, et ministratis.» Ecce quomodo recreavit animas eorum et confortavit, antiqua eis in mentem revocans; et fecit eos, ut non aestimarent oblivisci Deum, et praeterita ejus beneficia in eos. Necesse est enim eum peccare, cui spes deerit futurorum. Deinde hortatur eos in omnibus sperare futura. Eum enim, qui desperat de praesentibus beneficiis Dei, quod a Deo non habeat, de futuris confortare quis poterit? Simile quid Galatis V, 7, improperat, dicens:« Currebatis bene. Quisnam vos fascinavit?» Atque iterum:« Tanta passi estis sine causa?» Ut tamen mitigaret eamdem sententiam, mox subjungit:« Si tamen sine causa.» Sic etiam hoc loco temperavit sententiam suam, dicens: Non enim injustus Deus, ut obliviscatur operis vestri, dum tantam charitatem ostendistis in sanctis. Volumus enim vos imitatores eorum esse, qui per fidem et patientiam haereditati sunt promissiones.
15.3.85
Quare vero desiderium haberet de salute eorum, sequenti ostendit allegatione, dicens:« Cupimus enim unumquemque vestrum eamdem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem, ut non segnes efficiamini.» Desideramus vero, inquit, non tantum circa verba, sed etiam in virtutibus conversari, non quasi priora vestra culpantes, sed ut de futuris solliciti sitis admonentes, hoc est quales fuistis solliciti sitis admonentes, hoc est quales fuistis primum, tales vos cupimus et modo esse et in futurum. Et non dixit, volo, quod est auctoritatis doctrinae; sed quod erat paternae dilectionis. Hoc est, cupimus unumquemque vestrum eamdem, quam olim habuistis, sollicitudinem ad expletionem spei, id est, habere debetis in aeternam resurrectionem.« Verum imitatores eorum, qui fide et patientia haereditabunt promissiones.» Hortatur enim auditores suos, ut fide non ficta et patientia perfecta exspectent promissiones Dei et haereditates quas sanctis suis promisit.
15.3.86
Et hoc firmius exemplis corroborare nititur, dicens:« Abrahae namque promittens Deus, quoniam neminem habuit, per quem juraret, majorem, juravit per semetipsum, dicens: Benedicam te, et multiplicans multiplicabo te. Et sic longanimiter ferens, adeptus est promissionem.» Mira sapientia beati Pauli. Per vices laudibus extollit eos, ad quos scribit; per vices terroribus antecedentis historiae terret eos, ne infideles essent, et minus creduli promissioni Dei; per vices vero eorum exemplis hortatur ad patientiam et fidem, et ut indubitanter credant, non solum Deo dicenti, verum etiam juranti per semetipsum. Et dum ei multa suppeterent exempla sanctorum, qui per patientiam haereditarunt promissiones Dei, praecipue fidelis Abraham, propter dignitatem personae suae, et propter quod maxime in eo istud contigerit, qui longanimiter ferens adeptus est in filiis promissiones non modo praeteriti temporis, quae in populo Dei impletae sunt, sed magis etiam in futurum, promissiones in filios, quos bonitas Dei de lapidibus gentium suscitavit, et fecit eos in fide esse filios Abrahae. Promissionem enim, dico, operata est longanimitas audientis, et exspectantis haereditatem promissam, quam pusillanimes et increduli verbo Dei non fuerunt adepti, sicut plurima illorum in deserto periit multitudo. Quam impium est Deo juranti non credere! Juravit enim Deus per semetipsum, quia neminem habuit majorem, per quem juraret. Potest hic persona, in hoc juramento. Dei Patris intelligi, qui de Filio suo eidem patriarchae promisit, dicens:« Et in semine tuo benedicentur omnes gentes terrae.» Non dicit« in seminibus,» ut beatus Paulus in alia demonstrat Epistola: sed,« in semine tuo,» hoc est, in Christo. Jurat enim et idem Christus in Evangelio, dicens:« Amen, amen dico vobis;» et ipse per semetipsum, quia nec ipse habuit majorem per quem juraret.« Benedicens benedicam te,» hoc in stellis coeli, per quas sancti designantur de ejus semine futuri, intelligi potest dictum.« Multiplicans multiplicabo te,» et hoc in arena maris, per quam peccatores populi illius designari possunt; utraque enim Dominum dixisse legitur, ubi ait:« Et erit semen tuum sicut stellae coeli, et sicut arena quae est in littore maris.»
15.3.87
« Homines enim per majorem suum jurant, et omnis coutroversiae eorum finis ad confirmationem est juramentum.» Si igitur hominibus in futurum credendum est, de quibus dicitur per Prophetam:« Omnis homo mendax»: quanto magis Dei juramento credi debet, qui est veritas, qui nec falli, nec mentiri potest? Homines per majorem sui jurant; et omnis controversiae eorum finis ad confirmationem est juramentum, prout si diceret: Ex hoc solvitur totius controversiae disceptatio, non uniuscujuslibet, sed totius. Oportebat quidem sine juramento credere Deo, sed jurare Deum dicit.
15.3.88
« In quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationes haeredibus, immobilitatemque consilii sui.» Propterea etiam hujus promissionis mentionem facit, quae ad nos communis facta est:« Interposuit jusjurandum,» quoniam enim apud homines hoc videtur fidele esse, cum juramentum interfuerit controversiis eorum. Non tamen aequale est hominem per se jurare, et Deum. Homo enim sui potestatem non habet; Deus autem potestatem habet omnium, quae sunt. Sed quia incredulum est humanum genus, condescendit ad nos. Sicut enim jurat propter nos, quamvis indignum ei sit non credi, sic superius dictum est:« Et didicit ex his quae passus est:» quoniam homines hoc putant maxime esse dignum fide, ut per experimentum quis transeat ad fidem.
15.3.89
« Ut per duas res immobiles, quibus impossibile est mentiri Deum, fortissimum solatium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam spem quam sicut anchoram habemus animae tutam ac firmam.» Duas res dicit, significans Dei Patris promissiones de Filio suo et adventum Filii in hunc mundum pro salute nostra. Proposita vero spes veritas est rerum gestarum, quae patriarchis promissae sunt, et redditae, ut ex transactis futura credamus. Quam spem sicut anchoram, inquit, habemus animae tutam ac firmam. Sicut enim anchora jactata navim non permittit circumferri, licet venti commoveant eam, sed jactata firmam facit navim; sic et fides spe roborata introducit nos in rerum speciem quam modo fide et spe tenemus.
15.3.90
Ideo addidit, dicens:« Et incedentem usque ad interiora velaminis.» Tempestas enim, et multus imber commovet ratem; anchora autem non permittit eam demergi. Sic etiam nostra spes, quam habemus fixam in interiora velaminis, nulla infidelitate mergi poterit, si cum Propheta veraciter dicamus:« Jacta in Deum curam tuam, et ipse te enutriet,» et non habentes, omnino demersi eramus, non tantum in spiritalibus, sed etiam in carnalibus, quia,« qui arat,» inquit Apostolus,« in spe arat; et omnis labor noster spe mercedis cujuslibet consolatur.» Spes vero penetrat interiora velaminis, dum coelestia absque ulla dubitatione credit, et sperat et amat, operibus ostendit quid amet, et quid credat et quid speret.
15.3.91
Et ut firmiorem nobis spem adderet, subjunxit:« Ubi praecursor pro nobis introiit Jesus, secundum ordinem Melchisedech Pontifex factus in aeternum.» Praecursor autem quorumdam est praecursor, sicuti Joannes Christi. Non enim dixit simpliciter,« introiit,» sed,« ubi praecursor pro nobis introiit,» ubi absque dubio nos oporteat prosequi praecursorem nostrum. Praecursorem siquidem, et consequentem in eadem etiam via esse convenit. Hoc autem de eo, qui secundum carnem est, dicitur, qui semetipsum obtulit sacrificium Deo in odorem suavitatis. Pontifex factus est secundum ordinem Melchisedech. Oportet itaque et illos, quorum Pontifex est, meliores esse; et quantum est inter Aaron et Christum, tantum est quodammodo inter Judaeos et Christianos. Superiora etiam et sacrificia. Talia videlicet offeramus, quae in illo sanctuario coelesti offerri possunt non jam pecudes et boves, non sanguinem et adipem. Omnia haec soluta sunt, et pro eis introductum est rationabile obsequium. Quod autem est rationabile obsequium? etiam quod per animam, quod per spiritum offertur Deo.« Spiritus est,» inquit,« Deus, et eos, qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare.» Quid est, Deum in spiritu adorare, nisi in charitate, et fide perfecta, et spe indubia et sanctis animae virtutibus, quas Apostolus alio loco abundanter enumerat?
15.3.92
« Hic enim Melchisedech,» Melchi, rex; sedech vero justitiae interpretatur. Et quid aliud est, rex justitiae, nisi Dominus noster Jesus Christus, de quo jam supra dictum est:« Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem.» Rex Salem. Et hoc vocabulum sortitus est ex civitate quam inhabitavit. Nam salem, hoc est pacis, quod iterum pertinet ad Christum. Ipse namque nos justos efficit; ipse pacificavit quae in coelis, et quae in terris sunt; qui est pax nostra et fecit utraque unum.« Sacerdos Dei summi.» Sacerdos Dei summi esse dicitur Melchisedech ad distinctionem aliorum deorum, ut sacerdos Dei Creatoris, non idolorum esse crederetur.« Qui obviavit Abrahae regresso a caede regum.» Tradunt Hebraei hunc esse Sem filium Noe, et eo tempore, quo ortus est Abraham, habuisse aetatis annos trecentos nonaginta duos, et eo tempore, quo mortuus Abraham, habuisse aetatis annos quingentos sexaginta quinque, et ita supervixisse Abraham annos quadraginta quinque, quibus expletis, facti sunt omnes dies vitae ejus sexcenti. Nec esse mirum, si Melchisedech victori Abraham obviam processerit, et in refectionem, tam ipsius, quam pugnatorum ejus, panem vinumque obtulerit, et benedixerit ei, quod abnepoti suo jure paternitatis deberet, et decimas praedae atque victoriae ab ipso acceperit. Sed de hoc ad litteram longius laborare necesse non est, quia in commentariis libri Geneseos, quos de spiritu et littera ante aliquot scripsi annos, sufficienter expositum est.« Et benedixit ei.» Qui enim benedicit major est quam qui benedicitur. Unde et sacerdotes ex semine Abrahae nati, fratres suos benedicebant, id est, filios Israel quibus isti decimas dabant, secundum legis mandatum, vere ut majoribus et eminentioribus sibi.
15.3.93
« Cui decimas omnium divisit Abraham.» Nullo modo enim dedisset Abraham alienigenae Melchisedech sacerdoti incircumciso decimas, nisi ejus plurimus honor esset.
15.3.94
Deinde alteram differentiam introducit, dicens:« Sine patre, sine matre, sine genealogia.» In eo enim quod subito nomen ejus inducitur, et ex qua stirpe sit procreatus nequaquam ponitur, nec indicatur de initio vitae ejus vel fine, nec ante, nec postmodum quidquam refertur, ideo adjungit:« Neque initium dierum, neque finem vitae habens.» Quomodo nec initium dierum, neque finem habuit? Quomodo, nisi quia non narrat, sicut superius jam diximus, Scriptura ejus genealogiam? Sicut et Christus ipsa natura sine initio et fine est. Sicut enim istius nescimus neque initium dierum, neque finem vitae, propter quod non est scriptum, ita nescimus Filii Dei initium, vel finem. Ipse est enim solus de Patre sine matre genitus per divinitatem; ipse de Matre sine patre per humanitatem; ipse quoque Sacerdos aeternus, ad quem dicitur:« Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Assimilatus est autem Filio Dei.» Similitudo hoc in loco non pro aequalitate, sed pro figura posita est. Sicut enim in imaginibus, aliquid simile, aliquid dissimile ponitur; similitudo est in positione colorum, et sic differentia manifesta monstratur, et quaedam quidem similis, quaedam autem dissimilis, ita umbra et veritas, figura et quod significatur.« Manet Sacerdos in perpetuum.» Hoc de Christo Domino, non de Melchisedech intelligi vult Apostolus: quia iste mortuus, et non fuit sacerdos in aeternum; figura tamen ejus vivit in Christo in perpetuum.
15.3.95
Unde et sequitur:« Intuemini autem quantus sit hic, cui et decimas dedit de praecipuis Abraham patriarcha.» Quod vero patriarcha magnus Abraham decimas substantiae suae Melchisedech sacerdoti post benedictionem dedit, sciens qualiter melius sacerdotium futurum in populo gentium, quam Leviticum, quod in Israel de ipso erat nasciturum futurumque, ut sacerdotium Ecclesiae habens praeputium benediceret in Abraham circumciso sacerdotium Synagogae. Et hoc apostolus Paulus Judaeis, ad quos hanc Epistolam destinavit, inculcat et dicit: Aspicite, et intelligite quam magnus hic sacerdos Melchisedech est, qui figuram Christi gestabat; cui tam magnus patriarcha Abraham decimas dedit de praecipuis, id est, de melioribus rebus quae habebat.
15.3.96
« Et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes, mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem, id est, a fratribus suis, quanquam et ipsi exierint de lumbis Abrahae.» Tanta quippe est, inquit, sacerdotii excellentia, ut etiam qui similes essent progenitoribus, et eumdem haberent progenitorem, tamen multo amplius meliores esse judicati sunt, a quibus accipiunt. Et quamvis a fratribus suis sacerdotes de tribu Levi decimas sumant, tamen hic sacerdotes de tribu Levi non erat, qui decimas ab Abraham sumpsit. Proinde nullo modo dedisset alienigenae decimas, nisi ejus plurimus honor esset:« Cujus autem generatio non annumeratur in eis,» id est, in filiis Levi; Melchisedech, ut superius ait,« sine matre, et sine genealogia»: significativo autem modo, Christi generatio per divinitatem non annumeratur, juxta illud:« Generationem ejus quis enarrabit?» Decimas sumpsit Abrahae, et hunc, qui habebat repromissiones, benedixit. Sine ulla autem contradictione, quod minus est, a meliore benedicitur. His autem duobus modis Melchisedech sacerdotium toto Veteris Testamenti sacerdotio praecellit: primum, quia decimas ab Abraham omnium sacerdotum patre accipere meruit, et quia hunc, qui repromissiones acceperat, benedixit. Hoc modo in Veteri Testamento Christum apertius praefigurare non potuit, quam Melchisedech. Quod vero patriarcha magnus decimas omnis substantiae suae Melchisedech sacerdoti post benedictionem dedit, sciens spiritaliter, ut diximus, melius sacerdotium futurum in populo gentium, quam leviticum, quod in Israel de ipso erat nasciturum, futurumque, ut sacerdotium Ecclesiae habens praeputium benediceret in Abraham circumciso sacerdotium synagogae.
15.3.97
« A meliore benedicitur,» id est, a majore. Benedictio abundantiae est. Ideo autem nemo benedicere potest, nisi qui major est, et nemo benedici potest, nisi qui minor est. Vides quantum interest inter Abraham et Melchisedech, qui figuram gerebat Salvatoris nostri. Approbatur hic melior Melchisedech esse, quam Abraham, et sacerdotium ejus, quam levitarum. Approbatur Christus melior Melchisedech, et omnibus prophetis, sive patriarchis, vel omnibus sanctis. Isti sancti sicut homines, ille sicut Deus, et homo; isti sicut filii adoptivi, ille ut proprius Filius. Et hanc differentiam per totum textum Epistolae hujus disseminat, et jaculatur, volens demonstrare quantum intersit inter Christum, et patriarchas, vel prophetas. Et propter hoc assumpsit Melchisedech, quia, sicut jam diximus, plus apertius, et manifestius gerebat figuram Salvatoris nostri, et ut ipse approbat,« sine ulla contradictione, quod minus est,» Abraham,« a meliore benedicetur,» id est, Melchisedech. Abraham quippe decimas dedit, quod pertinet ad sacerdotem Melchisedech. Melchisedech iterum benedicit, quod est melioris excellentiae.
15.3.98
Istud scribens Apostolus, et examinans, fortiter condemnavit, et exclusit Judaicas rationes. Propterea dicebat:« Quia imbecilles facti estis;» quia hoc evertere volebat, ne gloriarentur in eis. Talis est enim sapientia Pauli apostoli. Perstrepit primum, et tunc ingreditur ad ea, quae vult ostendere, et dicit:« Et hic quidem, decimas morientes homines accipiunt.» Morientes homines, id est, filios Aaron sacerdotes de tribu Levi dicit, quia mortales erant,« ibi autem contestatur, quia vivit.» Ibi, id est, in loco, quo dicitur, sacerdotio Melchisedech contestatur, quia vivit, dum dixit:« Tu es sacerdos in aeternum,» etc.« Et( ut ita dictum sit) per Abraham, et Levi, qui decimas accepit, decimatus est.» Decimas accepit, id est, Levi de fratribus suis« decimatus est,» hoc est,« in lumbis Abrahae,» quia Abraham Melchisedech decimas dedit.« Adhuc enim in lumbis patris erat, cum obviavit ei Melchisedech.» Quomodo in lumbis adhuc erat, cum ei obviavit Melchisedech? Hoc est, in eo erat Levi, quanquam natus non esset.
15.3.99
« Si ergo consummatio per sacerdotium leviticum erat( populus enim sub ipso legem accepit).» Hic jam incipit differentiam ostendere inter legem et legem, et sacerdotium et sacerdotium, hoc est, legem Moysi, et legem Evangelii, et sacerdotium Aaron, et sacerdotium Christi. Astruit, siquidem omnia, quae ille populus acceperat, significativo modo data sunt. Siquidem et tabernaculum, et sacrificia, et caetera alia omnia Apostolus figuraliter in hujus textu Epistolae intelligit. Quod vero dicit:« Populus sub ipso legem accepit,» id est, sub suis nepotibus Moyse, et Aaron, qui in quarta generatione futuri erant.« Quid adhuc necessarium fuit, secundum ordinem Melchisedech alium surgere sacerdotem, et non secundum ordinem Aaron dici?»
15.3.100
« Translato enim sacerdotio, necesse est, ut et legis translatio fiat.» Translatum sacerdotium dicit, id est, Levi et Aaron ad Christum; hoc est, exclusit sacerdotium Aaron: nequaquam enim secundum ordinem Melchisedech diceret surgere nobis sacerdotem, si illud sacerdotium melius esset. Si igitur sacerdotium introduci illud oportet, necesse est, ut et legis translatio fiat. Neque enim potest sacerdos sine testamento esse, et sine lege, et sine praeceptis. Translatum est sacerdotium; ergo et lex translata est.
15.3.101
« In quo enim haec dicuntur, de alia tribu est, de qua nullus altario praesto fuit. Manifestum est enim, quod ex Juda ortus sit Dominus noster: in qua tribu nihil de sacerdotibus Moyses locutus est.» In quo enim haec dicuntur, id est, in Christo translata et lex, sicut jam dixit, translatam dicit esse et tribum. Oportebat quippe ut etiam tribus mutaretur. Et quomodo translatum est sacerdotium? Ex tribu ad tribum, de sacerdotali ad regalem, ut eadem ipsa sit et regalis, et sacerdotalis. Et intuere mysterium. Primo fuit regalis; postea facta est sacerdotalis. Sic etiam Christus et rex erat semper; sacerdos autem factus est, quando carnem suscepit, sine aliqua etiam sacerdotali genealogia, homo exstitit ex hominibus; utpote non ex tribu Levi, sed ex tribu Juda ortus, ex qua tribu nihil de sacerdotali praecepto accepit: utique propter mysterium sacramenti, quod Christianis celebrare praeceptum est, ut non secundum Aaron pecudum victimas, sed oblationem panis, et vini, id est, corporis et sanguinis ejus sacramentum in sacrificium offeramus.
15.3.102
« Et amplius adhuc manifestum est, si secundum similitudinem Melchisedech exsurget alius sacerdos.» Et amplius adhuc, hoc est, non solum de alia tribu, sed excellentioris honoris, et secundum ordinem Melchisedech manifeste exsurget, facta sacerdotii comparatione, Melchisedech esse meliorem, quam Levi, qui in imaginem pontificatus, quem in aeternum suscepturus erat Christus, ante praecessit.« Qui non secundum legem mandati carnalis factus est, sed secundum virtutem vitae insolubilis.» Factus est, inquit, sacerdos Christus, non secundum legem praecepti carnalis. Lex quippe ex multa parte carnalis erat. Quid est,« praecepti carnalis?» Circumcidite, inquit, carnem; lava carnem; munda carnem. Promissiones erant, multum vivere, lac et mel, pax. Ex hac lege sacerdotium suscepit Aaron. Christus, inquit, secundum virtutem vitae insolubilis. Secundum virtutem dicit, non secundum legem. In lege enim infirmitas fuit Veteris Testamenti, quia umbra erat, et ideo in ea virtus stare non potuit. Haec autem vita insolubilis est, quia non figura, sed veritas est. Et ideo in Evangelio non infirmitas, sed virtus esse constat, et insolubilitas secundum virtutem.
15.3.103
« Contestatur enim: Quoniam tu es sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedech.» In hoc ordine Melchisedech Christus sacerdos in aeternum nuncupatur, quia ille carnales victimas non offerebat, nisi panem et vinum: sic et Christus oblationem panis et vini offerens Deo Patri, id est, corpus et sanguinem suum: quam oblationem quotidie offerimus super altare, et sumimus.
15.3.104
« Reprobatio quidem fit praecedentis mandati, propter infirmitatem ejus et inutilitatem. Nihil enim ad perfectum adduxit lex.» Reprobatio illa est, de qua Isaias dicit:« Ne offeratis ultra sacrificium frustra: incensum abominabile est mihi. Neomeniam, et Sabbatum, et festivitates alias non feram; iniqui sunt caetus vestri: Calendas vestras et solemnitates vestras odivit anima mea.» Hic contendunt aliqui, quod dixit:« Propter infirmitatem ejus:» nam et alibi ostendit infirmitatem ejus, cum dicit:« In quo infirmabatur per carnem:» non ergo ipsa infirmata est, sed nihil perfecit lex; quia nec obedientem perfectum facere poterat: sed nec peccatum tollere, nec mortem vincere praevalebat. Sed quare implere non possit, in quo infirmabatur per carnem: jubendo enim infirmum, et non adjuvando, infirmatur; quia per carnem, id est, per concupiscentias carnis ex peccato venientes, quas solo libero arbitrio homo vincere non potest, nisi cum praecedente gratia, legis factor esse non poterit.
15.3.105
Et hoc est, quod idem Apostolus subjungens, ait:« Lex enim,» dicit,« nihil ad perfectum adduxit.» Subauditur, perfectio in Christo consummata est. Potest quidem et aliter intelligi, quomodo dicit legem infirmam esse, neminem ad perfectum adduxisse, dum dilectio Dei et proximi ibi mandatur, juxta quod in Evangelio legimus Dominum respondisse ad legisperitos:« Mandatum primum est: Diliges Dominum Deum tuum. Secundum autem simile huic: Diliges proximum tuum sicut teipsum. In his duobus mandatis tota lex pendet, et prophetae.» Si enim continentur hic omnia, quomodo perfectio ibi non erat? Quia dilectio inimicorum in ea constituta non inveniebatur. Unde Dominus dicit:« Non veni solvere legem, sed adimplere.» Et in subsequentibus:« Diligite inimicos vestros, et benefacite his qui vos oderunt.» Et ideo perfectio non in ea, sed in Novo Testamento reperitur.
15.3.106
« Introductio vero melioris spei, per quam proximamus ad Deum.» Habebant quippe et illi spem, sed non talem. Sperabant enim promissiones carnales; id est, beneplacentes possidere terram, nihil mali pati; hic autem speramus, quia placentes Christo, non terram possidebimus, sed coelum. Magis autem est, ut vitam percipiamus illam, quam juxta illius Pauli vocem:« Nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se,» magis Deo consistere, ad ipsum paternum solium pervenire, ministrare cum angelis.
15.3.107
« Et quantum est, non sine jurejurando.» Et quantum est, istud sacerdotium Christi, sive introductio, vel spes nostra, non sine jurejurando? Illud vero sacerdotium, vel illa omnia, quae ante praecesserunt, promissa sunt; istud vero sacerdotium cum juramento magnum sacerdotium manet in aeternum. Cum vero Scriptura testatur, verbo Dei manente, coelum et terram transire; quanto magis, dum juramentum addidit?
15.3.108
« Alii quidem sine jurejurando sacerdotes facti sunt:» et ideo sacerdotium eorum non in perpetuum manet. Sicut enim multi sacerdotes sunt, qui mortales sunt, sic unus est immortalis. Per Christi enim sacerdotium spes melior inventa est.
15.3.109
« Hic autem cum jurejurando per eum, qui dixit ad illum: Juravit Dominus et non poenitebit eum; tu es sacerdos in aeternum.» Hoc dicens, ostendit sacerdotium Christi in aeternum manere. Et ideo dicit, cum jurejurando, ut facilius humanitas nostra credere possit quae dicuntur. Quaeritur quomodo dicit:« Juravit Dominus, et non poenitebit eum,» dum alibi dicit:« Poenitet me hominem fecisse in terra;» et:« Poenitet me Saul elegisse in regem?» Non quod Deum aliquid poeniteat, sed illos fecit poenitere, qui mandata ejus non implent; sicut illi poenituerunt, qui Noe in diluvio non audierunt. Vel« non poenitebit,» id est, non mutabit.
15.3.110
« In tantum melioris testamenti sponsor factus est Jesus;» quia sacerdotium ejus perpetuum manet, et ipse interpellat pro nobis.
15.3.111
« Et alii quidem plures facti sunt sacerdotes; idcirco quod morte prohiberentur permanere.» Hic ostendit non sacerdotium secundum ordinem Levi manere. Quomodo enim salvat, qui non semper vivit? Ad tempus siquidem illud, in quo vitam agebat, orabat pro eis, sicut multos legimus fecisse, sicut de Samuel. Postea vero siquidem moriebantur.
15.3.112
« Hic autem eo quod maneat in aeternum, sempiternum habet sacerdotium. Unde et salvare in perpetuum potest accedentes per semetipsum ad Deum; semper vivens ad interpellandum pro eis.» Hic autem non ita, sed salvat in perpetuum: Christi enim sacerdotium perpetuum est, et salutem humani generis dans; ideo salvare in perpetuum potest, dum ipse aeternus est. Sed tamen« accedentes,» non recedentes,« per ipsum ad Deum;» id est, nemo venit ad Patrem, nisi per me.« Ad interpellandum,» non ad judicandum,« pro eis;» id est, pro illis qui accedunt, interpellat, siquidem non voce, sed praesentia.
15.3.113
« Talis enim decebat, ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, et excelsior coelis factus.» Talis enim decebat. Non per hoc nostram sanctitatem commendat, sed nimiam iniquitatem, quam nemo potuit curare, nisi ille. Laus enim est medici, gravis infirmitas sanati.« Sanctus,» interiore homine,« innocens» manibus,« impollutus» corpore; quia sine ulla contrarietate peccati, et absque semine viri:« segregatus a peccatoribus,» id est, a consensione peccati; quia peccatum non habuit, nec inventus est dolus in ore ipsius:« excelsior coelis factus;» quia super omnes coelos ascendit, super omnem creaturam praesidet, regendo, et sustinendo, gubernando, et dominando.
15.3.114
« Qui non habet quotidie necessitatem, quemadmodum sacerdotes, prius pro suis delictis hostias offerre, deinde pro populo.» Sacerdotes quippe Veteris Testamenti, propter facinora sua necesse habebant offerre hostias. Primum enim pro semetipsis, deinde, pro populo offerebant; hic vero semetipsum hostiam fecit pro nostris delictis:« Hoc fecit semel, se offerendo,» non quotidie, quemadmodum sacerdotes supradicti faciebant, sed semel in cruce positus, pro delicto populi se hostiam obtulit Patri.
15.3.115
« Lex enim homines constituit infirmitatem habentes: sermo autem jurisjurandi, qui post legem est, Filium in aeternum perfectum.» Ac si diceret: Quandiu enim de hominibus sacerdotes eligebantur, sine infirmitate esse non potuerunt, id est, sine peccato: nam peccatores, et transgressores erant, quia« nihil ad perfectum adduxit lex. Sermo» quippe, de quo dixit, de Christo intelligendus est; unde dicit Propheta:« Juravit Dominus, et non poenitebit eum; tu es sacerdos in aeternum.»« Post legem» quippe, id est, post dationem legis;« Filium autem in aeternum perfectum:» non nunc solum sine peccato, sed semper: nunquam peccavit ille in sacerdotium electus: sine peccato fuit, quia peccatum non habuit, nec inventus est dolus in ore ejus.
15.3.116
« Capitulum autem super ea quae dicuntur. Talem habemus Pontificem.» Capitulum diminutivum est: accipite dictum; id est, de capite recapitulandum est, quae supra diximus. Talem, inquit, habemus pontificem, qualem scilicet illum supra ostendi, hoc est, secundum ordinem Melchisedech:« qui consedit in dextera sedis magnitudinis in coelis, sanctorum minister, et tabernaculi veri, quod fixit Deus, et non homo.» In dextera igitur sedere, quod dicit, prosperitas aeternae vitae intelligitur:« sanctorum minister,» unde ipse Dominus dicit:« Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare.» Tabernaculum hoc in loco, coelum dicit, quod fixit Deus, ut scriptum est:« In principio creavit Deus coelum et terram.» Et ideo verum tabernaculum, quia Dominus illud fixit, et non figuraliter, sicut illud, quod Moysi manibus operatum est; et ideo dicitur veri quia figura non fuit.
15.3.117
« Omnis enim pontifex ad offerenda munera et hostias constituitur.» De sacerdotio levitico dicit, quia hostias carnales pro suis et populi delictis offerebant.
15.3.118
« Unde necesse est et hunc habere aliquid, quod offerat.» Unde necesse est Christum habere aliquid, quod offerat, hoc est, corpus suum, et sanguinem per membra sua offerendo quotidie, in quibus, ut sit sacerdos nobis necesse est.
15.3.119
« Si ergo esset super terram, nec esset sacerdos: cum essent qui offerrent secundum legem munera.» Si Dominus carnaliter et visibiliter hic in terra modo habitaret, necesse esset carnaliter secundum legem sacerdotes esse. Non autem poterant auferri significantia sacrificia, priusquam illud sacrificium Sanctum sanctorum, quod corpus ejus est, fuisset oblatum. Nondum enim obtulerat in passione holocaustum suum. Non autem oportebat umbram auferri, priusquam illud, quod significabatur, confirmatum esset contestatione apostolorum praedicantium et fide credentium populorum.
15.3.120
« Qui exemplari et umbrae deserviunt coelestium. Sicut responsum est Moysi, cum consummaret tabernaculum: Vide, inquit, omnia facito secundum quod tibi ostensum est in monte.» Omnia siquidem, sive sacerdotium, sive tabernaculum, sive sacrificia, umbrae fuerunt, et exemplaria: coelestium figuram ostendebant, coelestium quippe deserviunt; id est, Novi Testamenti opera, quae Ecclesiae coelestia nuncupantur opera, quia ex ea coelestia promerentur. Ad exemplum quippe tabernaculi Ecclesia constructa est, quia sicut tabernaculum in eremo institutum est; ita Ecclesia in hujus vitae eremo est constituta, de qua Psalmista ait:« Quoniam abscondit me in tabernaculo suo in die malorum.» Variis igitur speciebus instruitur tabernaculum, partim pretiosis, partim vilioribus: per quod demonstratur alios sanctos, alios esse peccatores in Ecclesia, fideles autem omnes, et intra corpus Ecclesiae constitutos.
15.3.121
« Nunc autem melius sortitus est ministerium, quanto et melioris testamenti mediator est, quod in melioribus repromissionibus sanctum est.» Melius ministerium sortitus est Christus, quam quod Moyses ministrabat. Vides, inquit, quanto melior haec illa celebratione; siquidem illud exemplar, et forma, ista vero veritas. Tanto, inquit, melioris testamenti mediator, quanto melius sortitus est ministerium, testamenti novi, ubi peccata nostra remittuntur, et vita aeterna promittitur. Melius, quia in lege veteri requiescebant, sed ad tempus, et peccata non remittebantur; sed ut auditores plus laetificaret, dicit:« Quod in melioribus repromissionibus sanctum est.» Unde hoc certum est ex illis; quoniam illud quidem exclusum est, istud autem pro illo introductum est. Propterea enim eminet, quia melius est.« Sanctum est,» inquit; hoc est, sanctius illo testamento. et melior illa repromissio. quae vitam aeternam promittit, quam quae bona terrena promittit.
15.3.122
« Nam si illud prius culpa vacasset, non utique secundi locus inquireretur.» Si lex veteris testamenti culpas nostras sanasset, non secunda lex requireretur, sicut hic dicit propheta:
15.3.123
« Vituperans enim eos, dicit: Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et consummabo super domum Israel, et super domum Juda testamentum novum.» Propter veteris enim hominis noxam, quae per litteram jubentem, et minantem minime sanabatur, dicitur illud testamentum vetus; hoc autem, novum propter novitatem spiritus, quae hominem novum sanat a vitio vetustatis.
15.3.124
Denique attende quod sequitur:« Non secundum testamentum, quod pepigi cum patribus eorum.» Quia illud vetus erat, hoc novum est. Quomodo igitur illud vetus, hoc novum, cum lex eadem impleatur per testamentum novum, quae dixit in Veteri:« Non concupisces( Exod. XX, 17; Deut. V, 27),» nisi quia quod ibi prohibuit, hic implevit?
15.3.125
« In die, qua apprehendi manum illorum, ut educerem illos de terra Aegypti.» Definivit quippe tempus, quod testamentum dicat. Non enim dixit, testamentum, quod feci patribus eorum, ne forte illud, quod ad Abraham aut Noe factum est, ipsum esse aestimarent. Ideo intulit:« In die qua apprehendi manum illorum, ut educerem illos de terra Aegypti.» Ergo illud vetus erat, quia hoc novum est. Unde igitur illud vetus, hoc novum, cum lex eadem impleatur per testamentum novum, quae dixit in Veteri:« Non concupisces? Quia ipsi,» inquit,« non perseveraverunt in testamento meo, et ego neglexi eos, dicit Dominus.» Ergo propter veteris hominis noxam, quae per litteram jubentem et minantem minime sanabatur, dicitur illud testamentum vetus; hoc autem novum, propter novitatem spiritus, quae hominem novum sanat a vitio vetustatis. Sic enim coelum novum dicitur, cum idem ipsum debet permanere; sed propter quod in aliquo debet excludi, in aliquo permanere, ideo dicitur novum. Ac si diceret: Perfectionem faciam, ubi non figura, sed ipsa veritas ostenditur. Manum, quod dicitur, apprehendere, potestatem suam, et illorum adjutorium demonstrat.« Quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo, et ego neglexi eos, dicit Dominus.» Neglexi eos, quod dicit, ac si dicat: Reliqui eos secundum desideria cordis eorum.
15.3.126
« Quia hoc testamentum, quod disponam domui Israel post dies illos, dicit Dominus: dando leges meas in mente eorum, et in corde eorum superscribam eas.» Leges enim suas scribet in cordibus eorum, non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus. Nam quia veteris testamenti promissa terrena sunt, licet, exceptis sacramentis, quae umbra erant futurorum, sicut est circumcisio, et Sabbatum, et aliae dierum observationes, et quarumdam escarum, caeremoniae, et multiplex sacrificiorum, sacrorumque ritus, quae vetustati, carnali legi, jugoque servili congruebant, talia quippe contineat praecepta justitiae, qualia nunc quoque observare praecipimus, quae maxime duabus illis tabulis, sine figura adumbratae significationis, expressa sunt, sicuti est« Non adulterabis, non homicidium facies, non concupisces,» et si quidem est aliud mandatum, quod in hoc sermone recapitulatur: Diliges proximum tuum tanquam teipsum, tamen quia in eo, dixi, promissa terrena et temporalia recitantur, quae bona sunt hujus corruptibilis carnis, quamvis eis sempiterna atque coelestia, ad novum scilicet testamentum pertinentia, figurarentur: nunc ipsius cordis bonum promittitur, spiritus bonus mentis, hoc est, intelligibile bonum, cum dicitur:« Dans leges meas in mente eorum, et in cordibus eorum scribam eas.» Unde significavit eos non forinsecus habere, sed ipsam legis justitiam dilecturos.
15.3.127
Deinde addidit et mercedem.« Et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum.» Quid hoc bono melius, quid hac felicitate felicius? Vivere Deo, vivere de Deo, apud quem est fons vitae, et in cujus lumine videbimus lumen! De hac vita dicit ipse Dominus:« Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te unum verum Deum.» Hoc enim et ipse promittit dilectoribus suis, dicens:« Qui diligit me, mandata mea custodit; et qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et ostendam me ipsum illi:» utique in forma Dei, in qua aequalis est Patri, non in forma servi, in qua se et impiis ostendebat. Tunc enim fiet quod scriptum est: Tollatur impius, et non videat gloriam Domini, quoniam ibunt sinistri in ignem aeternum; justi autem in vitam aeternam. Quae vita aeterna, sicut commemoravi, definita est ea esse, ut cognoscant unum verum Deum. Hinc dicit et Joannes:« Dilectissimi, filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Scimus quia, cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est.» Haec similitudo nunc incipit reformari, quandiu homo interius renovatur de die in diem, secundum imaginem ejus qui creavit eum. Sed ad illius eminentiae perfectionem, quae tunc futura est, quid hoc, aut quantum est? Siquidem Apostolus ad illa ineffabilia, qualecunque adhibens de notis rebus exemplum, parvulam aetatem virili comparavit aetati: cum essem, inquit, parvulus, quasi parvulus loquebar, quasi parvulus sapiebam, quasi parvulus cogitabam; cum autem factus sum vir, quae parvuli erant, deposui. Cur autem hoc dixerit, consequenter ostendens,« videmus, inquit, nunc per speculum in aenigmate: tunc autem facie ad faciem. Nunc scio ex parte: tunc autem cognoscam, sicut cognitus sum:» proinde etiam per hunc prophetam, cujus testimonium pertractamus, hoc additur, ut in eo merces, in eo finis, in eo perfectio felicitatis, in eo beatae aeternaeque vitae summa consistat. Cum enim dixisset:« Et ero illis in Deum, et ipsi erunt mihi populus,» continuo addidit:« Et non docebit unusquisque proximum suum, et unusquisque fratrem suum, dicens: Cognosce Dominum.» Nunc certe jam tempus est testamenti novi, cui est facta promissio per haec verba, quae ex illa prophetia commemoravimus. Cur hoc adhuc dicit, unusquisque proximo suo et fratri suo:« Cognosce Dominum?» An forte non dicitur, cum Evangelium praedicatur, et ejus ipsa fit praedicatio, ut hoc ubique dicatur? Nam unde se Apostolus gentium dicit esse doctorem, nisi quia hoc fit, quod ipse ait:« Quomodo invocabunt, in quem non crediderunt? Aut quomodo credent, quem non audierunt? Quomodo audient sine praedicante?» Cum ergo nunc ista praedicatio usquequaque crebrescat, quomodo tempus est testamenti novi, de quo propheta dixit:« Et non docebit unusquisque proximum suum, et unusquisque fratrem suum, dicens: Cognosce Dominum, quia omnes cognoscent me a minore usque ad majorem eorum:» nisi quia ejusdem testamenti novi aeternam mercedem, id est, ipsius Dei beatissimam contemplationem promittendo conjunxit? Quid ergo est, omnes a minore usque ad majorem eorum, nisi omnes pertinentes spiritaliter ad domum Israel, et ad domum Juda, hoc est, ad filios Isaac, ad semen Abrahae? Ipsa est enim promissio, de qua ei dictum est:« In Isaac vocabitur tibi semen.» Non enim qui filii carnis, hi filii Dei, sed filii promissionis deputantur in semen.« Quoniam onnes scient a minore usque ad majorem eorum.» Omnis Israel, et domus Juda; neque enim omnes, qui ex Israel, hi sunt Israel, sed omnes, quibus dicitur in psalmo:« Pro susceptione matutina,» hoc est, pro luce nova testamenti, scilicet novi,« universum semen Jacob magnificate eum, timeat eum omne semen Israel.» Universum semen prorsus. Non omne semen, semen promissorum atque vocatorum,« sed eorum qui secundum propositum vocati sunt.» Quos enim praedestinavit, illos et vocavit; quos autem vocavit, illos et justificabit; quos autem justificavit, illos et glorificabit.» Ideo ex fide, ut secundum gratiam firma sit promissio omni semini, non ei tantum quod ex lege est, id est, quod ex veteri testamento venit ad novum, sed ei, quod ex fide est, non sibi promissa lege: ex fide autem Abraham, id est, imitatores filii Abraham, qui est pater omnium nostrum, sicut scriptum est:« quia patrem multarum gentium posui te.» Omnes ergo hi praedestinati, vocati, justificati, glorificati, cognoscent Dominum gratia testamenti novi, a minore usque ad majorem eorum.
15.3.128
« Quia propitius ero iniquitatibus eorum, et peccatorum illorum jam non memorabor.» Iniquitates eorum, quod dicit, propitiari modo in novo testamento, et peccata illorum jam non memorari, idest, de idololatria, quod ante coluerunt et deos alienos adoraverunt.
15.3.129
« Dicendo autem novum, antiquavit prius. Quod autem antiquatur et senescit, prope interitum est.» In eo quod dixit novum, vetustum ostendit primum. Vide quomodo honoravit legem, et noluit eam dicere vetustam nominatim. Verumtamen hoc dixit: Si enim illud in novum esset, nequaquam etiam istud testamentum postea novum vocaret.
15.3.130
« Habuit quidem et prius justificationes culturae et sanctum saeculare.» Ostendit et sacerdotium et testamentum, quia finem habiturum erat illud, et ipsum tabernaculum et sancta sanctorum. Omnia siquidem figurata esse demonstrat. Priora fuerunt judicia temporis, ubi per hostias omnia faciebant. Quid ergo habuit? Habuit quidem primum. Quid est testamentum? Scilicet justificationes culturae. Quid sunt justificationes? Significationes, quae tunc erant, quae nunc, inquit, non habentur. Ostendit illud cessasse. Sanctum saeculare dicit, quoniam omnibus licebat intrare; et manifestus erat ille locus in illo tabernaculo, ubi sacerdotes stabant, ubi Judaei, ubi proselyti, et gentiles, et Nazaraei, quoniam ergo et gentibus accessibile erat, saeculare illud appellat.
15.3.131
« Tabernaculum enim factum est primum, in quo erant candelabra, et mensa et propositio panum, quae dicitur sancta. Post velamentum autem secundum, tabernaculum, quod dicitur sancta sanctorum, aureum habens thuribulum, et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro; in qua urna aurea habens manna, et virga Aaron, quae fronduerat, et tabulae testamenti, super quae etiam Cherubim gloriae obumbrantia propitiatorium.» Haec signa erant mundi. Omnia enim venerabilia erant, et clara magnitudinis indicia, et munimenta, et tabulae, inquit, testamenti; fregerat quippe eas; et manna: murmuraverunt enim, et ut deduceretur ad posteros memoria, imperavit illud in urna aurea servari. Et virga Aaron, inquit, quae floruerat. Multifaria quippe Christi Ecclesiae Moyses typice sacramenta monstrabat; quae tamen non aperte populo, quem erudiebat, proferre valebat; sed potius per figuram et opus candelabri ac vasorum ejus signabat, donec veniret ipse Dominus ac Redemptor noster in carne, qui interiorem ejusdem figurae sensum Ecclesiae, data sancti Spiritus gratia, reseraret; ut et moriendo in cruce velum templi scinderet, atque ea, quae tecta fuerant, arcana sanctorum patefaceret, et post resurrectionem discipulis apparens, aperiret illis sensum, ut et haec, et alia Scripturarum secreta spiritaliter revelatis oculis mentis, conspicere possent. Tabernaculum quippe figurabat Ecclesiam Dei, de qua Psalmista ait:« Quoniam abscondit me in tabernaculo suo, in die malorum.» Candelabrum, tabernaculum, sicut et mensa, universalem praesentis temporis Ecclesiam designat. Ideo namque sunt ante velum coram arca testamenti posita, quia necdum ad visionem in coelis sui Redemptoris meruit intromitti. Sic mensa est, qua his, qui esuriunt et sitiunt justitiam, victum quotidie coelestem, ne in tentationibus deficiant, impendit. Quae mensa, id est Scriptura sacra, de lignis Setim facta perhibetur; id est, de fortibus sanctorum Patrum verbis, actibusque compacta, ad cujus unitatem ex toto orbe vocibus apostolicis Dei populus congregatur. Candelabrum est praedicatio sancta, quia lucem errantibus ostendit. Mensa pariter et candelabrum est, quia sanctis edocta litteris, et animam esurientem satiare bonis et sedentibus in tenebris atque umbra mortis lucernam verbi subministrare didicit; cui lucernae dum sese humiliter subjecit, ad agenda videlicet quae Dei sermone praecipiuntur, a suis se voluptatibus cohibens, ad speranda ac diligenda quae promisit a visibilibus se gaudiis sustollens, quasi candelabrum ejus efficitur, quia suis per omnia voluntatibus imperium coeleste praeponit, seseque humilians, claritatem verbi Dei omnibus, et praedicando et faciendo praemonstrat. Propositio panum corpus Domini, quod in ministerio quotidie accipiendum est. Tabernaculum primum, sicut diximus, statum sanctae universalis Ecclesiae designat, quae partim jam cum Domino regnat in coelis, partim adhuc vita decedentibus ac succedentibus sibi membris suis peregrinatur a Domino. Secundum tabernaculum, coelestem Jerusalem possumus intelligere. Dicit autem sancta sanctorum esse coelum, et velamentum coelum, et carnem intrantem in interiora velaminis, hoc est velamentum carnis ejus. Aureum thuribulum, idem ipse Christus est. Arca testamenti non incongrue ipsam Domini et Salvatoris nostri incarnationem designat, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi. Circumtecta ex omni parte auro mundissimo, quia assumpta a Filio Dei humana natura, et intus virtute sancti Spiritus plena erat, et foris hominibus aperte sancti Spiritus opera praemonstrabat. Urnam quoque auream, hoc est, carnem intelligimus Christi puram atque sinceram, quae reconditum in se manna perpetuae divinitatis conservat, et angelici illius panis perennem coelestem gerit dulcedinem. Necnon etiam virgam Aaron, id est, ejusdem summi verique pontificis, non nisi Domini nostri Jesu Christi salutare vexillum, et immortalis memoriae semper viriditatem frondentem. Tabulae quoque lapideae non incongrue duplicis testamenti perpetuam firmitatem designant. Propitiatorium quippe non aliud quam Dominum Salvatorem, scilicet specialius in eo viscera pietatis designat; de quo dicit Apostolus:« Quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius.» Nam et ideo desuper posuit, quia superexaltatur misericordia judicio: unde et Psalmista:« Suavis, inquit, Dominus universis, et miserationes ejus super omnia opera ejus.» Cujus a dextris, et a sinistris duo cherubim consistunt, quod est plenitudo scientiae, id est, dilectio Dei et proximi; per quod Dominus ostenditur. Nemo enim potest pervenire ad Dominum, nisi per charitatem. Plenitudo enim legis dilectio est. Alii eadem duo cherubim, duo intelligunt testamenta, quae propitiatorium Dei, id est, Christi sacramenta obumbrant, testante propheta:« In medio duorum animalium cognosceris.»
15.3.132
« De quibus non est modo dicendum per singula;» fortassis, quia multo sermone opus habebant, ideo dixit:« De quibus non est modo dicendum per singula.» Quoniam non haec sola erant, quae videbantur, sed aenigmata. Ad quod nos, in quantum ille dedit qui os mutorum aperuit et linguas infantium facit disertas, accedere procuravimus.
15.3.133
« His vero compositis, in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes, sacrificiorum officia consummantes.» His ita praeordinatis, sicut superius Apostolus narravit; in priori quidem tabernaculo semper intrabant sacerdotes, donec veniret Mediator Dei, qui semel introiit. Erant quidem ista, sed non fruebatur eis populus: non enim videbat illud quod praefigurabant. Proinde non illis magis erant constituta quam illis, quibus prophetabantur.
15.3.134
« In secundo autem semel in anno solus pontifex, non sine sanguine, quem offert pro sua et populi ignorantia.» Intueris jam formas ante praemissas. Ne enim dicerent quomodo unum est sacrificium? Ostendit illud jam inde ab initio, siquidem quod sanctius erat, unum erat. Tunc enim pontifex, inquit, semel offerebat, et semel credimus Mediatorem nostrum in passione oblatum. Et bene dixit,« non sine sanguine:» id est, non sine passione Salvatoris nostri redempti sumus.
15.3.135
« Hoc significante Spiritu sancto,» subauditur, a Moyse, quod Christus semel pateretur pro genere humano:« Nondum propalatam esse sanctorum viam.» Idcirco adhuc illa manebant, quia necdum ista apparebant, quae per illas imagines umbraticas significabantur.
15.3.136
« Adhuc priore tabernaculo habente statum. Quae parabola est temporis instantis.» Illud enim tabernaculum figura fuit temporis instantis, id est, praesentis Ecclesiae, quae nunc in novo testamento est.
15.3.137
« Juxta quam munera, et hostiae offeruntur, quae non possunt juxta conscientiam perfectum facere servientem, solummodo in cibis, et in potibus, et variis baptismis, et justitiis carnis usque ad tempus correctionis impositis.» Attende quod nihil ad perfectum adduxit lex. Per veteres quippe hostias non potuerunt emundari; non enim sordes animae demittebantur, sed tantum circa corpus erant, secundum legem mandati carnalis. Non enim adulterium, non homicidium dimittere poterat. Hoc enim agebat: hoc comede; illud non comedas.« Solummodo differentia in cibis et in potibus.» Hoc potare, inquit; hoc non licet.« Et variis baptismis et justitiis carnis.» Haec enim erat justitia carnis. In hoc dejicit illa sacramenta, ostendens quia nullam habebant virtutem. Et, quousque ad tempus corrigerentur, usque dum transirent vetera; umbrae et figurae quae fuerunt; et venissent nova.
15.3.138
« Christus autem assistens pontifex futurorum bonorum, per amplius et perfectius tabernaculum non manufactum; id est, non hujus creationis; neque per sanguinem hircorum, aut vitulorum, sed per proprium sanguinem introivit semel in sancta, aeterna redemptione inventa.» Christus, inquit, assistens, sive ut in quibusdam codicibus habetur, adveniens, hoc est, ad hoc ipsum veniens, non aliis succedens. Non primo advenit, et tunc factus est, sed simul venit. Et non dixit, adveniens pontifex hostiarum, sed bonorum; veluti non valens sermone universum exprimere. Tabernaculum non manufactum, ipsam carnem pontificis nostri dicit, et vere non hujus creationis, quia tota Trinitas operata est in ea. Neque ex his creaturis est, sed spiritalis ex Spiritu sancto. Ac per hoc est, amplius et perfectius, quia cuncta sancti Spiritus operatio habitat in ea, quia in ipso habitat omnis plenitudo divinitatis. Corporaliter« per proprium, inquit, sanguinem introivit semel in sancta, aeterna redemptione inventa.» Quando dicit,« inventa,» ostendit eorum esse, qui non inveniebantur. Alii sacerdotes frequenter intrando non invenerunt; iste per unum ingressum aeternam redemptionem invenit.
15.3.139
« Sancta» hoc in loco, coelum appellat, in quo introivit. Intuere quomodo tabernaculum, et velamen et coelum illud Dominicum corpus vocat. Quare ergo hoc facit? Secundum aliam, et aliam significationem. Ut puta veluti, quod dico velamen, coelum est. Sicut enim muro quodam discernit sancta per velamen, sic et caro abscondens divinitatem. Tabernaculum quippe, et velamen et coelum, quidquid intus retinent, foris non apparet, ita caro abscondens, sicut diximus, divinitatem.
15.3.140
« Si enim sanguis hircorum, et taurorum, et cinis vitulae aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis, quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis, ad serviendum Deo viventi?» Si enim carnem, inquit, potest mundare sanguis taurorum, multo amplius animae sordem diluit sanguis Christi. Hic ostendit utriusque mundationis differentiam, quomodo autem ista excelsa sit, illa autem humilis. Merito siquidem, quia illa mundatio, sanguis taurorum; ista autem Christi. Et non ei sufficit nomine tantum hoc signare: ponit etiam modo differentiam:« qui per Spiritum,» inquit,« sanctum, seipsum obtulit immaculatum Deo;» hoc est, sacrificium, immaculatum erat, mundum a peccatis; hoc enim per Spiritum sanctum, non per ignem, neque per vituli sanguinem.« Et mundabit,» inquit,« conscientiam nostram ab operibus mortuis.» Bene dixit, ab operibus mortuis. Hic, si quis tetigerit opus mortuum, contaminatur; ibi, si quis tangebat mortuum, polluebatur.« Ad serviendum,» inquit,« Deo viventi.» Viventem quippe dicit, propter distinctionem deorum mortuorum. Hic manifestat, quia opera mortua habentes non possunt servire Deo vivo et vero. Nullus igitur opera mortua habens, ingredi potest ad Patrem. Si enim eum, qui corpus mortuum tangebat, non oportebat intrare in templum, quanto magis eum, qui opera mortua habet? Pollutio quippe est pessima. Mortua quippe opera sunt quae vitam non habent, quae foris non operantur. Sicut enim mortuum corpus ad nullum sensum est utile, verum etiam contristat appropinquantes; sic et peccatum confestim rationale nostrum percutit, et non permittit neque intelligentiam ipsam quiescere, sed perturbat, et commovet, et continuo in animam insilit. Non vides eos, qui morbo afficiuntur, quomodo tumore quodam occupantur, quomodo vertunt se atque revertunt, quomodo foetoribus sunt repleti, quomodo turpes sunt eorum facies, quomod per totum immundi sunt? Tales quippe sunt etiam peccantes, etsi non videntur.
15.3.141
« Et ideo novi testamenti Mediator est, ut morte intercedente, in redemptionem earumdem praevaricationum, quae erant sub priori testamento, repromissionem accipiant, qui vocati sunt aeternae haereditatis.» Diversae enim victimae, quae occidebantur in lege, unam Christi mortem, quae pro nobis gratuita pietate peracta est, significabant, ut illius morte intercedente abluerentur culpae conscientiarum nostrarum, quae per sanguinem irrationabilium emundari non poterant. Idcirco Dominus et Salvator noster novi testamenti mediator factus est, ut per indebitam suam mortem umbrae pariter legis, et culpae hominum finirentur.« In redemptionem earumdem praevaricationum, quae erant sub priori testamento,» id est, per gratiam Christi accipiant remissionem peccatorum, quam habere sub priori testamento jubente, et non adjuvante percipere non potuerunt, et repromissionem accipiant aeternae haereditatis, id est, percipiant in Ecclesia per Christum quod lex ostendit, sed sectatoribus suis dare non potuit.
15.3.142
« Ubi enim testamentum est, mors necesse est intercedat testatoris. Testamentum enim in mortuis confirmatum est, alioqui nondum valet, dum vivit qui testatur.» Fortassis enim possent multi, qui infirmius afficiebantur, ex eo, quod mortuus est Christus, maxime non credere promissionibus ejus. Hoc Apostolus exponit, exempla ex communi assumens consuetudine. Quale autem hoc est? Propterea igitur oportet, inquit, confidere, quia non viventibus testatoribus, sed mortuis, tunc firmata sunt testamenta et fortitudinem accipiunt. Testamentum tunc firmum erit postquam homo de hoc saeculo migraverit; vivens vero, quoties voluerit, mutabit. Ita mors Christi novum testamentum confirmavit. Propterea pro nobis in Christo novum testamentum firmatum esse asserit, cujus similitudo vetus testamentum erat, in quo mors testatoris per victimas praefigurabatur. Si ergo quaeratur quomodo simus secundum verba ejusdem Apostoli cohaeredes Christi, et filii atque haeredes Dei, cum etiam haereditas morte decessoris firma teneatur, nec ullo alio modo haereditas possit intelligi, respondetur ipso quidem mortuo factos nos esse haeredes, quoniam filii ejus et jam dicti sumus:« non jejunant,» inquit,« filii sponsi, quandiu cum illis est sponsus.» Haeredes ergo ejus dicimur, quia reliquit nobis pacis ecclesiasticae possessionem, per fidem dispensationis temporalis, quam in hac vita possidemus, quomodo testatus est dicens:« Pacem do vobis, pacem meam relinquo vobis.» In offensione quippe eramus; mori nos oportebat; mortuus est pro nobis, et fecit nos dignos testamento; sed quia indigni facti sumus, non jam testamento opus erat, sed poena. Quid igitur gloriaris in lege? In tantum peccatum quippe nos constituit, ut salvari non possemus alioquin, nisi Dominus pro nobis moreretur. Cohaeredes autem ejus efficimur, cum in fine saeculi absorbebitur mors in victoria.« Tunc enim similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est.» Quam haereditatem non ejus patris morte adipiscimur, qui mori non potest; quoniam quidem ipse sit haereditas nostra, secundum illud, quod scriptum est:« Dominus pars haereditatis meae.» Sed quoniam, cum vocati sumus, adhuc parvuli et ad spiritalia contemplanda minus idonei, usque ad humillimas nostras cogitationes se misericordia divina porrexit, ut quomodocunque cernere niteremur, quod non evidenter atque perspicue cernebamus. Id ipsum moritur, quod aenigmate cernebamus, cum facie ad faciem cernere coeperimus. Convenienter enim dicitur moriturum esse, quod aufertur:« Cum autem venerit quod perfectum est, auferetur quod ex parte est.» Ita nobis quodammodo moritur pater in aenigmate, ut idem ipse sit haereditas, cum facie ad faciem possidebitur. Non quia ipse moritur: sed imperfecta in eum nostra visio perfecta visione perimetur. Et tamen nisi illa prior nos nutriat, ad aliam plenissimam et evidentissimam non efficeremur idonei. Quod si etiam de Domino Jesu Christo, non secundum Verbum, in principio Deum apud Deum, sed secundum puerum, qui proficiebat aetate et sapientia, pius intellectus admittitur. Propria illa susceptione servata, quae communis ei cum caeteris hominibus non est, manifestum est eum justam, quam certe possideat haereditatem; non enim nos cohaeredes ejus esse possumus, nisi et ipse haeres sit. Si autem pietas non admittitur primo ex parte videretur homo Dominicus, deinde ex toto, quanquam in sapientia proficere dictus sit, corpore suo intelligatur haeres, id est Ecclesia, cujus cohaeredes sumus, quamvis ex nobis constet. Sed rursum quaeri potest, cujus morte simus etiam nos haereditas Dei, secundum illud,« Dabo tibi gentes haereditatem tuam,» nisi forte hujus mundi, qua prius tanquam dominante tenebamur. Post autem cum dicimus:« Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo,» possidet nos Christus, mortuo illo, qui nos possidebat, cum ei renuntiamus morimurque illi, et ipse nobis.
15.3.143
« Unde nec primum quidem sine sanguine dedicatum est.» Quid est, dedicatum est? Firmum factum est, roboratum est; et illic siquidem sanguis, sicut etiam hic sanguis. Si autem illic non erat Christi sanguis, non mireris. Typus enim erat: unde dixit:« Neque primum sine sanguine dedicatum est.» Propterea oportebat testamenti solemnitatem compleri etiam per mortem.
15.3.144
« Lecto enim omni mandato legis a Moyse universo populo, accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua, et lana coccinea et hyssopo, ipsum quoque librum et omnem populum aspersit, dicens: Hic sanguis testamenti, quod mandavit ad vos Deus. Etiam tabernaculum et omnia vasa similiter aspersit.» Cur ergo, dic mihi, liber testamenti aspergitur et populus, nisi pretiosus sanguis jam ab initio de illo schemate praenuntiabatur? Sanguis vituli sanguis est Christi, quem sacrificium obtulit pro nobis. Hircorum vero sanguis idipsum, sanguinem Christi praefigurabat; quia pro peccatis nostris oblatus est. Aqua baptismum praefigurabat. Lana coccinea, charitatem Christi, qua pro nobis passus est; hyssopus vero, humilitatem Christi, seu poenitentiam signat; liber ipsam sacram Scripturam.« Hic sanguis, inquit, testamenti, quod mandavit ad vos Deus.» Iste sanguis praefigurabat illum sanguinem, qui de latere Christi in cruce manavit. Hoc nos sanguine Christus aspersit, per verbum, quo dictum est:« Hic est sanguis novi testamenti in remissionem peccatorum.» Hic sermo per hyssopum sanguine infectus aspergit. Et illic quidem corpus extrinsecus mundabatur, corporalis quippe erat mundatio; hic autem, quia spiritalis est mundatio, in animam ingreditur, et mundat non simpliciter aspersus, sed velut fons emanans in manibus nostris. Illo siquidem sanguine, qui linitus erat, iterum diluebatur aspersus; non enim cruentus semper deambulabat; in anima vero non ita est, sed ipsi essentiae commiscetur sanguis, fortem illam faciens et mundam, et ad inenarrabilem pulchritudinem perducens. Ostendit autem deinde mortem non firmitatis causa esse solum, sed etiam mundationis, quoniam mors polluta res esse videbatur, et maxime quae per crucem fiebat, dicit, quia hoc magis mundavit, et mundat, quae pretiosa mundatio est et majoribus habetur. Propterea sacrificia antecesserunt, propter istum sanguinem. Propterea agni, et cuncta propter hoc fiebant. Tabernaculum enim illi intelligendi sunt, de quibus propheta dicit:« quoniam inhabitabo in illis, et inambulabo.» Vasa vero diversa, turbae fidelium, quae omnes per Christum mundantur. Nam inde est quod sequitur:
15.3.145
« Et omnes pene in sanguine mundantur secundum legem, et sine sanguinis effusione non fit remissio.» Quare hoc dixit, pene? Quare illud sic expressit? Quoniam in illis non erat perfecta mundatio, neque remissio perfecta, sed mundatio, et remissio perfecta in sanguine Christi est, qui pro nobis effusus est in remissionem peccatorum, et sine illo sanguine, id est Christi, redempti non sumus.
15.3.146
« Necesse est ergo exemplaria verorum, quae in coelis sunt, per hoc mundari: ipsa autem coelestia melioribus sacrificiis, quam istis.» Sive, ut translatione nostra legitur:« Necesse est ergo exemplaria quidem coelestium his mundari; ipsa autem coelestia melioribus hostiis quam istis.» Quomodo exempla sunt coelestium? Nunquid ipsum coelum, aut angelos vocat coelestia? Nihil tale, sed ipsam mundationem Christi, coelestis namque est, quamvis in terra celebretur. Necesse enim fuit per hanc hostiam spiritalem mundum mundari. Ergo si bruta animalia propter rationale animal, id est, hominem, dignae victimae non fuerunt; requirenda erat coelestis hostia, id est, homo, qui pro hominibus offerri debuisset, ut pro rationali peccante rationalis hostia mactaretur. Sed quia homo sine peccato inveniri non poterat, et oblata pro nobis hostia tunc nos a peccato mundare potuisset, si ipsa peccati contagione careret, inquinata quippe inquinatos mundare non posset; ergo ut rationabilis esset hostia, homo fuerat offerendus, ut vero a peccatis mundaret hominem, homo sine peccato. Si ex peccati commistione descenderet, perditos non salvaret. Proinde venit propter nos in uterum Virginis Filius Dei. Ibi pro nobis factus est homo. Sumpta est ab illo natura, non culpa. Fecit pro nobis sacrificium corpus suum. Exhibuit pro peccatoribus victimam sine peccato, quae ex humanitate mori, et ex sua justitia mundare potuisset. Hunc ergo cum post baptisma vidit antiquus hostis, mox tentationibus impetiit, et per diversos aditus ad interiora ejus molitus est irrumpere. Victus est, atque ipsa inexpugnabili mentis ejus integritate prostratus. Sed quia ad interiora non valuit, ad ejus se exteriora convertit, ut, quia mentis virtute victus est, eum, quem decipere tentatione non valuit, carnis saltem videretur morte superare. Atque, ut ante a nobis dictum est, permissus est in illo, quod ex nobis mortalibus Mediator acceperat. Sed ubi potuit aliquid facere, ibi ex omni parte devictus est; et unde accepit exterius potestatem Dominicae carnis occidendae, inde interior potestas ejus, qua nos tenebat, occisa est. Ipse namque interius victus est, dum quasi violenter egit exterius: et qui nos jure debitores mortis tenuit, juste in nobis jus nortis amisit, quia per satellites suos ejus carnem perimendam appetiit, in qua nihil ex culpae debito invenit. Dominus ergo noster pro nobis mortem solvit indebitam, ut nobis mors debita non noceret. Bene itaque dictum est:« Prudentia percussit superbum.»
15.3.147
« Non enim in manufactis Jesus introivit exemplaria verorum, sed in ipsum coelum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis.» Sicut enim superius Apostolus per mortem Christi omnem mundationem opposuit, sive redemptionem; sic etiam et hic coelum instar templi opponit.« Non enim, inquit, in manufactis sanctis Jesus introiit, exemplaria verorum.» Igitur illa sunt vera; hoc autem, exemplaria. Etenim templum ita constitutum est, sicut coelum. Deus enim jusserat cum honestamento multo fieri, ut magis oculis corporalibus attraherentur. Introire enim dicimus Jesum, secundum id quod homo est.( Nam secundum id quod Deus est, ubique et omnia implet) et non introiit in manufactis hominum, sed ipsum coelum jussione Domini creatum. Et non hanc solam differentiam ostendit, sed etiam pontificem proximum factum:« ut appareat, inquit, vultui Dei.» Non enim per signa quaedam, sicut alii sacerdotes, intrando in sancta, sed ipsum Deum videt illic. Proinde non ex coelo tantum, sed etiam in ingressu rem venerabilem ostendit,« ut appareat vultui Dei pro nobis.» Quid est, pro nobis? Cum sacrificio ascendit, inquit, propitiare Patrem: sicut in Epistola sua Joannes dicit:« Advocatum habemus apud Patrem Jesum Christum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris.» Quid jam miraris, si interpellat, cum eum constituit veluti sacerdotem, sicut in consequentibus dicit?
15.3.148
« Neque ut saepe offerat semetipsum, quemadmodum pontifex intrat in sancta per singulos annos in sanguine alieno. Alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi.» Ipse ergo et sacrificium et sacerdos et hostia. Si enim non hoc esset, multa etiam oportebat sacrificia offerri. Saepius oportebat crucifigi.« Alioquin oportebat eum, inquit, frequenter pati ab origine mundi.»
15.3.149
« Nunc autem semel in consummatione saeculorum, ad destitutionem peccati, per hostiam suam apparuit. Et quemadmodum statutum est hominibus semel mori, post hoc autem judicium.» Frequentius oportuerat eum pati, quia necessarium fuerat, ut si voluisset, ab Abel, dum per singulas generationes peccaverunt, et passus fuisset, semper habuisset quod redimeret. Sed noluit, nisi tantum semel mori, quia una morte redemptio facta est.« Semel, inquit, in consummatione saeculorum.» Quare in consummatione saeculorum? Post multa peccata. Si enim a principio fieret, deinde nullus crederet; non oportebat autem secundo eum mori, infructuosa essent omnia, quia vero postea passus est, postquam multa erant peccata, merito tunc apparuit. Quod etiam alibi dicit:« Ut ostenderet in saeculis supervenientibus divitias gratiae suae.» Et hoc semel in consummatione saeculorum, per proprium sanguinem, non per alienum. Alienus sanguis peccata explorare tantum potuit, salvare non potuit: Christi autem sanguis proprius est, non alienus, quia nec hircorum, nec agnorum, sicut in lege praeceptum erat; qui non solum peccata arguere, sed salvare potest. Constitutum est, inquit, semel mori hominibus. Quid ergo? Jam non morimur? Morte illa morimur, sed non manemus in illa; quod etiam neque mori est. Mortis enim tyrannis, et mors revera illa est, quando nunquam permittitur mortuis ad vitam reverti. Quando vero post mortem vivendum erit et vita meliore, non est mors illa, sed dormitio. Quoniam ergo omnes retentura erat mors, propterea mortuus est ut nos liberaret.« Post autem judicium:» id est, quia recipiet unusquisque prout gessit in corpore sive bonum sive malum.
15.3.150
« Sic et Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata.» A quo oblatus est? Manifestum est quod a semetipso. Hic neque sacerdotem eum dicit solum, sed et victimam et sacrificium per se oblatum.« Semel, inquit, oblatus est ad multorum auferenda peccata,» id est, tollenda. Quare multorum, et non omnium? Quia non omnes crediderunt. Non autem omnium peccata abstulit, propter quod credere noluerunt.
15.3.151
« Secundo sine peccato apparebit exspectantibus se in salutem.» Quia, sicut necesse est unumquemque nostrum post mortem recipere juxta opera sua, ita justum est, ut Christus, devicta morte et adepto regno, secundo appareat exspectantibus se, in salutem, et juste vindicet suos, qui injuste passus est ab alienis. Melior est haec apparitio exspectantibus se, in salutem, quam communis visio, de qua dicitur:« Videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt.» Quod vero ait, secundo sine peccato apparebit, quomodo secundo sine peccato? Nunquidnam in primo venit cum peccato, de quo scriptum est: Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus? Et ipse de se dicit: Venit enim princeps hujus mundi, et in me nihil inveniet. Hoc est ergo, secundo apparere sine peccato, jam non videri in similitudine carnis peccati, sed nec aliorum peccata portantem in corpore suo super lignum, sicut in primo adventu fecit, nec intervenire jam amplius pro peccatis, sed vindictam exercere in peccantes.
15.3.152
« Umbram enim habens lex bonorum futurorum non ipsam imaginem rerum, per singulos annos eisdem ipsis hostiis, quas offerunt indesinenter, nunquam potest accedentes perfectos facere, alioquin cessassent offerri; ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccati, cultores semel mundati, sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit. Impossibile enim est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata.» Exemplar tantum, ostendit, non virtutem, sicut in imaginibus, exemplar hominis habet imago, non etiam virtutem. Umbra enim fuit, non ipsa veritas. Multifaria sacramenta Christi et Ecclesiae per umbram, id est, per figuram ostendebat, donec veniret ipsa veritas, quae interiorem ejusdem figurae sensum Ecclesiae suae data Spiritus sancti gratia patefaceret, et moriendo in cruce omnia illa sacramenta revelaret. Expiabantur peccata ad tempus, non remittebantur. Nunquam enim potuit accedentes perfectos facere, alioquin cessassent ultra offerri. Qua ratione eisdem sacrificiis semper curabantur auferri? Si enim ab omnibus essent liberati peccatis, nequaquam per singulos dies offerrentur sacrificia pro omni populo et in vespere et in die. Proinde accusatio peccatorum fuit quod fiebat, non solutio, accusatio infirmitatis, non virtutis ostensio. Quoniam quippe primo hostia nihil valebat, etiam secundo offerebatur, quae etiam nihil proficiebat. In eo enim quod offerebantur, redargutio peccatorum erat; in eo quod semper, redargutio infirmitatis. Propter hoc imperavit, inquit, semper offerri, propter infirmitatem, et ut memoria peccatorum fieret. Quid ergo nos? Nonne per singulos dies offerimus? Offerimus quidem, sed ad recordationem facientes mortis ejus, et una est haec hostia, non multae. Quomodo una est, et non multae? Et quia semel oblata est; illa oblata est in sancto sanctorum, hoc autem sacrificium exemplar est illius; ad ipsum semper offerimus; nec nunc quidem aliud minus, aliud hodie, aliud cras, semper ad ipsum: proinde unum est hoc sacrificium. Alioquin hac ratione, quoniam a multis offertur, multi Christi sunt. Nequaquam, sed unus ubique est, et hic plenus existens, et illic plenus, unum corpus. Sicut enim qui ubique offertur, unum corpus est, et non multa corpora, ita etiam et unum sacrificium. Pontifex autem noster ille est, qui hostiam mundantem nos obtulit. Ipsam offerimus et nunc, quae tunc est oblata. Oblata quidem consumi non potest. Hoc autem, quod nos facimus, in commemorationem fit ejus quod factum est.« Hoc enim facite, inquit, in meam commemorationem.» Non aliud sacrificium, sicut pontifex, sed ipsum semper facimus. Magis autem recordationem sacrificii operamur.
15.3.153
« Ideo ingrediens mundum dicit: Hostiam, et oblationem noluisti, corpus autem aptasti mihi: holocaustomata, et pro peccato non tibi placuit. Tunc dixi: Ecce venio: in capite libri scriptum est de me, ut faciam, Deus, voluntatem tuam. Superius dicens: quia hostias, et oblationes, et holocaustomata, et pro peccato noluisti, nec placita sunt tibi quae secundum legem offeruntur, tunc dixi: Ecce venio, ut faciam voluntatem tuam, Deus. Aufert primum, ut sequens statuat. In qua voluntate sanctificati sumus per oblationem Corporis Jesu Christi.» Anteriores quidem ostendit inutiles esse hostias ad integram mundationem, et formam magis eas esse, nec esse acceptabiles. Nec illi placuerunt ab initio, sicut per Jeremiam prophetam VI, 20 dicit: Holocaustomata vestra non sunt accepta, et victimae vestrae non placuerunt mihi. Sed si illi non placuerunt, nec voluntas illius fuit: quomodo ergo imperavit ut offerri debuissent? Tali modo Apostolus, creatura Creatorem sequens, peregit: Volo omnes homines esse, sicut meipsum, in conscientia; et iterum: Volo, inquit, juvenes nubere, filios procreare. Ecce duas voluntates constituit, sed non ambae ejus sunt; primum dicens: Volo omnes homines esse sicut meipsum; secundo: Volo juvenes nubere: sic etiam hic non erat ejus voluntas ut praecedentia sacrificia fierent, sed, sicut superius dixit, quia non solum non voluit, sed nec desideravit hoc: ergo propter voluntatem Dei sacrificabantur. Redarguta haec res erat, nullam habens virtutem, sed infructuosae, et inutiles erant; formae quippe erant futurorum Christi, et Ecclesiae; offerebant quippe ea, ne sine sacrificio sedentes, in cultum deorum alienorum, dum vidissent alios offerre, inciderent. Impositum enim illis erat in servitutem, non justificationem. Proinde sacrificare non est voluntas Dei. Et dum illi illa non placuerunt, statim advenit, sicut scriptum est:« Tunc dixi: Ecce venio:» quod de nullo alio, nisi de Christo dictum est. Sed, si formae erant, quomodo veritate veniente non cessarunt, neque discesserunt? Non enim poterant prius auferri, quam illud sacrificium sanctum sanctorum, quod corpus est, fuisset oblatum. Nam qui postea illa sacrificia sacrificaverunt, semper Spiritui sancto restiterunt. Nec enim placita sunt illi, quae secundum legem offeruntur:« Nec hostia, nec oblatio, nec holocaustomata, et pro peccato illi placuit.» Et hoc non ex novo iterum testamento, sed ex prophetis ostendit, ex superioribus temporibus proferens testimonium, quia cessura erant. Ideo quippe hostias jam dictas offerre jussit, quia in figura erant ad hostiam veram, quae totum mundum de peccato solveret: et propterea reprobantur, quia jam vera hostia appropinquabat. Et dicit Propheta:« Ecce venio; in capite libri scriptum est de me:» id est, Levitici, qui liber hostias imperat, et narrat. Dum autem sum principalis, et sola sufficiens hostia; ideo in capite, id est, in principio ibri hostiarum de me scriptum est ut:« In principio fecit Deus coelum, et terram.» Quid est,« ut faciam voluntatem tuam?» Memetipsum tradere, hoc est Dei voluntas,« in qua voluntate sanctificati sumus.» An etiam aliud dixit: Quoniam non sacrificia homines mundant, sed voluntas Dei?« Aufert primum, ut sequens statuat;» ac si dicat: Reprobat vetus, et affirmat novum.
15.3.154
« Et omnis quidem sacerdos praesto est quotidie ministrans, et easdem saepe offerens hostias, quae nunquam possunt auferre peccata. Hic autem pro peccatis offerens hostiam, in sempiternum sedet in dextera Dei, de caetero exspectans donec ponantur inimici ejus scabellum pedum ejus. Una enim oblatione consummavit in sempiternum sanctificatos.» Ministrare signum est ministrationis; ergo sedere signum est, ut ei ministretur. Illi multas hostias quotidie offerendo, non potuerunt auferre peccata. Hic autem semetipsum pro nobis obtulit, in sempiternum sedit in dextera Dei. Sedere in dextera, judicium suum demonstrat.« De caetero exspectans.» Qua causa ista dilatio? Ut ponantur inimici ejus scabellum pedum ejus. Inimici ejus sunt Judaei, et haeretici, vel omnes infideles, qui ponendi sunt sub potestate illius. Hic nimietatem, et potentiam subjectionis significans, non dixit, subjiciantur, sed,« ut ponantur sub pedibus ejus.» Non igitur efficiamur ex numero inimicorum. Non enim illi soli inimici, qui infideles sunt, sed etiam qui vita immunda pleni sunt.« Prudentia autem carnis inimica est Deo; legi autem Dei non subjicitur.« Una enim oblatione consummavit; id est, ad illos post dies illos dicit Dominus:« Dando leges meas in cordibus eorum, et in mentibus eorum superscribam eas; et peccatorum, et iniquitatum eorum jam non recordabor amplius. Ubi autem horum remissio: jam non oblatio pro peccato.» Quod testatur quidem Spiritus sanctus per prophetam, adimpletum est. Illae statim discesserunt; quia veniente veritate, umbra discessit.« Ubi autem horum remissio,» inquit Apostolus,« jam non oblatio pro peccato.» Et hoc non tantum sine scriptis, sed etiam cum scriptis argumentatus est Apostolus; et dictum propheticum adhibuit dicens:« Sacrificium et oblationem noluisti;» et in hoc loco: Hoc testamentum, quod testabor ad illos post dies illos, dicit Dominus: Dando leges meas in cordibus eorum, et in mentibus eorum superscribam eas, non in tabulis lapideis, sicut in populo veteri, sed in tabulis cordis carnalibus.« Et peccatorum, iniquitatum eorum non recordabor amplius.» Ac si diceret: Ubi recordatio peccatorum non est, jam necesse non est ut hostia offeratur. Unde et in consequentibus adjungit:« Ubi autem horum remissio, jam non oblatio pro peccato.»
15.3.155
« Habentes itaque, fratres, fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi, quam initiavit nobis viam novam, et viventem per velamen, id est, carnem suam, et sacerdotem magnum super domum Dei.» Ostendens usque nunc pontificis, et hostiarum, et tabernaculi, et testamenti, et repromissionis distantiam, et multam differentiam: siquidem, inquit, illa temporalia haec autem aeterna; illa quidem de proximo parentia, haec permanentia; illa quidem infirma, haec autem perfecta; illa quidem forma, haec veritas: non enim juxta tale mandatum, inquit, carnale, sed juxta virtutem vitae insolubilis sacerdos factus est Jesus. Et iterum:« Tu es sacerdos in aeternum;» ecce perpetuitas sacerdotis. Et de testamento illo dixit, quod vetustum est: quod autem veterascit, et senescit, proximum est interitui. Hoc testamentum novum, remissionem peccatorum habens, illud autem nihil hujusmodi; nihil enim perfecit lex. Illud quidem sanguinem hircorum, non Christi habebat; hoc autem, proprium sanguinem Christi. Illud quidem manufactum habebat tabernaculum, hoc autem non manufactum; non enim, inquit, in manufactis sanctis Jesus introivit. Quoniam igitur cuncta illa minora affirmat, haec autem majora; propterea, inquit, plus habemus fiduciam per sanguinem Christi mundari, quam illi, qui carnaliter hostias offerebant. In tantum enim majorem fiduciam habemus, in quantum magis cohaeredes effecti sumus, et tanta dilectione fruimur. Introitum sanctorum, quod dicit, coelum, sive accessum ad spiritalia intelligere debemus. Nullus enim ad dona Spiritus sancti pervenire valebit, nisi per fidem.« Quam initiavit, inquit, viam novam:» hoc est, initium utendi dedit. Viam novam dicit, per quem ipse perrexit, tribuendo nobis exemplum humilitatis: non sequi caeremonias legis, sed satisfactionem spei. Dicendo autem,« novam,» conatur ostendere cuncta majora nos habere, siquidem nunc apertae sunt portae coeli: quod neque Abraham contigit. Sed viventem illa vocavit, hoc est perfectam, permanentem per velamen, id est, carnem suam. Haec quippe caro secavit primo viam illam. Ipse autem dedicavit eam. Dedicavit autem illam hac ratione: quoniam ipse in eam perrexit. Velamentum autem merito vocavit, quia celat divinitatem: cum enim elevatus est in coelum, tunc apparuerunt coelestia.
15.3.156
« Accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala, et abluti corpus aqua munda, teneamus spei nostrae confessionem indeclinabilem( fidelis enim est qui repromisit), et consideremus invicem in provocatione charitatis, et bonorum operum.» In quo accedamus? Sanctitate fidei, spiritali cultura in veraci corde, in plenitudine fidei, quia nihil est visibile horum, neque sacerdos, sicut in veteri lege, quanquam nec sacerdos ingressus est in sancta. Sed etiam quia nos intravimus, propterea in satisfactione fidei; non cum haesitatione( quales sunt nunc plurimi dicentes, quoniam quorumdam erit resurrectio, quorumdam autem non) hoc est, non fidei, inquit; sic nos oportet credere de invisibilibus, et adhuc amplius. Hic quidem sensu percipimus; illic autem spiritu.« Aspersi corda a conscientia mala.» Ostendit quia non fides sola, sed etiam vita cum virtute quaeritur, et ut nihil sibi quisque conscius sit malignitatis. Non enim suscipiunt cum plenitudine fidei sancta ii, qui non ita afficiuntur. Nullus enim ingrediebatur in sancta, si lotus non fuisset. Et nullus profanus ingreditur in illam coelestem visionem, nisi prius per poenitentiam lotus fuerit. Illi autem corpus aspergebant, nos conscientiam. Quare non dixit, mundati, et aspersi? Differentiam aspersionis volens ostendere, ideo protulit,« aspersi.» Aliud quidem esse Dei; aliud autem nostrum. Abluere quippe, et aspergere, Dei est; cum veritate autem accedere, et plenitudine fidei, cum gratia illius nostrum est.« Et abluti,» inquit,« corpus aqua munda.» Lavacrum baptismatis in hoc loco dicit; quia foris lavamur aqua, intus vero Spiritu sancto mundamur. Quid est enim, accedamus cum veraci corde? Hoc est, sine simulatione. Vae enim peccatori ingredienti duabus viis. Nihil sit, inquit, falsum in vobis. Non alia quidem dicamus, alia vero cogitemus. Hoc est etiam non veri cordis. Hoc enim mendacium nequissimum, pusillanimis est; non credendo enim pusillanimitas efficitur. Hoc est enim, per fidem aspergere corda.« Fidelis enim est qui repromisit: et consideremus invicem in provocatione charitatis et bonorum operum.» Fidelis, quia non fallit; unde in alio loco dicit:« Fidelis est Deus, per quem vocati estis.» Quoniam oportet ire illuc, et intrare in regnum. Nihil igitur scruteris, neque rationes exspectes; fide opus habent nostrae causae:
15.3.157
« Consideremus invicem in provocatione charitatis.» Quid est consideremus? Id est, intelligamus quod in quibusdam codicibus ita legitur. Ac si diceret: Si quis est virtute praeditus, hunc imitemur; in eum intendamus, ut diligamus et deligamur; ex dilectione quippe bona opera fiunt. Quid est, ad provocationem charitatis? Amplius diligere et diligi.« Et bonorum operum:» ut in hoc habeant aemulationem. Facere enim quam dicere, majoris virtutis est. Quantum ad doctrinam pertinet, multos habetis etiam vos doctores in vestra multitudine per opera ipsa hoc facientes.
15.3.158
« Non deserentes collectionem nostram, sicut est consuetudinis quibusdam, sed consolantes, et tanto magis, quanto videritis appropinquantem diem.» Aliquos in hoc loco non solum admonuit, sed etiam tacite culpavit. Charitas incrementatur per congregationem; unde Dominus ait:« Ubi fuerint duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum;» et Ecclesiastes:« Frater quippe a fratre adjutus, quasi civitas munita.» Magnum quippe bonum est congregatio. Ipsam namque charitatem operatur ferventiorem; ex ea cuncta optima generantur. Nihil namque bonum est, quod non per charitatem fit. Istam igitur confirmemus invicem. Plenitudo legis charitas. Non enim labore opus habemus, aut sudoribus. Si dilexerimus invicem, spontanea nobis via prosternitur ducens ad virtutem. Appropinquantem diem, quod dicit, illud est, quod in alio loco idem Apostolus dicit:« Dominus prope est, nihil sollicite sitis;» nunc autem propinquus nobis est; salutis tempus jam abbreviatum est.
15.3.159
« Voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis, jam non relinquitur pro peccati hostia.» Non enim est hostia secunda. Hic iterum exsurgunt, qui poenitentiam auferunt. Quoniam in hoc non poenitentiam excludit, neque propitiationem, quae fit per poenitentiam, neque repellit, et dejicit per desperationem delinquentes. Non enim ita est inimicus salutis nostrae. Sed quid? Secundum excludit lavacrum. Non enim dixit, non est ultra poenitentia, neque dixit, ultra non est remissio, sed hostia, inquit, non est; hoc est, crux ultra secunda non est. Hostiam quippe hanc vocat. Una namque perficit in perpetuum eos, qui sanctificantur. Non sicut Judaicae. Illud quod in hac Epistola qui deligentius pertractant, sic intelligunt, ut non de sacrificio cotribulati per poenitentiam cordis accipiendum sit quod dictum est, non adhuc pro peccatis relinquitur sacrificium; sed de sacrificio, de quo tunc loquebatur Apostolus, id est holocausto Dominicae passionis, quod eo tempore offert quisque pro peccatis, quo ejusdem passionis fide dedicatur, et Christianorum fidelium nomine baptizatus imbuitur. Et hoc significat Apostolus non posse deinceps, dum peccaverit, iterum baptizando purgari. Quo intellectu non intercluditur poenitendi locus. Ita sane, ut eos, qui nondum baptizati sunt, nondum plenam scientiam veritatis accepisse, ut et jam baptizatus, intelligatur. Non autem omnis baptizatus, etiam scientiam veritatis accepit, propter quorumdam posteriorem provectum, vel miserabilem negligentiam. Et tamen illud sacrificium de quo loquebatur, id est, holocaustum Domini, quod tunc pro unoquoque offertur quodammodo, cum ejus nomine baptizando signatur, iterum, si peccaverit, offerri non potest. Non enim possunt denuo baptizari, qui semel baptizati sunt, quamvis etiam post baptismum per ignorantiam veritatis peccaverint. Ita fit, ut quoniam sine baptismo nemo recte dicitur accepisse scientiam veritatis, sic licet quia omnis qui accepit eam, non relinquatur pro peccatis sacrificium; hoc est, non possit denuo baptizari, nec tamen omnis, qui non accipit per doctrinam scientiam veritatis, sic debeat arbitrari posse pro se illud offerre sacrificium.« Si jam ablutus est: id est, in se jam ejusdem veritatis per baptismum sacramenta percepit, non posse iterum baptizari. Tanquam si diceremus omnem hominem non esse quadrupedem; non ideo tamen omne animal, quod homo non est, quadrupes debet esse, etc. Eos enim, qui jam baptizati fuerint, curari melius dicimus, quam per poenitentiam renovari; quia renovatio in baptismo est, ubi quidem operatur poenitentia, sed tanquam fundamento manente. Itaque a fundamento recurari aedificium potest: si autem fundamentum iterare quis voluerit, totum aedificium subvertat necesse est. Propterea hoc dicit Hebraeis, quia ex Novo Testamento ad sacerdotium vetus declinasse videbantur.« Ideoque remittentes, inquit, initii Christi verbum, in consummationem respiciamus, ne iterum jacientes fundamentum poenitentiae a mortuis operibus, et fidei in Deum, lavacri doctrinae, impositionis manuum, resurrectionis etiam mortuorum, et judicii aeterni.» Ista omnia in baptismo traduntur, quae negat esse repetenda, utique in consecrandis fidelibus: nam in verbi Dei tractatione, atque doctrina non iterum tantum, sed saepius dicenda sunt, sicut rerum, de quibus disseritur, opportunitas flagitat.« Terribilis autem quaedam est exspectatio judicii, et ignis aemulatio, quae consumptura est adversarios.» Hoc in loco Apostolus extremum judicii diem, sive ignem perpetuum manifestissime declarat.« Quae consumptura est adversarios.» Adversarios enim non infideles dicit tantum, sed etiam contraria virtuti agentes, daemones videlicet, seu haereticos, vel omnes male agentes concremabit, sive, quia et domesticos et familiares, idem ipse ignis accipiat etiam contrarios.
15.3.160
« Irritam qui faciet legem Moysi, sine ulla miseratione duobus, vel tribus testibus moritur.» Sine miseratione, inquit, ut nulla sit venia, nulla sit misericordia; quanquam Moysis esset illa lex, plurima namque ipse disposuerat. Quid est, coram duobus, vel tribus? Si duo, vel tres testificati fuerint, confestim judicium dant. Si igitur in Veteri Testamento, ubi lex Moysi irrita fit, homines peccatores tanto ac tali supplicio condemnabantur:« Quanto magis putatis deteriora mereri supplicia, qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et Spiritui gratiae contumeliam fecerit?» Quomodo conculcat quisque Filium Dei? Cum enim indigne ex eo participat quisque per sacramenta, nonne peccata committit; nonne illum conculcat, nonne ipsum contemnit? Sicut ea quae conculcamus nullius momenti pendimus, sic et qui peccant, Christum nullius momenti existimant. Factus es corpus Christi, et tradis teipsum diabolo ut conculces Christum.« Et sanguinem,» inquit,« testamenti pollutum duxerit:» sive, ut in Graeco habetur,« communem judicas.» Commune quidem, immundum, sive quod nihil amplius a caeteris habeat. Illi quippe sanguinem Christi polluunt, qui haereticam doctrinam in se recipiunt, et non Christi, per peccata eorum Christum de se ejiciunt, Spiritui gratiae contumeliam faciunt qui non credunt quod in Ecclesia fit remissio peccatorum: ut dictum est:« Qui in Spiritu sancto blasphemaverit, non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro.» Siquidem et ille Spiritui gratiae contumeliam facit, qui quod ille tribuit, non exercet. Qui enim beneficium non suscipit, injuriat benefacientem. Fecit te filium; tu autem vis fieri servus? Venit ad habitandum apud te; tu autem adducis ei cogitationes malignas? Christus vult solidari apud te; tu autem eum conculcas per crapulam, per ebrietatem. Audiamus qui indigne sacramenta participamus. Audiamus qui indigne ad mensam illam accedimus, quid sequatur:
15.3.161
« Scimus enim quid dixit: Mihi vindictam, et ego retribuam. Et iterum: quia judicabit Dominus populum suum.» De inimicis hoc dictum est, qui male faciunt, non de his, qui male patiuntur. Hic autem et consolatur eos, dicens:« Ego retribuam.» Permanet enim in sempiternum Deus, et vivit: proinde etsi nunc non recipiunt, postea recepturi sunt. Illos oportet congemiscere, non nos. Nos enim in illorum incidimus manus; illi autem in manus Dei. Neque enim qui patitur, aliquod malum patitur, sed qui facit.
15.3.162
« Horrendum est incidere in manus Dei viventis.» Incidunt in manus Domini, qui judicia hominum contremiscentes, judicia Dei parvipendunt. Sed et tu quicunque peccator es, si non poenitueris, in manus Domini incides. Illud enim metuendum est, id est judicium Dei, hoc autem nihil est, id est judicium hominum. Cum viderimus igitur quemquam hic puniri, non tremiscamus ad praesentia, sed contremiscamus futura Dei judicia. Secundum misericordiam enim ejus, et indignatio ejus est, et semper super peccatores requiescit furor ejus in eos qui incidunt in manus ejus.
15.3.163
« Rememoramini autem pristinos dies, quibus illuminati, magnum certamen sustinuistis passionum, et in altero quidem opprobriis et tribulationibus spectaculum facti.» Optimi medicorum cum malitiam secaverint, et per incisionem fecerint doloris augmentum, solatium statim afferunt, et remedium illi loco, ubi dolor inest, et perturbatam refovent animam; postquam autem recreaverint, alteram jam non adjiciunt sectionem: quin etiam illam, quae facta est, medicaminibus mitioribus et valentibus amplitudinem mitigare doloris confovent. Hoc etiam Apostolus fecit. Postquam concussit animas eorum, et compunxit mentione gehennae, et fidem faciens, quia omnibus modis oportet perire injuriantem Dei gratiam, et hoc ex lege Moysi docens, et aliis testimoniis amplius hoc affirmans, et dicens metuendum esse incidere in manus Dei viventis, proinde ne multo timore desperantem animam absorberi faceret, consolatur eos per laudes et orationes, et immolationem domesticam ei proferens:« Rememoramini, inquit, pristinos dies, in quibus illuminati magnum certamen sustinuistis.» Ac si diceret: Quoniam introducti estis, qui non in ordine discipulorum eratis, tantam alacritatem demonstrastis, tantam fortitudinem; nunc per rememorationem rogo ut in ipsa perseveretis, ut, perdurantes in tribulationibus, possitis affectui esse unicuique. Dividit qualiter sustineant tentationes, seu certamina, quod est maximus titulus laudum. Deinde exsequitur minutatim dilatans sermonem suum, et laudes plurimas proferens. Quomodo hoc?« Nunc quidem, inquit, opprobriis et tribulationibus spectaculum facti.» Gravis quippe res est opprobrium, et idonea ad animam subvertendam, et ad excaecandam mentem. Nam audi quod dixit Propheta:« Cum dicunt mihi, inquit, per singulos dies: Ubi est Deus tuus?» Et iterum:« Si inimicus exprobraret mihi, sustinerem.» Quoniam valde appetens est gloriam genus humanum, propterea etiam opprobriis facile captivatur. Et non simpliciter dixit, opprobriis, sed etiam hic augmentum fecit, dicens: et spectaculum facti. Cum enim quis secreto exprobratur, contristatur quidem, sed multo amplius, cum coram omnibus; quantum erat malum, discedentes ab infirmitate Judaica, et ad optimam vitam transeuntes, et paternas traditiones contemnentes, ut ab ipsis domesticis paterentur multa mala, a nullo haberent defensionem. Non habeo, inquit, quid dicam, quia hoc passi quidem estis, et forte doluistis, imo magis gaudebatis. Non solum, inquit, in propriis passionibus non erubuistis, quin etiam aliis taliter patientibus socii facti estis; quod de apostolis dictum esse arbitror.« In altero autem socii taliter conversantium effecti.» Ac si dicat: Vos, qui illis ministrastis, socii estis ipsorum in remuneratione.
15.3.164
« Nam et vinctis compassi estis, et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam.» Vides quia de ipso dicit, et de aliis vinctis. Non enim putastis vincula esse illa vincula, sed sicut athletae, fortes sic stetistis; qui non solum in vestris opus non habuistis hortatione vel consolatione, verum etiam aliis hortatio et consolatio facti estis.« Et rapinam substantiarum vestrarum cum gaudio suscepitis.» Rapinam, quod dicit, cum gaudio suscepistis, id est qui res illorum ab illis abstraxeraut, cum gaudio susceperant, propter remunerationem aeternam. Mirabiliter satisfacit et comprobat. Nam rapina illa fortassis violentiae raptorum ascribitur. Nullus enim posset violentos forsitan prohibere, possetis quippe; si velletis non esse rapinam, abnegantes fidem. Sed quod isto multo amplius est, hoc fecistis, ut cum gaudio ista toleretis; quod erat totum apostolicum opus, et dignum illis fortibus animabus ut flagellati gauderent. Remunerabantur enim, inquit, a facie concilii gaudentes, quia digni facti erant pro nomine Jesu inhonorari. Qui enim cum gaudio fert, ostendit quia habet mercedem. Quod dixit,« suscepistis,» ultroneam eorum patientiam declaravit. Quoniam suscepistis, inquit, cognoscentes habere vos meliorem substantiam in coelis et permanentem, et possidere firmam et stabilem, et quae perire non possit, sicut ista terrena perit.
15.3.165
« Nolite itaque amittere confidentiam vestram, quae magnam habet remunerationem. Patientia enim vobis necessaria est, ut voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem.» Non enim dixit, quia amisistis, sed nolite amittere. Quod enim amittitur, ut iterum acquiratur, labore multo indiget; quod autem tenetur, et formidinem habet, fortitudinem necesse est habeat. Nolite deficere in tribulationibus, quia magna est remuneratio. Hortatur enim eos, ut fortiores faceret, et stabilem ac firmam fidem haberent. Aliter enim Galatis loquitur, aliter Hebraeis, illis, ut Christus firmaretur in eis; istis, ut stabilitas firma fieret; illis dicit:« Filioli mei, quos iterum parturio, donec reformetur Christus in vobis.» Et merito. Illi enim superius afficiebantur, propterea opus illis erat increpativo sermone; isti autem aliquantulum frigidiores, unde mitiore magis sermone opus habebant. Nolite itaque amittere, inquit, confidentiam. Apparet ergo quia in confidentia multa erant ad Deum. Quae magnam, inquit, habet remunerationem. Propterea antecessit eorum cogitationem pene, dicens, si in coelis intelligitis vos habere substantiam meliorem, nihil requiratis, sed tantum hic patientia opus est, et non ut cadatis, sed ut in eisdem ipsis permaneatis; ut non abjiciatis quod vobis impertitum est, nihil vobis aliud opus est, nisi ut stetis, sicut stetistis; ut ad finem venientes portetis repromissionem, uno opus habetis tantum ut perseveretis et exspectetis futura, non ut iterum certetis. Ad ipsam jam coronam proximi facti estis; certamina cuncta sustinuistis, vincula, tribulationes; substantiae vestrae direptae sunt. Quid ergo est, quam nisi de caetero ad hoc stetis, ut coronemini? Hoc solum praestolamini, adventum coronae. O quanta magnitudo hortationis et consolationis! Veluti si quis athletae hoc diceret, qui cunctos superasset et nullum relictum haberet, qui sibi certaret, et deinde in futuro, ut coronetur tempus dilataretur, dum arbiter certaminis adveniret, qui coronam daret. Ille autem impatienter ferens, vellet exire et fugere, non tolerans sic, timens flammas aestuationis. Hoc igitur et ipse significavit, dicens:« Adhuc modicum aliquantulum: qui venturus est, veniet et non tardabit.» Qui venturus est, non tardabit, id est, Christus. Et ne forte dicerent: Quando veniet? ex Scripturis eos consolatur. Etenim quia prope est salus nostra, consolatur eos: tanquam parvum sit tempus, quod remaneat. Hoc non ex se ipso dicit, sed ex Scripturis.« Justus autem meus ex fide vivit.» Quod si subtraxerit se, non placebit animae meae. Nos autem non sumus subtractionis filii in perditionem, sed fidei in acquisitionem animae.» Justus ex fide vivit, quia vita corporis tui est anima tua; vitae animae tuae est fides tua, a qua qui se abstraxerit, non placebit Deo. Laborastis, inquit, certamina plurima sustinuistis; exspectate beatam spem; nolite hic quaerere quae sperastis, quia justus ex fide vivit.
15.3.166
« Est autem fides sperandum substantia rerum, argumentum non apparentium. In hac enim testimonium consecuti sunt senes.» Fides igitur, visio est, inquit, non apparentium, et ad eamdem satisfactionem ducens, tanquam quae videntur. Proinde neque circa ea quae videntur credulitas vel incredulitas dici potest, neque iterum fides dici potest, nisi cum circa ea quae non videntur satisfactionem quisquam habuerit. Cum enim quae sunt in spe, sine substantia esse putantur; fides eis tribuit substantiam puram. Resurrectio necdum facta est, et necdum est in substantia, sed spes facit eam subsistere in anima nostra. Hoc est quod dixit, substantia. Si igitur argumentum est non apparentium, quid est quod eam vultis jam videre, ut excidatis a facie sanitatis? Profecto liquet quia fides illarum rerum argumentum est, quae apparere non possunt. Quae enim apparent, jam fidem non habent, sed agnitionem. Dum ergo vidit Thomas, dum palpavit, cur ei dicitur:« Vidisti me, credidisti?» Sed aliud vidit, aliud credidit; a mortali quippe homine divinitas videri non potuit. Hominem igitur vidit, et Deum confessus est, dicens:« Deus meus, et Dominus meus.» Videndo ergo credidit, qui considerando verum hominem Deum, quem videre non poterat, exclamavit.
15.3.167
Laetificat valde quod sequitur:« Beati qui non viderunt, et crediderunt.» In qua nimirum sententia nos specialiter signati sumus, qui eum, quem carne non vidimus, mente retinemus. Nos signati sumus, si fidem nostram operibus sequimur. Ille enim vere credit, qui exercet operando quod credit. Quod contra de his, qui fidem nomine tenus retinent, Paulus dicit:« Confitentur se nosse Deum factis autem negant.»
15.3.168
« Fide intelligimus aptata esse saecula verbo Dei, ut ex invisibilibus visibilia fierent,» fides forti animo, et virili opus habet, omnia supergrediente sensibilia, et infirmitatem rationum hominum intranseunte. Non enim potest aliter quisquam fidelis fieri, nisi seipsum a consuetudine communi abducat. Quia ergo animae Hebraeorum debiles erant, et a fide quidem initium sumpserant, ex passionibus autem tribulationum pusillanimes efficiebantur, et minus patienter ferebant, et concutiebantur; primo eos ex seipsis adhortatus est, dicens:« Rememoramini dies pristinos,» deinde ex Scriptura divina dicente:« Justus ex fide vivit:» deinde ex ratiocinationibus, dicens:« Fides est sperandarum substantia rerum,» convictio earum, quae non videntur; nunc autem est genitoribus incipit loqui magnis viris, et mirabiliter illos proponens nobis in exemplum, quia, sicut illi omnes per fidem salvati sunt, ita et nos per fidem omnes salvamur. Cum enim invenerit anima in eisdem passionibus socium, requiescit et respirat. Hoc et in fide, hoc et in tribulatione solet accidere. Proinde sit in vobis consolatio, inquit, per mutuam fidem. Valde enim fragile est genus humanum et nimium haesitans in cogitatione. Apostolus ergo ex patribus eos hortatur. Et primo ex communi intellectu, initio manifestum, inquit, est, quia non exstantibus, quae sunt, Deus efficit: sed ex invisibilibus visibilia, ex non existentibus subsistentia. Et unde hoc? Quia verbo hoc fecit. Ratiocinatio quidem in hoc nihil nobis suffragatur. Unde quidem habemus, quia Deus hoc fecit, ratio non suffragatur. Aliquis, quando fiebant, non aderat. Unde ergo certum est? Manifestum est, quod fidei res est.« Fide intelligimus, inquit, aptata esse saecula verbo Dei.» Fide quippe credimus aptata, id est, perfecta, seu facta: quia non ex visibilibus, sed ex invisibilibus facta sunt quae videntur. Hoc autem est fidei. Invisibilia quippe erant, quoniam tenebrae erant super abyssum. Visibilia facta sunt, quoniam omnia formam acceperunt.
15.3.169
« Fide plurimam hostiam Abel, quam Cain obtulit Deo, per quam testimonium consecutus est esse justus, testimonium perhibente muneribus ejus Deo, et per illam defunctus adhuc loquitur.» Primum ponit eum, qui mala passus est, et hoc et a fratre. Proprium illorum posuit exemplum: etenim vos, inquit, eadem passi estis a contribulibus vestris. Hortatur enim eos, ut, sicut ille injuste occisus est a fratre, et non recusavit persecutionem, ita illi non recusarent, si injuste paterentur a contribulibus eorum. Plurimam quippe hostiam Abel, quam Cain obtulit, non quod illa hostia in rebus carnalibus major exstitisset, sed quidquid optimum habebat Abel, Deo per fidem benevolo animo proferebat. Et exinde ei sua multiplicata fuerunt. Et intelligimus ipsum per hoc placuisse Deo. Testimonium enim consecutus est esse justus; sive quod ignis descendit de coelo, ut in Theodotion legitur, et inflammavit Dominus super Abel, et super sacrificium ejus; seu per illam Domini sententiam, quod a primo martyre, qui fuit usque ad extremum rememoratus est Deus, vindicari super his, qui faciunt vindictam in servis suis: ut in Evangelio legimus:« A sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariae, filii Barachiae, quem occiderunt inter templum, et altare. Et per illam defunctus adhuc loquitur,» ut dicitur: Sanguis Abel clamat ad me de terra, seu adhuc loquitur; hoc est, interemit quidem eum, sed non cum eo interemit ejus gloriam. Ac si diceret, non ille mortuus est, ergo nec vos moriemini. Omnia haec egit Apostolus, ut capaciores eos redderet in fide et firmiores ad tolerandum. Proinde tot signa, tot miracula, tot consolationes multiplicat. Quanto quis acrius passus fuerit, tanto magis gloria procrescit. Quando adhuc loquitur, hoc enim indicium est, quod vivit, quod in ore omnium versatur, quod omnes eum admirantur et beatificant. Qui enim admonet alios ut justi sint loquitur. Non enim tantum proficit sermo, quantum passio illius. Sicut coelum tantum apparens loquitur, sic et ille, dum in memoriam venit. Nunquam enim in tanta esset admiratione, si mille linguas haberet, si viveret, in quanta nunc admiratione est. Haec gloria non acquiritur sine periculis.
15.3.170
« Fide Henoch translatus est ne videret mortem, et non inveniebatur, quia transtulit illum Deus, ante translationem enim testimonium habuit placuisse Deo. Sine fide autem impossibile est placere Deo. Credere enim oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit.» Non enim dixit apud seipsum Henoch, quod opus est labores et pericula sustinere. Ecce Abel mortuus pro amore Dei, et necdum resurrectionem adeptus est; sed desiderium quidem ejus manifestum est, et quae ab illo fieri debebant, facta sunt. Quae vero donari sperantur, necdum illi collata sunt. Sed nec parricida suscepit contritionem. Minatur quidem ab eo, sed necdum ei retribuit. Quid illi ex hoc proderit? sed ab hujusmodi cunctatione pertransiens intellexit, quoniam si est Deus, omnimodo retributio erit. Et vos igitur, inquit, attendite vos; et si videtis nihil vos hic percipere, non perturbemini. Si illi sic placuerunt Deo, qui nulla exempla, quae intenderent, habuerunt, quanto magis nos debemus placere, quibus tot stellae micantes emicuerunt, donec veniret verus Sol? Fide, inquit, translatus est Henoch. Henoch per fidem placuit Deo, ut quomodo patres superiores ante adventum, illum non viderunt et crediderunt, ita et nos scientes credere debemus quod non videmus, ut accipiamus sicut illi acceperunt, ut dicitur:« Quaerite Dominum, et confortamini, quaerite faciem ejus semper.» Ut enim transferretur, causa fuit per quod placuerat. Sed ut Henoch placeret Deo, causa erat fides. Nisi enim sciret quia redditurus est retributionem, quomodo placeret Deo?« Sine fide enim impossibile est placere Deo.» Quomodo haec credebat? Credebat enim quia, si quis crediderit esse Deum, etiam retributionem habebit. Unde ergo placet Deo? Credere, inquit, opus est quia est. Nunquid est? Si autem, quia est fides, non ratiocinatione opus habet, ita nec quid sit, ratione comprehendi poterit. Sic, quia retributor mercedis est, fide opus habet, et non ratiocinationibus. Quomodo ea quae ad essentiam ejus attinent, ratiocinatione poterunt comprehendi? Qualis enim est ratiocinatio, quae poterit ad ista pertingere? Multi autem quaerunt quo translatus est Henoch, et quare translatus sit, et quare non fuerit mortuus, neque ipse, neque Elias; si adhuc vivunt, et quomodo vivunt? et in quali habitu? Sed supervacuum est ista requirere. Quia vero translatus est iste, et assumptus est ille, Scripturae dixerunt; ubi autem sint, et quomodo, non addiderunt. Aiunt enim ad hoc factum esse, ut in ipsis initiis statim referretur Henoch, ut anima humana spem acciperet, quia solvitur mors, et damnaretur diabolica tyrannis. Primum per Abel permittit fieri mortem, terrore volens ostendere quia revera permanet firma sententia, quia terra es, et in terram ibis: ne confidentes pigri efficerentur. Per Abel quidem perterrens, per Henoch autem excitans ad aemulationem placendi sibi. Inquirentibus namque opera bona, et per intellectum mercedis retributor efficitur.
15.3.171
« Fide Noe, responso accepto de his, quae adhuc non videbantur, metuens aptavit arcam in salutem domus suae, per quam damnavit mundum; et justitiae, quae per fidem est, haeres est institutus.» De his, quae adhuc non videbantur inquit, hoc est, de imbribus, metuens construxit arcam. Per rationem quippe nihil in hac vita suggessit. Nubebant, inquit, alii, ut Dominus ait in Evangelio, et nuptui dabant; aer serenus, et signa nulla erant. Verumtamen ille timuit, atque per fidem de his, quae adhuc non videbantur, timens, construxit arcam ad salutem domus suae, per quam, id est, per fidem damnavit mundum, id est, condemnavit comparatione sua, dum mundus fidem non habuit. Per fidem, non per legem haeres est, dum ipse solus fidem patrum tenuit, et ab illo caeteri discedebant. Ostendit enim eos dignos hoc supplicio, qui neque per illam constructionem corrigebantur.« Et justitiae, quae per fidem est, haeres est institutus.» Haeres regni coelorum, vel haeres mundi dicitur, quia de suo semine fuit reparatio mundi. Ex hoc enim apparuit justus, ex eo quod credidit Deo. Hoc enim animae est, quae se germane habet ad Deum, et verbis illius nihil felicius judicat, sicut etiam infidelitas, cum contra se habet. Fides autem certum est, quia justitiam operatur. Sicut nos responsum accepimus de gehenna aeterna, sic et Noe de damnatione mundi. Tametsi irridebatur, semper prophetabat. Et est sensus: Vos si persecutionem patimini, tolerare debetis, ne vos dies ille, sicut fur, comprehendat. Exemplum enim Henoch fidei tantum fuit. Exemplum hoc Noe, et fidei et infidelitatis. Haec est perfecta consolatio et exhortatio: quando non solum qui crediderunt inveniuntur approbati esse, sed etiam infideles contraria passi.
15.3.172
« Fide qui vocatur Abraham obedivit in locum exire, quem accepturus erat in haereditatem; et exivit nesciens quo iret.» Id est et ipse Abraham per fidem placuit Deo. Nesciens enim quo iret, quia ignotus erat habitationis locus illius terrae. Inquantum enim ambulavit, per fidem ambulavit. Seu nesciens quo iret, quia quem imitaretur, nullum habebat. Dictum enim erat: tibi dabo terram hanc et semini tuo. Vidit filium ibi ut peregrinum habitantem, vidit nepotem, vidit seipsum in aliena terra peregrinantem, et nihil turbabatur. Ideo enim circa Abraham sic actum est, ut postea repromissio per ducenda esset in prolem ejus, quanquam etiam ad ipsum dictum esset, quia tibi dabo et semini tuo, non semper tibi, sed tibi et semini tuo. Et tamen neque ipse, neque Isaac, neque Jacob potiti sunt hac promissione, sed successio illorum. Et ideo dicit, fide qui vocatur Abraham; non enim sic vocabatur, quando obedivit Deo; ideo dictum est, qui vocatur Abraham.
15.3.173
« Fide demoratus est in terra repromissionis, tanquam in aliena, in casulis habitando cum Isaac et Jacob, cohaeredibus repromissionis ejusdem.» Fides Abrahae duplicatur pro magnitudine fidei; unde caput fidei dicitur. Sicut enim fide exivit, nesciens quo iret, sic fide mansit in terra sua. Casa domus est; casulis, quod dicit diminutivum est, id est, in tentoriis cum Isaac et Jacob habitando. Ipse enim eos docuit fidem.« Cohaeredibus repromissiosionis ejus.» Ea repromissio facta est ad Abraham, quae ad Isaac, et ea ad Isaac. quae ad Jacob. Omnes simul cohaeredes in repromissionibus Abrahae simul haeredes, quia omnibus promissum est, sicut ad Abraham. Abrahae enim dictum est: In te benedicentur universae cogitationes terrae, et Isaac vocabitur tibi semen; ad Isaac autem: Complens juramentum, quod spopondi Abraham patri tuo, et multiplicabo semen tuum, sicut stellas coeli, daboque posteris tuis universas regiones has, et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae; ad Jacob autem dictum est: Ego Deus omnipotens; crescere, multiplicare gentes, et populi, nationesque erunt ex te, reges de lumbis tuis egredientur, terramque, quam dedi Abraham, et Isaac, dabo tibi, et semini tuo post te.
15.3.174
« Exspectabant enim fundamenta habentem civitatem, cujus artifex, et conditor Deus.» Contemplare quia has receperunt repromissiones, hoc est, exspectando, et confidendo. Si igitur confidere, accipere est, possumus nos accipere. Isti enim, si nihil horum possidebant, tamen desiderio intuebantur ea. Illi quidem repromissiones in terra factas non attendebant. Sed futuram quietem requirebant. Erubescamus enim nos, qui terrena requirimus. Ostenderunt enim se ipsos majoribus esse dignos. Non eos, permisit hoc accipere, sed illa majora eis tribuit, volens nobis ostendere, quia majoribus digni sunt. Nolentes alligari ad ista terrena, cum tanto studio abducebant animos suos a terra, neque quae dabantur, accipiebant. Etenim propterea nepotes eorum acceperunt. Illi quippe erant terra digni, non illius, cujus civitatis artifex, et conditor Deus est.
15.3.175
« Fide et ipsa Sara sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit, etiam praeter tempus aetatis; quoniam fidelem tradidit esse eum, qui repromiserat. Propter quod et ab uno orti sunt( et hoc mortuo) tanquam sidera coeli in multitudine, et sicut arena, quae est ad oram maris innumerabilis.» Fortassis dicit aliquis: Quomodo fide, quae risit? Risus enim ille etiamsi gaudii fuit, plenae fidei non fuit. Post ab eodem angelo in fide etiam confirmata est; proinde evacuata dubitationis causa, introducta est fides.« Virtutem in conceptionem seminis accepit.» Jam mortificata erat, sterilis; duplex enim erat praeclusio; una temporis: senuerat quippe jam; alia vero ex natura: sterilis enim erat. Sed ad suscipiendum et retinendum semen accepit virtutem. Mulieres namque ex duabus rebus steriles esse solent; sive quando in vulva virtutem non habet semen, quod in senectute evenit, cum deficiunt muliebria; vel quando vulva concluditur etiam in juventute, ut non perveniat semen ad loca conceptionis: contra quae, id est, sterilitatem et senectutem, dedit Deus virtutem. Ad locum statim conceptionis semen pervenit, et postquam pervenit, dedit partus soliditatem mulieri. Fidei namque soliditate uteri insolida confortantur, ut omnia possibilia sint credenti. Propter quod, inquit, et ab uno orti sunt ei; id est, ab uno Isaac orti sunt ei duo filii, seu innumerabilis postea multitudo populi; vel ab uno corpore Abraham et Sarae orti sunt innumerabiles populi. Idcirco etiam ex uno geniti sunt omnes, non hoc solum volens significare, quia genuit, sed etiam, quia tantorum mater effecta est, quantorum neque fecundae. Et hoc emortuo, inquit, vel emortua. Non enim vita, sed feminae mortuus fuit. Senex enim homo semen tantum fundere potest: sed tamen seminis soliditate, ut procreare possit filios, caret, nisi forsitan de adolescentula, ut alii ferunt. Sicut sidera, inquit coeli, vel arena maris. Hyperbolice dictum est: Per sidera quippe coeli, boni intelligendi sunt; per arenam vero maris, mali reputantur. In tantum enim crevit illius gentis unius multitudo, quae secundum carnem nata est ex Abraham per ejus nepotem Jacob, ut pene omnes partes orbis impleverit, et ideo potuit et ipsi, secundum hyperbolem, arenae multitudini comparari; quia haec sola innumera est homini, non Deo; Deo autem, nec arena terrae. Si in hac vita tales repromissiones Dei sic facile implentur, ita mirabilia sunt et gloriosa, ita magnifica, qualia erunt illa, quorum ista additamenta sunt? Quid igitur adipiscentibus beatius, aut non adipiscentibus infelicius? Si enim patria quis expulsus ab hominibus, miserabilis judicatur, et quisquis haereditatem amiserit, videtur omnibus esse dolendus; qui coelo privatur, quid illi reputes boni? quantis lacrymis iste plangendus est? Cum enim ex propria vuluntate semetipsum quisquam infigit, non solum lacrymis dignus est, sed etiam lamentationibus.
15.3.176
« Juxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis repromissionibus, sed a longe eas aspicientes, et salutantes, et confidentes, quia peregrini, et hospites sunt super terram. Qui enim hoc dicunt, significant se patriam inquirere. Et si quidem illius meminissent, de qua exierant, habebant utique tempus revertendi; nunc autem meliorem appetunt, id est, coelestem.» Duo quaedam est hic dignum quaerere. Cum enim supra dixisset, translatus est Henoch, et non inveniebatur, ne videret mortem, hic dicit, secundum fidem mortui sunt omnes isti. Et cum iterum dixisset, non acceptis repromissionibus, sed a longe eas aspicientes, superius dixit de Abel, quia testimonium consecutus est esse justus, et per illam defunctus adhuc loquitur; et de Henoch dicit, quia translatus est; et de Noe, quia salvatus est de condemnatione mundi, et haeres mundi factus. Videtur enim mihi ita solvere. Juxta fidem omnes mortui sunt. In hoc loco, omnes dicit: Non quia omnes mortui sunt, sed quia propter illum solum omnes isti mortui sunt, quos scimus mortuos fuisse. Quod autem dixit, non acceptis repromissionibus, verum est; quia in quibusdam rebus acceperunt. Accepit Henoch, ne videret mortem; accepit Noe, ut salvaretur; acceperuntque alii plurimi, sed haec quidem illis libamina quaedam erant, et primae degustationes futurorum. Deus enim, non solum quae futura sunt nobis largitur, sed etiam quae hujus vitae sunt, nobis praestat, sicut discipulis suis dicebat:« Primum quaerite regnum Dei et justitiam ejus, et haec omnia adjicientur vobis.» De longe aspicientes, id est, promissiones, quas veniens Christus praedicavit, quia si quis dimiserit domos, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, centuplum recipiet, et vitam aeternam. Vel de suo adventu, salutantes, id est, optantes, sicut Dominus ait in Evangelio:« Quoniam multi reges et prophetae voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt, et audire quae vos auditis, et non audierunt.» Ita confitebantur de illis, ut etiam salutarent eos. Ex metaphora navigantium hoc dixit, quia a longe prospiciunt desideratas civitates, quas antequam ingrediantur, salutatione praeveniunt, et eas sibi familiares efficiunt. Aspiciebant in fide, confitebantur in sermonibus, quia peregrini, et hospites erant, ut scriptum est: Peregrinus sum, sicut omnes patres mei. Ubi autem confitetur Abraham quod peregrinus, et hospes sit, necesse est inquirere; fortassis enim etiam ipsum hoc confessum esse reperiemus. Confessus tamen est David, sicut diximus; quia peregrinus, inquit, sum, sicut omnes patres mei; peregrinus a peregre proficiscendo dictus. Peragrare enim, perambulare dicimus; quia in tabernaculis habitabant, qui sepulcra pecuniis comparabant. Certum est quoniam peregrini erant, ut etiam nec ubi sepelirent suos haberent. Quid est ergo? Nunquid illius terrae, in qua Palaestini erant, dicebant se peregrinos esse? Nequaquam; sed totius mundi. Et merito. Nihil quippe conspiciebant in eo eorum, quae volebant, sed omnia peregrina, et aliena illis erant, qui virtutem Dei colere desiderabant. Quomodo, inquit, peregrini erant? Non erat diligentia eorum circa ea, quae hujus mundi sunt: et hoc non verbis solum, sed etiam rebus ipsis, et operibus demonstrabant. Dixit Deus Abrahae: Exi de terra tua, quae putabatur esse patria. Statim exivit, et non est retentus amore propriorum, sed sicut peregrinus egressus est, sed venit ad alienam terram. Dixit ei: Offer mihi filium tuum. Sic eum obtulit tanquam si non habuisset humanam naturam.« Qui enim hoc dicunt, significant se patriam inquirere;» id est, coelestem. Et ne quis diceret patriam esse terram Chaldaeorum, addidit:« Et si quidem illius meminissent, de qua exierant, habebant utique tempus revertendi:» id est, habebant spatium revertendi in Chaldaeam, unde et fuerunt, sed meliorem appetunt, id est, coelestem Jerusalem. Prima virtus est, peregrinum esse mundi hujus, et hospitem, et nihil commune habere cum regibus hujus saeculi, removeri ab eis, sicut peregrinus. Iste autem egregius praedicator non peregrimum seipsum dixit, sed mortuum mundo.« Mundus, inquit, mihi crucifixus est, et ego mundo.»
15.3.177
« Ideo non confunditur Deus vocari Deus illorum; paravit enim illis civitatem sanctam.» Magnum hoc est, et vere magnum, et multae beatitudinis indicium. Laudemus ergo ineffabiliter ejus essentiam, et amemus misericordiam, quod dignatus est habere nomen misericordiae, dicendo: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob, cum sit nomen ejus aeternum. Confusio quippe illi est, quando malignorum hominum Deus vocatur, et confundit illos etiam ipse, sicut enim glorificatur, quando benignorum, et optimorum hominum vocatur Deus, et colentium virtutem, sic e contrario confunditur in actis nefandorum. Sed illi ita erant clari, ita confidentia pleni, ut non confunderetur, cum eorum vocaretur Deus. Dicitur enim Deus terrae, et Deus coeli, siquidem et Deus gentium, et non solum gentium, sed totius mundi, quia ipse condidit, et construxit omnia; sanctorum vero illorum non sic dicitur, sed sicut amicus. Dicitur et nunc Dominus, Deus Christianorum, et tamen excedit hoc nomen dignitatem nostram.
15.3.178
« Fide obtulit Abraham Isaac, cum tentaretur, et unigenitum offerebat, qui susceperat repromissiones; ad quem dictum est: Quia in Isaac vocabitur tibi semen, arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus.» Siquidem in uno eodemque facto beati Abraham, Jacob operum ejus magnificentiam, Paulus fidei constantiam laudavit, nec tamen disparem, diversamque a Jacobo protulit Paulus sententiam. Sciebant namque ambo quod Abraham et fide, et operibus erat perfectus; et ideo quisque illorum illam magis in eo virtutem praedicavit, qua suos auditores amplius indigere prospexit. Quia enim Jacobus illis scribebat, qui fidem sine operibus otiosam tenebant, opportune illud protulit exemplum, in quo illa praecipua fides Abrahae, quae et prius, Scriptura teste, laudata est, appareret, quia non otiosa ejus in corde torpuisset, sed ad obediendum divinis imperiis jam prompta flagrasset. Quia vero Paulus instruebat, qui sine gratia fidei de suis se extollebant operibus, ostendit quia sine fide impossibile est Deo placere. Atque ad redarguendam, corrigendamque eorum temeritatem, collectis omnium patriarcharum exemplis, manifeste edocuit quia omnes testimonio fidei probati sunt. Unde et specialiter de Abraham intulit quia fide offerret Isaac, arbitrans, inquit, quia et mortuos suscitare potens est Deus. Conjunxit ergo opus fidei, qui ideo filium mox offerre voluit, quia Deum hunc continuo resuscitaturum esse credebat; ideo autem hunc post mortem a Deo resuscitandum esse credebat, quia verum credebat esse quod audierat, quia in Isaac vocabitur tibi semen. Sicut enim credidit non per rationem humanam, quia ex vulva mortua, et sene, licet inepta jam facta ad generandum, donare potuisset filium; ita etiam ipsa fide occisum resuscitare credidit. Sciebat certissime Deum falli non posse, et, licet puer occideretur, promissionem tamen Dei salvam permanere. Unde et hic Apostolus per spiritum Dei didicerat quod animo habuisset Abraham intra se, dum fidem ejus laudando, dicit: Fides Abraham non haesitavit, cum unicum offerret, in quo acceperat repromissiones, cogitans quia et a mortuis eum resuscitare potens est Deus. Vere magna erat fides Abrahae. In Abel quippe, et Enoch, et Noe ratiocinatio erat; in Abraham autem ratiocinationes excedere videbatur. Nam praecepta quippe Dei cum praeceptis litigare videbantur; et fides fidei repugnabat; et mandatum Dei erat repromissioni contrarium, ut puta, veluti quod dixit, quoniam in Isaac vocabitur tibi semen, et credidit: et iterum dicit: Sacrifica illum mihi, ex cujus semine mundus totus erat replendus. Intuere litem praeceptorum, et promissionum. Contraria quippe repromissionibus imperabat. Et neque sic obstupuit justus ille, neque deceptum se dicebat. Non enim posset quisquam dicere: Quia habuit alium filium, ex illo sperabat repromissionem implere, et propterea confidens istum obtulit. Etiam unigenitum, inquit, offerebat, qui repromissiones acceperat, quantum ad rationem attinet repromissionis; propterea addidit Apostolus, unigenitum, volens ostendere propterea unigenitum esse, qui in illo susceperat repromissiones, sicut scriptum est, quia in Isaac vocabitur tibi semen. Deinde ne quis putaret quoniam desperans hoc fecit, et per hoc praeceptum fidem illius repromissionis amiserat, cognoscat revera omnis, quia et illam habuit fidem, licet videretur huic repugnare( sed non repugnabat: non enim humanis ratiocinationibus virtutem Dei pensabat, sed fide cuncta gerebat); propterea non veretur dicere Apostolus, quia et ex mortuis suscitare potens est Deus. Vos enim, inquit, vos non potestis hoc dicere; quia requiem vobis in futuro, et in mundo tribulationem promisit. In mundo, inquit, tribulationem habebitis; et: Qui non acceperit crucem suam, et secutus me fuerit, non est me dignus; et iterum: Ante principes, et praesides inducent vos propter me. Abrahae vero econtra factum est, et contra quippe promissionem ei imperabatur ut faceret, et neque sic turbatus est, neque obstupuit, nec se deceptum arbitrabatur. Vos autem nihil extra promissionem patimini, et conturbamini. Ille vero contraria repromissioni audiebat ab eodem ipso, qui illa promiserat, et non conturbabatur. Fide, inquit, obtulit Abraham Isaac. Quid ergo? Ignorabat Deus quia fortis erat ille vir, et probabilis? Quare ergo eum tentabat? Non ut ipse cognosceret, sed ut aliis demonstraret, et manifestam ejus fortitudinem constitueret universis. In hoc loco etiam ostendit causam tentationum, ne putarent tanquam derelictos a Deo illa se perpeti. Si igitur ita probatos tentationes reddunt, ut etiam non existente causa, Deus tamen exerceat suos athletas, multo magis vos ob rem cuncta oportet fortiter tolerare. Eleganter exemplum bonae fidei ab ipso patriarcha monuit esse discendum, provocans videlicet eos, qui de Judaeis crediderant, ut quasi bonae soboles primi et maximi sui parentis actus sequerentur. Et quoniam eos, ne in tentationibus deficerent, et ut fidem suam per opera probarent, admonebat, elegans de patriarcha posuit exemplum, per quod eos in utraque virtute posset instituere. Quae enim tentatio major, exceptis his, quae ad proprii corporis pertinent plagas, accidere potest, quam si quis filium unicum, dilectissimumque suum senex cogatur occidere? Quomodo autem tunicam, vel escas suas pro divino amore pauperibus dare differt, qui filium, quem senex acceperat haeredem, ad jussionem Domini, statim morti dare non distulit? Illud enim quod dictum est, arbitrans quia et a mortuis resuscitare potens est Deus, potest accipi propter illos dictum esse, quos volebat ad spem resurrectionis adducere, et qui dicere audebant; quia post mortem nobis bona promisit; fortassis enim, inquiunt, fefellit nos. Ostendit quippe, quia ex mortuis suscitare potens est Deus; si autem ex mortuis suscitare potens est Deus, utique cuncta restituet quae promisit.
15.3.179
« Unde et in parabola accepit eum.» Accepit eum in parabolam; quia ariete occiso iste salvatus est. Occisus est Isaac, quantum ad voluntatem illius pertinuit; deinde illum redonavit patriarchae in parabola, id est, in similitudine et figura passionis Christi. In similitudine enim erant omnia; quae tamen agebantur in Abraham, formae quaedam erant, quae pro nobis verus Abraham, id est Deus Pater, in fine saeculi agere debebat. Abraham quippe figuram Dei Patris gestabat, Isaac vero figuram Christi. Nam sicut Abraham unicum, et dilectum filium Deo victimam obtulit; ita Deus Pater unicum Filium suum pro nobis omnibus tradidit. Et sicut Isaac ipse sibi ligna portabat, quibus erat imponendus; ita et Christus gestabat in humeris lignum crucis, in quo erat crucifigendus. Aries est caro Christi. Isaac oblatus est, et non est interfectus, sed aries tantum; ita et Christus in passione oblatus est, sed divinitas impassibilis mansit.
15.3.180
« Fide et de futuris benedixit Isaac, Jacob et Esau.» Futuris, non futurum saeculum significans, sed futura hujus saeculi, de quo Dominus dicit in Evangelio: Quod« multi prophetae, et reges voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt, et audire quae auditis, et non audierunt.» Si enim propterea non revelabatur Filius quibusdam, propter infirmitatem eorum, qui eum non poterant excipere, verumtamen illis qui virtutis charitate fulgebant, revelabatur. Et hoc etiam Apostolus dicit, quia per fidem eos benedixit futura praevidens; quia et Jacob figuram Christi, sive populi Christiani gestabat, Esau vero Judaici.
15.3.181
« Fide Jacob moriens, singulos filiorum Joseph benedixit, et adoravit fastigium virgae ejus.» Imo et ipse Jacob per fidem benedixit singulos filiorum Joseph, Ephraim, et Manassem, id est, duos tantum. Ideo singuli dicuntur, quia unumquemque de duobus seorsim benedixit. Nam per majorem, id est per Manassem, praefigurare voluit populum Judaeorum; per minorem vero, populum Christianorum. Duorum enim filiorum benedictionem prius commemorare voluit, ut per fastigium virgae adoranda fides ejus, et prophetia ostenderetur. In virga enim illa, quam adoravit Jacob, et summitate illius, quam osculatus est, regnum Christi, quod praescivit in spiritu, quod in fine saeculi erat futurum, adoravit; quod per verum Joseph, id est, Dominum Christum regi praevidebat. Seu praescivit, quod de eodem genere qui virgam regni susceperunt, postea Christus nasciturus erat. Vel sicut alii intelligunt, quod nobis abs re esse videtur, quoniam resurrecturus erat ex Ephraem rex, qui postea super decem tribubus regnavit; propterea adorasset fastigium virgae Joseph.
15.3.182
« Fide Joseph moriens, de profectione filiorum Israel memoratus est, et de ossibus suis mandavit.» Non enim dixit Joseph, quia me vivente hanc terram non dedit patri meo, neque avo meo, quorum virtutem magni pendebat. Num istos dignos facturus est, ut percipiant quae illi digni sunt facti percipere? Nihil horum dixit, sed cuncta speravit, quia per fidem praevidit quae futura erant. Unde et ipse dicit: Visitabit vos Deus post multos dies, ferte ossa mea vobiscum. Hinc nunquam enim de suis ossibus mandaret, nisi plena fide speraret redditum eorum in terram repromissionis. Non enim justi curam gerebant sepulcrorum. Non enim debemus pusillanimes fieri, ubicunque sepeliamur, maxime cum plurimorum fortium sanctorum nesciamus ubi corpora eorum jaceant humata; quanto minus nos debemus de hac re curam gerere?
15.3.183
« Fide Moyses natus, occultatus est mensibus tribus a parentibus suis, eo quod vidissent elegantem infantem, et non timuerunt regis edictum.» Si non timuerunt, quomodo custodierunt? Ac si non timuissent, ita illis reputatur. Unde ergo isti speraverunt ut salvarent puerum, nisi per fidem? Siquidem ab initio ex ipsis incunabulis multa erat justo illi infusa gratia, non natura haec operante, quod genitus est honestus infantulus, sed gratia divina, qua etiam barbaram illam mulierem Aegyptiam excitavit, ut amaret, ut sumeret, ut arriperet. In istis enim fides non habuit idoneum argumentum. Quod ergo, et quantum erat, ut in ipso vultu crederent? Sed vos, inquit, tot habentes fidei pignora, ex ipsis rebus auditis credite, ut cum gaudio rapinam rerum suscipiatis, quamvis fides vestra per multa tempora tendat, sicut et Abraham, quia et isti per fidem non timuerunt regis edictum.
15.3.184
Fide Moyses grandis factus negavit se esse filium filiae Pharaonis, magis eligens affligi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere jucunditatem, majores divitias aestimans thesauro Aegyptiorum, improperium Christi; aspiciebat enim in remunerationem.» Tanquam si diceret ad eos, quibus haec scribebat: Nullus vestrum dimisit aulam regalem, et amplam, et claram, neque tales thesauros, neque, cum posset filius regis esse, contempsit, sicut Moyses fecit; et non solum contempsit, sed etiam abnegavit. Coelo quippe praeposito, noluit admirari Aegyptiaci regni pulchritudinem, magis eligens cum populo Dei affligi, quam peccati habere jucunditatem. Non affligi cum aliis, hoc peccatum esse putavit. Si igitur ille non affligi alacriter cum caeteris, peccatum esse judicavit, quantum cumulum peccati habituri erunt, qui congregationem deserunt? Vos enim pro vobis ipsis patimini; ille autem non solum pro se solo aspiciens in remunerationem, sed etiam pro aliis hoc elegit, ut cumulus mercedis amplius cresceret; et ultro se projecit in tanta pericula, cum ei liceret et pie vivere, et saecularibus bonis perfrui. Majores, inquit, divitias existimans thesauro Aegyptiorum, improperium Christi. Pro Christo enim improperium sustinere melius judicavit, quam in deliciis esse. Quid est improperium Christi? Hoc est, quale Christus sustinuit improperium, quale vos nunc sustinetis, et quod pro Christo sustinuit Moyses, improperium. Respuendo enim paternos errores, improperium sustinemus, sicut etiam Moyses improperium sustinebat, quando audiebat:« Nunquid interimere me vis, sicut interfecisti heri Aegyptium?» Hoc est improperium Christi, quando quisquam a domesticis, quando quisquam ab eis quibus beneficium praestat, sustinet improperium, sicut ipse Christus ab eis audiebat, pro quibus crucifigebatur, dicendo:« Si Filius Dei es, descende de cruce( Matth. XXVII, 40).» Etenim Moyses pro beneficio suo haec patiebatur, sicut et Christus. Hinc enim eos excitavit, ostendens, quia et Moyses eadem passus est, sicut et Christus. Patiebatur enim Christus, cuncta ferebat, illis moventibus capita sua. Sed neque fulgura emittebat, neque seipsum voluit ulcisci, ut nobis exemplum humilitatis monstraret.
15.3.185
« Fide reliquit Aegyptum, non veritus animositatem regis: invisibile enim, tanquam videns sustinuit.» Proinde etiam quod in fugam versus est, fidei fuit. Quod ergo non permansit, inquit, ne se in apertum praecipitaret periculum; quia hoc jam tentantis esset insilire in medio periculi, et dicere, Videamus si me liberet Deus: hoc etiam Christo dixit diabolus:« Mitte te deorsum.» Intueris quia hoc diabolicum est, ut supervacue ac superflue si quisquam se in periculum jaciat, tentare Deum si salvet. Etenim esse jam illis ad regimen eorum non poterat, ita ingrate afflictis illis, quibus tanta praestiterat. Stultum quippe erat, et insensatum permanere illic.
15.3.186
« Fide celebravit Pascha ex sanguinis effusione, ne qui vastabat primitiva, tangeret eos.» Plurima idem Apostolus, inter ipsa quae loquitur, solet argumentari, et densus est in sententiis: talis quippe est Spiritus sancti gratia. Non abundantia verborum paucas continet sententias, sed in brevitate verborum magnum habet, et plurimum intellectum. Ac si illis diceret: Si sanguis agninus in medio Aegyptiorum, et in tanta devastatione illaesos servavit Judaeos, multo amplius salvabit nos; non postes, sed animas nostras. Timuit enim illum sanguinem angelus: sciebat enim cujus erat typus; pertimuit, Dominicam mortem intelligens: propterea non tetigit postes, quamvis quod fiebat, non esset, sed quod per illud praefigurabatur, magnum erat. Quod enim fiebat, sanguinis erat effusio; quod autem praefigurabatur, salus, et conclusio, et prohibitio perditionis, scilicet educens nos de Aegypto, hoc est, tenebris idololatriae. Vos autem ipsius agni habentes sanguinem, non confundimini. Induamur enim arma, hoc est, illo sacrificio; quia qui vastat, in profunda nocte circuit. Intuere igitur quomodo disputans, volens eos sub occasione hortationis instruere, sanguis cujus figuram, et typum habuisset. Sanguine agni illiniuntur Israelitarum postes, ne vastator angelus audeat inferre perniciem; signantur signo Dominicae passionis in frontibus fideles populi ad tutelam salutis, ut hi soli ab interitu liberentur, qui cruore Dominicae passionis corde, et fronte signati sunt, qui etiam ore loquuntur:« Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine.» Unde et appellatur ipsa solemnitas phase, quod nos transitum possumus vocare, eo quod de pejoribus ad meliora pergentes, tenebrosam Aegyptum derelinquamus.
15.3.187
« Fide transierunt mare Rubrum, tanquam per aridam terram: quod experti Aegyptii, devorati sunt.» Contemplamini quia ubique fides ratiocinationes humanas excedit, et infirmitatem, atque humilitatem hominum superat. Credendo enim etiam supplicia declinaverunt. Ex hoc enim manifeste apparuit aquam esse, quia illi venientes absorpti sunt. Ex hoc apparuit non esse phantasia, sed rerum veritas, quia experti Aegyptii, devorati sunt. Ac si illis diceret, quibus hoc scribebat: In tantum enim fidem tenere debemus, ut quando in desperatione aliqua animus noster fluctuat, tunc quoque fidei simus, ut liberemur: ac si usque ad mortem veniamus, ac si de nobis ab omnibus desperetur, tunc fidem plus firmiter teneamus. Quaenam spes poterat esse illis? Circumdati enim undique, si vellent fugere, aut in mare erant perituri, aut in manus Aegyptias inciderent, sed per fidem cuncta vicerunt. Id ipsum mare istis est oblitum naturae suae, illis armatum est adversus eos. Typice autem, quid per mare Rubrum, nisi baptismum est Christi sanguine consecratum? Hostes sequentes cum rege, qui a tergo moriuntur, peccata sunt praeterita, quae delentur, et diabolus, qui in spiritali baptismo suffocatur. Premunt quidem Aegyptii; urgent, instant peccata, sed usque ad aquam.
15.3.188
« Fide muri Jericho corruerunt circuitu dierum septem.» Non enim tubarum sonitus murorum saxa dejecit, ac si per decem millia annos quis tubis insonaret. Sed fides omnia valet. Neque consequentia ulla rerum, neque naturae lege omnia permutari, sed propter spem cuncta fieri. Proinde etiam hic propter spem cuncta fiunt. Confirmat enim Apostolus sursum atque deorsum, quia oportet credere spe futuris. Proinde tam longum istum sermonem monuit ostendens quod non nunc, sed ex initio omnia miracula per fidem impetrata sunt, et perfecta. Figuraliter Jericho mundum significat. Jericho autem per interpretationem luna dicitur. Luna vero mundi hujus speciem tenet; quia sicut luna menstruis completionibus deficit, ita hic mundus ad conflationem temporum currens, quotidianis defectibus cadet. In arca vero Ecclesia figuratur; in tubis autem aereis, praedicatores fortes accipiuntur. Hanc ergo urbem Jericho diebus septem ferentes arcam Israelitae, aeneis tubis clangentibus circuunt, et muri ejus per arcae praesentiam, atque aerearum tubarum sonitu cadunt, quia in hoc tempore, quod septem dierum vicissitudine volvitur, dum fertur arca, id est, dum orbem terrarum circuiens movetur Ecclesia, ad praedicantium voces, quasi ad tubarum sonitum, muri Jericho, id est, elata mundi, ac superba infidelitatis obstacula corruunt, donec in fine temporum mors novissima inimica destruatur. Deinde augmentum facit consolationis, et exhortationis suae; ad personas infirmas deponens orationem. Ut enim admirabiles personae haec fortiter paterentur, mirum satis non est; quia vero meretrix mulier ita fideliter credidit, in hoc vobis mirabile exemplum monstratum est. Sequitur:
15.3.189
« Fide Rahab meretrix non periit cum incredulis, excipiens exploratores cum pace.» Ac si patenter dicat: Turpe est enim, si meretrice infideliores estis. Illa tantum homines audivit nuntiantes, et confestim credidit; vos autem non solum homines auditis, sed etiam voces prophetarum, quae per omne Sabbatum leguntur. Nam etiam in Rahab effectus fidei consecutus est; omnibus quippe pereuntibus sola salvata est. Non dixit apud se ipsam, nec per rationem ratiocinata est: Quia cum pluribus ero, num ego ipsis prudentior esse possum sapientibus viris, qui non credunt, et ego credam? Non taliter cogitavit, sed credidit dictis eorum, quod possent illa contingere. Rahab vero typum tenet Ecclesiae, quae de extraneis, atque alienis gentibus congregata est; quae antea vivens in desideriis carnis, fornicabatur in idolis, ad quam Dominus Jesus Christus, ad scrutandos mores hominum duo Testamenta direxit. Nam ideo, ut credentium fidem, aut rebellium pervicaciam plenius comprobaret, an te adventum judicii sui, quasi exploratores duos, legem, et Evangelium destinavit.
15.3.190
Huc usque narravit de legislatore, et de patribus antiquis, et de successore Moysi Jesu Nave. Nunc dicturus est de judicibus Israel, nomina commemorans propter brevitatem sermonis, qui per fidem pugnaverunt, et gentes plurimas vicerunt.
15.3.191
« Et quid adhuc dicam? Deficiet enim me tempus enarrantem.» Deficit enim me tempus destinatum ad scribendam epistolam: hoc, quod in corde proposui, seu historiam narrando de operibus eorum, sed finem faciens in meretricem, et in verecundiam eis excitans qualitatem personae, non jam delectatur historiarum commemoratione. Ne videatur sermonem suum protelare tamen non ea explanat, sed percurrit, sapienter valde utrumque faciens, et tempus fugiens, et densitatem sententiarum non auferens. Neque enim omnino tacuit, neque dicens molestus effectus est; utrumque enim facit. Qui jam credenti longitudine sermonis molestus esse voluerit, opinionem ambitionis incurrit; oportet enim utilitati prospicere et coaptari.
15.3.192
« De Gedeon, Barach, Samson, Jephte, David, Samuel et prophetis, qui per fidem vicerunt regna.» Quod omnes in commune narrantur, illud est quod singulorum opera eadem fide acta sunt, qua et isti per fidem similiter vicerunt. Regnavit Gedeon, signum accipiendo in vellere ad prosternendum Zebee et Salmana. Barach, ad conterendum Sisaram, et omnes currus ejus. Samson plures interficiendo moriens, quam ante vivus occiderat. Jephte, pugnando contra filios Ammon, et filiam suam offerendo. David, occidendo Philisthaeum, et in repromissionem accipiendo de Christo. Samuel, in occidendo Agag regem Amalech.
15.3.193
« Operati sunt justitiam»: quia quod crediderunt, opere compleverunt:« adepti enim sunt repromissiones,» quia meruerunt illis promitti. Seu, adepti sunt repromissiones, quia cum jurejurando responsum accepisset David, quod ex ipso secundum carnem Christus futurus esset, non dubitavit, sed credidit. Sic enim scriptum est:« Juravit Dominus David veritatem, et non poenitebit eum: ex fructu ventris tui ponam super sedem meam.» Et alibi:« Semel juravi in sancto meo, si David mentiar: semen ejus in aeternum manebit. Et sedes ejus, sicut sol in conspectu meo.» Et in Paralipomenon I, XVII, 11- 13:« Et erit, inquit, cum completi fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, quod egredietur de utero tuo, et firmabo regnum ejus: ipse aedificabit mihi domum, et firmabo regnum ejus in sempiternum. Ego ero ei in patre, et ipse erit mihi in filio: et misericordiam meam non auferam ab eo, sicut abstuli ab eo, qui fuit ante te.» Quod jam in Christo impletum esse cernimus.
15.3.194
« Obturaverunt ora leonum, exstinxerunt impetum ignis.»
15.3.195
« Obturaverunt ora leonum» per fidem, ut Daniel XIV, 39, Samson, et David.
15.3.196
« Exstinxerunt impetum ignis,» per fidem, ut tres pueri in camino ignis. Haec est fides, ut cum res nobis in contrarium exeunt, tunc credamus, quia nihil contrarium factum est, sed cuncta consequentia ordinata.
15.3.197
« Effugaverunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, castra verterunt exterorum.» Effugaverunt aciem gladii per fidem, id est, supra jam dicti David, seu Gedeon, seu alii plurimi, quod longum est enumerare, quos scimus per fidem fortes fuisse in bello, et castra vertisse de exteris gentibus. Convaluerunt de infirmitate per fidem, sicut Ezechias. Fortes facti sunt in bello, ut Judas et fratres ejus.« Acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos.» Ea commemorat Apostolus, quae per Eliam et Eliseum venerunt, qui per fidem rogati sunt, ut Apostolus meminit, ab illis mulieribus, ut suscitarent mortuos eorum. Elias enim suscitavit filium viduae Jonam in Sarepta Sidoniae, et detulit illum matri suae; et Elisaeus filium Sunamitem.
15.3.198
« Alii autem distenti sunt, non suscipientes redemptionem ut meliorem invenirent resurrectionem.» Distenti, id est, extensi, hoc est, in ligno crucis per funes extensi; seu, ut alii dicunt, incurvantes summitatem arborum, et ossa martyrum distendentes ac disrumpentes, quia ipsi praesentia despexerunt et redemptionem aeternam concupierunt.
15.3.199
« Alii vero ludibria, et verbera experti, insuper et vincula et carceres.» Haec aliquanta in Jeremia et in Amos legimus adimpleta. Ita de his, seu de aliis taliter scribens Apostolus, qualiter solent de aliis accidere, quibus mala infliguntur. Prius enim deludent eos, unde et delubria dicta, et postquam verberati fuerint, ut Michaeas a Sedecia, sequuntur vincula et carceres.
15.3.200
« Lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt.» Lapidati sunt, ut Jeremias, Naboth, seu Zacharias. Secti sunt, ut fuit Isaias. Tentati sunt, id est, probati, ut Abraham, et Jacob. In occisione gladii mortui sunt, ut Urias, et Josias. Et haec omnia per fidem passi despicientes praesentia, ut ad superna elevarentur. Duo quippe sunt miracula fidei: quia et imperat magna, et patitur magna, et nihil reputat pati.
15.3.201
« Circumierunt in melotis, et in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti.» In hoc loco Eliam debemus intelligere. Ipsum quippe insinuat: et non solum illum, sed et alios, qui taliter egerunt, qui afflicti undique penuriis, et tribulationibus angustiati, egentes inopia, ut ad desiderium aeternorum potuissent per afflictionem pertingere. Melotes, dicunt aliqui, qui uno latere tantummodo pendeat, ex pellibus factus, ut monachi in Aegypto utebantur, qualem Elias quoque legitur habuisse.
15.3.202
« Quibus dignus non erat mundus.» Mundum namque hoc in loco dicit homines mundi amore deceptos, atque inhaerendo creaturae ab agnoscenda Creatoris sui majestate reflexos. De quo alio loco dicit:« Nunc princeps hujus mundi ejicietur foras.» Ostendit enim diabolum principem esse peccatorum hominum, non creaturarum Dei. Et quotiescunque mundi figura in mala significatione ponitur, ostendit mundi istius amatores, et non Dei. Absit enim, ut credamus eum principem esse coeli, et terrae et creaturarum omnium, quae generaliter mundi nomine appellantur. Totus itaque mundus servit suo Creatori, non deceptori; Redemptori, non interemptori, et regitur dispensatione divina, non inimici versutia subvertitur, propter homines partis illius, qui propria voluntate, non necessitate aliqua se subjiciunt diabolo. Unde et idem Apostolus alio loco ait:« Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus mundi hujus potestates, et rectores tenebrarum harum;» id est, peccatorum, qui in tenebris manent iniquitatis. Recte talibus non est dignus mundus. Hinc est quod Dominus dicit in Evangelio:« Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit. Quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus.» Tales enim mundus, id est, homines mundi non possunt accipere, quia digni non sunt. Inimicus non potest suscipere conciliatum, damnatus salvatum, inquinatus mundatum.
15.3.203
« In solitudinibus errantes, in montibus, et speluncis et in cavernis terrae.» Eliam dicit, seu caeteros alios qui per deserta, et sub terra et in cavernis terrae fuerunt.
15.3.204
« Et hi omnes testimonio fidei probati, non acceperunt repromissionem, Deo pro nobis melius aliquid providente, ne sine nobis consummarentur.» Qui omnes, nisi superius memorati, quorum tam clara et laudabilis fides commemorata est, id est, Abel, Henoch, Noe, Abrahae, Sarae, Isaac, Jacob, Joseph, Moysis, Israelitarum mare transeuntium, Josue, Rahab, Barach, Samson, Jephte, David, Samuel et prophetarum, qui fuerunt filii Dei, lux mundi, sal terrae, stellae firmamenti, terreni homines et coelestes angeli, vivi lapides et splendidae margaritae, quorum opera quae egerunt, fidem eorum testantur, quia absque fide impossibile erat eos placere Deo? Sed tamen probati tantummodo, repromissionem non acceperunt. Dicet ergo aliquis: Quid eis profuit servisse Deo, si hactenus sine praemio permanent? Absit. Auferat hoc a mentibus Christianorum Dominus Deus noster, ut credamus eos sine praemio permanere, qui adhuc mortali carne circumdati magnum praemium perceperunt videndi et cognoscendi Deum. Denique audi quid de illis in Apocalypsi VI, 9- 11 scriptum sit:« Vidi sub altare animas interfectorum propter verbum Dei, et clamabant voce magna, dicentes: Usquequo, Domine,[ sanctus et verus] non judicas, et vindicas sanguinem nostrum de his qui habitant in terra? Et datae sunt illis singulae stolae albae, et datum est illis ut requiescerent tempus adhuc modicum, donec impleatur numerus conservorum et fratrum eorum.» Singulas modo stolas habent animae sanctorum de sua beata immortalitate gaudentes; resurgentibus corporibus, juxta Isaiam, in terra sua duplicia possidebunt. Modo vero non desiderium resurrectionis eis abnuitur, sed excolligendorum fratrum augmento differtur. Nam et ipsa animarum laetitia potest stolis albis figurari, cum Domino revelante didicerint et impios in finem damnandos, et usque ad finem saeculi multos suo numero per martyrium esse sociandos. Atque in aeterna charitate profusi, maluerunt hac consolatione contenti pro supplendo fratrum numero, hactenus sua differre gaudia.
15.3.205
« Ideoque et nos tantam habentes impositam nubem testium, deponentes omne pondus, et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus ad propositum nobis certamen.» Testes hic patriarchas et prophetas, vel fideles sanctos appellat, pro altitudine et multitudine meritorum nubem vocans illos, quia memoria sanctorum illorum, sicut nubes inflammatur ex radio igneo, sic anima malis oppressa, per exemplum eorum inflammatur et recreatur. Et non, super nos apparentem, sed,« impositam nobis.» Et dum tanta exempla habentes, deponentes omnia, more currentis, et ad certamen properantis, hoc est somnum, anxietatem, cogitationes infirmas, seu omnem humanam actionem, per patientiam curramus, ut sicut illi sustinuerunt, ita et nos. Curramus enim ad propositum nobis certamen, ut Propheta dicit:« Viam mandatorum tuorum cucurri.» Non enim dixit Apostolus: Addamus cursui nostro, sed: In eodem proposito nobis certamine permaneamus. Praecepit enim ut non dissolvantur, sed in eo permaneant.
15.3.206
« Aspicientes in auctoritatem fidei, et consummatorem Jesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione contempta.» Quod etiam ipse Christus discipulis saepius commendabat:« Si patremfamilias, inquit, Beelzebub vocaverunt, quanto magis discipulos ejus?» Et iterum:« Non est discipulus super magistrum, neque servus super dominum.» Aspicientes in Salvatorem nostrum, quia auctor salutis animarum nostrarum esse dignoscitur, discamus currere. Sicut enim filii, parentes et discipuli in certaminibus magistrum attendunt, informantes mentem ex parte doctorum, per visum regulas quasdam sumentes, sic etiam hic, si volumus currere et discere ut bene curramus, ad auctoritatem, sive consummatorem Christum attendamus, quia auctor et consummator ille est; ipse enim nobis fidem infundit. Etenim ad discipulos suos dicebat:« Non vos me elegistis, sed ego elegi vos.» Ipse etiam initium nobis imposuit; ipse finem seu consummationem, id est perfectionem ponet. In illo enim omnes perfectionem habemus.« Qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem.» Sustinuit propter illud quod in postremo praevidebat. Hoc enim licebat illi nihil pati si vellet. Non enim peccatum neque dolus inventus est in ore ejus. Licebat igitur illi, si vellet, non venire ad crucem, sicut ipse in Evangelio ait:« Potestatem enim habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam( Joan. X, 17, 18).» Verumtamen confusione contempta sustinuit crucem, hoc est, sustinuit sine erubescentia et confusione. Si igitur ille qui nullam habuit necessitatem ut crucifigeretur, crucifixus est propter nos, quanto magis nobis justum est omnia fortiter tolerare? Ad hoc itaque Dominus apparuit in carne, ut humanam vitam admonendo excitaret, exempla praebendo accederet, moriendo redimeret, resurgendo repararet. Pro nulla enim alia causa moriebatur, nisi ut nos doceret nihil existimare gloriam quae ab hominibus defertur; idcirco non subjectus morti suscepit mortem, docens nos praesumere contra mortem.
15.3.207
« Atque in dextera sedis Dei sedet,» id est in prosperitate aeternae vitae. Si enim nulla esset promissio, ipsum solum exemplum, quod in hoc loco de Christo ostendit Apostolus, erat idoneum ad persuadendum omnia tolerare. Nunc etiam praemia promittuntur, et non quaelibet, sed valde magna et ineffabilia. Ille enim, postquam vicit, dans exemplum sequacibus suis, sedet ad dextram Patris. Quod enim in capite praecessit, hoc debet et in membris sequi. Prius enim debemus sustinere, sicut ille sustinuit, irrisiones, opprobria, et postmodum ad coelestia remeare. Proinde etiam nos, cum aliquid tale passi fuerimus, illum cogitemus, quia tota vita ejus cum multa fuit injuria, audiens semper a Judaeis quod insanus esset, et seductor, et magus, et malefactor, et quia insanit et daemonium habet. De arte magica criminabatur quando dicebant:« In Beelzebub ejicit daemonia.» Audiebat hoc ab illis quibus beneficia praestabat. Et si quidem nihil faciens ista audiret, nihil esset mirabile, docens vero quae ad veritatem pertinebant, audiebat quia seductor esset, et daemonem excludens daemonium habere dicebatur; et non solum ista, sed etiam ex genere et ex patria illi detrahebant:« Nonne hic est filius fabri cujus nos novimus patrem et matrem? Nonne fratres ejus omnes apud nos sunt?» Et iterum:« Interroga, inquit, et vide quia ex Galilaea propheta non exsurget.» Et iterum dicebant:« Scriptura dicit: quia ex Bethlehem vico venturus est Christus?» Vis etiam irrisiones audire? Venientes, inquit, ad ipsam crucem, adorabant illum et caedebant, colaphizabant et dicebant ei:« Si Filius Dei es, descende de cruce.» Adhuc etiam et servus principis sacerdotum alapam ei dedit: et illudentes veste coccinea circumdederunt eum et exspuebant in faciem ejus. Sed et tentamenta ei saepius ingerebant, et reprehensiones et accusationes. Propter haec omnia Apostolus admonuit ut attenderent in auctoritatem fidei et consummatorem Jesum.
15.3.208
« Recogitate enim eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversus semetipsum contradictionem, et ne fatigemini, animis vestris deficientes.» Rememoramini in illum qui talia sustinuit pro peccatoribus, dum peccata non habuit, ut vos, qui transgressores et peccatores esse dignoscimini, sustineatis. Si enim discipulus ejus es, inquit, magistrum imitare; hoc quippe est discipuli. Si vero ipse quidem per tribulationes perrexit, tu autem per requiem vis ire; non eadem via vis pergere qua ille perrexit, sed alia. Quomodo ergo sequeris, non sequens? Quomodo eris discipulus si non sectaris magistri vestigia? Adversum semetipsum contradictionem dicit, id est, dimisit illos, secundum quod voluerunt, facere, nihil eis contradicens, hoc est, plagas, quas accipiebat, irrisiones, injurias, opprobria, improperia, illusiones, omnia hoc nomine contradictionis intimavit. Ideo affirmat, ut non deficerent in tribulationibus, dum usque ad martyrium et sanguinis effusionem adhuc non pervenerant. Unde et adjungit:« Nondum enim usque ad sanguinem restitistis, adversus peccatum repugnantes.» Duae sunt rationum species, quae sibimet contrariae esse putantur, sed multum sibi mutuo afferunt adjumenti; quas hic utrasque species conculcavit Apostolus. Una est, quando in tribulatione, plurima nos cogitamus esse perpessos; sicut etiam beatum Job in plaga positum fecisse legimus. Anima enim quodammodo requiescit, quando in tribulatione posita, suarum passionum rememorationem habet, sicut superius rememoravit Apostolus; rememoramini, inquit, dies pristinos, in quibus illuminati, magnum certamen sustinuistis passionum. Altera vero est, quando dicimus quoniam nihil sumus magni perpessi. Illa quippe species requiescere, et recreari animam facit moeroribus subruentem; ista vero negligentem animam, et supinam convertit, et arrogantiam deponit et retrahit. Ne ergo illis ex illa testificatione elatio generaretur, contemplare quod dicit: Necdum, inquit, usque ad sanguinem restitistis, contra peccatum repugnantes; veluti si diceret: Necdum mortem sustinuistis; pecuniarum vobis tantum contingit damnum; exagitati tantum estis et persecutionem passi. Christus autem pro vobis sanguinem fudit; vos autem pro vobismetipsis necdum tale aliquid passi estis. Ille usque ad mortem pro veritate certatus est, pugnans pro vobis; vos autem necdum ad pericula pervenistis, quae minantur interitum. Quod enim ait, adversus peccatum repugnantes, demonstrat peccatum vehementer adversus eos aspirans et diversis modis armatum.
15.3.209
« Et obliti estis consolationis, quae vobis tanquam filiis loquitur, dicens: Fili mi, noli negligere disciplinam Domini neque fatigeris, dum ab eo argueris.» Hortatur enim eos ex testimoniis Scripturarum, ut non deficiant dum arguuntur. Unde non parvam eis poterit afferre consolationem, dum cognoscunt quia Dei opus est talia post alia sustinere. Certe haec Dei verba sunt. Ipso namque permitte te, justi pressuras varias patiuntur. Non potestis dicere, quia est justus aliquis, quia expers tribulationis existat, quia flagellat omnem filium quem recipit. Proinde necesse est omnes justos per pressuras, tribulationesque transire. Sententia quippe Domini Christi est:« Quia lata et spatiosa via est quae ducit ad perditionem: arcta vero et angusta quae ducit ad vitam.» Si ergo per illam venitur ad vitam, et non potest illuc aliter perveniri, nisi per augustias et tribulationes, proinde sustinere nos oportet, quia hanc viam omnes illi transierunt, quotquot ad vitam perducti sunt. Sunt qui in prosperis Domino serviunt, at in adversis excidunt; unde Apostolus, quem in prosperis bene vivere docuit, etiam in correptione, ne deficiat, hortatur, ne accedente infirmitate, vel paupertate, vel persecutione humana, pietatem, quam servare in tranquillitate videbatur, amittat.« Quem enim diligit Dominus, castigat. Flagellat omnem filium quem recipit.» Ideo haec testimonia affirmat Apostolus, ut sicut filii a patribus suis flagellantur, ut digni sint ad haereditatem paternam accedere, ita et isti similiter correptiones a Deo alacri animo sustineant, ut ad veram haereditatem aeternam perveniant. Tanto ergo minus de flagello, quo castigamur, murmurare debemus, quanto certius in eo paternae dilectionis pignus tenemus. Unde et ipse dicit:« Ego, quos amo, arguo, et castigo.
15.3.210
« In disciplina perseverare. Tanquam filius vobis se offert Deus.» In disciplina, inquit, perseverate. Ac si diceret: Potius vobis enim est, per disciplinam ad vitam transire, quam extra disciplinam ire in tormenta. Unde putabant derelictos esse, in hoc eis dicit magis credere debere, quoniam non sunt derelicti, veluti si diceret: Quia tanta passi estis, putatis quod vos odio habeat, vel dereliquerit Deus. Si enim hoc non pateremini, tunc magis hoc vos cogitare competebat. Si enim flagellat omnem filium quem recipit, qui non flagellatur, sine dubio non est in numero filiorum. Quid ergo, inquis, maligni nulla mala patiuntur? Patiuntur quidem. Quando, inquit, dicens, quod omnis filius flagellatur, sed non dixit, quia omnis qui flagellatur filius est; sed omnis filius flagellatur. Semper enim ubique filium verberat et castigat. Sunt quidem plurimi, qui flagellantur, maligni, sicut homicidae, latrones, malefici, sepulcrorum depraedatores, sed illi pro sua iniquitate supplicia patiuntur, et non sicut filii flagellantur, sed sicut pessimi puniuntur, non sicut filii. Tribulationes enim fidelium apud reprobos, et amatores mundi, non nisi ex peccato esse justis suspicantur; se autem ideo justos credunt, quia in pravitate sui sensus dimissi sine flagello duruerunt.
15.3.211
« Quis enim filius, quem non corripit pater?» Solet enim aliquoties in domibus paterfamilias filios alienos negligere, suos vero filios castigare, vel corripere, ne eos mala opprimat negligentia. Si igitur illi pro filiis propriis utuntur, ne eos negligentia opprimat; ideo oportet nos gaudere cum castigamur, siquidem hoc filiis propriis adhibetur. Proinde nobiscum, sicut cum filiis agit Deus, et ideo non potestis dicere, quia non possumus talia tolerare.
15.3.212
« Quod si extra disciplinam estis, cujus participes facti sunt omnes: ergo adulteri, et non filii estis.» Sensus hujus sententiae est, cui subauditur: Si disciplinae participes facti sunt omnes boni filii, qui disciplinam Christi sustinuerunt, omnes enim negligentes, et disciplinam Dei contemnentes, adulteri, et non filii reputantur.
15.3.213
« Deinde patres quidem carnis nostrae habuimus eruditores, et reverebamur eos; non multo magis obtemperabimus patri spirituum, et vivemus? Et illi quidem in tempore paucorum dierum, secundum voluntatem suam erudiebant nos; hic autem ad id, quod utile est in recipiendo sanctificationem ejus.» Si enim patres carnales filii reverentur, quomodo Patrem coelestem non revereamini? Non enim discretione personae inter eos tantum est differentia, quod isti terreni, ille coelestis est, sed etiam ipsa causa. Non enim in eamdem causam, vel ad res ipsas spiritales erudiebant, sed ad quod eis videbatur; hoc est, voluntatem suam, desideriumque complentes. Illi autem ideo vos, inquit, erudiebant, ut ipsis essetis utiles, aliquando fortassis etiam sine causa; non enim in omnibus voluntas illorum utilis erat. Iste autem ad utilia nos instituit, erudit, castigat, ut nos efficiat suorum receptabiles munerum. Dum enim parentes carnales ad tempus breve nos erudiunt, quanto magis Creator noster ad id, quod utile, et perfectum est, ut recipiamus sanctificationem ejus, hoc est, munditiam ejus, ut dignos nos sibi efficiat? Disciplina ergo participatio sanctitatis est; excludit enim saecularium rerum mores, spiritalem ad se gratiam pertrahit. Si consideremus justos, cuncti per tribulationes claruerunt.
15.3.214
« Omnis autem disciplina, in praesenti quidem videtur non esse gaudii, sed moeroris; postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam, reddit justitiae.» Omnis, inquit, disciplina, et humana, et spiritalis, tunc quando agitur, non videtur gaudii esse, sed moeroris. Ideo autem hanc omnem et spiritalem, et humanam disciplinam vocat, quia quidquid dicitur, disciplina vocatur; videtur enim e contrario illud non esse disciplina, quod gaudentis, et malignantis animo fit. In disciplina enim spiritali, prius tristitia est, ut laetitia sequatur: in iniquitatis vero scelere, prius gaudium est, et deinde sequitur tristitia. In ista prima est voluptas, et sequitur aegritudo: in illa, prima est moestitia, et tunc jucunditas procreatur. Sed illa est sectanda, cum primum aliquis constristatur, et postea gaudio perfruitur: et illa rejicienda, cum primo gaudetur, postea in moerorem inciditur. In spiritali enim disciplina, semper jucunditas est de sempiterno gaudio, quamvis tribulatione affligatur: sicut in alio loco idem egregius praedicator ait:« Gloriamur in tribulationibus.» In ista enim timor futurae tristitiae praesens gaudium devenustat. In illa enim spes futurae jucunditatis detrahit praesenti tristitiam. Noli enim tristari, si cum ipsa disciplina injuria sit: fructus tamen reddet dulciores: postea autem, inquit, fructum pacatissimum exercitatis per eam, reddet justitiae: non fructum, sed fructuum abundantiam numerosam. Qui per eam exercitantur. Bene enim dixit, qui per eam exercitantur, hoc est, qui tolerant plurimo tempore patienter. Postea autem fructum accipient, idest, postquam consummatum fuerit, reddet fructum justitiae, id est, praemium. Qui enim seminant in lacrymis, in exsultatione metent. Pacatissimum fructum, hoc est, gratissimum. Proinde oportet sperare meliora in finem: nam et in arboribus cortex pene semper amarus, et asper est: fructus tamen ipsi, suavitate jucundi sunt. Et qui amara bibunt antidota, patienter ferunt quamdam primum molestiam, et tunc sensum percipiunt sospitatis. Si igitur talia sperare competit, quod doletis, quod tristitiam toleratis; circa meliora deficitis, quae vos convenit sustinere. Sustinere enim debetis. Non enim oportet circa tribulationem ita mollescere, sed fortiter tolerare. Inde est enim, quod in sequentibus narrat.
15.3.215
« Propter quod remissas manus, et soluta genua erigite, et gressus rectos facite pedibus vestris, ut non claudicans quis erret, magis autem sanetur.» Propter quod, id est, quia propter disciplinam mercedis praemium redditur, et gaudium subsequitur, debemus gressus rectos facere, et soluta genua erigere. In hoc loco haesitationes eorum tangit: et ideo tangit, ut sine illis haesitationibus perseverarent. Si enim ad dilectionem pertinet disciplina, ut supra ostendit Apostolus, tam ex rebus, quam ex verbis: et si in fine recepit meliorem, quare dissolvimini? Quare non rectos gressus pedibus vestris facitis? Hoc enim illi patiebantur, qui desperatione deficiebant, et spe futurorum nulla solidabantur. Recte, inquit, ambulate, nec claudicatio plus accrescat, sed potius ad statum pristinum revocetur. Remissas manus, et soluta genua mandat erigere, ut Isaias ait:« Confortate manus dissolutas, et genua debilia roborate.» Gressus rectos, id est, sensus: unde dicit Propheta:« Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini.» Non claudicans, ut alio loco dicit:« Quid claudicatis inter me, et Baal?» Magis autem sanetur: ac si dicat: Qui non credit recte, melius est, ut firmius, et tenacius credat: ut omnibus modis consequamini medicinam.
15.3.216
« Pacem sequimini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum.» Plurima quidem sunt, quae formam, discretionemque Christianitatis ostendunt: sed plus omnibus, ac melius, charitatis mutuae affectus, et pax, quae hominum corda consociat. Propterea etiam Christus dixit:« Pacem meam do vobis.» Et iterum:« In hoc cognoscent omnes, quia discipuli mei estis: si dilexeritis invicem.» Propterea etiam Apostolus: Pacem, inquit, sectamini cum omnibus, et sanctimoniam, hoc est, corpore, et spiritu, ut,« beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.» Sine qua, id est, sine pace et sanctimonia, nemo videbit Deum.
15.3.217
« Contemplantes ne quis desit gratiae Dei;» sicut in quibusdam codicibus habetur. Sed ne quis desit gratiae Dei, sic cum eis loquitur, tanquam cum his qui cum numero et comitatu viatorum longa itinera permeant; veluti si diceret: Attendite vobis ne quis vestrum remaneat. Non hoc tantum requiro, ut vos soli perveniatis, sed etiam ut inspiciatis et caeteros, ne quis, inquit, vestrum desit gratiae Dei. Gratiam Dei dicit fidem, spem, charitatem, et optimam conversationem. Seu gratia Dei est qua nobis donantur peccata, ut reconciliemur Deo, pax autem qua reconciliamur Deo. Omnia quippe Dei sunt gratiae. Nec dicas quia unus est qui periit. Etenim propter unum mortuus est. Tu ergo negligis, propter quem Christus dignatus est mori.
15.3.218
« Contemplantes,» inquit, hoc est, diligenter scrutantes, et visitantes, et agnoscentes,« ne qua radix amaritudinis sursum germinans impediat, et per illam inquinentur multi.» Non enim dixit, radix amara, sed, amaritudinis. Radix enim amara potest fructus dulces efficere; amaritudinis autem radix, vel fons, vel propositum, nunquam potest aliquid dulce propagare, quia omnia ibi amara sunt, omnia molesta, omnia scelere et abominatione pessima: nihil suavitatis vel jucunditatis apportant. Et per illam, inquit, inquinentur multi, quia« modicum fermentum totam massam corrumpit( I Cor. V, 6; Gal. V, 9).» Non propter illum solum hoc volo, in quo iniquitas poterit inveniri, sed etiam propter laesionem quae poterit ex illius propagine pullulare, hoc est, ut si aliqua talis fuerit radix, nullum ex ea permittatis germen exsurgere, sed recidatur antequam alios polluat. Merito enim amarum dixit esse peccatum. Vere enim peccato nihil amarius. Et hoc norunt qui post admissum peccatum conscientiae moerore macerantur, et dira satis amaritudine consumuntur. Amaritudo quippe delicti ipsum intellectum rationemque aliquoties subvertit, sicut in consequentibus de Esau legimus factum.
15.3.219
« Ne quis fornicator, aut profanus, ut Esau, qui propter unam escam vendidit primogenita sua.» Profanus dicitur castri margus, seu et qui utile pro inutili vendidit. Per propriam enim negligentiam et cupiditatem vendidit honorem quem a Deo perceperat, et pro parva libidine magnum honorem et magnam gloriam perdidit. Pro dilectione enim temporalium rerum usque ad vendanda primitiva sua pervenit. Ideo primus postremus effectus est, et secundus exstitit primus. Iste per patientiam exstitit primus, ille vero per negligentiam postremus. Et ideo, quantum ad praefigurationem pertinet, primitiva nostra sunt, non Judaeorum. Videtur enim mihi quia significat aliquos inter illos qui sub hoc vitio fornicationis jacebant, quos tamen publice nolebat arguere; sed fingit ignorantia, postea vero, si perstitissent, tunc jam conveniret increpare. Inde est enim quod in sequentia hujus Epistolae dicit: Fornicatores enim, adulteros, judicabit Deus. Et in capite hujus sententiae: Pacem sequimini et sanctimoniam. Esau vero ideo fornicatorem commemorat Apostolus, quia contra voluntatem patris uxores alienigenas duxit.
15.3.220
« Scitote enim quoniam et postea cupiens haereditare benedictionem, reprobatus est; non enim invenit poenitentiae locum, quanquam cum lacrymis inquisisset eam.» Superius demonstrat cur benedictionem haereditare cupiens reprobatus sit, et cur locum non invenisset, ut Jacob frater suus; quanquam enim cum lacrymis inquisisset eam, jam ad illum locum benedictionis non potuit pervenire, ut frater suus. Non enim hic poenitentiam excludit. Alioquin si poenitentiam damnasset, quomodo superius segnes admoneret et adhortaretur? Quomodo claudos effectos, et remissos, atque solutos, quod est ruinae principium, ut erigantur invitaret? Sic enim culpavit semetipsum. Si gemitibus magnis ingemuit, cur poenitentiae locum non meruit invenire? Quoniam non erat poenitentiae illa salutaris, sicut et tristitia Cain non ex poenitentia descendebat. Et hic enim occasio fratris apparuit. Quid ergo dicimus, nisi quia non poenituit ut convenit? Haec enim poenitentia ut congruenter geratur. Lacrymae quippe illae non erant poenitentiae, sed animi violenti, et indignationis, quod ex ejus operibus aperitur. Qui existimant impunita remanere peccata, considerent et attendant cur Esau veniam non potuit adipisci. Quia videlicet non poenituit ut debuit. Vis videre integram poenitentiam, adverte Petrum, qualiter poenituerit, postquam negaverat Christum. Narrans namque nobis evangelista ejus historiam: Et exiens, inquit, ploravit amare. Idcirco illi remissum est tam grande peccatum, quia sicut debuit poenitentiam egit. Potest quidem et ideo ab Apostolo esse dictum, ut aliqui antumant, ut sub gravi timore deprimeret eos, ne ulterius caderent in lapsum facinoris; veluti si diceret: quia qui ceciderit, nullam consolationem mereri jam poterit.
15.3.221
« Non enim accessistis ad tractabilem et accessibilem[ Vulg., accensibilem] ignem, et turbinem, et caliginem, et procellam, et tubae sonum, et vocem verborum; quam qui audierunt, excusaverunt se, ne et eis fieret verbum. Non enim portabant quod dicebatur; et si bestia tetigerit mortem[ Vulg., montem], lapidabitur. Et ita terribile erat quod videbatur. Moyses dixit: Exterritus sum et tremebundus. Sed accessistis ad Sion montem, et civitatem Dei viventis, Jerusalem coelestem, et multorum millium angelorum frequentiam, et Ecclesiam primitivorum, qui conscripti sunt in coelis, et judicem omnium Deum, et spirituum[ Vulg., spiritus] justorum et Testamenti Novi mediatorem Jesum, et sanguinis aspersionem melius loquentem quam Abel.» Id est non ad visibile et palpabile lumen accessistis, ut in veteri legimus populo Judaico, sed ad invisibilem et incomprehensibilem Dominum. Haec in Sina monte facta referuntur: ignis, tenebrae, caligo, procella, visus est, inquit, Deus in monte Sina. Novum vero Testamentum non est cum aliquo tali nobis exhibitum, sed tantum simplici Christi sermone contributum. Intuere igitur qualiter comparationem faciat tam istorum quam illorum, et qualiter in postremis eam posuerit, ut ostenderet quam sublimior gratia est in Novo Testamento, et ipsam gratiam per vetus Testamentum annuntiatam. Qui enim comparationes faciunt, alteram partem deprimunt, ut res alterius partis emineat; sic et hic Apostolus ex comparatione illorum nostra majora declarat, et meliora, et mansuetiora, et miratione plenissima. Dupliciter namque meliora sunt, quoniam et majora simul et clariora sunt. Ibi enim umbra requiescebat, hic veritas tenetur et panditur. Proinde nostra plus exsistunt accessibiliora et clariora. Hoc etiam in Epistola ad Corinthios scribens, dicit:« Nos autem revelata facie gloriam Domini speculantes;» et non sicut Moyses ponebat velamen super faciem suam. Non enim meruerunt, inquit, illi talia percipere, qualia nobis contributa noscuntur. Quid enim illi videre meruerunt, nisi tenebras et caliginem? Audierunt quidem et vocem; sed et tu audisti vocem, non per nebulam venientem, sed per carnem Christi. Non es tumultuatus neque perturbatus, sed stetisti et locutus es Mediatori. Tunc Moyses timuit, nunc autem nullus metuit; et tunc plebs stetit tota deorsum, nunc tamen, ut filii patrem, audivimus Christum loquentem; et veluti si diceret: Terribilia quidem illa sunt et tremenda, quae nec auditus ferre poterat, neque bestia illuc auderet accedere, verumtamen non erant talia qualia gesta sunt. Quid est enim mons Sina in comparatione coeli? Quid est ignis tractabilis ad intractabilem? Deus enim, inquit propheta, ignis consumens est. Quid est procella et tubarum sonitus, in comparatione illorum Domini verborum quae in monte docuit discipulos suos, dicens:« Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum,» et aliorum multorum quae plus clariora sunt quam sol? Illic ponitur Moyses, hic Jesus; illic nomina plebium, hic millia angelorum. Primitivos autem fideles eos dicit qui primitus crediderunt, qui scripti sunt in coelis.« Et judicem Deum omnium;» ac si diceret: Non tantum Judaeorum, neque fidelium, sed totius videlicet mundi. Spiritum justorum perfectorumque dicit accessisse, id est, ad Spiritum sanctum, quem acceperunt in baptismo; seu spiritum justorum perfectorum dicit animas quae apud Deum probabiles exstiterunt. Sanguinem aspersionis passionem Christi dicit, loquentem melius quam Abel, quia sanguis Abel accusat, sanguis videlicet Christi excusat, ut in Evangelio:« Ut veniat super vos omnis sanguis justus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi, usque ad sanguinem Zachariae filii Barachiae, quem occidistis inter templum et altare.» Melius enim loquitur sanguis Jesu quam Abel, quia sanguis Abel mortem fratricidae fratris petiit, sanguis autem Domini vitam persecutoribus impetravit. Ut ergo nobis sacramentum Dominicae passionis non sit otiosum, debemus imitari quod sumimus, et praedicare caeteris quod veneramur.
15.3.222
« Videte ne recusetis loquentem. Si enim illi non effugerunt, recusantes eum qui super terram loquebatur, multo magis nos, qui de coelis loquentem nobis avertimus.» Cavete ne recusetis doctrinam Christi, quia in dextera Dei Patris sedet. Cum Judaei recusantes, perterriti Deum, qui in terra cum Moyse loquebatur, dicentes: Loquere tu nobiscum, ne loquatur nobis Deus, ne forte moriamur; quanto magis, si nos nobis avertimus de coelo loquentem, majore ultione percutiemur?
15.3.223
« Cujus vox movit terram tunc, nunc autem repromittit, dicens: adhuc semel ego movebo non solum terram, sed et coelum.» Ipse enim qui tunc movit terram et legem dedit Moysi, ipse nunc repromittit, ut moveat semel non solum terram, sed et coelum. Et ideo quanto majora opera fieri promittit, tanto magis timendus est. Dicendo autem, semel, ostendit quia nunquam iterum movebuntur.
15.3.224
« Quod autem, adhuc semel dicit, declarat mobilium translationem tanquam factorum, ut maneant ea quae sunt immobilia.» Declarat enim mobilium translationem, juxta quod David ait:« Initio tu terram fundasti, Domine, et opera manuum tuarum sunt coeli: Ipsi peribunt, tu autem permanes, et omnia sicut vestimentum veterescent. Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur.» Constat namque profecto quia in die judicii mundi conditionem mutaturus et transformaturus est in melius, et tam facile erit sicut quilibet opertorium involvat atque permutet. Sed si ista permutet, et potestas, et virtus, et regnum, et virtus ejus permanebit in sanctis suis immobilis. Haec omnia dixit ut sciamus quod quanto scimus mobilia esse quae sunt, immobilia appetere debemus, ut dixit.
15.3.225
« Itaque regnum immobile suscipientes, habemus gratiam, per quam serviamus placentes Deo, cum metu et reverentia;» ac si diceret: Habemus gratiam, id est, gratis datam in novo Testamento, unde Deo placere possumus. Cum metu, inquit, et reverentia, id est, cum metu timoris et reverentia charitatis gratiam Dei habet, qui Deo simul servire et placere potest. Regnum immobile, regnum Christi, id est, Ecclesiam, dicit.
15.3.226
« Etenim Deus noster ignis consumens est.» Deus quippe ignis dicitur, quia per hunc peccatorum rubigo consumitur. Non materiam, quam fecit, consumit, sed quod extrinsecus peccati traximus comburit. Non enim illud consumit quod ipse fecit, sed quod malitia hominum intulit. De hoc igne Veritas dicit:« Ignem veni mittere in terram, et quid volo, nisi ut ardeat?» Terra enim vocata sunt corda terrena, quae dum semper infirmas in se cogitationes congerunt, a malignis spiritibus conculcantur. Sed ignem Dominus in terram misit, cum afflatu sancti Spiritus cor carnalium incendit; et terra ardet cum cor carnale, in suis pravis voluntatibus frigidum, relinquit concupiscentias praesentis saeculi, et incenditur ad amorem Dei.
15.3.227
« Charitas fraternitatis maneat in vobis. Et hospitalitatem nolite oblivisci. Per hanc enim placuerunt[ Vulg., latuerunt] quidam, angelis hospitio receptis.» Non enim dixit, efficimini amatores fratrum, sed, permaneat charitas fraternitatis. Et iterum non dixit, hospitales efficimini, tanquam si non essent, sed, hospitalitatem nolite oblivisci; ac si dicat: Perseverantia sit charitatis et hospitalitatis, quod utique propter tribulationes fortasse oblivisci poterant; et non tantum hospitalitatem, sed etiam amorem hospitalitatis, quod in Graeco distinctius invenitur. Non posuit ξενοδοκίαν, quod significat hospitalitatem, sed philo, quod amorem hospitalitatis insinuat; tanquam si diceret: Nolite simpliciter hospites suscipere; sed cum amore et charitate hoc perficite, sicut beatus Petrus dicit:« Hospitales invicem, sine murmuratione.» Per hanc enim, inquit, placuerunt, seu, ut in Graeco habetur, latuerunt, quidam, angelos in hospitio recipientes. Attendite quantus honor, quantum lucrum sit, per susceptionem hominum ad susceptionem evangelicam pervenire. Quid est, latuerunt? Hoc est, nescientes eos angelos esse, in hospitio receperunt, sicut legimus Lot fecisse, quod etiam ipsum in hoc loco commemoratur ab Apostolo.
15.3.228
« Mementote vinctorum, tanquam simul vincti, et laborantium, tanquam et ipsi in corpore morantes;» ac si diceret: Ita mementote de illis, quasi et vos vincti cum ipsi sitis; et laborantium, inquit, tanquam et ipsi in corpore, id est, quasi et ipsi vos longo tempore morantes, ut ipsi sustinuerunt, ita et vos sustineatis.
15.3.229
« Honorabile connubium in omnibus, et torus immaculatus. Honorabile conjugium praecepit, ut beatus Petrus dicit: Quasi infirmiori vasculo muliebri impertientes honorem.» Connubium dicitur, quia connubunt.« Secundum scientiam» autem, ut noverint quid desideret Deus, et tribuant honorem connubio, seu, ut beatus Petrus dicit, vasculo muliebri. Si enim abstinemus nos a coitu, honorem tribuimus, sed si non abstinemus, perspicuum est honori contrarium esse concubitum, ut idem apostolus Paulus alio loco ait:« Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi.» Nunquam ergo mihi semper conjugio serviendum est, ne ab oratione, cui semper insistere jubeor, sicut alio loco praecepit Apostolus, ulla hora praepediar. Et torus inquit, immaculatus, hoc est, legitimus recubitus, absque fornicationis causa. Torum immaculatum esse non putabant Judaei, qui pollutum putabant conjugale concubitum. Dicebant enim ex lecto conjugii surgentem mundum non posse constare. Non est igitur pollutum, quod ex natura conceditur, o ingratissime, et insensatissime Judaee, sed quod ex prava voluntate descendit. Nam si honorabiles quidem sunt nuptiae, mundae etiam sunt. Cur itaque ex eis pollutionem fieri existimas?
15.3.230
« Fornicatores enim et adulteros judicabit Deus.» Primo enim posuit:« Honorabile connubium et torus immaculatus,» deinde intulit:« Fornicatores et adulteros judicabit Deus.» Ostendit enim quia juste judicantur fornicatores et adulteri. Si enim connubium concessum est, juste fornicator suppliciis afficitur, juste puniuntur adulteri. Fornicatio quippe non solum cum mulieribus, sed et in adorando idola intelligitur. Adulteri vero non solum cum extranea fornicantes, sed etiam haeretici, quia adulteratores sunt verborum Dei.
15.3.231
« Sint mores sine avaritia, contenti praesentibus.» Non enim dixit, nolite possidere, sed, sint mores sine avaritia. Avarus quippe dicitur qui tenax est in largiendo, et cupidus in accipiendo. Hoc enim quidam sapiens admonuit, dicens:« Non sit porrecta manus tua ad accipiendum, et ad dandum collecta.» Fortassis enim post exinanitionem substantiarum cupiebant, sub obtentu eleemosinae, iterum congregare divitias. Puto; propterea admonuit Apostolus, ut mores sine avaritia fuissent, ut necessariis praesentibus tantum contenti essent, sicut ipse in alio loco dicit:« Habentes autem alimenta, et quibus tegamur, his contenti sumus.»
15.3.232
Et ne forte dicerent: Quid facturi erimus, si necessaria nobis contingat deesse suffragia? Protinus consolationem addidit, adhibens testimonium de libro Jesu Nave I, 5:« Ipse enim Deus dixit: Non te deseram, neque derelinquam.» Nulla ratione mentitur, si in illo spem nostram ponamus. Proinde cum confidentia nos oportet dicere:« Dominus mihi adjutor est; non timebo quid faciat mihi homo.» Homo dicitur caro, vel antiquus adversarius, seu aliqua infestatio. Qui homo appellatus est, ut ait Propheta:« Eripe me, Domine, ab homine malo:» homo quippe dicitur, quia hominem decepit. Oportet enim nos in universis tentationibus, seu tribulationibus, hunc versiculum Psalmographi seu Apostoli exclamare, ut Deum habentes propitium, humana omnia irrideamus. Sicut enim, Deo indignante, non nobis proderit, etsi cuncta agmina consistant nobiscum, sic etiam, nos Deo diligente, nulla nobis erit necessitas, nulla laesio, etsi nos cuncti hostiliter insequantur.
15.3.233
« Mementote praepositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei, quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem.» Pro ipsis enim sacras hostias Deo offerentes mementote semper, qui vobis locuti sunt verbum Dei, et eorum exitum semper intuentes, hoc est, animo versantes, et vosmetipsos examinantes subtiliter, discutientes ipsorum conversationis exitum, hoc est, perseverantiam usque in finem, quoniam finem bonum habuit eorum conversatio, ideo imitamini fidem. Fidem enim, firmitatem, seu perseverantiam illorum dicit, quae ex vita munda processit, id est, exempla illorum tenentes, et usque in finem perdurantes.
15.3.234
« Jesus Christus heri, et hodie; ipse et in saecula.» Nolite putare, quia tunc tantum faciebat, nunc autem non facit; vel tunc fuit, nunc non est. Idem enim, qui fuit heri, ipse etiam hodie, ipse et in saeculum. Heri, praeteritum significat tempus; hodie, praesens; saecula vero, futurum sine termino. Tanquam si diceret: Ante saecula, et in saecula, et post saeculum semper permanebit, ut Propheta de illo testatur:« Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.»
15.3.235
« Doctrinis variis et peregrinis nolite abduci.» Doctrinis, inquit, variis, et novis non circumferamini. Novas dicit doctrinas, quas ab illis non audierant. Non enim firmum possidebant, sed erant differentiarum varietate multiplices. Hoc enim praecepto illos suggillat, qui escarum introducebant observationes; quod in consequentibus apertius manifestat, cum dicit:
15.3.236
« Optimum enim est gratia stabilire cor, non escis, quae non profuerunt ambulantibus in eis.» Bonum est, iniquit, gratia Novi Testamenti, quae nobis data est, stabiliri cor. Melius est enim fide et opere retinere, quam escis Veteris Testamenti, in quibus hi, qui ambulaverunt, nihil habuerunt utilitatis. Una namque est observantia, abstinere videlicet a peccatis. Nihil enim prodest abstinere a cibis. Licet enim gererent illi studium circa hujuscemodi observationes, verumtamen quia fidem non habuerunt, nihil illis profuit escarum illa custodia. In hoc enim quod custodiebant legem, profuit: in hoc quod esca non vescebantur, nihil profuit. Totum enim in fide constat, si ipsa firmetur in vobis; cor quippe munitum erit, si fides cuncta confirmaverit.
15.3.237
« Habemus altare, de quo edere non habent potestatem qui tabernaculo deserviunt.» Habemus altare, id est, coelum, ubi Jesus quotidie semetipsum ostendit Patri pro nobis; vel altare, id est, sanctae Ecclesiae, ubi quotidie sanguinem et corpus Christi in ministerio sumimus; unde sumere potestatem non habent, qui tabernaculo, id est corpori suo deserviunt. Dixerat enim superius:« Gratia debet stabiliri cor, non escis, quae non profuerunt ambulantibus in eis;» ne putaretur illa destruere, ideo dixit: habemus nos altare et tabernaculum; hoc enim illud praefigurabat quod nos in veritate tenemus. Nos enim, inquit, talia custodimus in veritate, quale illud praefigurabatur in figura.
15.3.238
« Quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra.» Extra castra corpora cremantur, si in opprobrio coram omnibus manemus. Nos sumus animalia, si nostra corpora in opprobriis et persecutionibus inferimus, Domini exemplum imitantes, cui dictum est:« Ave, rex Judaeorum,» et caetera alia multa. Seu extra castra cremantur, cum extra hominum saecularium conversationem concremantur per amorem divinum. Et sanguis noster per pontificem, id est, per Jesum Christum; infertur enim in sancta, hoc est, in coelis. Infertur enim sanguis per Jesum, sicut dicit Joannes:« Advocatum habemus apud Patrem Jesum Christum justum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris.» Hoc enim praefigurabant illa animalia, quorum sanguis pro peccato inferebatur in sancta. Typus enim erant istorum, quoniam illa non erant simpliciter instituta, sed dispensatio hujus erant significationis.
15.3.239
« Propter quod et Jesus, ut sanctificaret populum per suum sanguinem extra portam passus est.» Haec supra dicta in figuris facta noscuntur; quod Jesus Salvator noster, et de ipso et de suis membris deinceps in veritate ostendit factum. Ut redimeret per suum sanguinem populum, extra portam passus est, id est, foris Jerusalem crucifixus est.
15.3.240
« Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium ejus portantes.» Egrediamur igitur ad eum, despicientes praesentia, amantes futura, contemnentes visibilia, ut Apostolus alio loco ait:« Quae videntur temporalia sunt; quae autem non videntur, aeterna sunt.» Portantes improperium, inquit, ejus: hoc est, participantes cum eo, ut sicut ipse sustinuit improperium, sic etiam nos sustineamus. Communicemus cum eo, participemus cum eo, eadem ipsa patientes: improperium enim illud, non improperium est, sanctificatio. Improperium enim ejus est, signum ejus, quod portamus in fronte, seu in mente: ipso Christo dicente:« Qui vult post me venire, abneget semetipsum; et tollat crucem suam, et sequatur me.» Saepius enim homines erubescentes, a multis abstinemus bonis operibus; et iterum saepe homines erubescentes, a multis abstinemus pravis operibus.
15.3.241
« Non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus.» Non habemus hic habitaculum terrenum. Ideo exeamus foras post Dominum in opprobria, pro illo, ut futuram civitatem habitemus, id est, coelestem Jerusalem.« Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo.» Per ipsum, id est, per Christum debemus offerre laudis sacrificium Deo;« id est, fructum labiorum confitentium nomini ejus,» ut Propheta dicit:« Immola Deo sacrificium laudis.» Illi offerebant pecudes, vitulos, et dabant pontifici: nos autem nihil horum offerimus, sed solam gratiarum actionem. Hanc labia nostra germinent. Talibus, inquit, sacrificiis placatur Deus. Nihil blasphemiae vox nostra resonet, non propter vim, non contumax, nihil arrogans. Demus illi hostiam, ut ipse eam offerat Patri. Aliter autem non offertur, nisi per Filium: majus autem etiam per mentem contritam.
15.3.242
« Beneficentiae autem et communionis nolite oblivisci; talibus enim hostiis promeretur Deus.» Si alii vestras rapuere substantias, tamen ex eis, quae habetis, eleemosynas dare nolite oblivisci, ut Propheta dicit:« Beatus qui intelligit super egenum et pauperem.» Ne eum putes accipere, cujus manum vides; ille enim accipit, qui jussit ut dares. Tu das panem in terra, Deus recipit in coelo. Das ei, qui consumat; accipit ille, qui reddat. Nec hoc redditurus est quod accepit. Terram dedisti, coelum recipies; temporalia dedisti, aeterna mercaberis. Panis, quem dedisti, consumptus est; panis, quem ille dabit, reficiet et non deficiet.
15.3.243
« Obedite praepositis vestris, et subjacete eis. Ipsi enim pervigilant, quasi rationem pro omnibus vobis reddituri, ut cum gaudio hoc faciant, et non gementes.» Praecepit enim Apostolus ut eorum praepositis aurem accommodarent. Obedire enim debemus praeceptis majorum nostrorum. Si enim maligni exstiterint, non faciamus qualiter agunt, sed qualiter dicunt. Nisi in fide contrarii exstiterint, non solum vitandi sunt, sed etiam fugiendi. Si enim in moribus discrepaverint, audi Christum dicentem:« Super cathedram Moysi sederunt scribae, et pharisaei. Omnia ergo quaecunque dixerunt vobis servate, et facite: secundum opera eorum nolite facere: dicunt enim, et non faciunt.» Ac si diceret: Vere non ad vitam eorum, sed ad sermones intendite. Quantum enim ad mores attinet, nullus poterit laedi. Qua ratione hoc? Quia manifesta sunt omnibus opera illius. In causa enim fidei, non est manifestum omnibus, quod docetur. Neque malignus dubitat docere contraria. Sanis tamen fide obediendum est, sicut praecepit Apostolus, quia ipsi pervigilant, rationem pro animabus nostris reddentes. Non solum enim vigilant, sed etiam pervigilant. Pervigilant enim, qui sine intermissione vigilant. Ideo subditi sitis, ut cum gaudio hoc faciant, et non gementes. O quantum periculum infelicibus illis et miseris, qui semetipsos, ad alios regendos praecipitant, et se in tantorum suppliciorum abyssum jactant, quorum omnium subjectorum reddituri sunt rationem! Post tantam enim comminationem, quam negligentiae videmus illatam, plurimis, qui concurrunt et praecipitant semetipsos, quanta moles, quantae difficultates regiminis! Si enim qui necessitate compelluntur, nullum poterunt habere refugium, neque ullam excusationem reperire, quando res male tractaverint, et quando negligenter suam administrationem gesserint; quanto ergo amplius qui cum studio et ambitione petunt principatus, et semetipsos praecipitant, severius punientur! Hujusmodi enim homo multo amplius sibi locum veniae claudit. Nam et Saul, qui regimen prius recusaverat, postquam recusavit, in pericula incidit: quanto magis ille, qui in ambitione principatus semetipsum praecipitat? Oportet ergo timere, et propter conscientiam, et propter molem ac magnitudinem curae; et neque, dum ad principatum trahitur, recusare; neque, dum non trahitur quisquam, semetipsum praecipitare. Sed considerantes tantam dignitatis amplitudinem, oportet effugere; comprehendentes autem, obsequium et reverentiam oportet ostendere. Nihil immoderate faciendum est.
15.3.244
« Orate pro nobis; confidimus enim, quia bonam conscientiam habemus in omnibus bene volentes conversari.» Veluti si diceret: Nolo ut mihi accusationes aliquas proferatis. Conscientia, inquit, nostra nos in nullo condemnat, neque nobis aliquid conscii sumus. Confidimus, inquit, quoniam bonam conscientiam habemus in omnibus, non in gentibus tantum, sed etiam et in vobis. Nihil negotiationis gratia facimus; nihil cum confictione protulimus: non sicut inimici, inquit, neque sicut hostis, sed sicut amicus haec scribo. Deprecatio enim in hoc loco apparet, tanquam ad contristatos scribens ad eos, qui circa eum, veluti circa praevaricatorem afficiebantur, non ferentes neque nomen ejus audire. Et hoc etiam ex his, quae sequuntur, ostenditur:« Amplius autem deprecor vos hoc facere, quo celerius restituar vobis.» Hoc etiam nimium amantis est sic orare; non simpliciter, sed cum tota intentione, et omni prorsus studio. Ut cito, inquit, ad vos veniam. Hoc animi est nihil sibi conscii, festinare ut ad eos velociter adveniret. Exhortatur illos orare pro se. Ut hoc ei concederetur, primum ab eis postulat orationis auxilium, tunc etiam et ipse pro eis omnia bona deprecatur.« Deus pacis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium, in sanguine testamenti aeterni, Dominum nostrum Jesum Christum.» Nolite igitur dissentire a nobis, si vultis Deum pacis habere propitium, a quo omnis pax ejus procedit, sicut ipse dicit:« Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis.» Pastor magnus ipse est, sicut ipse dicit in Evangelio:« Ego sum pastor bonus, et cognosco meas oves, et cognoscunt me meae.»
15.3.245
« Aptet vos in omni bono, ut faciatis voluntatem ejus, faciens in vobis quod placuit coram se per Jesum Christum, cui est gloria in saecula saeculorum. Amen.» Faciat aptos vos esse in omni opere bono et sermone, ut vitam videlicet et dogmata recta habeatis secundum voluntatem ejus. Faciens, inquit, in vobis ut placeat coram se. Hoc enim in alio loco dicit:« Deus est enim, qui operatur in vobis velle et perficere pro bona voluntate.» Et hoc per Jesum Christum, cui gloria in saecula saeculorum. Amen.« Rogo autem vos, fratres, ut sufferatis verbum solatii. Etenim perpaucis scripsi vobis.» Non dixit, rogo vos, ut sufferatis verbum admonitionis, sed, verbum solatii, hoc est, verbum consolationis, verbum adhortationis. Non potest quisquam, inquit, longitudinem sermonis abnuere, nisi impatientia. Hoc quippe erat, quod eis nolebat ostendere, sed latenter hoc dixit, tanquam si diceret: Et si pusillanimes estis, talium enim est non ferre sermonis longitudinem. Sed tamen infirmis praecipue congruit, ut pauca quidem, et quae capere praevalent, audiant, et quae eorum mentem poenitentiae dolore compungant. Nam si eis in uno tempore exhortationis sermo fuerit multipliciter dictus, quia multa retinere non valent, simul amittunt omnia. Unde et medici corporum pannos, quos infirmantibus stomachis ponunt, apto quidem medicamine et subtiliter liniunt, nisi repleti multo medicamine, infirmitatem stomachi roborantes, infirmum non relevent, sed opprimentes aggravent. Tanta tamen scribens Apostolus, parva illa esse dixit, in comparatione scilicet eorum, quae dicturus erat: secundum quod alibi dixit:« Sicut scripsi vobis in modico, secundum quod potestis legentes intelligere prudentiam meam in ministerio Christi.»
15.3.246
« Cognoscite fratrem nostrum Timotheum dimissum»( subauditur, a nobis, seu dimissum dicit ab Athenis),« cum quo, si celerius venerit, videbo vos.» Hoc enim idoneum erat, ut eos mansuetiores efficeret, quod se paratum dixit ad eos venire.« Salutate omnes praepositos vestros, et omnes sanctos.» Hortabiliter tractat, siquidem ad illos per illos scribebat.« Salutant vos de Italia.» Manifeste ostendit quod in Roma hanc Epistolam scripserit.« Gratia cum omnibus vobis. Amen.» Gratiam fidei dicit, quam in baptismo accepimus, vel poenitentiae, aut perseverantiae gratiam optat; quod est omnium commune. Gratia enim est remissio peccatorum, per quam, illo praestante, mereamur purgari. Gratiae tuae gratias agere non solum ego sed neque ulla sufficit agere creatura, aeterne Deus, sine initio et fine: per quem omnia facta sunt, quae in coelo sursum, et in terra deorsum. Non quaedam vis et facis, quaedam vis et non facis; sed omnia quaecunque vis et facis. Cujus admiranda sunt opera, terribilia judicia, credenda promissa; qui te vocari voluisti, Deus Abraham, Isaac et Jacob, et dixisti: hoc mihi nomen in aeternum, et memoriale in generatione, et generatione; sine qualitate bonus, sine quantitate magnus, sine indigentia creator, sine situ praesens, sine loco ubique totus, sine tempore sempiternus, sine mutabilitate mutabilia faciens, nihilque patiens, solus rex bonus, solus praestans, solus justus, omnipotens, et aeternus: qui misereris gratuita pietate, et indebita bonitate; condemnas, et obduras peccatores per veritatem, absque ulla iniquitate, et tamen per indebitam misericordiam tuam misereris hominibus, quia potens es, et dissimulas peccata hominum propter poenitentiam, et facis mundum immundo conceptum de semine, et deles ut nubem iniquitates, et quasi nebulam peccata; cujus bonitas circa indignos, et dignos, non tenaciter, sed largiter exuberat. Tu dedisti in corde meo, ut propter gustum, et suavitatem hujus vitae, sanctae Scripturae, gentem patriamque relinquerem ut ejus suavitatem aliquantulum degustarem, et per hoc te cognoscere potuissem: quia revera lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis. Sed tua indeficiens pietas, larga clementia, nimia misericordia, et bonitas sempiterna. Plus dedisti quam petii, et plus praestitisti quam postulavi; qui mihi panem coelestem non solum, quem ipse comederem, praestitisti: sed etiam per inutilem servum tuis fidelibus servis erogare fecisti. Pro qua re peto servus inutilis servos utiles, in quorumcunque manibus laboris mei opuscula venerint, quidquid optimum invenerint, ad auctorem referant Deum; quidquid vero minus, mihi ignoscant. Et hoc rogo, ut pro facinoribus meis Dei indebitam misericordiam saltem in uno verbo postulare non dedignentur; uti quando justis a pio judice reddita fuerit praemii corona, mihi peccatori indebita Dei misericordia quantulumcunque veniam tribuere dignetur.
15.3.247
Deo gratias. Amen.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).