Auctor incertus (Alcuinus?)
De divinis officiis
Offi 2.19.5
Choose a text
More by Auctor incertus (Alcuinus?)
—
8713 Dediof
2.19.1
CAPP. XVI, XVII. DE FERIA V COENAE DOMINI. CAPUT XXXVI. DE GRADIBUS ECCLESIASTICIS.
2.19.1
Cleros igitur Graece, Latine sors dicitur, vel haereditas Domini. Qui ergo ad clericatus ordinem pervenit, Dei haereditas esse debet: quia hoc debet semper praevidere, ut Dominum possideat, et ipse a Domino possideatur, ut possit dicere cum Psalmista: Dominus pars haereditatis meae. Legimus in Veteri Testamento Dominum dixisse ad Moysen: Filiis Levi non dabis haereditatem, ego enim ero haereditas illorum. Inde clerici dicti, eo quod de sorte Dei et haereditate sint, si regulariter vivunt. Si autem non vivunt regulariter, sicut maximi clerici, qui totum laicalem habitum sequuntur, cingentes arma, et caetera facientes, quae ordo canonicus prohibet, illi tales non sunt clerici. Quid ergo sunt? Acephali, id est, sine capite religionis. Canon Graece, Latine regula, eo quod recto tramite ducat hominem ad coelestem patriam, et inde canonicus. Regularis, eo quod regulariter debeat vivere, id est, recte in sancta Ecclesia.
2.19.2
Ostiarius ab ostio Ecclesiae dicitur, quod ita debet praevidere, ne ullo modo paganus ingrediatur ecclesiam, quia suo introitu polluit eam. Debet etiam custodire ea quae intra ecclesiam sunt, ut salva sint: quia illi traditae sunt claves, et commissa cura custodiendae ecclesiae.
2.19.3
Lector dicitur a legendo, eo quod ministerium legendi habeat in ecclesia. Illi traditus est codex apicum divinorum, ut distincte ad intelligendum divinas lectiones pronuntiando, populo placeat.
2.19.4
Acolytus Graece, Latine cereoferarius, id est, cereum ferens. Illorum officium est, ut deportent cereos ante diaconum, quando legitur Evangelium in ecclesia, et non ad effugandas tenebras, praesertim cum sol in die rutilet: sed ut demonstretur, quod de tenebris infidelitatis venimus ad lucem fidei, et ut signum laetitiae sit, quatenus sub typo corporalis luminis, lux illa in memoria habeatur, de qua dicitur: Erat lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.
2.19.5
Exorcismus Graece, Latine dicitur sermo adjurationis sive increpationis: et inde exorcista, adjurator. Illorum officium est, ut ponant manus super daemoniacos, 492 et per invocationem nominis Dei repellant daemones ab eis, dicentes: Adjuro te, immunde spiritus, per Deum Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, ut recedas ab hoc famulo Dei. Istud ministerium, ut canones dicunt, nemo debet usurpare, nisi qui idem officium habent, aut diaconus, aut subdiaconus, aut exorcista.
2.19.6
Subdiaconus, subminister, eo quod sub diacono sit, id est, sub ministro. Illius ministerium est, ut ministret diacono, id est, deferat ei linteum, super quod consecrandum est corpus et sanguis Domini. Deferat ei patenam cum oblatis, et calicem in quo vinum et aqua habeatur, quia de latere Domini processit sanguis et aqua. Peracto sacrificio, mysteria corporis et sanguinis Domini, quae superfuerint, a diacono colligenda vel deportanda suscipit.
2.19.7
Diaconus Graece, Hebraice Levita, Latine, assumptus vel minister interpretatur: assumptus, quia assumitur, id est, eligitur ad servitium altaris; minister, quia ministrat presbytero. Ponit linteum in altare, ponit panem et calicem, quae nec mittendi, nec auferendi habet potestatem presbyter, si diaconus adfuerit. Sicut presbytero officium consecrandi competit, ita diacono ministrandi.
2.19.8
Presbyter Graece, Latine senior dicitur, non propter senectutem, sed propter dignitatem, honorem et sapientiam, quia quicunque presbyter est, sapiens esse debet, ut intelligat ea quae legit; intelligat orationes, quas dicit et diurnis temporibus et nocturnis; intelligat ea, quae cantat in missa. Vere dignum et justum est, Te igitur, Pater noster, et caetera, id est, omnia cum symbolo. Adam vixit annis DCCCCXXX, Noe DCCC, et nemo illorum appellatus est senex. Abraham vero qui ad comparationem illorum perpaucum vixit tempus, annis videlicet CLXV appellatus est senex. Quare? Quia sapientior illis fuit. Sacerdos Graece, Latine dicitur sacrum dans, id est, sanctum sacrificium offerens Deo.
2.19.9
Presbyteri potestatem habent catechizandi, baptizandi, infirmos benedicti olei unguine perungendi. His quoque concessum est officium praedicandi in ecclesia. Super hos sunt episcopi, sicut loco et dignitate, sic sanctitatis et eruditionis singularitate conspicui, quibus solis est potestas sacrum chrisma conficere, et baptizatorum frontes signare, et per manus impositionem Spiritum sanctum illis tribuere. Habent potestatem ligandi atque solvendi. Per ipsos quoque publica populi absolutio in die Coenae Domini solemni more peragitur. Sciendum autem quod primis ecclesiae temporibus etiam presbyteri episcopi vocabantur: sed postmodum, utili satis provisione, constitutum est, ut hoc nomen solis pontificibus tribuatur, quorum majoris gradus excellentia crescat, et minor ordo mensurae suae limitem recognoscat: sitque differentia in vocabulis, sicut praecelsior locus honoris.
2.19.10
Episcopus Graece, Latine dicitur superintendens: ἐπὶ super, σκοπεῖν intendere, hinc episcopus superintendens, id est supervidens: quia ipse debet supervidere vitam subjectorum suorum, qualiter credant, qualiter vivant, qualiter Dei praecepta custodiant. Antiquis temporibus in singulis civitatibus erant turres altissimae constructae: unaquaeque civitas habebat suam turrim, in qua stabat speculator assidue, ut a longe posset aspicere, si exercitus veniret ex aliqua parte; si videret exercitum venientem, nuntiabat statim regi, et praeparabantur omnes ad bellum contra hostem illum. Speculatoris illius similitudinem gerit modo episcopus: quia sicut ille stabat in altitudine turris, sic episcopus et presbyter debent consistere in altitudine virtutum. Sicut enim illa turris caeteras domos excellebat, sic episcoporum et presbyterorum vita debet excellere vitam subjectorum: et sicut ille speculator nuntiabat adventum hostis, ut se praeviderent cives, sic episcopi et presbyteri debent annuntiare populis sibi subjectis adventum nequissimi hostis diaboli, ut se praevideant, ne ejus laqueo capiantur. Speculatores animarum dedit Deus episcopos et presbyteros, juxta quod ipse dicit ad Ezechielem prophetam: Fili hominis, speculatorem dedi te domui Israel.
2.19.11
Antistes quasi ante stans, id est, ante aram. Unde quidam antistitem dicere volunt. Melius tamen dicitur, a verbo, antesto, antestas, quod significat, emineo, excello: eo quod universum populum dignitate et honore superemineat.
2.19.12
Pontifex, quasi pontem faciens, eo quod pontem, id est, viam aliis praebere debeat verbo et exemplo, unde homines transeant ad patriam coelestem. Pons autem est tabulatum, quod fit super aquas.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).