Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Auctor incertus (Alcuinus?)
De divinis officiis
Offi 2.22.10
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
8713 Dediof
2.22.1
CAPP. XVI, XVII. DE FERIA V COENAE DOMINI. CAPUT XXXIX. QUID SIGNIFICENT VESTIMENTA ECCLESIAE.
2.22.1
Sandaliae dicuntur soleae. Est autem genus calceamenti, quo induuntur ministri Ecclesiae, subterius quidem solea muniens pedes a terra; superius vero, nil operimenti habens, patet: quo jussi sunt apostoli a Domino indui. Significat autem ministrum verbi Dei non debere terrenis incumbere, sed potius coelestibus inhiare, et praedicationem suam nulli occultare.
2.22.2
Post sandalias in Ecclesiae vestimentis, sequitur superhumerale, quod fit ex lino purissimo. Per linum quod ex terra sumitur, et per multos labores ad candorem ducitur, designatur corpus humanum, quod ex terra constat. Sicut ergo linum per multos labores ad candorem perducitur, ita corpus humanum multis calamitatibus attritum, candidum et purum esse debet ab omni sorde peccatorum.
2.22.3
Postea sequitur poderis, quae vulgo alba dicitur. Significat autem perseverantiam in bona actione. Hinc Joseph inter fratres suos, talarem tunicam habuisse describitur.
2.22.4
Tunica usque ad talum, est opus bonum usque ad consummationem, in talo enim finis est corporis. Ille ergo bene inchoat, qui rectitudinem boni operis usque ad finem debitae perducit actionis. Qui enim perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
2.22.5
Deinde sequitur zona, quae cingulum dicitur, qua restringitur poderis, ne laxe per pedes diffluat. Per quam designatur discretio omnium virtutum: virtutes enim sine discretione, non virtutes, sed vitia sunt; nam virtutes in quodam meditullio sunt constitutae.
2.22.6
Sequitur orarium. Orarium, id est stola, dicitur eo quod oratoribus, id est, praedicatoribus concedatur. Admonet illum, qui illo induitur, ut memor sit, sub jugo Christi, quod leve et suave est, esse se constitutum.
2.22.7
496 Dalmatica quae sequitur, ob hoc dicitur, eo quod in Dalmatia sit reperta. Usus autem dalmaticarum a beato Sylvestro papa institutus est: nam antea colobiis utebantur. Colobium vero est vestis sine manicis. Significat autem in eo, quod est sine manicis, unumquemque fidelem exercitatum esse debere ad bona opera exercenda. Cum ergo nuditas brachiorum culparetur, ut diximus, a beato Silvestro dalmaticarum repertus est usus. Est autem vestimentum in modum crucis, monens indutorem suum crucifixum esse debere mundo, juxta Apostolum: Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. Habet etiam in sinistra parte sui fimbrias. Per sinistram partem praesens vita figuratur, quae diversis curis abundat; quae curae significantur per fimbrias sinistrae partis; per dexteram, quae fimbriis caret, futura vita exprimitur, in qua nullae curae sollicitant animas sanctorum. Inconsutilis etiam est, quia in Ecclesia vel in corde uniuscujusque fidelis, nulla debet esse scissura, sed indiscissa fidei integritas. Sinistrum latus habet fimbrias, quia actualis vita sollicita est, et turbatur erga plurima: at dexterum latus non habet, quia contemplativa vita nihil in se habet sinistrum. Largitas brachiorum, largitatem et hilaritatem datoris significat. Diaconus, qui non est indutus dalmatica, casula circumcinctus legit, ut expedite possit ministrare; vel quia ipsius est ire ad comitatum propter instantes necessitates.
2.22.8
Mappula quae in sinistra parte gestatur, qua pituitam oculorum et narium detergimus, praesentem vitam designat, in qua superfluos humores patimur. Casula quae super omnia indumenta ponitur, significat charitatem, quae alias virtutes excellit. De qua Apostolus, commemoratis quibusdam virtutibus, ait: Major autem horum est charitas.
2.22.9
Pallium archiepiscoporum super omnia indumenta est, ut lamina in fronte pontificis. Pallium nihil est aliud, nisi discretio inter archiepiscopum et ejus suffraganeos. Pallium significat torquem, quem solebant legitime certantes accipere. Hoc etiam erat lamina illa, ut dixi, quam summus pontifex circa tempora ferebat, in qua scriptum erat nomen Dei tetragrammaton, id est, quatuor litterarum, Jod, He, Vau, et Heth. Est autem interpretatio, Jod, principium, He, iste, Vau vita, et Heth passio, id est: Iste est principium passionis vitae. Passi igitur sunt multi ante Christum, sed nemo eorum per suam passionem hominibus vitam attulit: Christus vero, cujus sanguis in cruce fusus est pro totius mundi redemptione, humano generi attulit vitam. Secundum alium doctorem, Jod principium, He iste, Vau et Heth vita interpretatur: quod ita potest conjungi: Iste est principium et vita Christus. Vocabatur autem hoc nomen sanctum Domini, ut est: Fecerunt laminam, id est, sacraverunt, scripseruntque in ea sanctum Domini, quod interpretatur ineffabile, non quod non fari, sed quod diffiniri, ut est, minime possit. Stephanus natione Romanus ex patre Jobio, ut legitur in Gestis Pontificialibus, constituit sacerdotibus, levitisque vestes sacras in usu quotidiano non uti, nisi in Ecclesia. Hinc Hieronymus in libro XIV super Ezechielem.« Porro religio alterum habitum habet in ministerio, alterum in usu vitaque communi.» Sudario solemus tergere pituitam oculorum et narium, atque superfluam salivam decurrentem per labia: significat studium mundanae cogitationis; in manu sinistra portatur, ut ostendatur in temporali vita taedium nos pati superflui humoris.
2.22.10
Varietas sandaliorum varietatem significat ministeriorum. Episcopi et sacerdotis pene unum officium est: at quia nomine et honore discernuntur, etiam et varietate sandaliorum, ut visibus nostris error auferatur. Episcopus habet ligaturam in suis sandaliis, quam non habet presbyter. Episcopi est huc illucque discurrere per parochiam: ne forte cadant sandalia de pedibus, ligata sunt. Presbyter, qui domi hostias immolat, sublimius[ Amal., securius] incedit. Diaconus, quia dissimilis est episcopo in suo officio, non est necesse ut habeat dissimilia sandalia: et ipse ligaturam habet, quia suum est ire ad comitatum. Subdiaconus, qui in adjutorio diaconi est, et pene in eodem officio, necesse est ut habeat dissimilia sandalia, ne forte diaconus aestimetur. Sandalia significant, quia praedicator neque coelestia debet abscondere, neque terrenis inhiare.
2.22.11
Signorum usus, a Veteri Testamento sumptus est. In libro Numerorum dixit Dominus Moysi: Fac tibi duas tubas argenteas ductiles, quibus convocare possis multitudinem.
2.22.12
Caeremoniarum missae mystica expositio.
2.22.13
Officium missae addidit Caelestinus papa, et constituit, ut psalmi CL ante sacrificium psallerentur antiphonatim ex omnibus, quod antea non fiebat, nisi tantum epistola Pauli recitabatur, et sanctum Evangelium, et sic missa celebrabatur. Quod nos ita intelligimus, quia ex omnibus psalmis excerperet antiphonas, quae psallerentur in officio missae: nam antea inchoabatur missa a lectione. Qui mos adhuc retinetur in vigilia Paschae et Pentecostes. Procedens pontifex in persona Christi, ducit secum prophetas, id est, diaconos, qui annuntiant ex Evangelio futuram vitam; et sapientes, id est, subdiaconos, qui sciunt vasa Domini disponere, et quid primo ferendum sit, quid posterius; et scribas, id est, acolytos, qui accendunt corda fidelium ex scriptura. Procedit in thuribulo thymiama, quod significat corpus plenum odore bono. Postquam praesentatus est ecclesiae, inclinatus stat in exemplum humilitatis Christi, in qua factus est obediens Patri usque ad mortem. In ipsa elevatione[ Amal., inclinatione] dat pacem ministris, qui dextra laevaque sunt. Ipse est pax nostra, per quam reconciliamur Deo. Eamdem pacem offert cantoribus, qui retro stant: ut illud, Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis. Praesentibus dat, absentibus relinquit; hoc est, quod solemus dicere: Innuit episcopus cantori, qui mutat laudem de veteri in novam, et incipit Trinitatem sanctam laudare, et dicit, Gloria Patri, et 497 diaconi quasi chorus apostolorum, stant cum eo humiliati, et dicunt: Domine, doce nos orare. Inde vicissim duo diaconi altrinsecus vadunt osculari latera altaris. Quo osculato[ Forte, quo osculo], demonstratur pax quam eis commendavit Dominus, dicens: In quamcunque domum intraveritis, dicite: Pax huic domui. Altare corda electorum significat. Deinde in memoriam passionis Christi, dicunt cantores versum de psalterio. Psalterium inferius percutitur, superius reboat: et passio Christi ab inferiori parte habet percussuram, a superiori dulcedinem resurrectionis. Hinc osculatur Evangelium, in quo duo populi ad pacem redeunt. Deinde transit ad dexteram altaris. Liquet omnibus, quod semper Christus egit dexteram vitam postquam resurrexit. Diaconi postea stant in ordine, ut illud: Si quis vult post me venire, etc.. Episcopo ascendente ad sedem, cereostrata mutantur de locis suis in ordinem unius lineae usque ad altare. Per cereostrata significantur dona gratiarum, per quae illuminatur Ecclesia. Unius lineae positio, unitas est Spiritus sancti in singulis donis. Potest et simpliciter intelligi dispositio cereorum expeditus cursus circa altare ministrandi. Telesphorus natione Graecus ex anachorita, constituit ut hymnus diceretur angelicus ante sacrificium. Symmachus post Telesphorum quadragesimus quintus constituit ut omni die Dominico et natalitiis martyrum idem hymnus cantaretur.
2.22.14
Ad orientem oramus, ut admoneatur animus ad naturam excellentiorem se convertere, id est, ad Deum. Post laborem et opus ministerii pontifex ascendit sedem, in memoriam ascensionis Dominicae, et sedent cum eo, quibus promisit: Sedebitis super sedes duodecim. Per eos qui sedent, demonstrantur membra Christi in pace quiescentia: per eos qui stant, in certamine posita. Cantor sine aliqua necessitate tenet tabulas propter illud: Laudent nomen Domini in choro, et reliqua. Haec jubilatio, quam sequentiam vocant, illud tempus significat, quando non erat necessaria locutio verborum, sed sola cogitatione mens menti monstrabit, quod retinet in se. Anastasius papa instituit, ut quotiescunque Evangelium legitur, sacerdotes non sederent, sed circumstarent[ Amal., curvi starent]. Diaconus portat evangelium in sinistro brachio, per quod significatur temporalis vita, ubi praedicari Evangelium necesse est. Duo cerei, qui portantur ante evangelium, legem et prophetas designant praecessisse adventum Christi: thuribulum, opinionem virtutum de Christo procedentem. Cantores, more Levitarum, qui omnia necessaria tabernaculi providebant, quaerunt aquam ad fontem, et servant eam coopertam, usque ad tempus sacrificii, et sic eam mundam offerunt. Sixtus papa constituit adjectionem illam primaevo hymno, id est, Sanctus, Sanctus, Sanctus, etc. Augustinus in libro de Civitate Dei VIII:« Sacrificium ergo visibile, invisibilis sacrificii sacramentum, id est, sacrum signum est.» Ab his personis dantur oscula mutuo in Ecclesia, quae nullius titillationem libidinosae suggestionis cogunt excitare. Sergius papa constituit, ut tempore confractionis Dominici corporis, Agnus Dei, a clero et populo decantetur. Triforme est corpus Christi, eorum scilicet qui gustaverunt mortem, et morituri sunt. Primum scilicet sanctum et immaculatum, quod sumptum est ex Maria. Alterum, quod ambulat in terra. Tertium quod jacet in sepulcris. Per particulam oblatae missae in calicem, ostenditur corpus Christi, quod jam surrexit a mortuis. Per comestam a sacerdote vel populo, ambulans adhuc super terram. Per relictam in altari usque ad finem missae, jacens in sepulcris usque ad finem saeculi.

Intertext edge

Open linked passage

Note