Auctor incertus (Ambrosius Mediolanensis?)
Epistolae
Epis 2.13
Choose a text
More by Auctor incertus (Ambrosius Mediolanensis?)
—
6996 Episto18
2.1
EPISTOLA II (Alias LIII).
2.1
Cum beneficia Dei tegenda non sint, visionem narrat, qua sibi per quadragesimam Gervasius ac Protasius semel et iterum, tertia autem vice etiam Paulus apparuerat, ut eis post exhumatas ipsorum reliquias Ecclesia construeretur, imperans. Addit convocatis coepiscopis inventa esse sanctorum corpora, quorum conversionem, necem ac sepulturam ex schedula illic detecta refert. Quibus Vitalis ac Valeriae martyrium etiam inseritur.
2.2
AMBROSIUS servus Christi fratribus per omnem Italiam in Domino aeternam salutem.
2.1
In divinis voluminibus reus subscribitur, qui non studuerit dare gratis, quod ipse gratis accepit; quidquid enim Ecclesiae Domini profuturum erat, subtraxisse arguitur, cum noluerit tradere omnibus, quod ipse non celandum acceperit. Unde Psalmographus vates canit: Justitiam tuam non abscondi in corde meo: veritatem tuam et salutare tuum dixi. Non celavi misericordiam tuam in concilio multorum. Et pro hoc opere quasi vicissitudinem a Deo postulans adjecit: Tu autem, Domine, ne elonges misericordiam tuam a me. Quasi diceret Deo: sicut ego feci alios misericordiam invenire, ita et ipse non patiaris longe fieri misericordias tuas a me. Aperiamus ergo cur ista praemisimus, et vestros animos qui pie de Domino sentitis et creditis, de inventione sanctorum corporum ad laetitiam invitemus.
2.2
In diebus itaque transactae nuper quadragesimae, cum Dominus donasset mihi, ut jejunantium et orantium me faceret esse participem, in oratione positum ita me somnus oppressit, ut nec vigilans aperte, nec dormiens integre, viderem apertis oculis mecum duos juvenes ephebos vestibus candidissimis, id est, colobio et pallio indutos, caligulis calceatos, manibus extensis orantes. Nullam quidem gravedinem patiens, loqui cum eis non poteram: sed quia, ut dixi, pars in me somni incumbebat, quae me ad eorum interrogationem verbum proferre non sineret. Plene autem evigilanti visio eorum ab oculis meis elapsa est.
2.3
Factum est proinde ut rogarem Domini misericordiam, ut si ludificatio daemonum esset, abscederet: si vero esset veritas, plenius appareret. Ad impetrandum vero quae poscebam a Domino augmentavi jejunium: similique modo, canente gallo, orantes mecum iidem juvenes apparuerunt.
2.4
In tertia vero nocte, defecto jejuniis corpore, non dormienti, sed stupenti, cum quadam mihi tertia apparuere persona, quae similis erat beato Paulo apostolo, cujus me vultum pictura docuerat, in tantum ut ipse mecum, illis tacentibus, loqueretur dicens: Isti sunt qui monita mea secuti, praedia et divitias respuentes, secuti sunt Domini nostri Jesu Christi vestigia, nihil terrenum, nihilque carnale concupiscentes, in media hac Mediolanensi urbe per decem annos in Dei servitio perdurantes, ad hoc pertingere meruerunt, ut Christi martyres efficerentur. Quorum corpora in eodem loco invenies, in quo stas et oras. Duodecim pedum altitudine terra coopertam arcam invenies, quam arcam superius exaltabis, et in nomine eorum Ecclesiam fabricabis. Cumque ab eo eorum nomina requirerem, dixit mihi: Ad caput eorum libellum scriptum invenies, in quo et ortus eorum, et finis scriptus est.
2.5
Convocans itaque omnes per circuitum fratres et episcopos urbium vicinarum, referens universa quae videram, quaeque audieram, ipsis coram positis, primus ego terrae fossor accessi: caeteri vero episcopi prosecuti, fodientes pervenimus ad arcam, quam sanctus promiserat Paulus: quam aperientes, invenimus quasi in ipsa hora positos 485 sanctos, miro odore flagrantes. Ad eorum caput libellum invenimus, in quo erant haec per ordinem universa conscripta:
2.6
Ego servus Christi Philippus intra domum meam sanctorum corpora, quae cum filio meo rapui, sepelivi. Quorum mater Valeria et pater Vitalis sunt dicti: quos uno ortu geminos genuere, et unum Protasium, alterum Gervasium vocaverunt.
2.7
Quorum pater Vitalis miles consularis, cum fuisset cum Paulino judice suo Ravennam ingressus, et coepisset Paulinus christianos ad sacrificandum requirere, oblatus est ei quidam christianus nomine Ursicinus, arte medicus, natione Ligur. Tunc jussit eum Paulinus in conspectu suo torqueri, dicens: Sacrifica, Ursicine, diis immortalibus. Ille autem respondens, dixit ad eum: Non sacrificabo surdis et mutis, sed sacrificabo Domino meo Jesu Christo. Et cum vidisset, quod eum mutare non posset a constantia sua, post nimia tormenta, jussit eum capitalem subire sententiam. Locus autem ille, ubi decollabantur christiani, hoc habebat vocabulum, ut diceretur, ad Palmam. Arbor enim antiqua Palmae illic erat.
2.8
Igitur cum, ut diximus, post nimia tormenta decollandus venisset sanctus Ursicinus ad Palmam, expavit: et dum vellet male evadere, exclamavit S. Vitalis dicens: Noli, noli, Ursicine medice, qui alios curare consuevisti, te ipsum aeternae mortis jaculo vulnerare; et qui per passiones nimias venisti ad palmam, coronam noli perdere a Domino praeparatam. Audiens haec sanctus Ursicinus, genu posuit, et spiculatorem, ut feriret, hortatus; agens poenitentiam quod expavisset. Quem spiculator feriens, Christi martyrem fecit. Statimque sanctus Vitalis corpus martyris rapiens, intra Ravennensium urbem sepelivit cum omni honestate martyri debita, et ad judicem ultra sanctus Vitalis venire contempsit. Quem Paulinus consularis ideo maxime teneri mandavit; non tantum quia contempsit ad eum redire, verum quantum ob hoc quod christianus esset detectus.
2.9
Tunc ministri ejus rapientes eum in conspectu ejus adduxerunt. Et videns eum Paulinus, ait ad eum: Quomodo maleficiis deceptus es, Vitalis, ut non sacrifices diis? Cui ille respondit: Non sacrifico surdis et mutis, sed sacrifico Deo meo, qui fecit coelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt, et Jesu Christo filio ejus, qui cum eo et Spiritu sancto vivit et regnat. Tunc Paulinus jussit eum levari in equuleo, ut per tormenta, ejus consensum ad sacrificandum compelleret. Sed sanctus Vitalis studuit, ut Deo redderet gemmam pretiosam, quam rapere diabolus studebat. Et respondens, ait ei: Infinita tibi dominatur stultitia: aut putas memetipsum posse decipere, qui alios a periculo mortis, vel deceptionis liberare studui?
2.10
Tunc Paulinus consularis dixit ad Officiarium: Ducite eum ad palmam, et nolite decollare, si sacrificare contempserit: sed facite foveam in terra, tamdiu quo usque perveniatis ad aquam, et ibi eum supinum deponite, et terra atque lapidibus obrutum, ibi dimittite. Quod cum fuisset impletum, Deus sibi sanctum Vitalem ita martyrem consecravit, ut sacerdos Apollinis qui hoc consilium Paulino judici dederat, diabolo repletus, per septem dies energumenus clamaret ibi, ubi obrutus est sanctus Vitalis, dicens: Incendis me, martyr; crucias me, sancte. Post septem vero dies praecipitatus a diabolo in flumine, exspiravit. Sanctus autem Vitalis gloriosus martyr Christi, juxta civitatem Ravennensium praestat orationibus vel intercessionibus suis beneficia omnibus credentibus Jesum Christum usque in hodiernum diem.
2.11
Valeria autem conjux ejus, dum vellet corpus sancti Vitalis auferre, a christianis prohibita est, et in visionibus saepe admonita, ne sanctum corpus a malo homine bene positum violaret. Sed illa in intentione perdurante, evidentius ei apparuit sanctus Vitalis, dicens ad eam: Noli mihi molesta esse, mulier; quia numquam mihi tam gloriosum poteris parare sepulcrum, quale mihi Dominus Jesus Christus fieri jussit.
2.12
Ipsa autem dum reverteretur ad urbem Mediolanensium, incurrit homines idololatras Silvano sacrificantes in itinere; quam cum vidissent, deponentes eam de vehiculo, 486 hortabantur secum epulari. Cumque illa resistens, diceret: Christiana sum, non licet mihi de Silvani vestri sacrificiis manducare, statim illi haec audientes, tanta eam caede mactaverunt, ut vix eam seminecem sui homines ad Mediolanensium urbem perducerent, ita ut intra triduum migraret ad Christum.
2.13
Et posteaquam pater eorum beatus Vitalis martyrio est coronatus, atque beatissima mater Valeria migravit ad Christum, ab intestato jure Gervasius et Protasius parentibus successissent; domum propriam in qua nati fuerant, et res universas parentum, et casellulas venumdantes, dederunt omne pretium pauperibus, et familiolam suam ingenuam fecerunt: ipsique se in uno coenaculo concluserunt, et per decem annos lectioni et orationi vacantes, hoc ordine in anno conversionis suae undecimo ad palmam martyrii pervenerunt.
2.14
Superveniente comite Astasio, qui proficiscebatur ad bellum, quod a Marcomanis fuerat excitatum, occurrerunt ei templorum cultores cum sacerdotibus suis, dicentes: Si vis laetus ad Augustos nostros reverti et victor, Gervasium et Protasium diis nostris sacrificare compelle; vehementer enim dii nostri de eorum contemptu commoti, responsum nobis dare contemnunt.
2.15
Audiens haec Astasius comes jussit eos teneri, et ad se adduci. Quibus dixit: Hortor vos ut deorum nostrorum injurias temperantes, ad immolandum eis devoti studeatis insistere; ut expeditio mea gnaviter celebretur. Beatus Gervasius dixit: Victoriam de coelo debes ab omnipotente Deo requirere, non de simulacris immundis et vanis, quae oculos habent sine lumine, aures sine auditu, nares sine odoratu, os sine sermone, manus sine tactu, pedes sine gressu, et ventrem absque interioribus probantur habere, et sine flatu esse noscuntur. Indignatus comes Astasius jussit eum tamdiu plumbatis tundi, quamdiu exhalaret spiritum.
2.16
Quo amoto, jussit sibi astare Protasium, cui dixit: Miser, vel tu vivere stude, et noli βιωθάνατος fieri, sicut et frater tuus. Cui Protasius respondens, ait: Quis est miser, ego qui non timeo, an tu qui me timere probaris? Comes dixit: Ego te, quomodo timeo? Protasius respondit: In eo quod te times laedi, si non sacrificavero; si enim non timeres te laedi a me, me ad sacrificium non compelleres. Ego autem te non timens contemno minas tuas, et omnia idola tua, quasi stercora computans, Deum solum qui regnat in coelis, adoro.
2.17
Audiens haec Astasius, jussit eum fustibus caedi. Postea vero erecto dixit: Miser, ut quid tam superbus et tam rebellis existis? vis perire, sicut tuum probasti perire germanum? Protasius dixit: Non tibi irascor, nec ego, nec ipsa justitia; quoniam caecos tui cordis oculos attendo: incredulitas enim, quae in tuis sensibus regnat, non te permittit videre quod Dei est. Nam et Dominus meus Jesus Christus, crucifigentes se non maledixit: sed potius ut eis indulgeretur, oravit, addens et hoc, quia nescirent quid facerent. Unde et ego tui, misereor; quia nescis quid facias. Age ergo quod coepisti, ut mihi possit cum meo fratre Gervasio hodie benignitas Salvatoris nostri occurrere.
2.18
Tunc comes Astasius jussit eum capite caedi. Quod cum factum esset, ego Philippus abstuli cum filio meo furtim nocte sanctorum istorum corpora, et in domo mea, Deo solo teste, in ista arca saxea sepelivi, credens me orationibus eorum consequi misericordiam Domini nostri Jesu Christi, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum, amen.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).