Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctor-incertus-augustinus-hipponensis-auctor-incertus-honorius-augustodunensis-auctor-incertus-anselmus-cantuariensis" aria-label="More works by Auctor incertus (Augustinus Hipponensis?); Auctor incertus (Honorius Augustodunensis?); Auctor incertus (Anselmus Cantuariensis?)"> —
⋯
More
Original / primary: 7350 Decovev
10.1
CAPUT X. Quod in Deo necessaria et personarum trinitas et essentiae unitas.
10.1
DISC. Nos quoque propter ea quae audivimus, perenni Deo grates referimus, cujus visio per te nobis innotuit, et qui talem thesaurum carnalibus absconditum per te nobis protulit. Sed quia pondus carnis animam aggravat, ecce iterum carnalis cogitatio mentem divina contemplantem pulsat. Cum enim superius ratio unum Deum verissime esse demonstraverit, et ipsum solum cuncta ex nihilo fecisse probaverit; quomodo quasi tres deos adorare docemur, dum Patrem perfectum Deum, Filium perfectum Deum, Spiritum sanctum perfectum Deum confiteri monemur? Dum enim sic distinctae tres personnae distinguuntur, quid aliud quam tres dii a nobis intelliguntur?
10.2
MAG. Ipsa veritate se demonstrante et ratione probante, citius videbitis necessariam in una essentia personarum trinitatem, et item per omnia necessariam in tribus personis individuae substantiae unitatem. Cum jam superius de Deo loquerer aenigmatice, quia non poteram proprie, quid dixi essentiam Dei esse?
10.3
DISC. Lucem.
10.4
MAG. De luce quid gignitur?
10.5
DISC. Splendor.
10.6
MAG. Quid in luce et splendore simul consideratur?
10.7
DISC. Calor.
10.8
MAG. Num in substantia lucis, splendoris, caloris invenitur diversitas?
10.9
DISC. Non, sed identatis.
10.10
MAG. Num in vocabulis vel officiis praedicatur identitas?
10.11
DISC. Minime, sed diversitas; nam lucis vocabulum ipsam substantiam, splendoris vocabulum lucis gratiam, caloris vero vocabulum videtur exprimere lucis efficaciam.
10.12
MAG. Igitur patet tria vocabula diversa unam constare individuam essentiam.
10.13
DISC. Per omnia patet.
10.14
MAG. Summum spiritum Patrem lucem appellari habetis in Apostolo: Deus lux est, et in eo tenebrae non sunt ullae. Summum quoque spiritum Filium splendorem nuncupari Apostolo habetis in alio: Qui est splendor substantiae ejus. Summum nihilo minus Spiritum sanctum calorem nominari habetis apud Moysen: Deus noster ignis est. Cum itaque lux, splendor, calor sit una natura et individua substantia, vocabulo vero diversa; constat profecto Patris et Filii et Spiritus sancti unam naturam individuamque essentiam, dum in eo quod significat quid sit, substantialiter spiritus nominatur; et item in personis diversitatem necessariam, dum Pater gignens, Filius nascens, Spiritus sanctus ab utroque procedens praedicatur.
10.15
DISC. Plane trinitatem in personis perspicue videmus, et necessariam in substantia unitatem evidenter tenemus.

Intertext edge

Open linked passage

Note