Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctor-incertus-augustinus-hipponensis-auctor-incertus-honorius-augustodunensis-auctor-incertus-anselmus-cantuariensis" aria-label="More works by Auctor incertus (Augustinus Hipponensis?); Auctor incertus (Honorius Augustodunensis?); Auctor incertus (Anselmus Cantuariensis?)"> —
⋯
More
Original / primary: 7350 Decovev
14.1
CAPUT XIV. Quare Verbum. Verbi etymon.
14.1
DISC. Qua autem habitudine Filius Verbum vocatur?
14.2
MAG. Tripliciter verbum intelligitur. Verbi gratia, cum hoc verbum, Homo, ore profertur; aut cum idem verbum, Homo, absque motu linguae in corde formatur; aut cum res ipsa, quam significat illud verbum, Homo, qualis sit in intellectu cogitatur. Hoc tertio modo Deus Verbum suum genuit, cum se ipsum cogitando dixit. Et quia totam mundi formam eadem cogitatione dixit, ideo dicitur, quod omnia in Verbo suo fecerit: unde et de creatione mundi legitur, Ipse dixit, et facta sunt. Nihil enim est aliud Filius vel Verbum Dei, quam cogitatio vel ars vel sapientia ejus. Nempe cum nos aliquam rem cogitamus, ipsius rei imaginem in cogitatione nostra formamus: sic Deus cum se ipsum cogitavit, similem sui per omnia imaginem formavit; et ideo hoc Verbum imago vel similitudo Dei dicitur, sed nihil aliud nisi eadem essentia exprimitur. Unde et hoc verbum dicitur quasi vere bonum.

Intertext edge

Open linked passage

Note