De cognitione verae vitae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctor-incertus-augustinus-hipponensis-auctor-incertus-honorius-augustodunensis-auctor-incertus-anselmus-cantuariensis" aria-label="More works by Auctor incertus (Augustinus Hipponensis?); Auctor incertus (Honorius Augustodunensis?); Auctor incertus (Anselmus Cantuariensis?)">
—
⋯
Original / primary: 7350 Decovev
17.1
CAPUT XVII. Cur amor Dei Spiritus et cur sanctus.
17.1
DISC. Qua autem similitudine amor Dei Spiritus nominatur?
17.2
MAG. Dei essentiam dixi esse vitam. Vera autem vita se vivere intelligit; et si se vitam intelligit, se utique diligit. Dei autem vivere, intelligere, diligere, nihil est aliud quam existere. Dilectio ergo Dei est vita, et vita est spiritus. Et quia Deus per dilectionem cunctis esse vel vivere tribuit, idcirco spiritus nuncupatur. Ideo autem sanctus additur, quia cuncta per eum sanctificantur.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).